장음표시 사용
461쪽
4r I FRANCISCI FENELONII Vestes nihil diversae 1 vulgaribus: AEdificia mintis
spatiosa cultaque : multatae artes & frequentia opificum. Salentum solitudo est. Mentor tenui risu sciscitabatur, num conditionem observasset urbani ruris 3 Annuente Telemacho, se agriculturam forentem, & glebam, antea sterilem,
nunc probe subactam inspexisse: Quid ergo tu praesers, ille subiicit, auro argentoque instructum oppidum cum inopi & neglecto solo 3 an cultum
fertileque solum cum mediocri & bene morato oppido 3 Abundans civitas artificibus, quorum disciplina opitulatur morum voluptati, monstrum mihi est, cuius caput eximium & splendidum, corpus vero aridum est, exclusum alimentis, & minime congruens. Verissimae regni divitiae sunt copia civium & alimentorum. Habet nunc Idomeneus populum innumerabilem, industrium, amplitudini limitum suorum sufficientem abunde. Regnum
eius totum una nunc civitas; Salentum vero centrum duntaxat istius est. Homines, quorum in Urbe non erat usus, hinc in agros transtulimus, quibus deerant colentium manus. Augetur ubertas soli, , quantum numerus eorum, qui colunt.
Haec iucunda, haec pacata incrementa plus me hercle regnis adiiciunt, quam alienigenarum Occupati dominatus. Summa eius, quod ista in urbe egimus, est; quod artes superfluas interdiximus, quibustum pauperes abstrahuntur ab agresti. Opera, ex rua vera humanae vitae sublevanda necessitas; tum ivites depravati superbia & mollitie vergunt in deterius. Ceterum nec artes ingenuas & utiles, nec ad percolendas eas h naturq comparatos retigimus. Ergo Idomeneus nunc longe potentior
462쪽
est, quhm olim magnificentiae illius splendor te perculit. Celabat is splendor putidam miseriam, universum Imperium paulo post subruituram. Nunc vero non plures modo subditos alit, sed etiam commodius alit, & melius; qui quidem
omnes rura sua operaque manuum suarum putabunt sibi de sendenda. Itaque hoc Imperium, quod tu prolapsum existimas, exurgens haud multo post
in admiratione totius Hesperiae versabitur. Cogita, Telemache, duo plerumque reperiri in summo imperio. Primum est iniusta & nimis violenta potentia, quam reges sibi consueverunt asserere; alterum vero luxus, quo quidem ad bonos mores nihil importunius. Reges, qui se permittentes cupiditatibus, assuescunt leges praeter supremae voluntatis suae libidinem nullas revereri, agere possunt, quae libent. Sed ea ipsa res, quod agere possunt, quae libent, tentat violatque fundamenta, quam habent, potentiae. Agendi imperandique modum & rationem certam non amplius tenent. Sudant ad palpandos eos omnium studia. Non iam habent subditos, sed mancipia, quorum numerum dies decerpunt singuli. Quis verum docere 3 quis huic torrenti imperare limites 3 recedunt omnia. Mandant se latebris & tristi solitudini, qui pollent consilio. Soli impetus improvisae vicissitudinis bacchantem extra iustos fines potentiam ad aequitatis cursum possunt compellere. At quoties impetus, ad eandem moderandam idonei, omnino percellunt etiam una cum spe dissipandam se reparandit Praesagitio ruinae oraculo certior
est aequo altius provecta potentia. Arcus est plus, quam Pariarur, intensus, quem si rςsolutum non
463쪽
Iaxas, praeter opinionem diffringitur. At quis eum resolvet 3 quis laxabit 3 Atqui tam lenis illecebra immoderatae potentiae Idomenei pectus omnino
pessumdederat. Exutus solio errorem tamen suum non exuit. Huc necesse fuit 1 Diis nos mitti, ut eum moveremus ex perversa aestimatione huiustam caecae, tam h modo humanaque conditione
abhorrentis potentiae. Quid Τ quod mir quaedam
censuerunt adiungenda, ut radios disciplinae nostrae oculi sponte caecutientis admitterent. Alterum malum, idque perinde fere insanabile est luxus. Ut reges immoderata potentia; ita luxus corrumpit universum populum. Et luxum quidem excusant, quod egenorum obsequia victum possint ex sumptibus opulentorum hominum con-1equi. Ac si vero pauperibus non liceret utilius ali, si non doceant ingenia sua corruptelae divitum, sed industriam suam agrorum sertilitati deservire. Haς demum ratione nationes integrae assuefiunt inter fulcra humanae vitae reputare putidissima riti- vilitia. Dies singuli novas necessitudines parturiunt; rebusque plurimis aetatem praesentem adstringunt, quarum ne quidem nomen tempora paullo superiora noverunt. Audit hic luxus rerum adulterato nomine limatum pulchritudinis iudicium, artium perfectio, nationis urbanitas. Hoc vitium, quocum,connectuntur cetera sine numero, eqmmendat se laude virtutis. Haec pestis manansh regibus serpit ad plebem infimam. Propinqui
regis aemulantur eius magnificentiam : premunt splendorem istorum procereS : proceribus se aequant, quorum non ultra mediocritatem conditio:
mediocribus se inferunt minimi: intra vires suas
464쪽
nemo quisquam se continet. Eas ultra provehit alios fastus & divitiarum iactantia, alios insanus pudor & cura celandae inopiae. Iam neque ipsi, qui
mala satis intelligunt tam abominandae perversitatis, tantum sapiunt, ut occurrentes suo exemplo audeant hanc pestem contravenire primi. Evertit se tota natio: collidunt se se permixti ordines.
