Catechismus, ex decreto Concilij Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

24 Catechiuimus

tueretur communiter quid cm omnium rerum, quae conditae sunt,

praecipue autem fidelium, qui illi parent,atque summo animi studio

inseruiunt.

vii nimis Quod igitur reliquum est, Parochus fidelem populum ad eam rationem coli ortabitur, ut sciat aequis limum esse prae ceteris homini- debeas. bus, nos, qui ab eo nomen inuenimus, Christiani que vocamur, de quanta ille in nos beneficia contulerit, ignorare non possimus, ob id maxime, quod eius munere haec omnia fide intelligimus: aequum est, inquam, nos ipsos, non secus ac mancipia, redemptori nostro,& Domino in perpetuum addicere, de conlecrare. Et quidem, cum ' baptismo initiaremur, ante ecclesiae seres id professi sumus. decis rauimus enim nos Sathanae,& mundo renunciare,&Iesu Christo totos nos tradere. Quod si, ut Christianae militiae adscriberemur, tum saeta & sellemni professone nos ipses Domino nostro deuouimus: quo supplicio digni erimus, si, postquam ecclesiam ingresti sumus, Dei uoluntatem,& leges cognouimus ; postquam sacramentorum gratiam percepimus, ex mundi, & Diaboli praeceptis, ac legi bus uixerimus, perinde ac si cum baptismo abluti sumus, mundo, & Diabolo, non Christo domino, ac redemptori nomen dedissemus 3 sed cuius animum amoris ficibus non incendat tanti Domini tam benigna, & propensa in nos uoluntas, qui, tametsi nos in potestate sua,& dominatu ueluti seruos sanguine suo redemptos habeat, catamen charitate complectitur, ut, non seruos uocet, sed amicos, sed fratres. Haec profecto iustissima causa est, atque haud scio an omnium sit maxima, cur cum perpetuo debeamus Dominum nostru in agnoscere,

uenerari, & coler . . ἐαv I CONCEPTUS EST DE SPIRI TvlsANCTO, NAT vs EX

MARIA VIRGINA . Maximo quidem,&singulari beneficio humanum genus a Deo affectum esse, qui nos e durissimi tyranni seruitu- te in libertatem uindicarit, ex ijs, quae superiori articulo declarata sunt, intelligere fideles possunt. At uero si consilium etiam, & rationem, qua potissmum id efficere uoluit, nobis ante oculos ponamus, profecto nihil diuina in nos beneficentia,ac bonitate illultrius, nihil magnificentius esse uidebitur. Eius igitur mysterii magnitudinem , quod nobis tamquam silutis nostrae praecipuum caput sacrae litterae considerandum saepissime proponunt, Parochus a tertii articuli explicatione ostendere incipiet: cuius hanc esse sententiam docebit, nos credere,& confiteri, cum ipsum Iesum Christum, unicum Dominum nostruin, Dei filium, cum pro nobis humanam carnem

suscepit

32쪽

Ad Paroch OS.

suscepit in utero uirginis, non ex uirili semine, ut alij homines, sed

supra omnem naturae ordinem spiritus sancti uirtute conceptum esse, ita ut eadem persona Deus permanes, quod ex aetcrnitate erat, homo fieret, quod ante non erat. Ea autem uerba ita accipienda eL

se, ex lacri Concilij Constantinopolitani consessione plane perspicitur: inquit enim: Qui propter nos homines, & propter nostram salutem descendit de caelis: S: incarnatus est de spiritu sincto ex Maria uirgine, & homo fictus est. Atque id etiam sinctus Ioannes Euangelista explicauit, ut qui ex ipsius Domini saluatoris pectore, altissimi huius mysterii cognitionem hausisset. nam cum ditiini uerbi natura

