Catechismus, ex decreto Concilij Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

i4 Catechisinus

de alibi, Dies magnus Dei omnipotetis appellatur.Nonnis quam etian λ pluribus uerbis illud idem signiticari solet. Atq. huc pertinet, quod

dicitur: No eriti inpossibile apud Deum omne uerbum. Nuinquid sq. iri manus Domini inualida est Z item, Subest tibi, cum uolueris posse. &alia gcnctis eiusdcm. ex quibus uariis dicendi formis id percipitur, quod uno omnipotentis uerbo comprehendi perspicuum cst. Intelligimus aute hoc nomine nihil este, nihil animo,& cogitatione fingi

posse, quod Deus cssicere nequeat. etenim no solum haec, quae tametii maxima sunt,siquo tamen modo in cogitationem nolim cadunt, essiciendi potestatem habet, nimirum, ut omnia ad nihilum recidat, atque ut pli ires mundi ex nihilo repente existant, uerum eti. i multa maiora in illius potestate sita sunt, quae humanae menti,& intelligentiae suspicari non licct. Neque uero, cum omnia Deus possit, mentiri tamen,aut fallere, aut falli, aut peccare, aut interire, aut ignorare aliquid potest. haec enim in eam naturam cadunt, cuius imperfecta

actio est: Deus uero cuius perfectissima semper est actio, ideo licc noposse dicitur, quia, posse ea, infirmitatis est, non summae, & infinitae omnium rerum potestatis, qua ille habet. Ita igitur Deum omnipotentem esse credimus, ut ab co tamen loge omnia abesse cogitemus, quae perfectie eius essentiae maxime coitincta,& couenientia no sunt. δειδε Recte autem, sapienterque sectum Parochus ostendat, ut, praeter pol mia Dei missis aliis nomini Dus, quae de Deo dicuntur, hoc unum nobis crodendum in Symbolo proponeretur.Na cum Deum omnipotentem agnoscimus, limul etia fiteamur necesse est eum omnium rei u scientiam habere, omnia item eius ditioni,& imperio subiecta esse. Cum uero omnia ab eo fieri posse non dubitemus, consequens est, ut cetera etia explorata de illo habcamus, quae si desint,quo modo omnipotens sit, prorsus intelligere non possumus. P terra nulla res tam ad fidem,& spem nostram confirmandam ualet, qua si fixum in animis nostris teneamus, nihil n5 fieri a Deo posse. quidquid enim d inceps credere oporteat, quavis magnum, S admirabile sit, rerumtordinem,ac modum superet, illi tamen ficile humana ratio, post qua Dci omni potatis notitia perceperit, sine ulla hastatione assentitur:

quin potius quo maiora lint, quae diuina oracula doceant, eo libentius fidem eis habendam esse existi inat. Quod si boni etiam aliquid

cxpectandum sit, nunaquam animus rei magnitudine, quam Optat, frangitur, sed erigit sese , atque confirmat, saepe illud cogitans , nihil esse, quod ab omnipotenti Deo essici non possi t. Quare

hac fide praecipue munitos nos esse oportet, uel cum admiranda aliuqua opera ad proaimorum usum, dc utilitate cdere cogimur, uel cu

ltat a Deo

22쪽

Ad Parochos. It

a Deo precibus impetrare aliquid uolumus. Alteru enim ipse Dominus docuit, cum apostolis incredulitatem obi jeses diceret: Si habueritis fidem sicut granu sinahis, dicetis monti huic, transi hinc illuc, auis. ij.& transibit, & nihil impostabile erit uobis. De altero autem lanctus Iacobus ita testatus est: Postulet in fide nihil haesitans. qui enim haesi itiis. i.

