Vtilia admodum ad Praedicamenta Aristotelis scholia, à Ioanne Arboreo Laudunensi, ex eruditis authoribus selecta, & nuper commodè locupletata

발행: 1538년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

uersa si enim Pis assignet,quid sit eorti utrunq; quo

animal est,propriam assignabit utriusq; rationem. Antequa ad perfectam huius definitionis intelli, gentiam proficiscamur, adnotatu digna propas

labimus. Duplex assignatur aequivocum:quodadam aequivocas,quodda vero aequivocatum,si ii lorum verborum usus permittatur. CAEquiuo, cum aequivocans, est dicibile viro nomine & di, uersis rationibus plura significas. ut canis. Nam uno nomine canem domesticu,canem marinum, di canem cassestem significat, diuersae tamen rastiones seu notiones illis significatis respondent. Nam ijs tribus propositionibus,& earum praediacatis diuersis notiones respodent,canis domesti,cus est canis,canis marinus est canis, canis caele,

sis est canis. Similiter homo quatenus significat hominem vitium & picta,cst qui vocum arquitioscans Nam eadem dictio illa duo significata dest, gnat:licet illi diueris notiones accommodetur. Nam homo alia notione & ratione,accipitur pro homine vitio,& alia pro homine picto . Diuus Aug. tomo Φ.lib. 2. quaestionum ad Simplicianudicit, Nemo dubitet vocare homine pictu homi, nem, quandoquidem & singulorum quorum με

cturam cum aspicimus,propria quaeque nomina incunctanter adhibemus , velut cu intuentes tas

bulam aut parietem dicimus, ille Cicero est, ille Sallus ius,ille Achilles, ille Hector. EAEquiti ocua quivocatum, est dicibile aequivoci aequivocan, tis significationem explicans : ut canis domestiscus. Est enim dicibile cum loco incomplexi su, matur huius aequivocatis canis, significationem

12쪽

DE AE Q. v I v o ca L. 7 ei respondentem eaplicans, & de illo aequivocato aequivocans praedicatur essentialiter.Na haec praedicatio est essentialis,canis domesticus est canis rvt illa salte essentialis dicatur,.in qua superius de inferiori praedicatur.Scio latere in praedicato vas riam significatione, neq; ansam arripias ut consfestim tibi persuadeas illam praedicationem esse alicuius praedicabilis praedicatione, euariat enim homonymum praedicatum ab accomoda praedia candi ratione. Nec me subsannes,nam no desunt qui ita loquuntur. Et haec tria aequivocata, canis

domesticus, canis marinus, canis caelestis, totam huius aequivocantis canis , naturam explicant.

Nonnulli tamen propius accedetes ad Aristos telem, licunt aequivoca mutuocata rebus,& non vocibus accomodari:vt homine vitium & homi, nem pietiim, dicimus aequivoca hominis . huic ars ridet opinioni Boetius dicens, aequivoca res esse: aequivocatione vero vocabulu. Quod ab alijs di. citur aequivocuna aequivocans, a Boetio dicitur aequivocatio. Et intellectus aequivocationis,leste

Simplicio,ipsis aequivocatis est prior,nam ab illa

fluunt aequivocata. Hac adaperta annotatiun scula,quidnam sibi comodi referat aequivocorum definitio, licet ostedere. Aequivoca aequivocata, sunt quaeda dicibilia,quae habent nomen aequiti ci aequivocantis comu ne,quod de illis prsdicatur substantialiter essentialiter diuersis coceptibus

di significationibus:vt homo vivus & homo piretus,sunt hominis dicibilia:de quibus illud nome

mune praedicatur essentialiter diuersis rationis bus.Non putes nomen comune hoc in loco solii

13쪽

sumi pro termino comuni qui nominis inflexio. nem recipit:sed pro dictione eadem sumitur. Est

enim Socrates , aequivocatio Socrati vivo & pis sto:& tamen non est terminus comunis , sed est eadem dictio illis aequivocatis,accomodatarquae 1ecundu diuersas notiones & rationes, modo ad Socrate vivum, modo ad Socrate pictum defle,ctitur: hanc interpretationem multi approbant.

