장음표시 사용
241쪽
faciat. Huc pertinet cura Episcoporum, seu superattendentum. Nam de eorum qui recipiendi sunt ad ministerium, Meorum qui iam recepti sunt, curam habebit vigilans superattendens seu episcopus explorabit an eligendus sciat & possit facere officium, inspiciat an factus pastor officium rite faciat. Verum quoniam ad officium particul re Episcoporum deuenimus, adi)ciam duo, examen eorum qui sunt recipiendi ad ministerium, , issitationis capita. Examen eorum qui sunt recipiendi administerium verbi , triplex esse debet an sint docti, an mores tantae functioni congruant, an sint ad faciendum ost ciuidonei. Doctrinae corpus partium analysin tenere oportet eum, qui ad officium pastorale admittendus est. Praecipua religionis capita teneat, cum definitionibus, diuisionibus, scriptura sententiis, exemplis de singulis Teneat quoc seriem hystoriarum
sacrarum: argumenta singulorum librorum in veteriis nouo Testamento.
Si quis obiiciat, nimis rigidum examen futurum mi ista omnia a futuro parocho postularentur. Respondeo tam augusto ost cio non debere praefici rudest imper1tos asimos, quales, proh dolor, multos in
242쪽
ministerio Euangelii esse nouimus, prae
cipuas obtinere parochias. In moribus spectentur, educatio, ita act a, ' a sente mores, testimonia aliorum. Treuiter, sint mores quales Paulus requirit, scribens Timotheori Tito. Vt quis sit idoneus, requiritur aetakiu sta, docendi donum. Capita visitationis sunt: 1. An ministri suum officium faciant. a. Exhortatio populi ad obedientiam erga Euangelium. 3. Cura administrationis bonorum Ecclesiasticorum. . Commendatio pauperti apud populum videlicet, ut singuli aliquid conferant in usus pauperum. S. Exhortatio, ut singuli suum osticiusaciant in timore Dei, fide, patientia, &c.
praestantis ossicium. ZR A MIum pastoris recte praestantis officium , duplex in scripturis inuenio. num quod in hac vita datur alterum, quod promittitur in futura. Illud appellare licet temporales hoc, aeternum. Nam Vt illud tempore clauditur: ita hoc aeternuna durati Tem-
243쪽
2Is Temporalis praemi partes tintinuatuor Victus, honor, bona conscientia , donorum augmentum. De his partibus ordine ex scripturis dicam , ut ijs pastor , tametsi principaliter ad officium praestandum cogitatione gloriae Dei. amore pastoris Christi, ut supra explicatum est, excitetur tamen moueatur minus principaliter hisce praemiis quae filius Dei ordinauit pastoribus. Devictu e go primum dicendum est. V1CTVM deberi pastoribus Paulus testatur in multis locis. Dicit enim constitutum esse a Domino, ut Euangelio seruientes de Euangelio vivant. Et Christus dicit Matthaei o. Dignus est operarius mercede sua. Et Paulus rursus, Galatis scribens ait: Communicet autem qui instituitur in sermone, ei qui se instituit omnia bona. Nemhinc alienum est dictum Deutero. 2. Cave ne derelinquas Levitam in omni tempore quo versaris in terra.
Huiusmodi sunt plurima testimonia, quae testantur victum istipendia deberi ministris Euangelii. Haec testimonia tria docent. R1M ut, quod officium pi magistratus, sit ordinare ministris Ecclesiarum stipendia.