Cupiditas ditescendi, ne desit facultas splendidorum sumptuum, tentat integerrimo S animo S. Languent rerum omnium, si divitias exeipis, studia Paupertati honestas detrahitur. Esto artium optimarum disciplina eruditus, ad res gerenda S natus factusque, virtute singula: i &prorsus eximia; esto magister praeceptorum, laureis & trophaeis conspicuus, Vindex patriae, ex asse devotus civium saluti: nisi ornamentis istis digntatem opum affundat luxuria, e plebis ultimae reiectaneis numquam emerges. Sed &illi, quibus fere manus porrigenda ad stipem, divitiarum aucupanteS nomen , more divitum victitant. Inde petuntur mutua: suscipi'untur doli; nullaeque machinae, nullae praestigiae omittuntur ad exsculpendam pecuniam. Quis malis istis medebitur 3 Toti nationi induendum novum ingenium , nova consuetudo ; aliae leges constituendae. Ad ista autem cui facultas suppetit nisi regi, intelligenti rerum plane omnium qui noverit amatoribus luxuriae frugalitatis exemplo afferre verecundiam, meliora sapientibus animum, plurimum utique gavisuris, si moderationi suae honestas regiae auctoritatis accesserit. . Philosophantem in hanc sententiam Telemachus
fere audiebat, ut qui sibi e gravi sopore restituitur. Quae v Mentore disputabantur vora, csempre . hensa
465쪽
hensa mandabat animo, ut ductus suos peritus artifex marmori, cum delicate spirantis habitum eidem aflingit. Finienti sermonein nihil respondit. Sed repetitis apud animum suum, quae k Mentore fuerunt prolata, quidquid in urbe aliam formam acceperat, oculis percurrit. Spectatis omnibus :Jnter reges, inquit, Idomeneum sapientissimum effecisti. Alius rex, alius populus est. Antecedit enimvero immensis spatiis tuum hoc facinus nostras nuper victorias. Multum iuvant bellorum successus fortuna & armorum potentia. Admittendi sunt in societatem victoriae etiam gregarii. At vero huius gloriae, quam es adeptu S, socium tu habes neminem. Tu unus regem, tu populum universum, tu phalanges perversitatum debellas iunus. Cursum item Ec eventum armorum gravatealamitas atque invidia. Hic vero omnia spirant opus coelestis sapientiae. Omnia placida, pura, idonea ad alliciendas voluntates, & loquentia auctoritatem, quam in homine non reperimuS. Mortales , qui laudis incitantur desiderio, cur eam ex beneficentia & bonitate non petunt Z Ut perversu metiuntur verum decus, si gloriam stabilem e terrarum populationibus & stragibus hominum sibi
putent nascituram. Mentor sensum mirae voluptatis praeserebat vultu, clim videret Telemachum hac aetate, cui tam alioqui semiliare, obrui comparandae laudis illecebrii, vanam de gloria armorum opinionem
deposuisse. Unde postea subdidit: Bona quidem esie S probanda, quaecumque aspiceret. Cetersim meliora adhuc posse constitui. Nam Idomeneus, inquit, tametsi cupiditatibus suis egregie resistens
466쪽
tebra manant. Credas homines, cum avertuntueh vitiis, iisdem tanquam insequentibus premi. Perseverant & diu satis) pravae consuetudines, ingenium lubricum, errores inveterati, praeiudicia se ut opiniones ante imbibitae, vix movendae ex animi S. Beati, qui errore nunquam sunt lapsi. Etenim his longe planior se sternit ad bonum via. A te quidem, Telemache, quam ab Idomeneo, pluS exigent 'Dii. Nam & inter amplexus veritatis adolevisti,& nunquam permissus es lenocinio nimium indulgentis fortuna'. Ceterum Idomeneo non deest sapientia, non illustre ingenium. Verum intentior ad singula, minus recte contemplatur summam ct caput rerum ad se pertinentium, ut speciem quandam sormamque earum perfectam etfingat in animo. Principis disciplina non versatur in eo, ut singula ipse