M. Jo. Ulrici Steinhoferi, wurtemb. Græcia sacra, hoc est, ritus atque consuetudines veterum Græcorum circa sacra ex luculentis optimorum scriptorum testimoniis collectæ ... Præcedit opusculo historia Graeciæ liberæ, in qua agitur de origine, situ, n

발행: 1734년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

judicandum , quaecunque nobio fiunt obvia, sive in veterum Auctorum semptis , sive iri '. recentiorUm commentationibUS . materiam , quae nobis hic proposita est . concernentibus, cum videmus ultro, ad quamnam quodque partem referri debeat, & ex quo antiquitatum fonte sit derivandum. Distinctio facilis est , ac instituto par. Hanc adhibuit in Libris Antiquitatum Graecarum Gentilium IO. PHILIPPUS PFEIFFERUS, Profess olim in Academia Regiomontana , de quo videIO. ALB. FABRICIUM in Bibliographia AntiqUaria, p. itemque, BURC. GOTTH STRUVIUS in Syntagmate Antiquitatum Ria- ,

f. II. . Potest vero institutum hoc peragi Philosophice, ita ut investigetUr, unde, ex quibus causis , opinionibus , sua- .dentibus M impellentibus , nati sintritus . qui apud veteres inveniuntur: vel Historice saltem , ut ex monUmentis vete um Auctorum eruantur , laquo modo ab iis sint perscripti, cum fide tradantur. Nos Historiam dabimus , & quidem primae parriS , quae Res Sacras complectitur , reliquis in aliud tempus reservatis , non quod . Pror-

132쪽

prorsus abhorremus h philosophico scribendi genere , sed quoniam philo- . sophia his in rebus historiam sequitur, N , quicquid illa potest , potest argin mentis in historia iundatis.

Observatio. . o

GERΗ. IO VOSSIUS , Vir omni lau- ., de superior , in surs libris de Idololatria Gentilium philosophice rem Atam ita persecutus: est, ut aliorum opera non indigeamus. vide . . cit. JO. ALB. FABRICIUM de eo p. 23 2.236. Quodsi in ligemus ex re Lectorum fore, sit & origo & ratio recepti cuiusdam moris tangatur , nec in hoc deerit labor noster, quan- tum videlicet institutum patietur. .

Historia vero peti potest vel ex senatibus fabulosis, vel meris. ad illos in

primis referimus poetas : ad hos con stitutiones ac leges singularUm civit, tum. i Missis illis , cum Civitatum Graecarum omnium nulla tam celebris. sit, M ingeniorum , quae tUlit, praestantia , bc institutorum bonitate, quam: Arheniensium , huic quam maxime adhaerebimus , neque tamen alias , ubi

133쪽

visum fuerit, plane a nostro discursu excludemUS.

Quodlibet audendi semper fuit aequa po-

- , testas.

hoc loco non movemus : Sed, si eorum utimur testimo iiis , utimui tanquam in re prohata & per se patente. Quoniam tamen leges atque constitutiones nonnisi auctoritate bonorum testium nobis innotescunt, istiusmodi pr*seram .in medi9m . . quorum fides spectata , & cognitio rerum domesticarum non vulgaris est. Atheniensium Reip. de qua vide Histor. cap. ΙΙ. g. III. 'comparatur magnitudine & fama nominis Lacedaemoniorum civitas , cujus hinc ritibus moribusque recensendis , non ultimus in commentatione

manebit locus. .

Si ulla gens multum laboravit intolendo ac venerando Deo , prola 'o Graeci laboraverunt. Primam paginam fecit haec mareria in eorum im-w, Ut ex legibus XII. tabularum, . quas ab ipsis mutuas Romani sumse-

134쪽

runt, facile constat, ubi primam par- tem absolvit Religio.

Observatio. 'DIONYS. HALIC. Ant. Rom. lib. X. p.

ἐθισμων , t Jm eX Graecorum legibus , tum ex suis moribus non scriptis esse compilatas. ,, 8 Nescio vero an prima Religionis stamina L aliunde acceperint, an intuitu Universis huε 'jus ad divinitatem aliquam concipiendam μυ-turae praesidentem psit ascendςrint. Verisimi iste est AEgyptiis , Phoenicibus , barbariSqUe , ε . 'aliis gentibus si non omnis rerum divinarum cognitionis , externi tamen cultus deberi ini- ,

tium atque originem. Quicquid enim sub Bela Chaldaei , quicquid sub Molocho Phoenices , &c. id Graeci Romanique sub Saturno. Iove & Apolline coluerunt. vidς VOSS. de Idololatria , lib M. c. r. QVid autem adduxerit Legislatores , Ut primo omniUm age- a rent de colendis diis, fortasse docet LIVIUS, - lib. I. c. I 8. Ubi de Numa Pompilio , , , Clau- se , inquit, Iano quum omnium circa sini- timorum societate ac foederibus junxisset ani- mos, possitis externorum periculorUm curis, . . . . ne luxuriarentur otio animi , quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat: F. Omnium primum rem ad multitudinem imperitam & illis seculis rudem I emcacissi- .

