Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

PRIMA. s

tione opus sibi esse intelligerent optimarum artium sti

eiosi , ut brevi eas tempore adipiscerentur. Quanquam autem hujusmodi explicationem , veram illam quidem, sed , veluti Hippocratis sensui non fatis aptam , minus approbet Galenus; attamen eum ipsum locum ita, interpretatur , ut doceat, hreve tempus ad artem perdiscendam sussicere, si recta.studiorum via constansque labor adhibeatur, non posse quidem ab uno eodemque homine, quantum vultis, diligenti, & studioso , artem aliquam & inchoari S ad complementum usque Perduci , quod ad inventionem spectat, sed, postquam I

Perta suerit, pluresque multorum annorum decursu Ad eam constituendam perficiendamque allaboraverint; nihil iam esse, cur breviori temporis spatio quamCumque artem quisque non Comprehendati : eaque de re Pethreves conscribi commentaliones,oportere , quibus omnia, quae magni otiique viri multo tempore magnoque labore observarunt, incredibili quodam & temporis & laboris compendio , sub unum veluti adspectum sub

jiciantur . Sed cur iri una tamdiu arte immoramur quasi non in toto disciplinarum orbe nostra versetur Diaratio. Age vero , quantus qualisque est quamque homi-hibus omnibus inditus a natura , cognitionis amor &velitatis i quam nunquam otiatur in no i is haec veri inueniendi cupiditas i quam rerum novitate Pueri C pimur , & detinemur l quanto discendi ardore impellimur ad studia adolescentes t uuam magnam vitae n strae partem viri, laepe etiam cum inaximo rei familiaris detrimento . Litte iis rerumque cognitioni impendimus i quo studio , etiam qui a rebus gerendis longe

ablumus . senes res gestas legimus, & audimus; neque tantum historiis, verum etiam sat ellis . te e mur quam denique in omni aetate , ut aliis vacuus Curis animus secum esse permittatur . non quieicii tamen hoc

sciendi omnia desdeiium t Soloncm serunt , quem in

22쪽

Sapientum numero Graecia habuit, quum esset ex hae vita discessiitus, assidentesque lectulo araicos, de re quapiam demisse dissirentes audisset, rogasse, ut vocem alis tollerent; exitum quippe vitae jucundiorem sibi sore , si aliquid discens moreretur. Tanta humanum genus discendi cupiditas tenet; tantaque inde est . rebus C gaitis . animi nostri oblectatio ; id enim, quo uisno bestiis maxime praestamus . & homines sumus , mea tem scilicet nostram , rerum lcientia perficit, honesti sesimaque complet voluptate. An ergo existimabimus , mistra hunc esse in nobis cognoscendi veri ardorem , eaque in hominum genus iniquitate fiasse naturam, ur. quum tam Vehementi perpetuoque impetu nos ad omnium liberalium doctrinarum studia rapiat non re Pu

gnantes, ad umenta ramen denegaverit, quibuS earumdem artium scientiam assequeremur 3 An totum discuPlinarum orbem immensis euris vigiliisque percur si

Galenus, nihil ut in iis proficeret ρ An Cleanthes Acsius, qui noctem hauriendis aquis, diem studiis liberalibus dedisse sertur , nullum alium retulit laboris tanti fruoetum , nisi ut animum in artibus comparandis de*Onderet y An inane in Euclide Megarico censebimus studium sapientiae adeo eximium ac singuine , ut , veste muliebri indutus . noctu ad Socratem audiendum venire Athenas non dubitaret, quo nemini uni ex Megarensibus , si ib poena capitis, pedem licebat inferre Z An ,

ut innum elabitus alios ex tota antiquitate viros doctissumos omittam . quibus tota vita nihil antiquius fuit , q m pulcherrimo instrui optimatum Omnii in facultatum apparatu ; frui ra Ι'ythagoram , frustra De. mocritum , frustia l'latonem . quales, Deus bone , vι-IOst dicemus, pati iam, ubi summo honore florebant. rei ι quisse . ultimatque peragi alle terras, ut, periculoiiDs a per bartaras incultatque nationes peregrinatione , nuuuin no a doctrinatum genus a sapientalumis Omnium

23쪽

ex hae

nestis.

