Alexandri Cuningamii animadversiones, in Richardi Bentleii notas et emendationes ad Q. Horatium Flaccum ..

발행: 1721년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

reto ANIMADUERS. IN

rum virtutes duae sint; una, ut verborum bene sonantium dilectu & apta pedum collocatione aures voluptate assiciant: altera, ut numeri ipsas res imitentur, hoc est, ut verbis eorumque junctura essiciant, ut res non narrari videatur sed ob

oculos poni; dicendum est Horatium hic ranam maximo nisu se iterum & iterum suffantem, &ita periculum sese rumpendi adeuntem velut sub aspectum voluisse subjicere; quod se assiccuturum putavit, si caesurae gratiam negligeret, &cutium versus, ut ita dicam, rumperet, ut is non incedere sed id summo nisu conari videretur : atque hanc numerorum virtutem, quae jure primas obtinet, ut Homero & Virgilio curaefuisse notissimum est, ita res ipsis numeris quihusdam in locis veteres Interpretes Horatium pressisse animadverterunt. De qua virtute, &de quorundam versuum Horatii inconcinnitate vide Notas nostras in Horatium. Illud denique argumentum emendationi nostrae non obest, quod inter scripturam verbi dimidio & particulae Bin perexigua est Cognatio;& idcirco dein in ejus locum non recte substitui. Quoniam Interpolatores Cum verba mutant, sensum, quem ijs convenire putant, potius quam scripturae vicinitatem respiciunt; quod iis, qui veteres libros attente & cum judicio vetiarint, non incognitum est, hoc argumentum ad emendationem Convellendam nihil valere est evidentissimum. Itaque Interpolator, quod

nihil sani sensus emi posse putabat ex hoc versu

Major dein num tantum major cum magis atque

132쪽

HΟRAT. ΒΕΝΤ L. CAP. X. I 2 eum refingendum esse existimavit, &,ut inscitissima Correctorum natio solet, eum refinxit ineptissime. Restat,ut e Phaedro versus,quibus nostra cor rectio comprobari videtur, adseramus. Phaed. Lib. I. Fab. Σ .

Rugosam in vis pellem , tum natos suosa Interrogavit, an bove esset latior. Illi negarunt. Rursus intendit cutam Masere nisu, m simili quaesivis modo, Quis mayor esset. Illi dixerunt bovem.

In his versibus verba quaedam habentur,quae Cum rationibus , quibus suffulta est nostra emendatio , videntur consentire. Nam primo secundae interrogationi responderi debuisse supra ostendi, neque ei aptius responderi potuisse quam per verbum major. Et Cum hac observatione conveniunt illa Phaedri verba: quis major esset. Illi dixe ni bovem , scilicet

esse majorem. Secundo ante alteram interrogationem ostendi pro dimidio reponendum esse dein, & hic apud Phaedrum habemus rumus hoc quidem Horatius & Phaedrus differunt, quod hic plene & perfecte extulit, quae apud illum haud incommode, ut ostendi, subintelliguntur. Praeterea hi Poetae hoc disserunt, quod Phaedrus post secundam responsionem sic scribit,

Novissime indignata, dum vult lidius In rasse, rupto jacuit corpore.

Horatius Vero sic,

Cum magis atque Se magis instaret; non si te ruperis, inquit, Par eris.

133쪽

Quibus verbis Horatii judicium agnoscimus. Nam, si Damasippus , cum millissimam Maecenatis viri potentissimi imitationem Horatio cxprobraret, eum jacuisse ruptum dixisset, contra decorum & veritatem peccasset : Quod si idem Horatio contigisset, quod Damasippo contigerat, id est, si Horatius conturbasset,&magnis in aedificationes sumptibus effusis ad egestatem fuisset redactus , tunc quod Phaedrus de rana dixit, idem de Horatio vere, decore & venuste Stoicus dicere potuisset. Emendatio septima. Serm. Lib. II. VI. V. 29.

Quid tibi vis: insana eruu As REs agis y inprobus urguet

ubi sic scribis ; In nostris omnibus membranis,

s adde s vis, S aliorum, etsi ips taceant ver

su hic sc ultra mensuram excurrit.

Duid TIBI vis infane, . quas res agis y improbus urget.

Unde pro vario Correctorum captu variis modis interpolatus est. Tres priscae editiones se dederunt , agis ejecto,

Duid tibi vis insane σ quas res improbus urget.

At editi post Aldum retinuerunt agis, ct tibi

potius exclusierunt,

2uidvis , insane, . quas res agis y improbus urget.

eaque jam lectio per Interpretum patientiam impune circumfertur. Tu vero , si me audies , scposthac locum re ges:

Duid Tilli vis, insane, σ QUAM REM agis y improbus

urget.

Quid tibi vis passim apud Comicos occurrit I

134쪽

HORAT. BENT L. CAP. X. 03ω -ὸ tibi nullo pacto hinc potes abesse ; praefer

tim ubi insene ei adhaeret. Atque hoc probas exemplis petitis e Cicer. de Orat. II. 67. Pro Pert. 1. V. V. 3. & Pers. Sat. V. V. IA . Illud vero quam rem agis , noli , inquiS, dubitare quin ab Horatii manu fuerit: quod cor ruperunt , credo , illi, quibus durior esse visa es Illabae elisio. Atqui eodem modo eliditur Sermone H. 8. v. v.