cit,similis est fluetui maris, qui a ueto mouetur,& circumserturi non

ergo aestimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino. Multa praeterea haec fides commoda, alq. utilitates nobis praebet, in primis uero ad omnem animi modestia,&humilitatem nos inlatuit: sic enim inquit Princeps apostolorum: Humiliamini subsimienti manu Dei. i.'t.f. monet etia no esse trepidandum, ubi non sit timor,sed unum Deum timediam esse, in cuius potestate nos ipsi, nostraq. omnia posita sint. inquit enim saluator noster: Ostedam uobis,quem timeatis.Timete Dear. eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehenna. Vtim ut deinde hac fide ad immensa erga nos Dei beneficia cognoscenda, & celebranda. Nam qui Deum omnipotentem cogitat, tam ingrato animo esse non potest, quin sepius exclamet: Fecit mihi magna, qui potens est. Sed quod patrem omnipotentem in hoc

articulo vocamus, neminem eo errore duci oportet, ut arbitretur ita

illi hoc nomen tributum esse, ut filio etiam, de spiritui sancto commune non sit. Nam quemadmodum Deum patrem, Deum filium, Deu spiritum sanctum, neque tame tres Deos, s cd unum Deum esse dicimus, ita aeque patrem, ac filium, & spiritu sanctum omnipotentem, neque tamen tres Omnipotentes, stat unum omnipotente esse confitemur. At uero praecipua quadam ratione, Patrem, quia omnis

originis fons est, hoc nomine vocamus, uti etiam filio, qui aeternum patris uerbum est, sapientiam, & spiritui sancto, quia utriusque amor est, bonitatem tribuimus: quavis haec & alia huiusmodi nomina communiter in tribus persenis ex catholicae fidei regula dicatur.

CREATOREM CAELI ET TERRAE. Quam necessariu fuerit,

omnipotentis Dei cognitione paulo ante fidelibus tradi ex ijs, quae nunc de uniuerserum creatione explicanda erunt, perspici potest. Tanti enim operis miraculum sicilius creditur, quod nullus de immense creatoris potestate dubitadi locus relinquitur. Deus enim no ex materia aliqua mundu fibricatus est, sed ex nihilo creauit, idque nulla ui, aut necessitate coactus, sed sua spote, & uoluntate instituit. Neq. uero ulla alia fuit cauta quae illu ad opus creationis impellerer, nisi ut rebus,quae ab ipso effectae essent, bonitate suam impertiretur.

Na Dei natura ipsa per se beatissina nullius rei indiges et ut inquit C 1 David:

23쪽

Augustinus lib. iris Ci

16 Catechismus

David, Dixi domino Deus meus es tu, quonia bonorum meoru non eges. Quemadmodum autem sua bonitate adduistus, quaecumque uoluit secit: ita no exemplum aliquod,aut se am, quae extra seposita esset,cum uniuersa coderet, secutus est: uerum quia rerum omniuexemplar diuina intclligentia c5tinetur, id summus artifex in seipis intuens, ac ueluti imitatus, summa sapientia, S: infinita uirtute, quae ipsius propria est, rem uniuersitatem initio procreauit: Ipse enim duxi siti sunt: ipse madauit,& creata sunt. Verum caeli,& terrae nomine, quidquid caelum, & terra complectitur, intelligendum est. Nam praeter cae)os, quos opera digitorum eius Propheta appellauit, solis etiam splendorem, lunaeque, & ceterorum siderum ornatum addidit, atque, ut essent in signa, & tempora, & dies, & annos, ita caeloruorbes certo, de constanti cursu teperauit, ut nihil perpetua eorum c

uersione morabilius, nihil motabili illa ratione certius uideri possit. Praeterea spiritualem natur innumerabilesque angelos, qui Deo ministrarent atque adsisterent, ipse ex nihilo creauit, quos deinde admirabili gratiae suae,& potestatis munere auxit, atque ornauit. Nam cum illud sit in diuinis litteris, Diabolum in ueritate non si tisse; perspicuum est, eum, reliquosque desertores angelos ab ortus sui initio gratia praeditos sitisse. De quo ita est apud sanetiam Augustinum: Cum bona uoluntate, idest, cum amore casto,quo illi adnaerent, angelos creauit, simul in eis & condens naturam, & largiens gratiam. Unde sine bona uoluntate, hocest Dei amore, numquam sanctos angelos nisse cressendum est. Quod autem ad scientiam a sinet, extat illud sacrarum litterarum testimonium: Tu domine mirre sapiens es, sicut habet sapicuam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram. Potestatem denique eis tribuit diuinus Dauid illis uerbis: Potentes uirtute, ficientes uerbu illius. atque ob eam rem saepe in sacris litteris uirtutes, de exercitus Domini appellatur. d qu uis omnes ij caelestibus donis ornati fuerint, plurimi tamen, qui a Deo parente, 6c creatore suo defecerunt, ex altillimis illis sedibus deturbati, atque in obscurissimum terrae carcerem inclusi, aeternas si