declarasset illis uerbis: In principio erat uerbum, & uerbu erat apud D . i. Deum,& Deus erat uerbum: ad extremum conclusit: Et uerbum caro sectum est, & habitauit in nobis. Verbum enim, quod diuinae naturae hypostasis est, ita humana naturam assumpsit, ut una, & eadem esset, diuinae, & humanae naturae hypostasis, ac persona. quo factum est, ut tam admirabilis coniunctio utriusque naturae actiones,& proprietates conseruare atque, ut est apud sanctum Leonem magnum illum Pontificem: Nec inferiorem consumeret glorificatio, nec superiorem minueret assumptio. Sed quoniam praetermittenda non est uerborum explanatio, doceat Parochus , cum dicimus , Dei filium spiritus sancti uirtute con- Iceptum esse, unam hanc diuinae Trinitatis personam incarnationis mysterium non confecisse. Quamuis enim unus filius humanam naturam assumpserit, tamen omnes diuinae Trinitatis personae, Pater, Filius, & Spiritus sanctus huius mysteri j auctores fuerunt. si quidem illa Christianae fidei regula tenenda est: Omnia, quae Deus extra se in rebus creatis agit, tribus personis communia este, neque unam magis quam aliam, aut unam sine alia agere. Quod autem una persona ab alia procedat, hoc unum omnibus commune esse non potest. nam filius a patre tantu in generatur, seiritus sanctus a patre, & .

filio procedit . quidquid uero extra illas ab ipsis proficiscitur, tres personae sine ullo discrimine agunt: atque ex hoc genere fili j Dei

Incarnatio censenda est. Quamquam uero haec ita se habeant, solent tamen sacrae litterae earum rerum, quae omnibus personis communes sunt, aliam aliis tribuere; quemadmodum summam omnium rerum potestatem patri, sapientiam filio, spiritui sancto amore adscribunt. Et quoniam diuinae incarnationis: mysterium singularem, atque immensam Dei erga nos benignitatem declarat, ob eam rem Deculiari ciuadam ratione hoc opus miritui sancto tribuitur. In hoc

33쪽

Luc. I Luc. I.

u. a

dis Catechismus

mysterio quaedam supra naturae ordinem, quaedam naturae ui effoeta esse animaduertimus. Nam, quod ex purissimo uirginis matris sanguine Christi corpus sermatum credimus, in eo naturam humanam agnoscimus, cum illud omnium hominum corporibus commune sit, ut ex matris sanguine sermentur. Quod uero S naturae

ordinem, & humanam intelligentiam superat, illud est, simul atchue. beata uirgo angeli uerbis assentiens dixit: Ecce ancilla Domini, hae mihi secundum uerbum tuum: statim sanctissimum Christi corpus

sermatum, eique anima rationis compos coniuncta est, atque ita in

ip temporis articulo persectus Deus, & perfectus homo hiit. Hoc autem nouum nisse, atque admirabile spiritus sancti opus , nemo dubitare potessi cum seruato naturae ordine, nullum corpus, nisi intra praescriptum temporis spatium, hominis anima inserinari queat. Deinde uero illud accedit, maxima admiratione dignum, quod, ut primum cum corpore anima coniuncta se it, ipsa etia diuinitas eum corpore, & anima copulata est . quare simul corpus sermatu, atque animatum est, corpori, &animae diuinitas coniuncta. ex quo fit, ut eodem temporis puncto persectus Deus, & persectus homo esset, de . uirgo sanctissima uere, & proprie mater Dei, & hominis diceretur, quod eodem momento Deum, & bominem concepisset. Hoc autem ab anileta ei significatum est, cuni ait: Ecce concipies in utero, & paries filium, & uocabis nomen eius iasvuli hic erit magnus, &filius altissimi uocabitur. Et euentu coni probatum est, quod Esaias pr. edixit: Ecce uirgo concipiet, & pariet filium. Idem quoque Elisabeth, cum spiritu sancto repleta, filii Dei conceptionem intellinis.set, his uerbis declarauit: Vnde hoc mihi, ut ueniat mater Domini mei ad meὶ Sed quemadmodum Christi corpus ex purissimis in t gerrimae uirginis languinibus sine ulla uiri opera, ut antea diximus, uerum sola spiritus sancti uirtute sermatum est: ita etiam ut primu conceptus est, illius anima uberrimam spiritus Dei copiam, atque omnem charismatum abundantia accepit. neque enim, ut aliis hominibus, qui sanctitate, & gratia ornantur, ipsi ad mensuram, ut testatur sanctus Ioannes, dat Deus spiritum, sed om nem gratiam tam affluenter in eius anima infudit, ut de plenitudine eius nos omnes

