Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

s ECUNDA. Is

quas significant , melius repraesentare assirmaverint, quAmsi res oculis subjicerentur. Nam si vellemus quidem Graecae linguae laudes vel leviter attingere , & quae de Graecae linguae dignitate sunt ab aliis magnifice atque ambitiose jactata, in medium proferre. longius sane excurreret oratio mea, quam coarctatio haee & anis gustiae temporis patiantur. At enim , quo lingua Gra C a ceteris aliis linguis excellentior est, atque praestantior, eo etiam magis. quam aliae linguae. est eadem necessaria. Nisi s sorte, quia alia est vocabulorum , quae significant, alia rerum , quae significantur . scientia , linguam quoque Latinam ad bonas litteras, atque ad majorum rerum doctrinas parum necessariam judiiscemus . Nihil est enim Poeticae . nihil oratoriae , n, hil Dialecticae artis , nihil Physicae . nihil Geometriae . Mathematicarumque disciplinarum , nihil Theologiae , nihil denique reliquarum omnium artium , atque doctriis narum , quod a nostris hominibus non sit Etruseis libris traditum, atque eleganter sermone patrio explicatum . Et tamen quod haec ista maximam partem e Latinis sunt fontibus hausta , nemo sere est, quin fateatur , eum, qui Latine nesciat, tametsi Etrusce omnia

didicerit, polle quidem doctum esse , bonisque artihus eruditum; persectum tamen & consummatum in doctri. nis esse non posse. Quod si Latina lingua adeo est ad summam doctrinam necessaria, ut sine ea semidoctorum tantum numero quis habeatur. quid tandem censendum de Graeca, quae ad Persectam Latinae linguae cogni tionem summopere est necessaria λ Non equidem hic ego detractum quidquam velim linguae Latinae , cui tantam aliquando verborum copiam sermonisque uhcria tem asserebam , ut eam Graecae paene exaequarem in

Sed dico id , quod maxima doctissimorum hominum Consensione receptum comprobatumque est , quidquid est hujus linguae Latinae, sine Graecis litteris a nemu

52쪽

36 'ORATIO

ne quoquam sciri posse, certe quidem perfecte atque accurate. Quod ni ita esset, quid tandem in caussa eL se existi naremus, quamobrem in intilianus pucium a Graeco sermone mallet incipere, & docliis mi quique

viri unam linguam cum altera Conjungendam Praeci. Perent Scio, illam etiam caussam a C rri , quia disciplinae nostrae a Graecis fluxerunt. Sed haec etiam caussa ostendit, persectam Latinae linguae scientiam a Grae-Ca prorsus lingua pendere. Et profecto quid est in Latinis. quod germane Graccum non sit, aut Graec1m Certe originem non redoleat 3 Graeca sunt Latinae linguae vocabula . Giaeca Latinae orationis structura , Graeca Grammaticae Latinae praecepta . Nomina ipsa , quibus tum Grammaticen , tum rc liquas sere omnes disti-Plinas appcllamus, sunt Gracca : neque ipsas tantum disciplinas , sed & res quaslibet omnium disciplinarum , Graece nominamus . Poeticam , aut Rhetoricam si explicamus , si de Dialectica disserimus, si Physicen . si Ethicen , si Politicen docemus; si Medica , si Mathe. mattea . si Theologica tractamus . quacunque de re , aut arte disputemus, Graecis ubique vocabulis utamur, Opus est, quae trito jam usu longaque Consuetudine , pro nostris, hoc est . pro Latinis ducuntur. Iam vero si nosmetipsi ad scribenda carmina conserimus . tota haec metrica ratio est Graecorum, neque ad summorum Poetarum laudem adspirare nobis licet . nisi summi Latianorum Poetae Virgilii exemplo , Poetas nobis Graecos imitandos, & , quantum possumus, exprimendos prOPosuerimus . Operam si damus eloquentiae, ad Grae-COS Oratores unice aemulandos dux nobis & auctor, pater ipse Romanae eloquentiae, M. Tullius, qui sele to. eum ad Graecorum , atque in primis Demosthenis , e- cem Plum conformavit atque eisnxit . Qua de caussa non immerito visa est Quintiliano discipula Graecae .