.sto ire

PRIMA, I

populorum viris discere vellent, scire autem non ponsent p O miseram humani generis conditionem l o poenitenda hominum vota , si Sapientiae, qua honarum

omnium artium continetur cognitio, pulchritudinem ardentissime concupiscant, illam quaerant, meditentur , ad illam maximo conatu anhelent, neque unquam tamen complectantur i Sin & nihil frustra molitur optima parens natura , & nulli deest ex reliquis animantibus, ut fines adipiscantur suos ; quanto majori cura prospexisse homini reputanda est . animantium cetero Tum Principi, quem unum ratione uti voluit, omniumque fecit capacem disciplinarum y ut nempe, quemadmodum summam nobis ingeneravit percipiendae veritatis cupiditatem , ita & copiosissime subministret , unde omnium bonarum artium , quanta homini satis si, sciisentiam obtineamus. At salsa plerique existimatione de cipiuntur . quibus quum omnia ad omnem doctrinarum elegantiam affatim a natu/a stippetant ad jumenta ; otio suo & ingenio abutuntur , maluntque ingrati naturam reprelieadere. quam suam ipsorum segnitiem emendare. Quae autem quantaque sit humani ingenii facultas , quid in universo artium omnium studio pollit, si annitatur ;elarissime ii docent, quos summis laudi hus celebrandos duximus , sapientissimi antiquorum viri: quos omni disciplinarum genere ornatos instauctosque maxime suisse accepimus. His veto dum Democritum accenseo , euiatomi, nostris his tempolitus , magnam in reripatetico Regno conflarunt invidiam ; nolim , cogitetis , Audito. res . aliquem de grege Philosophum , qui cum maj rum gentium Philosophis non sit conserendus r sed tanta virum eruditione, ut Hipi oerati ipsi Coo maximae fuerit admirationi ἔ & quum Plurimos, tum discendi ardore , tum rerum cmnium ei cti ina , vicerit , nemini secundus videatur. Etenim , prae sapientiae, quo incendebatur , studio ampuli, mas opus humanaque omnia

24쪽

eontempsi; peregrinatustiue est in Pei sidem ad Magos& Chaldaeos; in Ae: ys tum ad Ma hematicos; an Aethiopi im atque Indiam ad Gymnciophistas ; in Omnia utcm Sapientiae Iarte adeo profecit . ut quinque certaminum victori non ais milis diceretur, qliod in φυσικα. τά ἡθικά, ἡ μα ΘημανDeα , πυς ἐγκυκλίους λόγους οὐ περὶ πχνην πῆσαν hut πειρίαν, Pei fcccillime conjitii, Ii-set. Jam vero si artes il las propius intueamur quarum amore tanto ere e Xa id timus, Proponamus eas ob

oculos; mitum est , Aiditotes , quanta sit carundem conneXio, quantus Dido, quamque uno societatis vinculo coalescant. Non dicam equidem , quod admirabiliter potius, quam vere , dicere visus est Mnesarchus. Optimas facultates eodem amicitiae foedere conjunctas

inter se esse . & colligatas, atque nectantur Copulentur que eae virtutes , qui hus humani mores perficiuntur ut eum , qui una praestat facultate , locupletiis mus Ceterarum omnium doctrinarum comitatu S sequatur i quanquam homo Stoicus nil , oluerit aliud, quam, qui cc. set eloquens. omnes eum virtutes habere . quod benedicendi scientiam in xii tutum numero collocabat. Sed

illud dicam , quod a Platone assertum in Epinomide .

faciliorem longe contractioremque, quam vulgus existimet, reddit omnium diicit linarum curtum , miro quoiadam inter se contensu bonas cunctas artes sapieulitque viri proprias concordare ; S hauc liberalium doctrina. Tum in unum veluti conspuationem facillime intellectum iri, si quis xim rationis ejus, unde omnia alia pendent& o id me quodam cognoscunt tir , antea explo laverit. Quod si altiora haec elle videntur, quam ut Innrm au nuc accomm data sint captui Adolescentium quanquam , ubi de toto doctrinarum orbe loquimur . nihil, nisi excessum atque a lentibus nostris remotissimum . sapiat, neccule est, o iacio illud tamen conliat , non