244쪽
SECUNDUM , quod auditores debeant iure naturalivi diuino, praedicatoribu iusta praemia. TERTIUM, quod ministri verbi pose sint δε accipere stipendia 4 exigere ordinariam mercedem ab iis, qui sponte non soluunt quemadmodum supra indicauimuS, cum ageremus de potestate pastorali. Verum qui iniquiores sunt ministris verbi, obiiciunt in andatum Christi, exemplum Pauli, exprobrationem Michaeae
Mandatum Christi est iratis accepistis, gratis date. Hinc inferunt non licereministris stipendia ordinaria petere sed Perperam, Ut ex alijS locis apparet. Non enim gratuitae dispensationi repugnat, quod Ecclesiae doctores publicis stipendijs aluntur , modo ultro liberaliter Christo Ecclesiae serviant victus autem sit quasi laboris accessio. Significat quidem Chrisus, neminem sincerum fore verbi Dei ministrum, nisi qui operam suis gratis impendere paratus sit non tamen tollit, quod antea dixit Dignus est operarius mercede sua. Et Paulus Corinthiis scribens ait:
in iis militat proprijs stipendij unquam 'quis plantat meam , de de fructu eius noti
edit Z aut quis pascit gregem, de de lacte gregis
245쪽
gregis non edit & paulo post Si nos vo-qj itualia seminavimus Oasignum DIinos vestra carnalia messuerimus Θ
Haec dictorum collatio, fatis ostendit Christum non prohibere ministris stipendia, sed praeferendam esse gloriam Dei. Exemplum pauli: cuius ipse meminit, I Corinth. s. incto et o obiiciunt, qui noluit stipendium accipere a Cornathiis 3c Ephesi s sed suo artificio, sibi ac sociis
vi tum quae fruit PauluSin Corinthus aperte docet iure debere ministris stipendia, sed cur ipse non acceperit, hanc causam assignat. Omnia inquit sustinemus, ne quid remoremur Euangelium Christi. Quando enim aduersari viderunt, Paulum praedicare Euangelium, nulla habita stipendii ratione, praecidebatur calumniandii casio, qua putari poterat Apostolus, quaestus gratia residuisse Iudaismum, S praedicare Euangelium. Deinde eo tempore non fuerunt ordinaria constituta stipendia, ut nunc sunt. Quare S temporis ratio speetanda est. Exprobratio prophetae Michaeae . rest Sacerdotes eius pro mercede doce-hsnt,4 prophetae eius pro pecunia diuina-Fant Poenam subiicit: Zio duas ager arasitur. Qui hoc objiciu at, deberent quae meodem
246쪽
eodem contextu praecedunt aspicere. Principes eius pro muneribus iudicabant. Non solum ergo facerdotes vertimetiam iudices auaritia corruptos ostendit. Sicut ergo licet iudicibus, principibus, sua stipendia accipere ita sacerdotibus linistris Euangelii. Sed tri l caueant, ne pecuniam potius quaerant, quam iusticiam. Damnantur ergo prophetae Voce , cum principes, tum sacerdotes, qui ad quaestum abutuntur officio. SECUNDAM partem praemi pastoris diximus honorem esse Paulus enim ape te dicit : Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni sunt. Deinde, ut patres spirituales, coluntur a piis auditoribus. Praeterea, non potest maior honor esse, quam quod sint cooperarisDei. oeconomi mysteriorum Dei. Hic caueat pastor, ne honorem speetet suum , quaerendo
cum per aliorum contemtum. Nam honor
qui debetur ministerio , sponte sequitur fugientem Papa se praeponit Caesaribus &Regibus, qua in re non se Christi apostolum, sed apostolam declarat, Rantichristum ostendit Christus vult suos non do minium honoris quaerere , sed ministerium, quo omnibus se pie subiiciant. Caueat ergo pastor , ne hanc praemi sui pa
247쪽
tena, impuro assediti contaminet. T E Rai pars praemi est bona conscientia, quae comitatur eum, qui fide retinens in timore Dei facit officium, solam gloriam Dei, aedificationem Ecclesiae spectans. Haec est gloriatio nostra inquit Pauluso testimonium conscientiae nostrae. Ο-quitur enim de ministerio suo. Et alibi dicit se seruire Deo pura conscientia. Qui diaconos hortatur, ut teneant mysterium fidei cum pura conscientia Praecipit quo sTimotheo suo, ut militet honestam militiam, retinens fidem lonam conscientiam. Hanc conscientiam consequitur pius pastor, si, ut dixi, Lipse retineat fidem, ost icium faciat sincere, spectans Dei gloria amin Ecclesiae aedificationem. Huius bonae conscientiae iacturam faciunt, non solum qui sine legitima vocatione obtrudunt se Ecclesiae, verum etiam qui se potius curant
quam gregem, sua magis quam Christi
quaerunt. Quales sunt omnes qui auaritiae causa minores parochias maiorib comm tant, sine superiorum autoritates vocatione, C.