facundia Latina. Dialecticae si studemus, quae scientia

53쪽

est disserendi. repulas omnes hujus artis , totamque inveniendi, & dijudicandi rationem , ut persecte recteque teneamus, opus nobis est Graecis magistris atque in ptimis Alistotele . Quae euim de hac arte subtilius disputa u Latini, omnia sunt ii a Graecis Λristotelis interpretibus commode atque oppo itu ne mutuati. Locus

hie admonet, Auditores , ut, quod vulgo discrimen es.se statuunt inter hominem Dialecticae altis penitus Iu-dem , & eum , qui totam Dialecticam ex regulis ejus artis accurate dijigenterque didicerit, id ego discriminis inter homines ponam , peritum alterum linguae Graecae , alterum ejusdem plane linguae ignarum a que imperitum. Homo enim tono sanoque judicio , ingenioque perspicaci praeditus, sed Dialecticae expers , icit ille quidem multa nat mali acumine mentis suae riaeque ille tamen est persecte sciens, quia nestit se sciore; quia nimirum rationem illam scientiae ignorat , quae ex certa atque evidenti ratiocinatione colligitur .

Ita & homo Latine doctus, sed indoctus Graece, scieipse etiam multa , quae de Dialectica , ac Philosophiaruliquitque omnibus diiciplinis, Latinis sunt litteris copi su sciteque contignata; sed tamen scientia caret, Perse Oa illa atque exquisita , qua sciat se scire r quia nimiarum vim minime intelligit eorum verborum, quae majoribus quibusque doctrinis explicandis assignata sunt a Graecis, religioseque tetenta a Latinis. Quid dico ver. . horum p ne lententiarum quidem vim Percipit , quae . reconditiores quasdam Graecorum doctrinas continent , neque eas tamen doctrinas satis patefaciunt, q uum redduntur Latine. Age vero, reliquae etiam disciplinae , ad quas quendam veluti aditum aperire videtur Diale. Oica, quam apte ex Graecis litteris pendent , & cum iis conoectuntur i quam Graeca est tota earum doctri na . nec niti Graece scientibus nota atque manifesta l

beatentia suit olim Aelii Stilonis de nostio Plauto, Varis

54쪽

roni valde eelebrata, Musas Plautino sermone loeut ras fuisse, si Latine loqui vellent i tanta in Comica illo Latine loquendi concinnitas atque elegantia. Quanto illud melius ac certius, Musas Graeco sermone usuras fuisse , si disciplinas docere homines vellenti Nam quod est a doctis viris egregie animadversum . Plautiis num si sermonem Mulae adhiberent , meretricio eae plebejoque more loquerentur. At s Musae G:aeco sermone in liberalibus artibus tradendis usae suillent . se Gmone certe usae fuissent maxime omnium ad sapientiam apposito atque accommodato . Quid autem dico. Graece Musas locuturas suisse, si liberalibus artibus, universisque doctrinis erudire homines vellent ρ Nonne Gnim & locutae sunt Graece , & nunc etiam Graece i quuntur p Sunt enim Musae, artes ipsae liberales, ex Nemoria , & Iove, hoc est , intelligentia procreatae ἔideoque novem numero esse dicuntur, quod novem P tissimum artibus liberalibus universa doctrina atque e ruditio est comprehensia. Atqui artes omnes iiDerales loquuntur Graece, itaque loquuntur, ut non nisi Gramco sermone tota earum doctrina bene perfecteque e X-Plicari posse videatur. Mathematicae disciplinae quid

loquuntur, aut loqui etiam possunt, nisi Graece Z qnas scriptis suis mirum quantum illustraverint Euclides , Apollonius Pergaeus , Archimedes , Pappus AleXan 'drinuS , Theon Smyrnaeus , Theon Alexandrinus, Proctu , Eutocius Ascalonita , Theodosius Tripolita . Serenus Antissensis , Ptolemaeus . Philosophia , quaeque Partes ejus numerantur. Physce, Ethice , Politice, quid loquuntur, nis Graecep ubi choros veluti

ducunt Philosophorum maximi atque sapientissimi, Plato atque Aristoteles . Sed praesertim in Physica , in

summa illa atque incredibili naturae varietate , quam longe, & quam late Graecus semet sermo esseri . aQveluti exultat i ubi naturae auctor mundique opifex Deus