25쪽

statem inveniri, quae omnes ad veritatem unam reseruntur. Quid enim tandem spectant illae ipsae artes , quae aliis omnibus majoribus artibus famulantur. & b

ne ornateque loqui docent, numerisque orationem Coninstringere, ut majori, quam fieri possit , concinnitate , lenocinioque verborum , animi nostri sensa expromamus p veritatem. Quid profitetur hone disserendi facultas, quam verbo graeco Διαλεκτικου, appellamus p veritatem . Quid speculantur unquam Mathematicae disciplinae , quarum vastissimo gyro numeri , sonorum vocumque modulatio ; operum, quae vario hominum usui . tum delectationis , tum necessitatis caussa , deserviunt, eXacta ratio ; caeli, terrae Mundique totius dimensio , continentur veritatem . Quid Physice in amplissimo natarae theatro, ubi infinita rerum varietas, admirabili distin cta ordine , pulcherrimum sui spectaculum praebet, conis templatur p veritatem. Eae quoque , quae in agendo Versantur, facultates, quo Primum, veluti ad certissimam quamdam tutissimamque actionis cujuscunque regulam , respiciunt, nisi ad veritatem y Velitatem EthLCe, ut animum curet; veritatem Medicina, ut corpori salubritatem asserat ; veritatem Iurisprudentia, ut aequa civium jura conservet ; veritatem Politice , ut publico civitatis hono consulat; veritatem Oeconomice. ut rem privatam bcne administret; veritatem artes omnes , ut sua rite expleant munera, inquirunt. Denique ipsum veritatis fontem summumque rerum principium & sormas ab omni concretione materiae quam longissime alienas, Theologia, conscia divinarum rerum scientia , intuetur. Quum ergo una veritas in omni doctrinarum studio ma-XI me quaeratur, eamque humana mens tanta sbi cognatione ac necessitudine devinctam teneat & copulatam , ut nihil , nisi verum , percipere possit, atque in veri perspicientia beatitudinem assequatur suam ἰ quaenam illa est vana desidiaeque plena ignavorum atque otio marcescentium hominum expostulatio , quod tanta

26쪽

ORATIO

disciplinarum in diversa tendentium magnitudine simul ac varietate ingenium confundatur humanum ac Propemodum obruatur ξ Non ita sane exis imavit , summus direndi magister Romanaeque juventutis optimus institutor , Fabius Quintilianus, qui, quum oraborem , quem instituendum sibi sumpserat, nullius ornamenti experte melle oportere ostendisset . primam quoque aetatem pluis rihus simul artibus imhuendam exornandamque esse , ac firmavit. Atque utinam tanti apud nos esset Quintili ni auctolitas, ut pueri nostri ea veluti temporum suta seia , quae a Glammaticos studio supersunt, eludito illi Geometriae pulveri aliisque hujusmodi amoenioribus si diis, donare docerentur l O longam illam ad discendum aeratcm , si non te steris, non nugis, non otiosis sermonibus, non denique somno , inutiliter Conteri , aut Potius Prodigi, sineretur l est enim maxime docilis & la- horis ratientissima, tam facilique fruitur ingenio atque in C mncm Ialtem veloci, ut periculum nullum tit . ne illidiorum onere, plusquam opus si, fatigetur; sed varietate ipsa reficiatur potius, minusque semiat, quam si uno in labore perseveraret, dissicultatis. Quoniam Vero ignavia nostra facit, ut variis simul occupatum Litterarum studiis ingenium distrahi, aut obtundi, non Pertici, aut excoli, videatur, & revera humanae mentis iacilitas , quantacunque illa sit, finita est suisque te minis circumscripta e non id certe oneris adolescenti Lusnolitis imponam . cui snt ipsi impares serendo, ut

Plutibus, ct quam diversis mis di lciplinis eodem simul

tempore sussiciant. Satis erit, mihi credite. Ob Ima a dolei centes, non confusis aut tumultuatiae quadam OPera , vel ira pei tractare studia . sed eum , quem incubi- sis , cui sum docti inarum certa ratione modeIali, ut a

facilioribus ad dissiciliora progic sit . unaque quadam &Continua serie unam post aliam adepti iacultatem , e- iugantilamum illum olbcm conliciatis. Q cmadmodum enim ν