Committes rem omnem π etitam, e cum corpore famam.

Quamquam admirabilis hic tua V. Cl. est arrogantia & inscitia ; quoniam tamen de novem ineptissimis emendationibus, quarum aliaSin hoc libello, alias in Notis confutavi, idem pari confidentia adfirmare te deprehendi, ego sine neutram admiror: sed ut, quod instat,

agamus, haec tua emendatio quam rem Regulae emendandi certissimae prorsus repugnat; &quod peccatum hoc tuum aggravat, haec ipsa Regula nulla excluditur exceptione: Cum aliae fere omnes, quibus ad Horatii codices emaculandos utimur, ossicium suum quibusdam in locis perdant. Ea autem est talis I Ubicunque Interpolatores, verbum usitatum ac tritum, Vel elocutionem vulgatam & notam in libris suis invenerunt, cum iis in locis corrigendi causam haberent nullam, nihil mutaverunt: quare cum hac lectione quam rem agis nihil usitatius, nihil ipsis Interpolatoribus magis notum fuerit 3 cumque haeo elocutio quam rem agis iis familiarior esset, quam illa quas res agis, hae Verba quam rem eos in suis codicibus non repe-

135쪽

i1 ANIMADUERS. IN

risse perspicuum est. Sed Causam quam rem in quas res mutandi hanc adsers 3 Corruperunt i inquis, quibus durior esse visa est Bllabae elisio. Atqui eodem modo eliditur. Sermone II. 7.

U. 67.

Committes rem omnem'vitam π cum corpore famam.

Quid Θ clisio Interpolatoribus percognita tan tos animorum fluctus excitare potuit, ut tres ad versum Corrigendum curam suam Conser rent 8 hic enim lectiones tres habent libri veteres, quarum duae a te relatae sunt, tertia autem, quam in tribus priscis editionibus extare dicis, extat quoque in uno & altero Msto. Praeterea ex te V. Cl. scire velim ; an usquam haec elisio vel unum ex Interpolatoribus vel ad unum Horatii locum immutandum impulerit. Deinde in versu quem adfers, ut ostendas eodem modo elisionem fieri.

Committas rem omnem G vitamsecum corpore famam.

non solum haec elisio, quam duriorem visim esse iis, qui locum corruperunt, dicis, sed di aliae duae elisiones inveniuntur non minus durae quam est illa rem omnem. Hic tamen versus sine ulla varietate lectionis in omnibus libris extat, neque ullus unus Interpolator Cammutavit. Sed cur ego hisce ineptiis immoror pEcce tibi emendationem, quam supra p. 26. Posui, quae duas peccandi Causas ostendit, siccitam lego;

Luid tibi vis insane ' quae agis rerum

una peccandi causa fuit constructionis quae re rum ignoratio ; altera figurae dissolutionis, yerba

136쪽

HORAT. BENT L. CAP. X. IZν verba enim quid tibi vis & verba quae agis

rerum Connectenda esse per Et Interpolator existimavit. Quod autem ad constructionis insolentiam attinex, quae non potuit non Coris rectores ad hunc locum immutandum excitare , latinissimam esse hanc elocutionem viri docti si- milibus loquendi modis confirmaverunt. Et om nino eam constructionem tuetur illud Horatii

Epist. 1. I7. v. ZI. vilia rerum quae elocutio ita Interpolatoribus displicuit, ut omnes fero Codices vilia verum occupaverit. Propertius

quoque L. III. 7. v. 7. idem sere loquendi

genus habet.

Omnia non pariter rerum sunt omnibus apta.

Deinde additio vinculi Et, quod tu post alius

in Contextum etecepisti, irae exprimendae nullo modo convenit: quoniam, Cum animi ira perciti motus sint celeres , asperi, fervidi, haec Conjunctio eorum celeritatem cohibet, asperi'. tatem emollit, fervorem extinguit. Quare etsi Particula Et, quam unus e Codicibus non habet , in omnibus extaret, eam tamen sine ulla dubitatione ab Interpolatore , ut fieri solet, additam esse dicendum est. Nam Horatium hujus perturbationis animi naturam percognitam non habuisse nemo existimabit. Nunc ad has septem emendationes , quas esse veras , idoneis, ni fallor , argumentis Comprobavi , conjecturam , quae nonnullis lectoribus non inverisimilis forte videatur ,

137쪽

t16 ANIMADUERS. IN

Romulum pos hos prius, an quietum Pompili regnum memorem , an superbos Tarquinι fasces, dubito , an Catonis Nobile letum.

Ubi pro Tarquini forte legendum ranti. Adlo- .

cum interpolandum tria Correctorem videntur impulisse. Unum,quod reges Romulum & Pompilium apte Tarquinius sequi videretur. Alterum,

quod illud superbos fasces de Tarquinio rectissi

me diceretur. Tertium, quod nomen Punii , quid sibi vellet, non intelligeret. Jam Brutum hic ab Horatio memorari nemini mirum videri debet; quoniam Virgilius Anchisen, inter alias illustres animas, etiam Bruti animam Aeneae ostendentem facit, Aen. Lib. VI. v v. 8I8.