55쪽

caussis, de caelo, de elementis philosophamur , ubi animalium , plantarum lapidum , metallorum , mundi denique univeis historiam , ad singulas retram omnium Caussas exponendas, non minus varie, quam copiose a summaque eum animi nostri voluptate , conteXimus . Horum Omnium notitiam quam necesse sit e Graecis

auctoribus petere . exemplo satis suo palam fecit C. Plinius . is , qui non e Latinis modo scriptoribus, sed etiam maxime e Graecis pis quibus illi ipsi Latini doctrinas luas maximam partem hauserant, Naturalem Hi noriam suam adornavit. O Plinianae illius historiae admiraLilem non minus , quam sit naturae ipsius , vati in talem l Quali quantoque nos Latini thesauro caruissemus, si Graecae Philosophiae opes nobil cum Plinius in illo libro non communicasset i Quid enim unquam in naturae thesauris latet, quod de Graecorum thesauria Plinius in Latinorum usum non deprompserit 3 Ferunt,

historiam Animalium Aristotelicam maximo olim in Pretio , permagnaque in admiratione suisse , quam , ut Hristoteles, summo vir ingenio summaque diligentia ,

certius atque exploratius Conscriberet , aliquot hominum millinus ulus est, qua venatorum, qua aucupum, qua plicatorum . aliorumque Omnis generis, per quos de animalis cujusque natura certior fieret. Quanto Poris

xo admirabilior Historia illa Naturalis Plinii , qua non quinquaginta modo Aristotelis de animalibηs volumina in arctum , ut ipse ait, collegit , sed etiam rerum iaprimis dignarum viginti millia, & totam naturae unuversitatem, quantacunque ea est, eX scriptoribus cenis tum , iisque praeclaris, atque exquisitis, atque ex duoahus serme voluminum millibus, in suas veluti classes ,

Pulcherrimo ordine digessit atque disposuiti Et tamen tota illa Naturalis Historia sine eruditione Graeca Perinsecte intelligi non potest. Adde, quae de Graecis lia Pumu . non omnia eum selicuos , neque exacte

56쪽

reddidisse; aliqua etiam eum ne intellexisse quidem

Adde loca . eaque non pauca, 4n quibus a Vero penitus aberravit. In his igitur tute etiam simul erres , o portet . nisi ad veram Graecorum scriptorum se utentiam Per videndam lumen tibi Graecae eruditionis Praefulgeat. At in Medicis praeceptis , ubi situs nostra ac vita agutur , aliquid offendere quam grave est . quam periculosum i Unde etiam facile colligas , quam sint Graecae itterae ad rem medicam necessariae. Magnus prosecta

Philosophus Plinius; sed& idem mignus Medicus. Qui

enim Plinio obtrectant, eos sine ne audiendos quidem Putaverim. BCno ille publico natus, non satis habuie opes omnes naturae de Graecorum scriniis proferre , nisi etiam optimis medicinae praeceptis corporum salu-hritati hitaeque nostrete consuleret. At enim, dum m dicorum aliquando errata Plinius coarguit, quam graviter & ipse aliquando decipitur atque errat i Quos quidem elus errores , nisi ex Graecis scriptoribus, se uitra nos emendaturos speremus a piae sertim quum idem i- pie Plinius diserte iustetur , neminem antea Latino seriamo ne ea, quae ipse affert, morbo tum remedia perscri-Plisse. Unde evidenter appareat, illa eum Omnia e Graecorum sere scriptis corialisse. Sic omnia fere e Graecis,

quicunque olim alii, seu ante, seu post Plinium, Latipis litteris rem medicam tradiderunt, Scribonius La gus , Corn. Celsus, Ilagoges vetus scriptor, qui vulgo dicitur Soranus, Caelius Aurelianus .fSerenus, Theodorus Priscianus . ex quibus Corn. Celsus , quamvis , Quintiliano teste . mediocri vir ingenio fuerit ; tamenio legendis Medicis Graecis, maximeque Hippocrate , adeo profecit, ut aut Hippocratis fidus interpres, aue Nippocrates ipse Latinus esse videatur . Quare ita isti omnes legendi, ut, ad persectam rerum medicarum inissplligentiam , Graecos atque in primis omnis mcdici

