Varia sacra ceu Sylloge variorum opusculorum græcorum ad rem ecclesiasticam spectantium. Cura et studio Stephani Le Moyne theologi Leydensis qui collegit, versiones partim addidit, & notis, & observationibus uberioribus illustravit. Tomus primus secu

발행: 1694년

분량: 702페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

τῆς οἰκίας πιρεπως Θυαμ-

gnis verborum ampullis jactantem se ad istius erroris confirmationem mortuos eccitaturum, omninque metus securum, etiam cum non illos cccitando,

blasphemiam suae haereseos magis victricem & triumphantem proderet. Sancta vero ista synodus perspicue explicans doctrinam orthodoxam, asseruit Dominum nostrum Deum

Jesum Christum post in

carnationem duas habere naturales voluntates, Mduas naturales . operatio nes , non in divisione personarum, absit, sed quod duarum in Christo naturarum nulla, sive divina sive humana, sit sine voluntate , aut sine actione. Qui vero tollunt istas naturarum proprietates, Operationes inquam & voluntates, eodem modo auferunt & naturas quarum sunt proprietates. Nos vero orthodoxe docemus

252쪽

κηρυβομεν. δυο δε ς υ α Christum, filium, Domi num unigenitum , unum esse in duabus naturis , inconfuse , immutabiliter, indivise, inseparabiliter,

differentia naturarum mi ni me sublata propter unionem , servata Vero pro prietate utrius ile naturae, in unam personam & suppositum concurrentis. NC-que enim in duas perὶ nas divisum & separatum agnoscimus Christum, sed unum illum, & filium unigenitum, Deum, Verbum& Dominum Jesum Christum , sicut olim prophetae& postea Christus ipse nos docuerunt, & sicut symbolum sanctorum patrum in Nicama synodo primo congregatorum nobis tradidit; & duas naturales voluntates , & duas ope rationes naturales, indivsese, immutabiliter, inseparabiliter, in confuse secundum patrum doctrinam an nunciamus & praedicas

mus. Duas autem.natura,

253쪽

tes in Christo admittimus

voluntates , ut dixerunt impii Haeretici, absit, sed voluntatem ejus humanam, obsequentem & subjectam voluntati ejus di-Vinae, cum sapientissimo Athanasilo asserimus. Septima vero sancta de oecum enica synodus habita est rursus Nicaeae, ctiam sicut prima, sub Rcligiosissimis, Constantino imperatore, & Irene fusmatre. Constabat vero patribus sanctis, numerotrccentis & triginta. Quorum primi pili, & nobili res fuerunt, Adrianus Papa Romanus, qui agebat per silos Apocrisiarios. Tarasus Patriarcha Constantinopolitanus, & alii tres Patriarchae praesentes per suos Apocrisiarios, Malii sancti patres. Convenerunt Vero contra im

piam Haeresim Christiano

categororum recte sic no minatorum, qui imagines conflagrabann Primi vero

istius

254쪽

DL SYNODIs OECUMENICI s.

istius Haereseos promotores fuerunt Reges Barbari

indocti, & indolis agrestis

& ferocis. Subsecuti sunt vero di summi sacerdotcs non pauci, tempori se accommodantes dc sponte impingentes, alii vcro ignorantia & levitate incongruae isti doctrinae ad- hqrentes. Ausi sunt quippe isti ter maledicti Haeretici

nos unicum Deum vivum severum, in Trinitate, consubstantialem cum incarnationis Dei verbi Oeconomia & dispensatione, adorantes, Gentilium fabulis, vaniloquentiae, &pravae fidei aequiparare, eosque idololatras vocare qui colunt de venera n ur, venerandas imagines pi

ctas Domini nostri Jesu

Christi. &purissimae matris ejus, Dominae nostrae Deiparae, & honorandorum Angelorum ejus, &omnium omnino sanctorum ε, ipsas vero Venerandas imagines ut scelus dc

255쪽

piaculum sunt abominati, illasque deturbarunt confregerunt & igni vora das tradiderunt. Sic &sanctas Reliquias combuLserunt, nullumque ex sim-ctis nominare & invocare sustinuerunt. Neque nomen sancti cuiquam tribuerunt , cx hominibus vivis vel mortuis , etiam si millies invita Deo grati fuerint, pro illo decerta- Verint , propriamque animam pro eo tradiderint,& deposuerint , etiamsi consortio & alloquiis ser-Vatoris incarnati fruiti

sint, illiusque fuerint discipuli, & spiritus sancti

inhabitationem per ipsum acceperint, & signa, & miracula , virtute divina patraverint 3 eorum Vero in

tercessiones ut nihil plane juvantes, prorsus rejecerunt, δc omnino in impietatem consummatam devoluti sunt, & plane Christianam fidem contumeliis onerarunt. Istud vero gravius

