Conspectus medicinae theoreticae; ad usum academicum. (3rd ed.)

발행: 1788년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

91쪽

16. Hujusmodi varietate non corporis modo, verum et animi quoque, Plerum que congenitae', nonnunquam lisere litariae, Observantur Hoc modo parentes saepe in Prole reviviscunt certe parentibus liberisimiles sunt, non vultum modo et corporis formam, sed animi indolem, et virtutes, et vitia.- Imperiosa gens Claudia diu Romae floruit, impigra feroX, superba ea

de illachrymabilem Tiberium, tristissimum

tyrannum, Produxit tandem in immanem Caligulam, et Claudium, et Agrippinam, ipsumque demum Neronem, post seXcentoSannos, desitura. 17. Quin et ab aliis causis, firma adhuc valetudine, corpus humanum multas et graves subit mutationes; et imprimis a Vitae genere, et victu quo utimur, ab ip so sub quo degimus coelo, et ab immensavi consuetudinis: Haec quoque medicum Oportet novisse. 18. Secunda igitur valetudo nullis est

definienda

92쪽

s CONSPECTUS Cap. I.

definienda verbis, neque profecto facile describenda quippe quam Natura ipsa,

non sine sapiente consilio, Variam fecerit. Scire tamen juvabit, perfectissimam florentis artatis homini contingere sanitatem, cui men sana, optimum Dei donum, data est, quali non modo ad solita vitae munera sufficiat, sed variis quoque casibus et studiis et negotiis facile se accommodet; quae Probe sentiens, et PerspicaX, et tenaX, et percipit, et intelligit, et retinet, ut decet quae firma et serena, sive gravior fuerit sive hilarior, suique semper compoS, neque suis inordinati motibus, neque Xternis casibus, ludibrio est sed propriis flectibus im-

Perat, non Paret, rebusque secundis modeste fruitur, adversas fortiter tolerat, et gravioribus, siqui acciderint, casibuS, X- citatur, non convellitur. Haec quidem

non modo sunt signa et indicia sanae mentis, sed sani corpori qupque ; et profecto ad hujus sanitatem haud parum poni erunt scilicet d0nec in compage sua

corporea

93쪽

MEDICINAE THEORETI SE s

corporea inclusa est, men et corpus multum assicit, et ab eo asticitur vicissim. I9. Quod ad hoc vero attinet, validissimum et fere sanissimum est corpus justae

magnitudinis, et bene formatum, meque procerum nimiS, neque breVe, neqUO macrum, neque multa Pinguedine grave, sed quadratum potiu quam gracile, et amplo imprimis thorace datisque tumeris

instructum cui ossa grandiora sunt, , et musculi torosi, bene expressi, et firmi, et forteS, nunquam tremuli; et cutis mollis quasi humida, nunquam arida P et color, praesertim vultuS, bonUM et constans, siveis pulchrior fuerit sive fuscior, dummodo neque adflaVum neque pallidum vergat et vultus vegetu et hilaris, et oculi nitentes et vividi et dentes integri et fortes L et gressias firmus, artubu corpus bene sustinentibus ; et incessu erectu S, et exercitatio omnis facilis, et labor tolerabilis, quamvis diuturnus et gravis P et omnia sensuum Xternorum organa ad sua munera

Probe

94쪽

to CONSPECTUS Cap. I.

probe Valentia, neque torpida neque nimis acriter sentientia; et somni leves et diuturni, haud faciles ruptu, qui corpus multum reficiunt, et somniis vel prorsus carent, vel saltem horrificis et vel placida quiete et jucundis vitae obliviis penitus so-Piunt, vel gratis imaginibus animum sua

iter recreant.-Sani porro corporis in

dici sunt, sanguinis motu temperatUS, et pulsu arteriarum validi, pleni, molles, aequales, neque nimi frequentes, neque tardi, neque facile praeter solitum incitandi; et respiratio plena, facilis, lenta, Parum perspecta, neque multum ab exercitatione quivi accelerata, et vox forti et sonora, et in Viri gravis, haud facile rauca facta et halitus oris gratus, saltem

omni foetore carens, et o humidum, et lingua nitida, non vero nimis rubrari et cibi appetitus magnus, nulla CondimentOTum P egenS, et siti modica, et Oncoctio omnis escae facilis et bona, sine ructu, aut Ventriculo ullo modo gravatori et excretio per alvum naturalis, quotidiana, et urina

95쪽

urina justum tempus facile retenta, et cum tempus demum est, facile redditan et quamvis varii coloris, et crassitudinis, et

copiae, pro ratione cibi potusque), sedimentum idoneum suo tempore deponens ;quo tardius, eo fere melius; et exhalatio per cutem libera et constans, citra vero sudorem nisi validae causae concurrant; et secretiones internae pariter constantes et libe-

Sani denique hominis est, Venerem appetere, et ad eam alere, et sobolem procreare. Farminis vero sanita quaedam singularis et propria est, quippe quae parteSquasdam habeant, muneribusque fungantur, a virilibus multum diversis. Harum igitur inter sanitatis signa not ire oportet, aequabilem et liberum mensito fluxum, neque nimium neque nimis arcum; et graviditatem felicem, et partum facilem, et quo decet tempore, copiosam boni laetis secretionem. Praeterea, Tani et validi corporis utriusque seXux est non modo

suis, nihil impediente, probe functum esse

muneribUS.