acceperimus. Neque tamen filium Dei adoptiuum appellare licet, quamuis spiritum illum habuerit, quo sancti hominestiliorum Dei

adoptionem consequuntur . nam cum natura filius Dei sit,adoptionis gratiam,aut nomen in cum conuenire nullo modo existimanduest. Haec sunt, quae de admirabili conceptionis mysterio explicanda uisa

34쪽

Ad Paroclio S. V.

uisa sunt. ex quibus ut salutaris fructus ad nos redundare possit,illa in primis fideles memoria repetere, ac fiximus cogitare cum animissilis debent, Deum esse, qui humanam carnem astum plit; ea uero ratione hominem factum, quam mente nubis assequi non licet, ne-duin uerbis explicare; ob eum denique finem hominem fieri uolui Lse, ut nos homines fili j Dei renasceremur. Haec cum attente considerauerint tum uero omnia mylteria, quae hoc articulo continentur , humili, ac fideli animo credant, & adorent; nec curiose, quod sine periculo uix umquam fieri potest, illa in uestigare, ac perlcrurtari uelint. NATUS EX MARI ALVIRGINE. Haec altera est liuius articuli

pars, in qua explicanda Parochus diligenter uersabitur cum fidelia pus credendum sit, Iesum dominum non solum conceptum spiritus sancti uirtute, sed etiam ex Maria uirgine natum,& in lucem editum esse . cuius mysterii fides quanta cum laetitia,&iucunditate animi meditanda sit, angeli uox, qui primus felicissimum nunciu mundo attulix, declarat: inquit enim: Ecce euangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Tum ex illius caelestis militiae cantico: Glom in altissimis Deo,& in terra pax hominibus bonae uolutaris, quod angeli cecinerunt, secile est intelligere. Hinc etiam amaptissimum illud Dei promissum ad Abraham impleri incepit, cui di

ctum est, sere aliquando, ut in eius semine omnes gentes benedice rentur. Maria enim, quam uere matrem Dci praedicamus, &coli mus, quod eam persenam, quae simul Deus, & homo erat, peperit, a Daui)e rege originem duxit. Sed quemadmodum conceptio ipsa naturae ordinem prorsis uincit, ira in ortu nihil non diuinum licet contemplari. Praeterea, quo nihil admirabilius dici omnino, aut cogitari potest, nascitur ex matre sine ulla maternae uirginitatis diminutione. & quo modo postea ex sepulcro clausis, & obsignato egressus est, atque ad discipulos clausis ianuis introiuit: uel, ne a rebus etiam, quae natura quotidie fieri videmus, discedatur, quo modo Isolis radii concretam uitri substantiam penetrant, neque trangunt tamen, aut aliqua ex parte laedunt: simili, inqua,&altiori modo Ictus Christus ex materno suo, sine ullo maternae uirginitatis detrimeto,editus essi ipsius enim incorrupta,S perpetua uirginitatem uerissimis laudibus celebramus. Quod quidem spiritus sanisti uirtute effectum est, qui in fili j conceptione, re partu, matri ita assuit, ut ei &foecunditatem dederit, dc perpetuam uirginitatem coseruarii. Solet interdum Apostolus Christrum Iesunt nouissimum Adam appellare, eumque primo, D 1 Adam

35쪽

28 Catechismus

ii corii 1. Adam conferre . nam, ut in primo omnes homines moriuntur, ita in secundo omnes adiit tam reuocantur: atque ut Adam, quod ad

naturalem condicionem pertinet, humani generis parens fidit, ita Christus gratiae, & gloriae auctor est. Ad eum modum nobis etiam licet uirginem matrem cum Eua ita conserre, ut priori Euae secunda