conficiar. Pinguis & incondita vanitas est aut sperare , se assecuturum, quae intendit animo; aut credi velle, se ad astequenda illa idoneum. Imperare rex debet eligendo & instituendo eos , qui praesunt cum ipse, unaque imperant. Perperam rebus singulis admovet manum : sic enim officia Occupat exequenda a suis. Itaque rationem duntaxat rerum, quae actae sunt, debet exigere, satisque instructus esie a prudentia , ut, quam reddunt negotiorum procuratores rarionem, introspiciat . penitus. Praeclarum imperium est, deligere & adhibere, quantum a natura sunt comparari fainque, sui administros imperii; summum vero illud, bene Tegere, qui regunt una. Observandi sunt, continendi
467쪽
sunt: corrigendi, incitandi, extollendi, amovendi sunt: transferendi denique, & semper habendi in potestate. Omnia & singula subiicere velle suae 1psius industriae, dissidentiam redolet, & putidam solertiam; invidiamque gignit ostentationis ingenii, ingredientis in singula : quibus eximitur bonum otium & libertas animi, geminum ad maiora negotia non modo subsidium, sed & fulcrum.. Quippe res pensaturis momenti, opus est animus liber & compositus. Vaeandum est meditationibus rerum tempore vacuo, ct cum mentem non
distrahit cura ambigui negotii. Exhaustus sollicitudine ad rerum singularum minutias animus instar faecis se habet de vino, quae nec acris ad gustum, nee exquisita est. Qui regnum administrant cura. singularium, mentem circumscribunt praesentibuS excurrere ad futura non sinunt. Semper impliciti rebus diei, in quam incidunt, istis duntaxat se . commodant: is is insudant: istis cogitationem tO- tam assigunt; etsi nec plenam nec integram. Ne que enim iudicium integrum ferre de rebus licet, nisi omnes simul comparatae certum redigantur in Ordinem, ut iusta quadam serie connexae inter se congruant. Hoc imperandi praeceptum qui negligit, par est fidicini, qui sonos optimos symphoniae sigillatim tentat & invenit, sed iusto eos concentu Oommittere non studet. par est architecto, qui partes suas purat administratas quam optime, si prodigiosas columnas, saxaque affabre excisa comgessit magno numero, nondum in mente designata specie & proportione concinnandi aedificii. Dum laxat in aulam spatia; non meminit, scalam aulae ex amplitudine debere congruere. Dum partes domus molis
468쪽
TELEMACHUS. LIB. XXII. 43s molitur praecipuas; nihil subit de area, nihil deporta prinei pe. Totum opus nihil nisi congeries est splendidarum, cetersim ad se non facientium partium. Itaque tantum abest, ut artisici suo sit honorificum, ut potius monumentum exis at igno miniae, ex quo intelligent posteri, fibrum non satis prudentem fuisse ad destinati operis imaginem redie concipiendam. Est hoc signum angustis sinibus inclusia & alienis viribus sublevandae intelligentiae. Qui ingenium est nactus, intra cancellogrecularum singularium duntaxat industrium, nihil poterit, nisi brachiis alien1s, essicere. Certum habe, Telemache: administrationi regnorum tam necessaria est harmonia quaedam & iusta proportio, quam illa Muscae, hae architecturae. Quodsi velles me porro comparationi, quam ex his artibus petebam, insistere: docebo, quam non superent vulgi ingenium, qui praesunt, singularibus asses cura. Qui in iusto vocum concentu nonnullas tantum partes modulatur , simpliciter cantor est, quantumlibet canat perite. Qui autem totum concentum dirigit, etsisque partes omnes concinnavit, ille magister artis habetur Musicae. Sed & qui excidit columnas, vel educit parietem, nondum eximitur aut numero aut nomini illorum, qui vacant & manus admovent murali s ructurae. Ille scilicet unus architectus est, qui totum opus invenit, etsisqne partes omnes combinavit animo. Ergo nec illi regnant, seu reges sunt, qui laborant; . qui imperata exequuntur, & pleraque negotia conficiunt. Operarii duntaxat sunt, vocati in partem Operae, non potestatis. Unus ille rex &praeses