perbiae suae poenas luunt: de quibus Princeps apostolorum scribit in

nunc modum: Angelis peccantibus non pepercit,sed rudentibus Inserni detractos in Tartam tradidit coiciandos, in iudicium reservari. At uero terram etiam super stabilitatem suam fundatam Deus uerbo suo iussit in media mundi parte consistere , essecitque ut ascenderent montes, & descenderent campi in locum quem si dauit eis: ac, ne aquarum uis illam inundaret, tenninum posuit, quem

24쪽

ouem non transgredientur, neque conuertentur operire terram. Deinde non solum arboribus, omnique herbarum, & ssorum v rietate conuestiuit, atque ornauit, sed innumerabilibus etiam animantium generibus, quemadmodum antea aquas ,&aera,ita etiam terras compleuit. Postremo ex limo terrae hominem sic corpore assectum, & constitutum eiunxit, ut non quidem naturae ipsius vi, sed diuino beneficio immortalis esset,& ir assibilis. Quod autem ad animam pertinet, cum ad imaginem, & similitudinem sitam Armauit, liberumque ei arbitrium tribuit: omnes praeterea motus animi, atque appetitiones Ita in eo temperauit, ut rationis imperio nulli. quam non parerent. Tum originalis iustitiae admirabile donum addidit, ac deinde ceteris animantibus praeesse uoluit: quae quidem facile erit Parochis ad fidelium institutionem ex sacra Genesis historia cognoscere. Haec igitur de uniuersorum creatione, caeli,&terrae, uerbis intelligenda sunt: quae omnia breuiter quidem Propheta complexus est illis uerbis: Tui sunt caeli, & tua est terra: orbem te rae, & plenitudinem eius tu fundasti: sed multo etiam breuius Patres Ni aeni Concilii,additis in Symbolo duobus illis uerbis, uisibilium,& inuisibilium, significauerunt. Quaecunaque enim rerum uniuem state comprehenduntur, atque a Deo creata esse confitemur, ea uel sub sensum cadunt, & uisibilia dicuntur, uel mente, & intelligentia percipi a nobis possunt, quae inuisibilium nomine significantur. Nec

uero ira Deum creatorem, atque effectorem omnium credere oportet, ut existimemus, persecto, absolutoque opere, ea, quae ab ipso essecta sunt, deinceps sine infinita cius uirtute constare potuisse. Nam quemadmodum,omnia ut essent,creatoris summa potestate, sapientia, & bonitate, effectum est: ita etiam, nisi conditis rebus perpetua eius prouidentia adesset, atque eadem ut, qua ab initio constitutae sunt, illas conseruaret, statim ad nihilum reciderent . Atque id scruptura declarat, cum inquit: Quo modo possct aliquid permanere, sq. t i. nisi tu uoluisses, aut, quod a te uocatu non esset,conseruaretur ξ Non solum aute Deus uniuersa,quae sunt, prouidctia sua tuetur,atque ad ministrat, uerum etiam quae mouentur,& agunt aliquid initima uim tute,ad motum, atque actione ita impellit, ut quamuis secundarum causarum efficientiam non impediat, praeueniat tamen, cum eius Occultissima uis ad singula pertineat,&,quemadmodu sapiens testatur, Attingat a fine usque ad finem sertiter, & disponat omnia suauiter. sq. t. Quare ab Apostolo dictu est,cu apud Athenientes an nunciaret Deu, que ignorantes colebant: Non longe est ab unoquoque nostru Ali. idi