Eua, quae est Maria, respondeat, quemadmodum secundum Adam,hocest Christum, primo Adam respondere ostendimus. Eua enim, quia serpenti fidem habuit, maledictum, & mortem in humanum sentis inuexit: & Maria postquam angelo credidit, Dei bonitate effectum est, ut benedictio,&uita ad homines perueniret: propter Euam nascimur filii irae,a Maria Iesum Christum accepimus, per que 3- gratiae regeneramur. Euae dictum est: In dolore paries filios. Maria hac lege solutain, ut quae, salua uirginalis pudicitiae integritate, sine ullo doloris sensu, ut antea dustum est, Iesum filium Dei peperitiphobe laedi Cum igitur tanta, & tam multa sitiat admirandae huius conceptionis, & natiuitatis sacramenta, diuinae prouidentiae consentaneu misi ut ea multis figuris, & oraculis significarentur. Quare huc pertinere christi. sancti Doctores intellexerunt multa, quae in uariis sacrae scripturae Exia. locis legimus, praecipue uero Porinna illam sanctuarii, quam Eze

chiel clausam uidit: item lyidem de mole sine manibus abscissum, ut est apud Danielcm, qui tactus est magnus mons, & impleuit uni-

I. uersam terram: deinde Aaron uirgam, quae una inter uirgas princi

pum Israelis germinauit :&rubum, quem Moyses uidit ardere, Ma non comburi. Multis uerbis tinctus Euangelista Christi natiuitatis historiam descripsit. qua de re nihil est, quod plura a nobis dican ruri cum ea lectio Parocho in promptu sit. Danda autem illi est opera, ut haec mysteria, quae ad doctrinam nostram scripta sunt, infixa animo,& mentibus fidelium haereant; primum quidem, ut tanti beneficii

commemoratione aliquam gratiam eius auctori Deo reserant; deinde ut eximium hoc, & singulare humilitatis exemplum cis ante oculos ad imitandum proponat. Quid enim nobis utilius, atque ad animorum nostrorum superbiam, & elationem comprimendam acco

modatius esse potest,quam saepius cogitare, Deum ita sese huinitiare, ut cum hominibus gloriam suam communicet,& hominum infirmitate,s agilitatemque assumat; Deum hominem fieri, summamque illam , 5 infinitam maiestatem homini ministrare, ad cuius nutum Iob αλ columnae cacli, ut inquit scriptura, c5tremiscunt,& pavent, eumque in terra nasci, quem in caelis angeli adorant 3 Quid igitur, cum haec Deus nostra causa ticiat, quid, inquam, nos, ut illi obsequamur, sicere

36쪽

Ad Parochos. 29

ficere oportet Z Quam libenti, atquc alacri animo debcinus omnia humilitatis ossicia amare, amplecti, praestare. Videant fideles, quam hsallitati doctrina Christus nascens nos instituat, antequam uocem aliquam emittere incipiat. Nascitur egenus : nascitur ut peregrinus inviuersorio: nascitur in uili praesepio: nascitur media hieme. ita enim scribit sanctus Lucas: Factum est, cum essent ibi, impleti sunt

