Conspectus medicinae theoreticae; ad usum academicum. (3rd ed.)

발행: 1788년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

insulata tribuere, author autem authorum, atque adeo omni aut horitati S,

tempori jus situm denegare Recte enim Veritas Temporis filia dicitur, non

Authoritati S. Quoniam vero tanta tamque diuturna in scientia medica variorum scriptorum opinionum auctoritas et imperium fuerint, Operae pretium, ni multum fallor, unusquis que medicus facturus est, qui opiniones, seu Theorias, si non omnes, principe sat' te didicerit, utcunque falsas, imo dixerim et ineptas, quae olitia et nuper in re publica nostra fuerint receptae fontesque bene noverit unde tanti errores profluae is sent. Hac scientia innixus, ab effecti ius eorum, longe lateque per populos disseminatis, facilius et certius cavebit; nam in castris Alculapii, non secuM ac in aliis,

Quicquid delirant reges plet Iantur fiet i 'Nec, si quid olim patres medicinae erra n

72쪽

aetas delevit, et fallor ni seri nepotes post bis mille anno adhuc luant. Fateor tamen, parum X hoc fonte peri culi nostris temporibus metuendum esse; ubi magnorum nominum auctoritas nulla est, et parca admodum et dubia ratiocinationi fides datur, sed omnia prolata, quan tum fieri possit, ad experimenta reducun

Aliud vero vitium, ab hoc omnino di Versum, et e diverso prorsus fonte derivatum, medicinam nunc Ori Umpit, gra- iusque, Ut opinor, Periculum minitatur. Rejecta auctoritate rejecta fere omni ratiocinatione atque doctrina, medici tandem artem salutiferam augere et locupletare susceperunt, solis observationibu et eXPerimentis, quorum nullum esset dubium. Hinc credula fides, et insana admiratio medicamentorum, quotquot vel ipse deceptus, vel alios decipere cupiens, quisquam

in medium proferret, summisque laudibus tollam,

73쪽

tolleret, et audacter assereret certo certis

morbis remedio fuisse. Nil mirum scientiam talem, indoctis et

ignavis adeo accommodatam, multiS, Ummedicis tum aliis hominibus , placuisse,

multosque operam collocasse, ubi labor tam parvus fuit et praemia tanta. Revera, multa remedia, quaedam bene, plura male merentia, Prolata sunt, et multae observationes factae, et multae fieri, a medicis, qui credebant se non modo artem medicam sic promovere, sed famam quoque et emolumentum sibimet comparare At non so- tum si iterum Baconem citare liceat co-Pia major experimentorum quaerenda est et Procuranda, atque etiam alteriu generis, quam adhuc factum est; sed etiam methodus plane alia, et ordo, et pro cesilas, continuandae et provehendae CX- perientiae, introducenda. Vaga enim X- perientia et se tantum sequens ut supe

74쪽

mat At cum experientia lege certa pro- cedet, seriatim et continenter, de scientiis aliquid melius sperari poterit'.' Quo . si omnes observationes, et omnia

remedia quae prolata sunt, quam optima fuissent, Theoria quadam non eo minuSopus esset nempe ut sciret medicuS, quando conveniret remedium dare, quando, et quo consilio, mittere et mutare, prout res mutat se postulassent. Novit enim quisque in his rebus vel minimum Versatu S, quo praestantius medicamentum fuerit, eo magis periculi metuendum si ab intempestivo ejus usu majore que cura opu esse ut tuto et cum fi Vctu id hibeatur. Caeca a naen et credula fiducia in viribus medicamentorum quorundam ad certos morbos fanandos, nulla aliarum rerum ratione habita, vulgo hominum, et sane omnibus hominibus qui non vera scientia imbuti sunt, adeo naturalis et incunda est, ut si medicos demum ipso idem furor rapiat,