Q. A' A pars temporalis praemi eo rum ministroru qui fidelitervi sincere faciunt ost cium, est augmentum dono ru,tu ta
illud tabenti dabitur hoc est ei qui re
248쪽
cte utitur exiguis donis quae habet, benedictione Dei augentur indies dona. Hoc experiuntur quotidie omnes pi ministri. Proinde Augustinus recte dicit Saepe officium impertiendi, meritum est accipiendi-Beatus Lutherus non in principio cauis Euangeli ita excelluit ut posteaci habuit sua quaedam tenuia principia. Animaduertit indulgentiarum Papisticarum vanitatem, huic e fortiter oppositit, non cogitans de abrogando papatu Verum in hac lucta augentur dona Dei Luthero & quotidie nouis incrementis fiunt auctiora: adco quod tandem electum organon Dei factus sit, quo Deus sitam Ecclesiiam purgare ab abominandis Papistarum erroribus voluit. Hunc sanci una virum ij pastores sibi proponant, ac in timore Dei faciant officium quod si fecerint, sentient promissionem Christi , qua promittit incrementa recte tentibus collatis donis, non
Dixi de praemio temporali pastoris pie
sancte praestantis officium. Sequitur praemium quod in futura vita propositum est, iuxta promissiones Dei. De hoc praemio loquitur Petrus I. ccis ubi hortatur Episcopos, hoc est, pastores, ut non coacte, sed voluntarie neque turpis
249쪽
turpis lucri causa, sed liberaliter Episcopatu fungantur. Et inquit cum apparuerit princeps pastorum reportabitis immarcessibilem gloriae coronam. De hac coronain Paulus loquitur, cum ait Certamen praeclarum decertaui cu
sum consummaui , fidem seruaui. Quod superest, reposita est mihi iusticiae corona, quam reddet mihi Dominus in die illo, &c. Et Danielia. Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti. qui ad iusticiam erudiunt multos , tanquam stellae in seculum, Min aeternum. In hoc praemium , quia bonitate Dei promissiam est, tropositum pastoribus pie suo fungentibus officio debet pallor fide intueri, Lexcitari ad strenue faciendum ost cium. Nisi enim in hunc finem tenti fuerint pastores, fieri nullo modo potest, ut gnauiter in cursu vocationis suae perganici quin potius subinde deficient. Nam innumera sunt offendicula, quae ex nimare possent etiam maxime cordatΟS. Saepe cum ingratis hominibu negotium est, a quibus rependitur indigna merces longi immensi labores, saepe irrati : Satan peruersis suis machinationibus interdum praeualet. Ergo ne frangatur aduersis pius Christi seruus , unicum hoc remedium
250쪽
medium habet, ut in Christi adtientum oculos contiertat. Ita fiet, ut suum laborem, qui carere profectu videtur apud homines, gnauiter obeat cui tanta merces apud Donminum est reposita.
Haec sint breuiter de praemio pastoris dicta quibus suo loco mouebitur ad sedulo praestandum officium.
tium officio. V Tam magis excitetur pastor ad faciendum officium, ponat sibi ob oculos poenas neglecti officij, quae sunt cum temporales, tum aeternae.
Temporales poenae sunt variae. Quaedam propriam pastoris personam attingunt, Vt mala fama apud pios. Quaedam conscientiam tangunt. Qui enim perfide officium facit, vastat conscientiam suam Postea circumfert perpetuam testem sui sceleris. Quaedam in donis fiunt, iuxta illud Ei qui non habet, auferetur ab eo quod habet hoc est, qui donis Dei ad Ecclesiae aedificationem non utitur, spoliatur paulatim donis, ut cecus factus nec suam salutem cogitet, nec aliorum curam habeat donec tandem