dies, ut pareret, & peperit filium suum primogenitum, & pannis

eum inuoluit, & reclinauit eum in praesepio, quia non erat ei locus in diuersorio. Potuit ne euangelista humilioribus uerbis omnem caeli, & terrae maiestatem,& gloriam includere λ Neque uero scribit, non fuisse locum in diuersorio, sed ei non fuisse, qui dicit: Meus NU. o. est orbis terrae,&plenitudo eius. Quod etiam alius euangelista te- Do. i. status est: In propria uenit, & sui eum non receperunt. Haec cum fideles sibi ante oculos proposuerint, tum uero cogitet, I 'i' Deum carnis nostrae humilitatem, & fragilitatem subire uoluiste, ut humanum genus in altissimo dignitatis gradu collocaretur. Nam ii quoto pietalud unum satis declarat excellentem hominis dignitatem, & praesta-tiam, quae illi diuino beneficio tributa est, quod homo fuerit, qui fidem uerus, &perfectus Deus sit: ut iam gloriari nobis liceat, filiuDei os nostrum, & carnem nostram esse: quod beatissimis illis spiritibus non licet. nusquam enim, ut est apud Apostolum,angelos ap- --.i. prehendit, sed semen Abrahae apprehendit. praeterea cauendum est, ne maximo nostro malo eueniat, ut, quemadmodum illi in diuersorio Bethleem locus, ubi nasceretur, defuit, ita etiam, quando iam in carne non nascitur, locum in cordibus nostris inuenire non possit, ubi in spiritu nascatur. hoc enim, cum salutis nostrae cupidissimus sit, uehementer optat. nam ut ille spiritus sancti uirtute supra naturae ordinem homo fictus,& natus est, sanctusque, atque adeo sanctitas ipsa fuit: ita nos oportet, non ex sanguinibus, neque ex uolunta- I-. r. te carnis, sed ex Deo nasci, ac deinde veruti nouam creaturam in nouitate spiritus ambulare, sanctitatem illam, ac mentis integritatem custodire,quae homines spiritu Dei regeneratos maxime decet. hac enim ratione sanctae huius filii Dei conceptionis, & natiuitatis imaginem aliquam in nobis ipsis exprimemus, quam fideli animo credimus, & credentes Des sapientiam in mysterio, quae abscondita est, i .ad cor. a. suspicimus ,& adoramus.

ET sEPvLTus. Quantam habeat necessitatem huius articuli cognitio , α quam diligenter Parochus curare debeat, ut fideles D 3 dominicae

37쪽

OCatechismus

Mat. 26.

dominicae passionis memoria cepissimae animo repetant, docet Apol. iacis. i. stolus, qui nillil aliud se scire testatus est, nisi Iesum Christu, & hune crucifixum. Quarc in hoc argumento omnc studium, &opera adhibenda est, ut quammaxime illustretur , fidelesque tanti beneficii

commemoratione excitati, totos l. ad Dei erga nos amorem, & b

nitatem suspiciendana conuertant. Fides itaque priori articuli partet nam de altera postea diceturi liud nobis creded una proponit, Christum dominum, cum Pontius Pilatus Tiberi j Caesaris iussu Iudaeam

prouinciam administraret, cruci astixum esse . nam captus, irrisus, uariis iniuriarum, & cruciatuum generibus assinus, demum in crucem sublatus est. Nec uero cuiquam dubitandum est,cius animam, quod ad inferiorem partem attinet, ab iis cruciatibus liberam non fuisse . nam quod humanam naturam uere assumpsit, necesse est tateri, animo etiam grauissimum dolorem sensisse . quare inquit: Tri-M sit scit anima mea usque ad mortem. Nam etsi personae diuinae humana natura coniuncta fuit, tamen propter eam coniunctionem nihilo minus passionis acerbitatem sensit, quam si ea coniunctio facta non fuisset, cum in una Iesu Cluisti persona, utriusque natur diutinae, ochumanae, proprietates seruatae sint: atque idcirco quod erat passibile & mortale, passibile & mortale permansit: rursus uero quod impassibile, &immortale erat, qualem esse diuinam naturam intelligimus, suam proprietatem retinuit. Quod autem hoc loco tam diligenter obseruari videmus, Iesii in Christum eo tempore pas. sum esse, quo Pontius Pilatus Iudaeam prouinciam procuraret, id ea re factu in esse doccbit Parochus, quia tantae rei, & tam necessariae cognitio exploratior omnibus esse poterat, si rei gestae certum, quod &ab Apostolo Paulo factum legimus, tempus describerctur: tum etia, quia iis uerbis declaratur, illana saluatoris praedictioncm exitu comprobatam esse: Tradent,inquit,cum gentibus ad illudendum, Si fi gellandum, de crucifigendum.