25쪽

i8 Catechismus

In ipso enim uiuimus, & movemur, & sumus. Atque haec de primi articuli explicatione satis fuerint, si tamen illud etia admonuerimus, creationis opus omnibus sanctie,&indiuiduae Trinitatis personis commune esse. Nam hoc loco, ex apostolorum doctrina, patrem creatorem caeli,&terrae confitemur: in scripturis sacris legimus dem, . t. filio, omnia per ipsum facta sunt:&de Spiritu sancto, Spiritus Do-Gm, serebatur super aquas: & alibi, Verbo Domini caeli firmati

sunt, & Spiritu oris eius omnis uirtus eorum. ET IN IESUM CHRISTUM FILIUM EIUS UNICvM, D O MI-

NvM Nos TR v M. Mirificam,&uberri inam esse utilitatem, quae ex huius articuli fide, & confessione confluxit ad humanum genus, , .uis. . & sancti Ioannis testimonium ostedit: Quisquis confessus seerit, quoniam Iesus est filius Dci, Deus in eo manet, & ipse in Deo: debeatitudinis praeconium declarat, quod a Christo domino tribu-M ι. is. tum est principi apostolorum, Beatus es Simon Bariona, q uia C ro,& sanguis non reuelauit tibi, sed pater incus, qui in caelis est. Hoc enim fundamentum firmissimum est nostrae salutis, ac redemptionis. Sed quoniam admirabilis huius utilitatis frui: hiis maxime ex felicissimi illius status ruina intelligitur, in quo Deus primos homines collocarat, incumbat in hanc curam Parochus, ut si deles communium miseriarum, &aerumnaru causam cognoscant. Cum enim

G x. a Dei obedientia desciuisset Adam, interdictumque uiolasset illud, Ex omni ligno paradisi comede,de ligno autem scientiae boni, & mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris: in summam illam incidit calamitatem, ut sanctitatem, & iustitiam, in qua constitutus fuerat, amitteret,&reliqua subiret mala,ces, ilium quae sancta Tridentina Synodus uberius explicauit. Propterea uero Di pcccatum, & peccati poenam in uno Adam non constitisse comm morabunt, sed ex eo, tamquam ex semine,& causa,ad omnem post

ritatem iure permanasse. Cum igitur ex altissimo dignitatis gradu concidisset nostrum genus, subleuari inde, de in pristinum locum restitui nullo modo poterat hominum aut angelorum uiribus. qua re reliquum crat it Iud ruinae, & malorum subsidium, ut Dei filii infinita uirtus, assumpta carnis nostrae imbecillitate, infinitam tolleret peccati vim,&nos reconciliaret Deo in sanguine suo. Huius autem redemptionis fides, &confestio hominibus ad salutem conseque damnecessaria est, semperque suit, quam Deus initio praemonstra uit. nam in illa damnatione hir mani generis, quae statim peccatum consecuta est, ostensa etia fuit spes redemptionis illis uerbis, quibus proprium

26쪽

Ad Parochos. I9

proprium Diabolo damnum, quod ex liberatione hominum ficturus erat, denunciauit: Inimicitias ponam inter te, & mulierem, se- coti . men tuum, & semen illius: ipsa contoret caput tuum, & tu insidiaberis calcaneo eius. & deinceps eandem promissionem scire consomauit, maioremque sui conliiij significationem ijs praesertim hominibus dedit, quibus uoluit singularem beneuolentiam praestare. in- Iter ceteros uero, cum patriarchae Abrahae saepenumero hoc mysterium significasset, tum eo tempore apertius declarauit, cum ille Dei iussis o oediens, filium suum unicum Isaac immolare uoluit: inquit enim: Quia fecisti hanc rem,&n5 pepercisti filio tuo unigenito, be Gm.1 a. nedicam tibi, & multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, & uelut arenam, quae est in littore maris. possidebit semen tuum portas inimicorum tuorum, & benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti uoci meae. Ex quibus uerbis sicile collisi poterat, ex progenie Abrahae futuru m, qui omnibus ab immanissi ina Sath nae tyrannide libertatis salutem afferret. illum autem Dei filium, natum ex semine Abrahae, secundum carnem sere necesse erat. Non ita multo post Dominus, ut eiusdem promissionis memoria conseruaretur, idem Adus cum Iacob A branae nepote sanciuit. Nam cum Gen. 18. ille in somnis uidit scalamstantem super terram, d cacumen illius tangens caelos, angelos qdoque Dei ascendentes, & descendentest erram, ut testatur scriptura, audiuit etiam Dominum innixum scam, dicentem sibi: Ego sum dominus Deus Abraham patris tui, &Deus Isaac. terram, in qua dormis, tibi dabo, & semini tuo, eritque semen tuum quasi puluis terrae.,Dilataberis ad orientem, & occidentem , & septentrionem, & meridiem, & benedicentur in te, & in semine tuo cunetie tribus terrae. Neque postea destitit Deus, eadem sui promissi memoria renovanda,& generi Abraham, & multis praeterea hominibus saluatoris expectationem commouere: siquidem Iudaeorum republica, & religione constituta, notior populo tuo fieri coepit. nam & mutae res significarunt, & homines praedixerunt, quae, α quanta nobis bona saluator ille, & redemptor noster Christus Iesus allaturus csset. Ac prophetae quidem, quorum mens caelesti lumine illustrata filii, filii Dei ortum, admirabilia opera, quae homo natus essicit, doctrinam, mores, consuetudinem, mortem, resurrectio nem, ceteraque eius mysteria, haec omnia, quasi cum adessent, paladocentes, populo praenunciarunt ; ita ut, si futuri, &praeteriti temporis tollatur diuersitas, nihil iam inter prophetarum praedicta, Napostolorum praedicationem, nihil inter ueterum patriarcharum