Quoniam de squivocis, aequivocatis, & aequiuo, cantibus, in nostris terminorum formulis disse, ruimus,de illis nunc subticebo. CVolens Boetius illam aequiuo corii definitionc explicare, hoc uti,

tur praenotamento : Omnis res,aut nomine, aut

diffinitione mostraturrinans subiectam rem aut proprio nomine vocamus , aut diffinitione quid sit ostendimus. ut verbi gratia, quandam substantiam vocamus hominis nomine,& eiusdem defi. nitionem damus dicentes homine esse animal rationale mortale: ergo quonia omnis res, aut des finitione, aut nomine declaratur:ex his duobus,

nomine scilicet & definitione, diuersitates qua,

tuor creantur. Omnes nant reS,aut eode nos

mine, & eadem definitione iunguntur, ut homodi animal. utras enim animalia dici possunt, &utraq; una definitione iungutur.est nam animal, substatia animata sensibilis: & homo rursus,sub, stantia animata sensibilis: & haec vocantur unis uoca, & graece synonyma. CAlia vero quae nemnominibus, neque definitionibus coniunguntur: ut ignis,lapis, lor:& hsc vocantur diuersivoca, graece heteronyma. Alia vero quae diuersis nos minibus nuncupantur,& uni definitioni designa.

14쪽

tion ue subduntur: ut gladius, ensis.Nam diuerssa cum sint nomina, eandem rem designant: &haec latine dicuntur multivoca , graece vero po/lyonyma. EAlia nomine congruunt, sed defini tionibus discrepant:ut est homo verus,homo practus . nam uti uni vel animalia vel homines nuncupanturrisi vero quis velit hominem,pichia ranam definire,diuersas utrisque definitiones coaptabit, di haec vocantur aequivoca, & graece homonysma. Aequivoca igitur ex Aristotele dicuntur res aequivocae, idem commune nomen accipientes, sed rationem & interpretationem diuersam. Nec arbitrandu est in solo nomine fieri aequi. uocatione,sed etia in verbis,in diciis coplector te,& coplector a te:eode verbo depreheditur alia ratio factedi,& alia patiedi.In prepositioib8quom& coiuctionib' frequeter aequinocatio reperitur. Adnotant Boetius & Simplicius comune mulatis dici modis. Dicitur commune,quod in partes diuiditur:vt terra sorte habitata. Dicitur comus ne, quod in partes non diuiditur, sed vicissim invius habentium transit:vt seruus communis,vel equus. Dicitur etia comune,quod viedo,cuius fit propriii,post vium vero in comune remittitur:

ut est theatrum . nam cum eo utor,meu est:cum

inde discedo,in comune remisi. Dicitur quoi cosmune, quod ipsum quidem nullis diuisum partubus,totumvno tempore in singulos venit:vt vox vel sermo, ad multorii aures uno eodEmi temsPOre totus atq; integer peruenit. Secudum hanc comunis significatione, innuit Philosophus aequis uocis rebus, comune esse vocabulu. nam animas

15쪽

DE AE VI VOCI s.

Iis vocabulum, homini vivo di homini picto est

comune:sed secudum illud nomen, ratio substan, tiae est diuersa . Nam ut ait Aug,m hoc opere: Cum dixeris veru hominem animal esse quod ri, tum capiat,& vim rationis admittat: cu de picto idem non possis dicere, necessario inueniuntur esse disparia. ENe plus aequo reddat obscurum lectorem rationis significatio,c5siderabimus ra. tionem multimode dici. Est enim ratio animae, qua vocant nonnulli rectum anims iudiciunt,est& ratio copulandi . Deinde ratio naturq, ipsa si, militudo nascetiu. postrema est ratio huic acco, modata pioposito, quae in definitionibus vel de, 1 criptionibus redditur, & nonnunq pro ipla des finitione seu descriptione,& interdum pro notiosne sumitur. Cum disit Philosophus secundu nosmen comune,rationem substatiae esse diuersam:& diffinitionis & descriptionis nomen, ut dicit Boetius, inclusit. Dicit Faber rationem stibstatiae

secundum comune nomen aliquibus esse diuerasam , quando diuersis rationibus de illis substan, tialiter essentialiter dicitur. EContederet quisspiam in Aristotelem , si aequivoca quae dicuntur aequivocata:aequivocationib8 seu squivocis aequi . uocantibus designentur, & quibus auulsis id ap. pellationis retinere non possent,cur Philosephux

subticuit aequivoca aequi uocantia,aut ea in apero tum non eXtulerit. Non oportuit Aristotelem aequivocum aequi uocans distinisse: nam aequiuoscatis quae diffitata sunt,relativa dicuntur:cu non sit quidpiam aequivocii aequivocans,nisi ad aequis uocata:nec aequivocatum, nisi respectu aequiuo