Sed quod potissim um in ligno crucis mortem pertulit, hoc etiam

diuino consilio tribuendum est, ut scilicet unde mors oricbatur, inde uita resurgeret. Scrpens enim, qui in ligno primos parentes uicerat, uictus est a Christo in ligno crucis. Plures eius rei asserri rationes possunt, quas sancta Patres latius persecuti sunt, ut ostendamus consentaneum fuisse, redemptorem nostrum mortem crucis potissimulabire. Verum satis csic Parochus admoneat, si fideles credant illud genus mortis a saluatore delectum esse, quod quidem ad humani generis redemptionem aptius, atque accommodatius uideretur , quemadmodum

cur christus

t perpessus

38쪽

Ad Paro AEOS.

quemadmodum certe nullum turpius, atque indignius esse potuit. Non solum enim apud Gentiles crucis supplicium execrandum,&dedecoris, ignominiaeque plenistinaum semper existimatum est, uerum etiam in lege Moysis, maledictus homo appcllatur, qui pendet in ligno. Neque uero Parochus huius articuli historiam praetermi tet, quae diligentis lime a sanctis euangelistis exposita est, ut saltem summa eius mysterii capita, quae ad confirmandam fidei nostr ae ueritatem magis necessaria uidentur, fideles cognita habeant. Hoc enim articulo, ueluti fundamento quodam,Christiana religio, & fides nititur, eoque posito, reliqua omnia recte costituta sunt. Nani si quid aliud humanae menti, & in telligentiae disticultatem affert; certe crucis mysterium omnium difficillimuin existimandum est, uixque percipia nobis potcst, salutem nostram ex cruce ipsa, & ex eo, qui pro nobis ligno illi affixus est, pendere. Sed in hoc, ut docet Apostolus, summam Dei prouidentiam licet admirari. Nam quia in Dei sapientia non cognouit mundus per sapientiam Deum, placuit Dco per stultitiam praedicationis s aluos sicere credentes. Qbare mirandum non est, si prophetae ante Christi adueniunt, apostoli post eius mortem, &resurrectionem tantopere laborarunt, ut hominibus persuaderent, hunc esse mundi redemptorem , eosque in crucifixi potestatem, atque obedientiam redigerent. are Dominus,cum nihil tam ab humana ratione remotum esset, quam crucis mysterium, statim post peccatum numquam destitit tum figuris, tum prophetaruoraculis clii siti mortem gnificare. Atque ut de figuris pauca quaedam attingamus, Abel primum, qui statris inuidia occisus est, dein

delirac sacrificium, praeterea Agnus, quem Iudaei,cum e terra Aegypti egrederetur, immolarunt: tum serpens aeneus, quem Moyses in deserto exaltauit, Christi domini passionis, ac mortis figuram primonstrabant. Quod autem ad prophetas pertinet,quam multi extiterint, qui de ea uaticinati sunt, id uero multo notius est, quam ut explicari hoc loco oporteat. Sed prae caeteris, ut Dauidem omittamus, qui omnia praecipua redemptionis nostrae mysteria in pilamis complexus est, Esaiae oracula tam aperta, declara sunt, ut recte dici queat, eum potius rem gestam exposuisse,quam futuram praedixisse.

MORTUUS, ET SEPvLTus . . His uerois Parochus credendum

explicabit, Iesum Christum, postquam crucifixus est, uere mortuu , ac sepultum esse. Neque uero sine causa hoc separatim fidelibus credenaum proponitur, cum non defiterint, qui eum in cruce mom

inum negarenti illi igitur errori hanc fidei doctrinam sancti apostoli

merito

Gal. 3. r. ad cor. I.