96쪽

12 CONSPECTUS Cap. I.

muneribus, sed tenaci prospera suae Valetudinis, multis, coeli vietus, vitae generis, varietatibus semet accommodasse, et sic Plurimas morborum causas impune tolerasse, quales minus firmum aut sanum corpu vel prorsus fregissent, vel saltem ingrave valetudinis discrimen perduxissent. Postremo, sanitas eidem homini, quamvis semper sanissimo, non prorsu eadem est. Plurimae enim et gravissimae varietates Corporis ab aetate omnino pendent nec quisquam hominum ab aliis ejusdem aetatis tantum differt, quantum variis vitae

temporibus a se ipso discrepat sive formam

spectemus, sive ire corporis, sive dotes animi, sive demum intima corpori penetralia muneraque ab iis pendentia perscrutemur quo fit ut Valetudo quam Perfectissima, quae corpu parvum et tenerum ad suum vigorem et perfectionem primo perduxit, et diu in hoc statu sustinuit, idem paulatim minuat, et tandem ad finem

perducat; nam

ascentes morimur. Hae ab origine pendet

2 O. Harum

97쪽

MEDICINAE THEO RETICAE 43

2 D. Harum erum, quae omnes ad sanum corPUS Pertinent, cognitio P sologia corpori humani Vocatur. 2I. Verum enimvero, homo, non modo certo, secundum Naturae legeS temPOre, nascitur, crescit, Viget, senescit, moritur,

sed variis quoque, prope innumeriS, Orbis obnoxius fit; qui formam quamvis Pulchram corrumpant, Vires frangant, singulas corporis actione impediant, corpus saepe gravibus doloribu excrucient; neque ipsi pepercerint Divinae particulae

M aurae 22. Horum alii infantem, fere nascentem, adoriuntur, nec raro extinguunt alii juvenem viribus fidentem potiu invadunt,

nunc ita morte rapiunt, nunc lenta tabe

consumunt; dum alii labentis aetatis semitam magi obsident, qua corpus, debile, exhaustum, praelio impar, faciliu opprimant vel si non statim oppresserint, longa Valetudine macerent, donec tandem vita Prorsus

98쪽

14 CONSPECTUS Cap. I.

prorsus inops et miseranda, cum optanda

morte commutetur.

23. Tot tamque variorum, graviumque morborum, multa oportet esse causas: quarum naturae, et sedis, et effectuum, et

modi quo corpus humanum assiciant, scientia, Pathologia vocatur. Haec vero est vel generalis vel specialisa quarum prioris tantum hic traduntur principia. 24. Morbus adest, quum corpu tantum statu sano deflexerit, ut litae actiones vel prorsus impediantur, Vel aegre aut cum dolore perficiantur. Tunc dicitur homo aegrotare.-Unicuique corporis parti, tam fluidae quam solidae, unicuique functioni, sua accidere possunt vitia. Haec vero vel singula occurrunt, vel plura simul juncta.

Hinc morbi simplices vel compositi. 23. Simplicissimi exemplum erit, si quaelibet corporis partes ruptae, vel quivis alio modo laeta propriis muneribus minus idonea V

99쪽

MEDICINAE THEO RETICAE Is

idoneae factae fuerint aut si salva omnino singularum partium fabrica, ipsae, sive solidae sive fluidae, a statu sano aberraverint: veluti si propriis amissis vel corruptis dotibus, alias, et fortasse noxias, sibi adeptae

sint vel denique si vires moventeS, aut nimiae, aut nimis parvae fuerint, aut contra Naturae normam directae.

26. Hujusmodi vero morbos rarissime spectamus, fere sola menti acie attingimus quippe nimirum simplicissimi etiam, alios, sive morbos, sive morborum indicia seu 3 tomata gignant, et his solis dignoscantur Symplomata vel morbi indicia

sunt singula quae in aegro praeter naturam observantur rex illorum vero Praecipua,

evidentissima, constantissima, morbum faciunt, definiunt alia alia producentia, prima ab ipsa morbi causa Provenientia. 27. Varia profecto et prope innumera in

aegri observantur morborum signa, quo Tum notitia, tum ad cognoscendos, tum quoque

100쪽

i 6 CONSPECTUS Cap. L

quoque ad sanandos vel levandos morbos, medicinam facientibus imprimis utilis erit. Immensa vero talium signorum varietas haud inepte ad tria genera seu capita referri solet functiones, scilicet, impeditas, sensus sive perceptione molestaS,-- et speciem aliasque corporis qualitate manifestas, vel quae sensibus percipiuntur, mutatas aut vitiataS.-Omnis nimirum morbus

in laesa aliqua functione maxime consistit et .): harum Vero nulla fere laedi vel impediri potest, quin brevi molestiam quandam aegro facesiat, qua sciat se male habere. Nec quisquam fere diu aegrotare po- test, quin specieS et forma corporiS, et vul-tUS color decens, quae prosperae Valetudini contingere solent, eandemque tam pulchre depingere 19.), plus minus V corrumpan

28. Medico igitur inter adversae valetudinis indicia imprimis notanda sunt laesarum functionum animalium a. signa; sensus, scilicet, motusque voluntarii male se

SEARCH

MENU NAVIGATION