135쪽

.mam , Deorum metum injiciendum ratus

Quando a diis facerent exordium , iudicaverunt omnia prospere cessura. Hinc mane , hinc vespere, hinc apud mensam ante cibum captum', sub aurispiciis laborum suorum qUorum-CUnque conatuum, auXilium deorum implorare, preces ad eos fundere quam frequentis imas. ,

Observatio. Ut taceam HESIODUM., qui in hγοις v. 337. praecipit placandos deos, h.

si Et quando cubitum ieris , & quando

matutinum tempUs venerit: Ut benevolum erga te cor atque animum '... habeant. ,, Ο

unum cito XENOPHONTEM , locupIetem - testem. Hic de rationibus redituum in fine,

f. IV.

Has autem non quasi aliud agen-- do, .

136쪽

Observatro. Ita quoque praecepit PYTHAGORAS istροσκυνῶ μ - παρεπου τους Θεους, -

/Testatum hoc fecerunt externi etiam gestus, quos agebant, dum mes. manum ori quasi ad osculum admove- hant, ad imitationem Coeli perpetua vertigine circumacti in orbem se circumferebant, velinter vota concipienda manus expandebant : nonnunquam la distalceati incedebant: nonnunquam vero Lantu placareDeu aggrediebantur. Formulae quidem ipsae precandi huc fere redibant: UT ' i

Observatio. Fuit scilicet Gentilibus in consuetudine, '

137쪽

iit Symbola deorum suorum osculis excipe- ,rent f cum ro locis quibusdam & homini: bus ad simulacrum dei clijusdam propius Rc- cedere labiisque illud contingere non liceret . . .... vel Omnibus ii temporibus in amplexum ve- . - Dire mUmUm neqUirent , tum quisque ad-- mota ori deXtra suae venerationis pietatis signum edere properabat. de qua materia lege elegantem dissertationem , quam Obser- vationibus suis philolo is de verbo προ neυ-

tationem , ait de ea ERASMUS in Adag. Chil. 3. Cent. r. in Adag. Adorato circumactin, προσκ/ῶν περιφερομωγή, qUOd inter Symbo a Pythagorae fuit. Nimirum antiquitas Coe-- . Ium Deum credidit, de quo videndus VOs- SIUS loco cit. obsi g. IV. De adoratione di- scalceatis pedibus facienda praeceptum extat/ Pythagorae apud IAMBLICHUM c. 23. Cantus vero mentionem injicit HOMERUS Iliad.

f. VIII.

138쪽

Lacedaemonii sicut omni in sermo- ne brevitati studebant: ita Sc in precibus hoc solo absolvebatur votum

insorum , ut Dii PULCRA seu HO- n . NESTA CUM BONIS largirentur.

hanc formulam vocabant ἐυφημαν.

rLUTARCHUS m Laconicis Institutis:

σειεν , & q ae sequuntur , ubi ollendit hane precationem ab ipso Ammone ευρ ροαν ap- -' Pellatam , atque probatam , vid. cit. in histboria nostra MLURSIUM Miscellan. Laconi- eorum lib. II. cap. 8.

. IX. In Iuramentis , quae singularem

precum speciem constRuunt, utebam tur formula , vir τον Aia , νὴ τους Θεους. passim apud Auctores obvia hinc ar

gumentum sumit Augustinu ,5ςrm

139쪽

so Dε SACRIFI IORUM MATERIA.

XXVIII. de verb. Apost. c. q. Aposto- Ium PAULUM vere jurasse , Ubi episI ad Corinthios c. XV. 3I. scribat,

CAPUT IL

SACRIFICIORUM

S. I.

Actenus generaliter Sc in uno exemplo de veneratione Grae corum Diis exhibita. Quodsi autem , propius accedimUS , magnam cultus divini partem cerni experimur in peragendis facri iis, ubi consideran da tum materia, tum forma sacrificiorumo

S. II.

Primis M antiquissimis temporibus homines placare Deos solebant sacrificiis incruentis , hostiarumque

loco vel folia, vel glandes , quibus ipsi

140쪽

PARS L. CAP. II. . 81'

ipsi vescebantur , Observ. f. XXXI. cap. I. Ηist. vel fruges , postquam earum usus invaluit, offerebant.

ρ. Observatio. Legatur PORPHYRIUS lib. II. & IV. de Abstinentia animalium, ubi inter alia Triptolemi Legislatorum apud Athenienses vetustis-' 11mi leges affert: Τους is γονεις Θεους

randos parenteS ; Venerandos deos frugibus ;Carnibus non Vescendum. δε

- g. III. Postea , ubi auctae su* res vete-mm , coeptumque carnibus vesti; se gibus quidem non Omnino neglectis, cruenta sunt introducta sacrifitia, caedesque bestiarum , nonnunquam M

Observatio. Quoniam frugum usus homini quam maxime est necessarius, harum oblationem Deo ingratam non futuram judicabant, inprimis cum fas sit, uti ibid. ait cit. PORPHYR. τοῖς

eX iis rebus, quas impertirentur nobis uti-

SEARCH

MENU NAVIGATION