장음표시 사용
21쪽
Iant,pro quo alterii accipi natum est,& viiii di, cit Philosophus ab altero,ut supprincipale a prin, cipali derivari, ut frequenter adiectivum a sub stantivo. Idcirco denominas,ut fortitudo princi. paliter significabit fortitudinem, alterum Uero
deductitiis & deriuath. Illa tamen ut dicit Faber utriusq; significatio,prscipua dici potest. Signi,
ficatio autem praecipua ea sola est, qua praedica, bilis,& dictionuin praedicamentalium ratio consideratur: ut album significatione albedinis, in greditur praedicamentum qualitatis : & vere est qualitas,& quis accipiatur pro substantia,tamen ab illa acceptione,neq; praedicabile dicitur, ne
praedicamenti rationem sibi vendicat. Dicunt intellectum no recipere denominatiuifi voce tan. tum seu nomine: nam in intellectu nullae sunt determinationes,nec ills proprietates coueniunt terminis ratione significationis, sed terminatios nis. Quare denoniinatiuum seu concretii habet in mente quanda imaginem seu notiones a con, cretis discreta ei res dente. Exponens Boetius
denominatiua, dicit casus ab antiquis nominari aliquas nominu trassigurationes: ut est a iustitia iustus,a fortitudine fortis. Et quotiescum aliqua res alia participat .ipsa participatione,sicut rem, ita quom nomen adipiscitur et ut quidam homo, quia iustitia participat:& rem quoq; inde trahit, nomemdicitur enim iustus. ergo denominati,tia vocantur,quaecunq; a principali nomine, so, Io casu, id est, sola transfiguratione, discrepant. Nam cum sit nomen principale iustitia, ab hoc transfiguratum nomen iustus est citur:ergo illa
22쪽
DE DENOMINATIVI s. IE Isunt denominatiua, quaecunque a principali normine, solo casu, id est, sola transfigu ratione nominis discrepatia, secundum principale nomen, habent appellationem. Tria autem sunt nescessaria, ut denominatiua constituantur: priuS, Vt re participent, pbst nomine, postremo, ut sit quaedam nominis transfiguratio: ut cum aliquis dicitur a fortitudine fortis , est quaedam forti, ludo,qua fortis ille participat: habet etiam nos minis participationem, fortis enim dicitur: at vero est quaedam transfiguratio, fortis enim &fortitudo non eisdem syllabis terminantur: haec ille. Denominativa, graech dicuntur paronysma:quae sunt in homonymorum & synonymos rum medio constituta,ut dicit diuus August. to,
mo I .libro uno in Io. categorias cap. . & quae
nec paronyma dici possunt, nisi in se habuerint
Virorumq; contractum, id est nisi & nomen ho, monymorum & ncgotium synonymorum videatur habere commune: ut a sapientia sapientem, vel medicum a medicina dicamus :eadem in meo dico quae in medicina, & aetiis similitudo vide, tur de nominis. Propterea recte paronymum di, ehum est,qubd aliunde nomen acceperit: haec iis te. CPraeludia Aristotelis ad praedicamentorum intelligentiam, vocant anteprsdicamenta: quia viam struunt & praeparamenta ad categorias
multo facilius dignoscendas , & tria assignanatur uniuersalia, scilicet diffinitio, diuisio, & re, gula. Septem vero specialia, scilicet tres diffini
tioney, aequivocorum, univocorum, denominastiuorum, sub primo comuniori contentae. Duae
23쪽
diuisiones sub secundo contentς,duae regulae ad tertiit uniuersale antepraedicamentum reductae. De duplici Antepraedicamentorum diuisio,n Scholia.
Voniam de simplicibus dictionibus in hoc opere habetur c5sideratio,&de his Philosephus disserere volues
rit: nuc dissectionem eorum constiatuit,quae dictitur in ea,secundu cos
plexionem & incoplexionem. A complexis abstisnens,que in libris Peri hermenias edocentur.ses luna in complexa praedicamentis ut paulo stedocebit accommodata,prosequetur. Prinia diuisio antepraedicamentoru.Eoru quae diciis tur,alia quide fecudit coplexione diculurialia uero sis ne coplexione.Et ea quae secundili coplexione diculur, sunt,ut bomo currit,homo uincit.Ea uero quae sine cos plexione dicuntur unt,ut homo,bos,currit,uincit. Quoniam de primis nominibus prima rem ge nera significatibus,divisio facienda est,no nomisne,sed genere discrepatibus,nunc ostedit quid sit ne coplexioe sit cuiuslibet vocabuli facta Platio. Sine complexione dicuntur voces & dictiones simplices,ut homo,currit,vincit,& quaecunq; seacundu sonum nominis proferuntur. si Aristotestis exemplis subscribere liceat, dicendu est,uerba adiectiva esse incoplexa, nec eorum,qui id denes gant,recipiendi sunt cauilli, & qus sine coplexios ne dicuntur in praedicamentis locum habent.