ἐλλο Parςntem Hippocratem , 4 identidem consulamus . Nam

57쪽

Nam si nostrorum nouo ulli Latinos potissimum meducinae scriptores sust possea secuti, i ut M sese candideiagenueque profitetur Marcellus Burdigalensis; tamen , quum ii, quos secuti sunt , ex Graecis profecerint ι staut persecta omnis medicinae cognitio sit eas Grascia tantdem repetenda. Quid ego jam isti m de Iutispi ilia' tia ρ Non est quidem postrorum temporum , qui dis 3 entibus Romanis rebus is vel iη ibsa urbe Roma aliquando in usu & consuetudine fuit , ut Iuris prudente Graece de jure responsitarent. Sed , quando jam omnia foedissime harbaries inquinavit , & Romanarum sero

consuetudinum oblittera a est memoria . nego , sine Graecarum litterarum scientia rectam saepe haberi pota scientiam legum Romanarum; nego, vobis, Perstudi

si juris civilis adolescentes, perspectum plane eiIe POL se , quod vel in Codice Iustinianeo. vel in Constituistionibus Novellis, vel in venerabili ac sacrosancto Panodectarum volumine, atque adeo in Institutionibus ipsis Iuris civilis, paullo laterius magisque reconditum co linetur . Quod enim in illo sapientiae prudentiaeque Romanae thesauro inclusum est atque abditum , nobis quidem certe, qui ab illis temporibus , moribusque diritibus tam longe absumus, apertum nunquam Patens que suisset, nisi illud Graeci susius distinctiusque explicassent. Neque enim tunc Romanis ea, quae vulgo notissima, ac tritissima erant , opus erat fusius exponi aut clarius. Inde ab illa Romanarum legum ac sententiarum obscuritate tot illae Graecae ia Florentino Pand Oarum codice explicationes legum , inde Institutiones ei ilcs a Theophilo Graece interpretatae, inde ab eroditione Graeca tanta Romanis legibus lux allata. An ηe igitur exillimabimus, melius illa homines barbaros, ct saepς xHιculos, quam Graecos, esse interpreta sy At

58쪽

praesertim barbari illi homines, ubi Graeeis verbis' Ro.

manae leges contexuntur , aut ' certe adiperglmtur , D mGraeci sermonis ignorationem ingenue , ne i dicam im Pudenter, fateantur. Atqui s ne Graecis saepe ignorariatur Latina. Et id sane quam etiam interdum pericu lose i quum saepius fortunarum , aliquando etiam Copitis periculum in non bene perceptis legum tuerbis gatur. Ex jure autem civili aptum est ea nonicum, Secum eo connexum: ut proinde jus canonicum non minus , quam civile. , linguae Graecae scientiam. ad peris sectam Canonum, tum Graecorum, tum etiam Latiis norum , intelligentiam , desderet ac requirat. Video

nos jam , ceteris bre, iter percurss disciplinis . ad reli quarum omnium disciplinarum principem ac magistram, ad Theologiam nimirum , quae prima est princepsque sapientia , veluti gradatim pervenisse. Hic ego valde

vereor, Auditores , ne , dum Graecas litteras ad divunarum rerum scientiam per se te comparandam summopere nece flarias demonstro , sese oratio mea ambitiosius jactare, & plus nimio efferre velle videatur. Ubi enim liberius aut certo libentius . eXCurrat atque ex patietur , quam eo in campo , in quo sum ego tot annos Fl xentiae atque alibi . nec sine aliquo fortasse auditorum meorum fructu , exercitatus p Quorsum autem his omnibus , qui sacras litteras profiterentur, lingua Graeca non minus, quam Latina, a lanctissimis sapientissimi Lque Patribus commendata su t. nisi quia Graeca non minus quam Latina . est ad exactam atque exquisitam fac ratum litterarum notitiam necessaria Z Fateor quidem

Iibentissime, quod non nisi impudentissime negari potest . multos suisse , & esse praestantes Theologos , qui, tametsi linguae Graecae 1 ubsidio destituti ; tamen, oh excellentem Theologiae icientiam , miris singularibusquet Iaudibus celebrantur. Sed, ut illi multo sane doctiores ι gAcglle oresque suiuent, si Gia a cum Latinis con Diqitig Corale