reipublicae ac velut quidam Deus est, qui, dum agit
469쪽
nihil, sicit, ut agantur omnia ; qui meditatur, qui excogitat; qui prospicit futura, revolvit praeterita; qui ordinat, & normae proportionis cavet; qui se longe post venturis accomodat; qui assidue eontendit obluctari fortunae, ut natans adverso torrenti; qui denique noctes diesque visitat, ne quid cogatur arbitratui sortis permittere. Putasne, Telemache, peritissimum quemque
pingendi labori toto insudare die, quo citius opus, quod prae manibus habet, perficiat Τ Ρrofecto id
genus tormenti, haec crassa obnixaque laboris contentio facultatem fingentis animi eius ita offende-xet, ut nihil dehinc suppeditaret illius industriae. . Quae ab eo fiunt, fieri debent praeter propositum, cursim, ut stomachus fert & calens impetus. Aut certδ terendis coloribus, accomodandis penicillis dat otium 3 Tyronum haec pensa sunt; ipsus vero meditari, invenire. Quod ab illo tota cogitatione suscipitur, sunt ductus audentiore penicillo describendi, qui addunt imagini generosum ingenuumque habitum, vitam, &, qui congruat, sensum. Ille
cogitata, ille mentem induit Heroum, quos it expressum coloribus. Toto animo in eorum regreditur tempora ; & velut ereptus sibi, in eodem, quo ipsi' fuere, articulo se rerum cons ituit. Ad hune quasi divinum animi assiatum adhibenda ex disciplinae institutis prudentia , qua cohibeatur intra iustos limites, ne quid falsum seu erraticum,
vel mendosum, aut male congruens cogitanti subiiciat. Iam ad efiiciendum bonum Principem, quam pictorem, minore putas opus este aut incitatione assiatuque ingenii aut facultate animi Τ Ex his ergo statues, regis esse meditari, eae la concipere ni a-iorum
470쪽
TELEMACHUS. LIB. XXII. 437iorum operum ac negotiorum, viros denique idoneos eligere, quibus ea curanda recte committat.
Haec differenti Telemachus : Equidem videor mihi, inquit, assequi satis, quae doces. At si haec . in gerendis rebus tenetur ratio, regem frequenter hallucinari necesse est, quippe qui se cuivis rei curandae sigillatim non tribuit. Quin tu hallucinaris ipse, Mentor reponebat. Ipsa universalis intelligentia regnum administrandi vetat hallucinari. Qui tam arte carent gerendi negotia, quam facultate internoscendi ingenia, continuo incedunt, ut qui in tenebris. Fortuitum est, eos errore non
labi. Quid quaerant, quid intendant animo, ne ipsi quidem intelligunt. Dissidere tota eorum est disciplina. Honestissimum quemque, contradicere qui audet, habent ancipitis fidei, & magis, quam, qui blanditur, praestigiatorem. Contra qui ad imper,um probe sunt instituti, nec rudes ingeniorum, sciunt, quid ab his contendere, & quomodo debeant, quod contendunt, obtinere. Satis intelligunt, summatim certe, num ad destinata idonei, quorum operam eonduxere 3 Utrum rite, quod postulantur, inrrospiciant, ut ne fallat successus instituti consilii. Adde, quod seorsum non implicant se cuilibet graviori negotio. . Ergo tanto minus Oh- stat, quin caput & summam rei, quae agitur, uno quas emeriantur obtutu, videantqu e, utrum successus eius ad finem primarium conducant. Si quandoque contingat illos hallucinari: parum inde deterius habet , quod ea in re est praecipuum. Porro invidiotas defendunt suo ab animo, argu- .
mentum angusti & ignobilis ingenii. Manifestum ipsis est, sine errore res grandiores geri non possς, ,