8 I9. . . Vis π Tarquinios reges, animamque superbam retoris Bruti, fasci ιιe videre recepros pConsulis imperium hic primus saevasque securrs Accipiet: gnatosque pater nova bella moventis Ad poenam pulchra pro libertate vocabit Infelix: utcumque ferent ea facta minores, Vincet amor patriae, laudumque immensa cupido.

Neque quemquam illud moveat, ideo Brutum ab Horatio silentio praeteritum esse, quod, si eum memorasset, id Augustum aegre laturum, fuisse existimavit. Non Virgilius Imperatoris ingenium perfecte cognitum habuit λ is tamen Brutum non solum nominavit, sed Ec summis laudibus eum prosecutus est, ut vetius modo allati ostendunt.

Illud quoque considerandum,posse quibusdam

138쪽

HORAT. BENT L. CAP. X. I 27 mirum videri Catonem hic statim post Reges

induci ; quamquam enim temporum ordinem Poeta secutus non est , tamen Catonem hoc loco ab co fortuito positum non facile Credendum esse , jam si pro Tarquini reponamus γα-nii , non sine ratione statim po1h Regos memorari Catonem apparebit. Quid enim aptius, quam Cum Bruto libertatis vindice Catonem Conjungere8 qui, cum libertatem restitui non posse existimaret, amore, quem in patriam per Petuo testatus esset, libertate extincta, vivere

velle indignum esse judicavit: fasces autem Bruti recti1sime dici superbos, hoc est, nobiles &gloriosos, ut Acron & alii interpretati sunt, quis ignorat p Ceterum illud anne Curti, quod in locum an Catonis substituendum ce ses, improbandum esse , vel ea , quae Lambinus, Torrentius, Chabotius dc Dacerius ad hunc locum, quaeque iidem ad Lib. II. 1. v.

24. praeter atrocem animam Catonis scripserunt, abunde demonstrant.

139쪽

118 ANIMADUERS. IN

CAPUT XI.

Figuras Orationis opportune animadversas tum ad sanas hi tiones tuendas . um ad sanandas vitiosas haud parum proicere. Benthius passim notatus. FTsi figurae, quas Rhetores Asendeton &Polysendeton appellant, tibi v. Cl. cognitae fuerunt, iis tamen ad veras a falsis lectionibus internoscendas nusquam, si bene memini, usus es. Quas non spernendas ad veteres libros emendandos habere utilitates loca, quae earum admonitione sanavi, satis superque declarant. Harum prior, ut omnes norunt, fit ademptione conjunctionum 3 posterior , autem conjunctionum adjectione. Et omniis no animadvertendum , earum usum adjuvari observatione critica, quae docet institos Correctores, ubi vinculum deesse putabant, addidisse, ubi vero superesse, detraxisse. Utrius. que autem figurae idem fons est, utraque enim acriora facit & instantiora quae dicimus. Apriori figura incipiam, eaque ad celeres animi motus, velut iram, indignationem, objurgationem, laetitiam , hilaritatem , ut verbo dicam, ad omnia quae celeriter fiunt eXprimenda inprimis accommodata est, & in his quidem si copula adderetur,totam orationis venustatem corrumperet, ut in illo Ciceronis, abiit,

excessit,

140쪽

MORAT. BENT L. CAP. XI. I 29

excessit, evast, erupit. Nunc locos, quos hujus figurae auxilio restitui arbitror, adponam. Carm. Lib. II. I. V. 33. Dui gurget, aut quae flumina lugubris Sic in omnibus, quod sciam , scriptis &excusis legitur. Uerum ecquae legi & limus figurae natio & sollemnis Correctorum consuetudo copulam , ubi eam deficere censebant, adjicientium, omnino suadent. Ecquae autem non solum Cum iis quae s quuntur, optime convenit omnia enim disi solute currunt in sed dc concitatum Poetae a fectum aptissime repraesentat Sc omnino legi digna sunt, quae Longinus de Copularum ad ditione Cap. XXI scite dc eleganter scribit. Item Lib. ΙΙΙ. IV. U. I.

Descende caelo, dic age tibia

ubi bi deleri Poetae assectus, qui est instantisi simus , efflagitat, idque a vetusto codice a esse postea deprehendi. Eod. Lib. VI. U. 22.

Matura virgo, π fingitur artibus:

ubi, nisi copula bi tollatur , reprehensio acu- Ico carebit. Eod. Lib. VIII. v. 44.

Sospitis centnm, π vigiles lucernas

hic quoque delenda est copula , dissoluta

enim oratio ad laetitiam eXprimendam est aptissima. Eod. carmine UU. 27. 28.

Dona praesentis rape laetus horae, Linquesevera,

ubi tu sic scribis : In omnibus meis codicibus post horae abes conjunctio Et vel Ac , itaque a a prae

SEARCH

MENU NAVIGATION