27쪽

stus, x,sa cerdos,et pro

eto Catechismus

fidem, & nostram interesse uideamus. Sed iam de singulis articuli partibus dicendum uidetur. IE s v s, proprium est nomen eius, qui Deus, & homo est, quod saluatorem significat, non quidem fortuito, aut hominum iudicio,& uoluntate, sed Dei consilio, &praecepto illi impositum . Angelus enim Mariae matri ita an nunciauit: Ecce concipies in utero, do paries filium, & uocabis nomen eius Iesum. Ac deinde Iosu h uirginis sponso non solum, ut eo nomine puerum appellaret, praecehit, sed etiam,cur ita nominandus cssci, declarauit: inquit enim: Ioseph fili Dauid noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est: pariet autem filium, & uocabis nomen eius Iesum : ipse enim saluum ficiet populum suum a peccatis eorum. Ac multi quidem hoc nomine fuerunt in diuinis litteris. nam idem nomen Naue filio fuit, qui Moysi successit, & populum a Moyse ex Aegypto liberatum, in terram promissionis, quod illi negatum fuerat, deduxit. Eodem etiam nomine Iosedech , sacerdotis filius appellatus est. Sed quanto uerius saluatorem nostrum hoc nomine appellandum existimabimus Z qui non uni alicui populo, sed uniuersis omnium aetatum hominibus, non quidem time, aut Α gyptiaco , uel Babylonico dominatu opprestis, sed in umbra mortis sedentibus,&durissimis peccati, & Diaboli uinctilis obstrictis, lucem, libertatem, & salutem dederit; qui his caelestis regni ius, & h reditatem acquis uerit; qui eos Deo patri reconciliauerit. in illis Christum dominum adumbratum videmus, a quo ijs benesciis, quae diximus,cumulatum est genus humanum. Qu. ae praeterea nomina praedicta sunt Dei filio diuinitus imponenda, ad unum hoc Iosus nomen referuntur. cum enim cetera salutem , quam nobis daturus erat,aliqua ex parte attingerent,hoc ipsum uniuerse tautis h man. ae uim', rationemque complexum est.

Iesus nomini Christi etiam nomen additum est, quod unctum significat, & honoris, S ossicii nomen est, nec unius rei proprium, sed communc multorum . nam ueteres illi patres nostri christos appellabant sacerdotes, & reges, quos Deus propter muneris dignitatem

ungi praeceperat. Sacerdotes enim ij sunt,qui populum assiduis precibus Deo commendant, qui sacrificia Deo ficiunt, qui pro populo

deprecantur. Regibus autem populorum gubernatio commissa est; ad eosque pertinet maxime, legum auctoritatem, innocentium uita tueri, & nocentiu audaciam ulcisci. Quoniam igitur utraque harum functionum Dei maiestatem referre in terris uidetur, ideo qui uel