256쪽

gravius est, quod qui isto

furore contra rectam si dem agitabantur, Omnes alios coegerunt cadem secum sentire, quorum vero suffragia extorquere non potuerunt, illos graviter puni runt, sine misericordia suppliciis affecerunt , & tandem morte amarissima cnecarunt. Sicut Macarium, S Vcnerabilem & sanctum Stepha num in Colle sancti Au xentii Ascetam, & Religiose quiescentem, & multos alios quorum numerus vix iniri potest. Praecipue vero isti impii rabie fu ren

tes contrae Monachos debacchabantur , & Corum ordinem isti scelesti vchementer aversantes, illum per periecutionem omn4no delere viribus omnibus nitebantur. Qua proprer cum malum increvisset, essetque coronis illi imposita, synodus hvi septima congregata, illos talia sentientes di venerandorum P sancto-

257쪽

sanctorum imagines tollendas esse docentes, solenni anathemate per D sit, cum eorum praecipuis

Theodosio Ephesi Epuscopo, Sisinnio Pastila, M

Lanlio Tricaccabo ; ciconfutavit Haereseos synedrium & conventiculum ab illis primo congregatum , quod contra re

ctam sidem, iniqua dose

mata emiserat &'ins e-muerat. Rejecit vero, de quasi ostracismo removit, ex catalogo Orthodoxorum, Anastasium,Constantinum,&Nicetam qui fuerant PatriarchaeConstantinopolitani, & Gregorium. Nacolias ut istius Haere. seos conscios, & promotores. Divinum autem dccretum composuit & publicavit, de honore, & V neratione sanctarum ima

ginum, & Reliquiarum, Traditioni Ecclesiae C tholicae consentaneum. Sic vero incipit. Christus qui nobis lumen cognitionis

258쪽

suae nobis liberaliter in dulsit , de nos liberavit ex tenebris idololatrix , & quae sequun

Illae sunt septem sanctae

dc Oecumenicae synodi ad informationem de cognitionem eorum qui laboribus indulgent, compendiose&per synopsim CX- positae. Et memoratum ubi congregatae, quando, contra quos Haereticos de qua de circa fidem n stram quaesti e , Ut contraria & prava dijudicantes dogmata, & eorum

confutationes , non circumseramur , di circumducamur, incidentes sorte in tales quaestiones, nec trahamur & alliciamur contradicentium Sc adve sariorum suasionibus. Sed beatorum de venerandorum patrum doctritus de Divinitate prius receptis tanquam canoni rectissimo insistentes,immobiliter de inflexibiliter teneamus P a rectam

259쪽

rectam nostram fidem, de corde certo & non si ctuante colamus in Trinitate Deum sicut prius sumus edocti, simul praec ma ab illo de sanctis suis, nobis tradita omni midio di diligentia implentes.

mandoquidem sides sine

operibus est mortua sicut opera sine side. Praeter has vero sanctus septem oecumenicas syn dos, quae ob res fidem O ctantes sunt congregatae, aliae variae particularcs civariis temporibus habitae sunt. Non propter dogmata Ecclesiastica, sed propter quaestiones quasdam Canonicas, & quae Disciplinam spectabant. Illas vero . admisit Ecclesia C tholica, & Canones ab illis constitutos, suffragio suo consignavit & confirmavit,& caeteris Libris Cano, niciis smul junxit de compaginavit- Nimirum iis quae ab Apostolis sanctis Clementem tradita

sunt,

260쪽

sunt, & iis quae a septem sanctii 6c Oecumenicis sy,

nodis decreta sunt, insuperiis quae docuit magnuS pater Basilius, ut uno & CO-dem spiritu sancto in illis omnibus similiter operante. Istarum Vero particularium synodorum prima habita est Ancyrae. Secunda Neocaesareae. Utraquc vero coacta est ante synodum oecumenicam primam Nicaenam. Post hanc vero iterum particularis synodus Sardicensis convocata est Post illam

Gangrensis , alia deinde Antiochiae, postea Laodicaena in Phrygia, & post illam ea quae Constantinopoli primo coacta est

oecumenica secunda. Et caeterae sequuntur Cecume

nicae synodi, sicut Prius

descriptae suau. Prae D. nuntur Vero enarrationi &expositioni particularium sy nodorum, eae quae generales & cecumcnicae fuerunt, propter dignitatem

P a quaesti

SEARCH

MENU NAVIGATION