27쪽

enim , scui uno simul intuitu totius Mundi vastissima

compages spectanda exhiberetur , obrueretur plane innumera rerum omnium multitudine ἰ neque , quanta qua misque admirabilis sit & divina, Universi pulchritudo. discerneret; si autem ad singulas partes , . quibus Mundi

machina coalescit, oculos Cogitationemque Converteret ,

S veluti distribueret, simulque summum illum , quo suis quaeque aptantur locis, ordinem distincte consideraret, ei quam facillime tota Universitas innotesceret

atque admiranda rerum omnium consensior ita sane confusus ille atque indigestus disciplinarum omnium ad sp ctus, qui primo occurrere tyronibus solet, sua vos magnitudine deterret ac sere opprimit adhuc in limine constitutos . Sed , si diligentiae accedat ordo . & Per partes discatur , quod cognosci simul totum non potest ah revi vos intellecturos polliceor , atque e perturos , quantum artium magnitudines recta studiorum partiti ne minuantur. Hic ego quid Praedicem , quam non deptu sit longa Sapientia 3 quantum ad studiorum omnium metam vobis suppeditet temporis p quanta sit ingeniorum vestrorum celeritas, atque acumen p Quae mmnia si amplificare velim dicendo, & per se magna, ve borum exaggeratione majora reddere; latissimus quidem sese mihi obtulerit campus , in quo expatietur oratio rsed merito reprehendar, quod , dum brevem artium Curium adolescentibus propono, ue eum alacriter Pem Currant ; tanta orationis longitudine. artis ipse meae o blitus, peccaverim . Attamen danda haec est discentium imbecillitati venia, ut singula, quae in qualicunque ii lo liberalium artium itinere Properantes non Parum remorantur, quam brevissime prosequamur. Nam, quod ad exactam rerum omnium cognitionem attinet, ea Plerosque iam mam in desperationem adduxit cogitatio.

quod & Plato testatur in Amatoribus, & quotidiana docet omnium experientia, semper aliquid in vita disti ;B a semis

28쪽

ORATIO

semperque aliquid esse, quod, quamdiu vivimus , dia

scamus . Neque ego, Auditores, tantum ingenio detu

Ierim humano, ut existimem fieri aliquando posse , ut nihil omnino sit, quod homo unus in qualibet arie non Comprehendat. Quam multa enim vel in ipsa Gram matica ut certius inde de majoribus, quarum doctrinam profiteor , facultatibus Iudicium fiat non solum me latent. qui nunquam ab amoenioribus illis Litteris a horrui ; sed viros longe doctissimos atque in toto Criti-Cae eruditionis genere exercitatissimos; & de quibus si

superbi illi Palaemones interrogentur , erubescere coganis tur Haec autem quanquam ita vera sint atque apud omnes explorata, ut hominem Theologum minime pu-d at , in pluribus , quae ad rem Grammaticam spectant , inscitiam sateri suam ; eo ne tamen deprimenda vobis vestra erunt ingenia, adolescentes, ut existimetis a aut pluribus discendis plures esse vitas dedicandas, aut unam duntaxat artem pertractandam semper esse . atque in uno vel lexiori studio, cum desidiosa quadam volu-Ptate , ita consenescendum , ut discentes vita deficiat stipsa enim unius ejusdemque artis perpetua tractatio sem Per aliquid gignet, quod investigetis . Sin vos unius aristas delectatio non tenet, & aliae iunt, non , opinor , indignae, quae a vobis percipiantur ; nequid ego di-Cam , vos ipsi persp. citis, quis vobis modus sit in toto studiorum cursu adhibendus , ut non usque ad scn

ctutem in re aliqua superstitiose detineamini; led in qualibet arte non diutius immoremini, quam sobria rei cumjuique cognitio postulare videatur. Quis enim cum in aliis omnibus rebus, tum maxime in studiis , modum non requirat, ubi, non solum absque ullo doctrinae det i mento, verum & magna aliquando utilitate, Flua ima ignorantur, quorum cognitione nihilo melior, aut doetior evadas ' Quare is milii vere sapiens , non , qui minuta quaeque , Immento quidem studio , sed mi Disiligod by Corale