Secundu coplexionem dicuntur orationes, sera mones complexi, ut homo currit, homo Vincit,& quaecunqr ut dicit Boetius aliqua colunctione
24쪽
copulatur,ut Socrates aut Plato, vel quaecul sescundum aliquod accidens coniunguntur. Nam quia, verbi gratia, in Socrate venit ambulatio,di, cimus,Socrates ambulat:& est prolatio ista secti, dum coplexionem.Idcirco quia cum dico Socrastes ambulat,Socrate sum cu ambulatione copleaxus .Qubd autem ait, Eorum quae dicuntur,nihil aliud demonstrare vult, nisi se de primis rerit vos cabulis,huius libelli disposuisse tractatum. Reruenim vocabula,sunt quae dicuntur,ipsa enim prospria nominamus, haec ille. Eorinm quae pumi, alia
de subiecto aliquo ditatu insiubiecto uero nullos trut homo de subiecto quidem dicitur quoda homine,iu subiecto uero nullo est. Alia aute in subiecto quidem sunt, de subiecto autem nullo diculur. in subiecto ue. ro esse dico,quod cu in aliquo sit, non sicut quaedam pars imposibile est esse sine eo in quo est, ut quaedam Iramatica in subiecto quide est in anima, de subiecto uero nullo dicitur, o hoc albu in subiecto quidem est
corpore. omnis enim color in corpore est. Alia uero de
subiecto diculur,o in subiecto siunt.ut scietia in siub.
lecto quide esξ in animar de subiecto uero dicitur, ut de gramatica. Alia uero nes, in subiecto fiunt: neq; de subiecto aliquo dicuntur,ut quida homo, quidam equus. Nihil enim talium nes in siubiecto est neq; de subiecto aliquo dicitur. simpliciter aute quae sunt ius diuidua, numero singularia,de subiecto nullo di, cuntur in pubiecto autem nihil aliqua probibet esse. Quaedam enim graviaticu in subiecto est,at de pubie cto nullo dicitur. baee Aristoteles. Hac dissecat di,
uisionem in quatuor inebra , quibus omniti prae' dicamentorii dicibilia, paucis perstringedo,com
25쪽
plectitur . Primum membrum competit vocis bus praedicamenti substantiar: non omnibus ted solum comunibus . Genera enim, species,& dis, ferentiae substantiae, non aute indiuidua i dicun, tur de subiecto,in subiecto vero nullo sunt. Est autem dici desubiecto,superius praedicari de suo inferiori: quod fatis demonstrat Aristoteles,di cens hominem de subiecto dici quoda homine, hoc est, ista vox homo, praedicatur de Socrate, aut de Platone, aut de aliquo alio particulari homine. CSed diceret quispiam,rationale co,
uertitur homini J dicitur de hoc subiecto homo, smiliter de animali subiecto dicitur sensibile, &tame rationale no est superius homine, nec sen, sibile animali,igitur. Haec obiectio non aduerssatur diffinitioni,nec Aristoteli. Quauis illa de, finitio a plerisque non.recipiatur, asseretibur di, ci de subiecto , esse praedicari substantialiter vel essentialiter. Si Porphyrio accedas,non dices rastionale conuerti homini, quare talis disserentia praedicaretur de suo inferiori. Si vero consentias cui docti asseuerat rationale couerti homini,di, ces rationale de particulari subiecto quodam lio, mine dici,ut de Socrate aut Platone,quod innuit Aristoteles de substatia dices:omnia alia a primis
substantque uel diculur de eis,uel in eis sunt. Cu igi, tur sit aliud a primis substantijs dicetur de eis,
cum in ipsis non sit. CE sse in subiecto, ut rebus accommodatur, est accidens cuipiam subiecto accidere, seu ut dicitur 9 inhaerere . ut albedo parieti inest,ipsem parietem denominans album.
de id intelligedum est, de esse in subiecto secuti.