59쪽

iunxi nata se etiam dico . possie quidem unum aliquem sine Graecae linguae scientia bonum eme Theologum ἔ t lem tamen I heologum, qualem nos quaerimus, persectum nimii um omnibusque numeris ah solutum , este eum DO Posse . Ufficium persecti Τheologi est . Chiissianos Patres, qui veritatem nobis divinam veluti per manus tradiderunc . mente sua comprehendere. An ille mihi Paties comprehenderit , qui majorum gentium Patres Graecos Grcgo Tios tres, Athanasium . Basilium , Ioannem Chrysost mum & Damascenum . Cyrillum . Epiphanium , ne te gere quidem possit, nedum i Fie per sese intelligere possicium perlaeti Theologi eii, verba ipsa sacrosancto inrum Canonum , quibus capita quaelibet Religionis Clui stanae sunt a Latinis Graecisque Patribus in solemnibu&Conventibus certo definita atqne explicata , discernero atque dijudicare. An ille mihi Graecorum Canonum verba dijudicaverit . qui non nisi Latinam , qua bicua

que ea est, eorumdem verborum interpretationem Perqcipiat 3 ossicium denique perseeti Theologi est. sngακla Dei verba , quae in sacrosanctos Canonicosque libros

divinitus relata sunt, accurate investigare, atque ex rem

cepto probatoque Christianorum sensu. diligenter exponere . An ille mihi disina Foederis Novi vcrba , quaαceite quidem sunt Graeca. accurate exposuerit , quina' intelligere quidem ea possit, nisi per in ei pretem Lati num p Nam ut interpretis hujus Latini editio vulgata' maximam apud nos auctoritatem obtineat . eamque . e ' veteri Conluetudine . atque ex Patrum Tridentinorum decreto, pro authentica habere debeamus: tamen non inulla sunt ibi ambigue dicta , nonnulla subobicure, iaquibus nobis omnino ad codicφs Graecos coufugiendam , uti Perscctam atque accuratam sagulorum Dei verborum intelligentiam ipsi per nos pria Ahibas asse Ruamur. . Adde cognitionem sacra ς Utiquitatis , totius.

60쪽

que Theologo ad omnem doctrinam atque eruditionem valite est necessaria. Quam turpiter docti & eruditi ho

mines ex ignoratione linguae Graecae in sacra aliquando historia errarunti In itus, fateor, partem hanc alis tingo orationis meae, quae de magnorum hominum clarissimorumque virorum laudibus nonnihil detrahere posise videatur. Sed , quando argumenti huc me necessitas impulit, ac sere nolentem coegit. date mihi veniam . Auditores . s exemplum vobis a sero , meo quid m ju- eicio, maxime omnium memorabile. Siquis favet, aut unquam savit Caetati Baronio, ut favere omnes maiaxime de tetit, qui faciae historiae studio ducuntur: issum ego, Auditores. Atque ut omnes'Intelligant , me ac sati Batonio tantum laudis dare , quantum alteri cuiquam vel elatillimorum virorum Post renatas litte. xas, in sacra certe historia . dandum unquam centu eis rim i dico . sive ope i is magnitudinem , ac difficultatem, sile hominis diligentiam . fidem , eruditionem , judicium ariendas, marisa elle Barcimi in Christianam iustoriam merita, quam ut a quoquam aequari laudibus posInt;

neminam alterum aeque ac Baronium , Oblivionis atque errorum venebras, temporum ac rerum post Encillum gestarum continua serie in conspectu posita , ex sacrae

antiquitatis memoria dispulisse ', plus uni nos Baronio, quam ceteris simul, omnibus. qci abhinc dueentis &lius annis ire nostrae Religionis sacrosque ritus scruptis illis illustrarunt, debere. Satis opinor Baronium a me esse laudatum , itaque laudatum , ut nemo fortasse alter majores amplior4sque laudes Annalium Christianorum parcnis, fac i aeque histoliae conditori, unquam imis terti verit. A que is tamen, Mir talis , ac tantus, quod iacm parum lcietat, in re oppido gia illima, qui pispe quae ad Sinctorum in primisi virorum cultum aevenerationem int me pertineret, erraverat quam graviΩ

SEARCH

MENU NAVIGATION