16쪽

DE UNI VOCIS. 9 cantis:modo cognito uno relativorum,facile &alterum dignoscimus . Ideo authores solu alterurelatiuorti,ut pla runt definire solent: quare nooportuit Aristotelem diffinisse aequivocationem seu aequivocii aequivocans,sed aequivocatum pro his quae ipsis aequivocalibus significatur: & uno,

alterum cognoscitur . CCum aequivoca sint cassu vel ex hominum voluntate, adnotandum erit aequivocorum duas esse partes . aut enim,ut dicit diuus Augustinus, fortuitu fiunt, aut voluntate, seu consilio,ut dicit Boetius. Fortuitu fiunt,cum

quodam casu simile quis alteri nomen accipita ut Alexander Priami filius, & Alexander Magnus. casus enim id egit,ut ide utrit nome poneretur. Voluntatricum similitudo nominis ex industria imponentis affigitur. Horum alia sunt secundusimilitudine: ut homo pictus,& homo veruS:quo nunc utitur Aristoteles exemplo. Alia secundum proportionem: ut principium. nanq; principium est in numero unitas:in lineis punctus.& haec aes quivocatio secundum proportionem esse dicitur. Alia vero sunt,quae ab uno descendunt:ut media cinale ferramentum,medicinale pigmentum: ab una enim medicina aequivocatio ista descendit. Alia,que ad unum referuntur: ut si quis dicat sa, lutaris vectatio est,salutaris esca est,haec idcirco sunt squivoca: quod ad salutis unu vocabulum, alia tamen & alia ratione heferuntur. Univoca dicuntur quorum nomen commune est: e secudum nomen eadem substantiae ratio,ut animal O' homo atque bos, communi enim nomine borum utrunq;

αnimal nuncupaturio est substantiae ratio eadem.Si

17쪽

DE UNI VOCIS.

quis enim assignet utriusq; rationem, quid utrunque estquo animal es Leandem asgnabit rationem. Cum devniuocis univocatis loquat Philosophus,adnostabimus quama sint univoca uni uocata, & quaesnam univoca univocantia. ivocantia unt di,

cibilia, quae de pluribus eode nomine & eade rastione prs dicantur,vi homo & animal, cu de istis subiectis Socrates,Plato,uniuoce prs dicanturina illis copetunt, & nomine & ratione: cu hominis aut animalis dissinitio,illis aeque congruat. Vni, uocata,sunt dicibilia,de quibus ide nomen essen, tialiter & eadem ratione praedicatur. Non putes essentialiter hoc in loco nobis indicare praedicastionem essentialem univocantis ad suum vniuos catum. Nam album est univocu univocas Sorti,

Platoni,si fuerint albi .de quibus tamen no prsdiscatur essentialiter. Sed essetialiter designat ratio, nem seu conceptu. Sensus istius Ppositionis,ho mo de suis univocatis prs dicatur essentialiter,est iste,homo de suis univocatis praedicatur secundusignificatione essentialem & eunde conceptu. Des finiuntur univoca univocata,ut nonullis placer,

pro dicibilibus,de quibus idem dicibile praedica,tur secundu idem nomen & eande ratione essenatialem: hoc est eande significatione & concepturvi animal uni uoce dicis de hisvniuocatis,homo, equuS,vno nomine,cu homo sit animal,& equus est animal, & secundum eadem ratione. nam de

illis praedicatur secudum eandem dissinitionem essentialem. Nam quaerenti quare homo est anismahapta dabitur responsio,quia est substatia ani, mala sensibilis. Et si quis quaera quare equus est

18쪽

DE UNI VOCIS. I

animal,similiter respondebitur, quia est substan/tia animpta sensibilis.Sed illa di finitio essentialis congruer non potest homini vivo & picto:bene quidem primo,sed no secundo. Nam si quis perscontetur,quare homo pictus est animal,responsdendum est,quia est pictura, animalis similitudi, nem rcferens . quare dicendum erit animal esis aequivocum aequivocas homini vivo, & picto,dcidipsum esse univocum vniuocans omnibus his quibus sua dissinitio essentialis competit,nec illa membra diuersa ratione repugnant. EAlij reis, runt univoca ad res ipsas quibus univocationis nomen,& ratio eade aptatumilla autem univoca dicuntur,id est, significatur per univocationem, nomine & ratione illis comunem: haec aute unis uoca synonyma dicuntur, quae & nomine & sui interpretatione iungutur. & couenientius Arist. teste Simplicio,vniuoca,synonyma vocavit quaecum nomine,etia dissinitionem habent eandem