26쪽
dum accidens : anima enim est in subiecto, ut pars in toto, & tamen non est accidens illi M. iunctum: sed non est in subiecto secundum acacidens . hoC modo omnis forma rei accidenta,ria, quae non est vox, est in subiecto secundum accidens . Esse in subiecto secundum accidens Iogice, ut hoc in loco sumitur: est praedicari
accidentaliter . vi album est in subiecto corposve. Nam de ista voce corpus, praedicatur accis dentaliter. Secundum membrum huic enunιtiationi respondet , alia sunt in subiecto, & de
nullo subiecto dicuntur e & eo continentur in. diuidua nouem praedicamentorum accidetium: Vt hoc quantum, hoc album, quae de nullo sub, iecto dicuntur: cum non praedicentur de aliquo, ut superius de inferiori: tamen sunt in subieci o, quia praedicantur accidentaliter . ut haec praediacatio est accidentaria , Socrates est hoc quanatum,Plato est hoc album. Tertium membrum parti tertiae diuisionis respondens, complecti, tur uniuersalia accidentia nouem praedicamens torum accidentium: nam dictitur de aliquo sub,
iecto ut superius de inferiori: ut scientia diciatur de isto subiecto grammatica,& respectu altes ritis vocis r & talia sunt in subiecto, cum praedii centur accidentaliter, ut scientia est in subiecto scilicet in anima. Nec putes incommodum esse, eandem vocem dici de subiecto, & esse in subleucto, facta ad plures terminos consideratione: ut coloratum dicitur de hoc subiecto album,& est in homine subiecto : cum haec sit praediacatio accidentaria , homo est albus. Quare nes
27쪽
ganda erit haec consequentia, ista vox dicitur de subiecto,ergo non est in subiecto:sed concluden, dum est,non est in subiecto illius de quo dicitur,
ut de subiecto. CQuartum mebrum quartae parsticulae diuisionis respodens, coplectitur substan, tias particulares, seu indiuidua praedicameti seb, stantiar : quae nec dicuntur de subiecto, cum non pratalicentur de aliquo ut superius de inferiori: nec sunt in subiecto, cum non possint constitueare propriam praedicationem accidentariam. Di cit Boetius Aristotelem hac angustissima diuisio, ne sermonum omnium multitudinem collegisse. Nam qubd rerii vocabula in decem praedicam ta distribuat, hac diuisione maior non potest iniueniri: nihil enim esse potest quod huic diuisionivndecimum adijci possit: ita ex his quatuor nihil
demi.nal nec minorvlla diuisio his quatuor fie, ri potest: nec maior,quam si denario limite praesdicamenta claudatur. Cur autem in his quatuor, diuisio facta sit,lucide exponit. Prima quidem rearum est omnium diuisio, in substantiam atq; ac, cidens. Sed quoniam substantia proferri non po, test,nisi aut uniuerialis aut particularis intelliga,
tur.Nam cum dico,homo,rem dixi uniuersalem.
quod illud nomen de pluribus natum est praediscari. cum vero dico,Socrates aut Plato, rem perscipio particulare. Et accidens quoq; eodem mos do . Nam cum dico scientiam, rem intelligo unis uersalem . quoniam scientia de pluribus, scilicet Grammatica,Logica,Rhetorica, nata est praedi, cari. Srvero protulerim Platonis kietiam quo, nia omne accidens quod in indiuidua venit,indi,
28쪽
uiduum fit particularem intelligo scietiam,quae Platoni inest & non alteri. Quoniam igitusne. substatia neq; accides proferri potest,nisi uniuersialitatis vim obtineat aut particularitatis: recte in quatuor diuisio facta est,ut sit omnis res aut substantia,aut accidens, & horti aut uniuersalis, aut particularis . Ex his igitur quatuor fient &quatuor coplexiones . Nam cu uniuersalitas subsstantis copulabitur, fiet substantia uniuersalis:ve homo,animal,quar de pluribus substantialiter nasta est praedicari. Si vero uniuersalitas venerit in accidens,fiet accidens uniuersale, ut scientia,cos loratum,album. Si particularitas quae de uno sos substantia particularis,ut Socrates, iste homo. Si Vero particularitas adhaereat accidenti: fiet accis dens particulare, vi scietia Platonis,similiter hoc album.Noscito ingenue lector illis quatuor, tota praedicamentorii natura cotineri. Substatia unis uersalis & particularis primu praedicamentu coatinet. Accides vero uniuersale & particulare,nos ueni accidetium praedicamenta complectrentur. Decem praedicamenta his Has quatuor coplexiones, uniuersalem substat tiam,vniuersale accidens : particularem sebstan,
tiam, particulare accidens, Aristoteles disponere lum nata est praedicari,adijcietur substantiae: fiet
29쪽
cupiens , non eorum nomina sed descriptiones apposuit. Et quoniam generalissimorii generum definitiones non poterat inuenire: descriptioni, bus usus est. Id substantiam esse dicens, quod in subiecto non esset, quae quidem descriptio com, petit & vniuersali substantiae & particulari:Αccis dens vero quod in subiecto esset. Omne nat ac, cidens in aliquo est:vt color in corpore, scientia in anima. & subiectam habet substantiam omne accidens .si quis sitbstantiam tollat, accidens non erit. Quare substantia,locus est accidentis. Sub, stantia autem nullo subiecto alio nititur,sed per
se subsistit: quod si in aliquo subiecto esset,dice,
retur accidens :nam omne accidens est in aliquo
subiecto e & quicquid est in aliquo subiecto, est
accidens . Dicetur igitur substantia uniuersetis de subiecto,& in nullo erit subiecto.Particularis vero substantia uniuersali partim conueniens,&partim disconueniens , non dicetur de subiecto, nec erit in subiecto . Universale accidens ut co, Ioratum, scientia, dicetur de subiecto, & erit in subiecto,uniuersali substantiae partim conuenies
in eo quod est dici de subiecto, & partim dis ueniens, qubd uniuersalis substantia non sit in sub tecto.Particulare accidens erit in subiecto,sed de nullo subiecto dicetur, partim conueniens Vnis uersali accidenti: & partim ab eo distans. Ex subsiecta figura omnium illorum discrimen & conauenientia patefiet.