28쪽

ad regium, uel ad sacerdotale munus obeundum delecti erant, unguento ungebantur. Prophetas etiam ungendi mos fuit,qui Dei immortalis interpretes, & internuncii caelestia arcana nobis aperuerunt, atque ad emendandos mores salutaribus praeceptis, & futurorum praedictione hortati sunt. At uero cum Iesus Christus saluator noster in mundum uenit, trium personarum partes, & ossicia suscepit, prophetae, sacerdotis, ac regis, atque ob eas causas Christus di ctus est, & unctus ad illorum munerum functionόm, non quidem alicuius mortalis opera, sed caelestis patris uirtute, non terreno un- dguento, scis spirituali oleo, quippe cum in sanctissimam eius adimas piritus sancti plenitudo, gratiaque, & omnium donorum uberior copia effusa sit, quam ullaalia creata natura capere potuerit. atque id praeclare Propnera ostendit, cum redemptorem ipsum assitus diceret : Dilexisti iustitiam,& odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Idem etiam, ac multo apertius Esaias ijs uerbis demonstrauit: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me, ad annuncianduin mansuetis misit me. Itaque Iesus Christus summus propheta, & magistersiit, qui nos Dei uoluntatein Sacuit, & a cuius doctrina orbis terrarum patris caelestis cognitionem ac pit: quod ei nomen praeclarius, ac praestantius conuenit, quod omnes quicumciue propnetae nomine dignati sunt, eius discipuli fuerunt, atque ob illam pr. aecipue causam missi, ut prophetam hunc, qui ad inuandos omnes uenturus erat, praenunciarent. Christus item sacerdos fuit,non quide ex or- .dine, ex quo in ueteri lege leuiticae tribus sacerdotes extiterunt, u rusti ex illo, de quo David propheta cecinit: Tu es sacerdos in aetem Nisi.1ος. num secundum ordinem Melchisedech. cuius rei aisumentum Apostolus ad Hebraeos scribens, accurate persecutus cst. sed Chri- -Heb.s.stum, non solum ut Deus, uerum ut homo, ac nostrae naturae partu ceps est, regem etiam agnoscitnus, de quo angelus testatus est: Regnabit in domo Iacob in aeteritu, & regni eius non erit si nis. Quod quidem Christi regnum spirituale est, atque aeternum, in terrisque inchoatur, in caelo perficitur. Ac regis quidem ossicia admirabili prouidentia suae praestat Ecclesiae: ipse eam regit, ipse ab hostium impetu, atque insidiis tuetur: ipse ci leges praetcribit: ipse non solum lanctitatem, iustitiam largitur, uerum etiam ad perseuerandum si- cultatem, & uires praebet. quamquam autem huius regni finibus tam boni, quam mali contineantur, atque adeo omnes homines iure ad illud pertineant, ij tamen prae ceteris summam regis nostri