q Stoici,qui multa simul habet nomina: ut Paris& Alexander idem. Goctius sua insigni doctri. na,& laudanda diligentia ad Aristotelem proxi,

me accedens , cur haec vel illa posuerit exempla in suis cometarijs no sublicet. Vni uoca dicit esse genera cu speciebus:& species,speciebus:genera speciebus : ut animal,homo. Na cu sit hominis, animal genus: dicitur homo animal. ergo & aanimal & homo animalia nuncupantur. Secuns dum igitur commune nomen si utrunque di nias, dicis animal esse substantiam animatam

sensibilem, hominem quoq; secundum id quod animal est, si substantiam animatam sensibilem

19쪽

dixerit: nihil in eo falsitatis inuenies . CSpecies

vero speciebus univocae sunt, que uno & eodem genere continentur:vt homo,equus,at 3 bos,his comune genus est animal,& comuni nomine animalia nominantur: ergo secundu nomen unum

quod illis comune est,animalis,una illis ratio diffinitiois aptabitur:cucta enim sunt substatis ani, mais ait sesibiles. Se dii igitur posteriore uni, uocationis designatione Arist. qua species spe, ciebus viriuocs sunt: ut homo & equus atq; bos, quae sub eode genere sunt sumpsit exemptu:haec ille. Obijcies,probando homine & equit no esse

animalis univoca:Quauis homo & equus eodem animalis nomine nucupentur:tamen habet diuersas distinitiones,igitur no sunt animalis univoca, sed potius squivoca. antecedens probatur:homis nis diffinitio, est animal rationale mortale, equivero,animal irrationale hinnibile:igitur. Diluotio obiectionis. ingenue probat ratio adducta,hominem & equii esse squivoca,cum secundum nomen generis minime sunt definita:sed secundum particularem speciei definitione. Sunt tame unis uoca, eum animalis definitio illis accomodatur. Nec putes incomodum,ut aliquoties ex univocis fiant equivoca,& ex squivocis Uniuoca.

Denominatiua dicuntur quaecunque ab aliquo, solo differentia caμ,fecudum nomen habent appellatione: ut a grammatica gramaticus: a fortitudine fortis.

Ne quid te lateat an denominatiua nomine tans

tum,an re talum,an vero nomine & re simul de. finiat,cognoscere oportebit denominatiuoru vas rietaterm CDenominatiua nomine tantum,sunt

20쪽

qus ab aliquo solo casu disserentia sunt: sed secundum illud nomen,non habent appellationem, id est,no designant donominatiue id pro quo denos minantia supponunt, ut pater paternitas, domisnus dominatio,quae ide significant in cocreto &.abstracto. nam quicquid est pater,est paternitas,& ediverse. Denominatiua re tantia, sunt quarn5 ab aliquo solo casu disserentia sunt: attamen secundu nomen denominantis, habet appellatio,

nem:vt studiosius & virtus. no enim conueniunt

in exordio,& disserunt in fine, & studiosus desi, gnat id pro quo supponit virtus . Nam designat, ex Aristotele in suis moralibus,virtute & probitatem,pro qua supponit fisc vox virtus : nec ista,nec prima ab Aristotele discutiuntur. Denominatisua nomine & re simul,aliter voce & significatio, ne,hoc in loco definita, sunt quae conueniunt in principio in denominatibus, & disserunt in fine:& denominatiue illud denotant seu appellat,pro quo eoru denominantia supponunt: ut gramati,cus & gramatica.Nam c5ueniunt in principio,literis & syllabis,& differunt in fine.& denomina . tiuit,videlicet gramaticus,designat illud pro quo supponit denominans seu abstractu, scilicet grasmatica:similiter fortis & fortitudo sunt denomi, natiua simpliciter,hoc est nominς & re simul.Nasolo casu disserunt,id est,coueniunt in principio,& disserunt in fine,& secundu illud nomen ,habet appellatione quia fortis appellat illud, pro quo supponit fortitudo. Casus designat finale cadens riam & terminationem dictionum. Habent se, cundum nomen appellationem,quando id appetab .iij.

SEARCH

MENU NAVIGATION