29쪽

PRIMA. 13ri euriositate, quam fructu, perscrutetur a sed , qui ea

contentus sit, quae libero homini satis est , scientia i non, qui in puerilibus altercationum nugis, & ceratinis aut crocodilinis quaestionibus semper occupetur ; sed, qui breviori , quam fieri possit , compendio, ad unam veritatem collineet: non , qui fabellis conquirendis , Ti- herii more , aetatem suam conterat; sed, qui utilissima. Consectetur: non, qui novus helluo librorum, iis omnibus legendis auctoribus , ad quos, veluti quosdam scopulos, tempestate delatus alliserit, dies noctesque insumat; sed, qui optimos atque in qualibet disciplina praestantissimos auctores vel suo vel alieno judieio seligat, recolat, attente meditetur. Ille itaque , qui mihi sit in omni doctrinarum genere versatissimus, non inuintili rerum multitudine mentem obruet, neque librorum farragine , quam minus dagerat, se ingurgitabit ; sed exacta imprimis solidaque trium Principum linguarum , Hebraeae , Graecae , Latinae , notitia , ad omnem tum divinam, tum humanam eruditionem , imbuetur : in P randa eloquentia Demosthenem atque Isocratem inter

Graecos; Marcum Tullium & Fabium Quintilianum inter Latinos, auctores habebit; in Poetica , pro vario carminum genere. illos Poetarum principes, Homerum, Virgilium; Pindarum & Horatium ; Euripidem , Sophoclem & Senecam; Callimachum, & tres illos Am rum Poetas . Tibullum, Propertium , Catullum ; Aristophanem & cum Plauto Ierentium leget: in Philo in pnia totum Platonem atque Alistotelem tenebit: in Mathematicis Euclidem , Ptolemaeum , Apollonium atque Archimedem , comprehendet: in Iurisprudentia , quidquid Civilibus Pontificilique Legihus continetur , dilia gunt illime diicet: in Medicina Hippocratem & Gai

num assidue pervolvet , atque ex nostris, Cornelium Celsum, &, rerum arcanarum sagacissimum exploratorem , cajum Plinium: ia Theologia denique , Praecer ac

30쪽

euratam Divinorum Librorum lectionem, in animo penitus suo Patrum eruditissimos imprimet. Origenem, Isauronyamum , Augustinum & Thomam illum Aquinatem , qui, miro quodam ordine . totius sacrae Doctrinae summam omniumque Patrum sententias, complexus est atque illustravit. Quibus omnibus addet Graccae Romanaequ2 historiae, ex Herodoto potissimum & Thucydide, S , qui Lis a Latinis opponuntur, Livio & Sallustio; atque ex aliis meliorabus auctoribus, antiquitatis totius Cognitionem. Neque etiam recentiores negliget , qui , Post restitutas a bari alie Litteras. & ingenii praestantia &summa rerum omnium eluditione, ad priscorum ProPe Iaudes accesserunt . Quanquam eo libentius vetereS, quam Teccntes , auctores annumeraverim , quod a veteribu S , v

luti a sontibus rivi, omnem omnium doctrinarum C Piam acce Purimus; gratique animi sit ac maxime ingenui . de iis bene mereri velle , qui primi omnium de humano genere Cptime meruerunt. Sed tamen non se capi sinet incautus aut decipi a magni licis Phaleratisque inlcliptionibus, quibus plerique aetate nostra Vani scriptores sordidas suas merces , ut sucum ementa. bus faciant, imperito vulgo ostentant ἰ libros , inquam, tanta horridos barbarie . tam ridiculos & plenos ineptia-Tum , ut, Postquam legeris, tam male te operam Collocasse Poeniteat. Nam quo quisque doctior sapienti omque auctor, eo quoque solat ciste modestior, maximeque simplices & peripicuos libris suis titulos Prae tig

Te , ut veterum Praesertim exempla testantur. Idaea omnia ille praestabit, vir sapiens, quem oratione jamdudum est Ormor superflua Omnia atque inutilia rCiLCa. bit it udia; nunquam otiolum 1e esse patietor: scd me Cato reS, avidiluinum hominum genus, imitabitur , ut . sicut ii, Opum paraudarum caussa, non itinerum diducultate , neque navigationis periculo impediuntur, quo Guas domum, uxores, liberos, rcliaquant, vitamque

SEARCH

MENU NAVIGATION