Nov. Crg. lib. I. Dicta

labefactis

75쪽

labefactis quibus solis niti posset fundamentis, actum erit de scientia medica. Talis vero credulitas atque iactatio, de miris et pene divini quorundam medica- metitorum viribu et excellentiis, quamvis pharmacopoli circumforaneis satis conveniant, et quidem vulgo hominum facile condonandae sint, tamen homine sapiente et erudito, et medico imprimis honesto et ingenuo, adeo indigna sunt, ut nihil magis nimirum qui bene novit, vel saltem novisse debet, si propria ratione propriisque oculi uti velit, nullius, vel levissimi, morbi, existere, aut posse existere, remedium certum et nunquam fallax Neque

profecto quisquam sanus nisi alios decipere cupiat tali fiducia unquam pollicitus fuerit, se levissimam tussiculam, aut dolorem capitis, aut dolorem vel unius dentis, per ulla medicamenta esse sanaturum Tanta enim tamqUe certa Virtu nequidem in tota scientia et arte medica inest et multo minus in singulis medica- 4 mentiS,

76쪽

mentis, utcunque adlatis A natura enim ita fabricatum et ita constitutum est corpus hUmanum, Ut, Varii ex causis, in varios morbos incidat, unde plerumque serius CC)u convalescit iterum, aut solis naturae viribus atque conatibuS, aut ope remediorum qualia istiusmodi naturae conatus X-

citent et PromoVeant, Vix unquam Verosolis medicamentorum viribus, natura ipsa nil juvante. Quoniam vero conditio corporis, ut supra dictum est, Variat quam

maxime in diversis hominibus, et sane in iisdem, diversis temporibus, perspicuum

est optima et essicacissima quaeque remedia non temper eosdem effectus esse praestitura, neque semper Ullo modo profutura, sed aliquando Potius nocitura ipsosque naturae conatus, qui adeo solent uvare, interdum Dimios interdum nimi ParVOS, Ut Plane nullos, interdum demum abnormes, et ideo valde periculosos fore. Praeterea, nonnulli in orbi sua natura insanabiles existunt, nimirum in quibus neque corpus ipsum per vim

suam insitam quicquam conatur, neque Ulla remedia

77쪽

renaedia quicquam utilis essicere possunt. Igitur ab errore adeo naturali atque communi de facultatibus medicamentorum, et

de Scacia et quasi imperio medicina ipsius, sedulo cavere oportet scilicet qui non modo ipse sapiente et ingenuo medico Omnino indignus sit, sed pe etiam ad graviores et magis Periculoso errore ducat.

Olim quod hac de re sagacissimus et experientissimus senex esto e candide fatebatur, omnibu medicis, et praesertim tironibus, quibus credulita fere major, et eXperientia minor aut nulla est , in memoria residere debet, et alta mente reponi. Cum u- venis eram. inquiebat ille), et in arte me- dic adhuc rudi S ad Versu Unum quem- que morbum viginti ad minimum reme- dia possidebam; nunc Vero, postquam in usu medicinae consenuerim, viginti et amplius morbo novi, quorum ne UnUm quidem remedium habeo.''Utcunque vero imperfecta, et incerta, et

periculosa fuerit medicina mere empirica,

78쪽

et utcunque igitur neces arta fuerit scientia

quaedam seu Theoria medida, non ego tamen auctor ero Theorias medicas, qualescunque propositae fuerint, sine investigatione aut discrimine, adoptandi. Bene novi quantum rei medicae intersit, veras a

falsis secernere. Quae multa igitur Medicinae Theoretisue adhuc desint, imprimis indicare oportet, deinde summa ope niti ut suppleamusa interea vero, quicquid falsi vel incerti eidem insit, si artem medicam

Promovere cupimus, firmoque et perenni fundamento stabilire, refellere et corrigere decet, probe memores, sapientiam esse primam, stultitia caruisse. ALETE.

79쪽

CONSPECTUS

MEDICINAE THEORETICAE

PHYSIOLOGIAM ET ATHOLOGIAM COMPLECTENS.

SEARCH

MENU NAVIGATION