29쪽

Catechismus

bonitatem, & beneficentiam experiuntur, qui ex eius praeceptis integram , atque innocctem uitam degunt. neque uero hoc illi regnuhaereditario aut humano iure obtigit, tametsi genus a claris limis rogibus duceret, sed rex nisi propterea quod Deus in illum hominem contulit quidquid potestatis, amplitudinis, dignitatis hominis ii, tura capere posset. Illi igitur totius mundi regnum tradidit, eique omnia, quod iam fieri coeptum est, plene , perfecteque in die iudicii subiicientur. FILIUM EI vs v NICVM. His uerbis altiora mysteria de Iesu credenda, &contemplanda fidelibus proponuntur, nimirum filiuDei esse,& uerum Deum,sicuti pater est, qui eum ab aeterno genuit. praeterea illum diuinae Trinitatis secundam personam aliis duabus omnino aequalem confitemur . nihil enim impar,&dissimile in diuinis persenis aut esse, aut fingi animo debet, cum unam omnium es.sentiam, uoluntatem,potestatem agnoscamus. quod cum multis pateat diuinae scripturae oraculis, tum praeclarissime illud ostendit san-- --Ioannis testimonium: In principio erat uerbum, & uerbum erat apud Deum,&Deus erat uerbum. Sed cum Iesu in filium Dei esse audimus, nihil terrenum, aut moritae de eius ortu cogitandum est; verum ortum illum, quo ab omni aeternitate pater filium genuit, quem ratione percipere, atque perfecte intelligere n ullo modo po L. sumus, constanter credere, & summa animi pietate colere debem hac ueluti mysterii admiratione obstupesecti, illud eum Propheta diacere,Generatione cius quis enarrabiti Hoc igitur credendum est, talium eiusdem esse naturae, eiusdem potestatis, & sapietiae cum patre, ut in Symbolo Nicaeno explicatius cofitemun inquit enim: Et in I sum Christum filiu eius unigenitum, & ex patre natu ante omnia fe-cula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum veru de Deo uero,genitum no fictum, consubstantiale patri, per quem omnia sunt.Ex omnibus autem, quae ad indicadum modum,rationemq. aeternae generationis similitudines asseruntur, illa propius ad rem uidetur accedere, quae ab animi nostii cogitatione sumitur. quamobrem sanctus Ioannes filium eius uerbum appellat. Vt enim mens nostra, seipsam quodam modo intelligens, sui essingit imaginem, quam Verbum incologi dixerunt: ita Deus, quantum tamen diuinis humana conferri possunt, se ipsum intelligens, Verbum aeternum generat etsi praestat contemplari, quod fides proponit, & sincera mente Iesum Christum uerum Deum, & uerum hominem credere, & confiteri, genitum quidem, ut Deum, ante omnium saeculorum aetate* ,

30쪽

Ad Parochos. a

ex patre, ut hominem uero natum in tempore ex matre Maria uirgine .&quamquam duplicem eius natiuitatem agnoscamus, unum tamen illium csse credimus. Vna enim persona cit, in quam diuina, & humana natura conuenit. Et quod ad diuinam generationem attinet, nullos aut fratres, aut coheredes hab cum ipse patris unicus filius, nos uero homines figmentum, & opus manuum eius simus. At si humanum ortum consideremus, multos ille non solum fratrunomine appellat, sed fratrum etiam loco habet, ut una cum eo parernae hereditatis gloriam adipiscantur. ij sunt, qui fide Christum dominum receperunt, & fidem, quam nomine profitentur, reipia, &charitatis ossicijs praestant. quare primogenitus in multis fratribus ab Apostolo uocatur. DOMINvM NOSTRUM. Multa sunt, quae de saluatore nostro in sacris litteris dicuntur: quorum alia, ut Dcus est, alia, ut homo, ipsi couenire perspicuum est, quoniam a diuersis naturis diuersas earum proprietates accepit. Igitur uere dicimus Christum esse omnipotentem, aeternum, immensum, quod a diuina habet. Rursus de illo dicimus, passum, mortuum esse, resurrexisse, quae naturae hominum conuenire nemo dubitat. Vcrum ptaeter haec quaedam alia utri quae naturae congruunt, ut hoc loco, cum Dominum nostrum dicimus. Igitur si ad utramque naturam hoc nomen reseratur, merito Dominus noster praedicandus est. Nam quemadmodum ipse aeternus Deus est, uti pater, ita etiam omnium rerum aeque Dominus

est, ac pater. & quemadmodum ipse & pater non est alius,atque alius Deus, sed idem plane Deus, ita etia ipse, & pater non est alius, atque alius Dominus. Sed recte etiam multis rationibus, ut homo est, Dominus noster appellatur. Ac primum quidem, quoniam ipse redemptor noster fuit, atque a peccatis nos liberauit, iure hanc potestatem accepit, ut ucre Dominus noster esset, ac diceretur. Ita enim Apostolus uocet: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mPhil. a. mortem, mortem.autem crucis: propter quod & Deus exaltavit illum, & donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine IEs V omne genuflectatur, caelestium,terrestrium,&in sernorum:&omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei patris. Atque ipse de se post resurrectionem, Data est, Mes. H. inquit, mihi omnis potestas in caelo,&in terra. ob eam quoque rem Dominus dicitur, quod in una persona duae naturae, diuina, & humana, coniunctae sint. hac enim admirabili coniunctione meruit, ut quamuis pro nobis mortuus non esse , tamen Dominus constitueretur

SEARCH

MENU NAVIGATION