39쪽

Sepultinae

Catechismus

merito opponendam censuerunt: de cuius articuli ueritate dubitandi nullus nobis locus relinquitur . nam omnes euangelistis consentiunt, Iesum seiritum emisisse. Praeterea cum Christus, uerus,& pe sectus homo merit, uere etiam mori potuit: moritur autem homo, cum anima separatur a corpore. Quare cum Iesum mortuum esse dicimus, id significamus, cius animam a corpore diuisam esse: neque tamen concedimus diuinitatem seiunitam a corpore: quin potius constanter credimus & confitemur, anima eius a corpore diuisa, di uinitatem tutio corpori in sepulcro, tum animae apud inferos comi unctam semper fuisse. Decebat autem filium Dei mori, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, idest Diabolu,& liberaret eos, qui timore mortis per totam uitam obnoxii erant seruituti. Sed illud in Christo domino singulare fuit, quod tuc mortuus est, cum ipse mori decreuit, & mortem non tam aliena ui illatam, quam uoluntariam obiit. Nec uero morte solum, sed locum etiam, & tempus, in quo moreretur, ipse sibi constituit. ita enim Esaias scripsi: Oblatus est, quia ipse uoluit. Atque idem Dominus de se ante passionem dixit: Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso: potestatem habeo ponendi eam,& potestatem habeo iteru sumendi eam. Quod autem ad tempus, S locum attinet, cum Herodes eius uitae insidiaretur, ipse inquit: Dicite vulpi illi, ecce elicio daemonia,&sanitates perficio hodie, & cras, & tertia die consumor: uerum t men oportet me hodie,&cras,&sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Hieruialem. Ille igitur nihil inuitus, aut coactus fecit, sed ipse sese uolens obtulit, atque inimicis suis obuiam procedens dixit: Ego sum,& sponte sua ea omnia supplicia. pertulit, quibus illum iniuste, & crudeliter assecerunt. quo quidem nihil ad commouendos animi nostri sensus maiorem uim nabere potest, cum pCenas, tormentaque eius omnia cogitatione perpendiamus. Nam si quispia nostra causa omnes dolores patiatur, non quos ipse sua uoluntate suscipiat, sed quos uitare nequeat, hoc uero haud magni beneficii loco a nobis ponetur: uerum si nostro tantum n minc mortem, qua defugere poterat, libenter occumbat, profecto hoc benefici j genus tantum est, ut omnem non selum referendae, sed etiam habendae gratiae ficultatem uel gratissimo cuique eripiat. ex quo Iesu Christi summa, &examia charitas, eiusque vicinum, de immensum in nos meritum perspici potest.

Iam uero quod sepultum fuisse confitemur, hoc quidem ueluti

40쪽

articuli pars non constituitur, quod nouam aliquam difficultatem chirim eis ex habeat, praeterea, quae iam dem te dicta sunt. Nam si Christum mortuum credimus, ficile etiam nobis persuaderi potest eum sepultum esse. Verum hoc additum est, primum, ut minus dubitare de messit dum. morte liceat, cum maximoar mento sit, aliquem mortuum esse, si eius corpus sepultum probemus: deinde ut resurrectionis miraculu maris declaretur, atque eluceat. Neque uero hoc solum credimus, Christi corpus sepultum esse, sed illud praecipue his uerbis creden- adum proponitur, Deum sepultum esse, quemadmodum ex fidei c. tholicae regula uerissime etiam dicimus, Deum mortuum, & ex uirgine natum esse . nam cum diuinitas numquam diuisa fiterita compore, quod in sepultam condiminest, recte confitemur Deum sepultum esse. Ac de genere quidem,& loco sepultur. e illa Parocho satis erunt, quae a sanctis mangelistis dicta sunt. Duo uero in primis Mat.1 . obseruanda sunt, alterum, Christi corpus in sepulcro nulla ex parte corruptum esse: de quo Propheta ita uaticinatus erat: Non dabis 1 .ij. sanctum tuum uidere corruptionem. Alterum est, quod ad omnes . huius articuli paries attinet,sepulturam scilicet, passionem etiam,& mortem Christo Iesu, ut homini, non ut Deo convenire. nam pati, & mori in humanain tantum naturam cadunt: quamuis Deo

etiam haec omnia tribuantur, quoniam de illa persona, quae simul perfectus Deus, persectus homo filii, recte dici perspicuum est. His e. cognitis, ea de Christi passione, & morte Parochus explicabit,ex quibus tanti mysteri j immensitatem si non comprehendere, contem plari saltem fideles possint. Ac primum quidem considerandum est, quis ille sit, qui haec omnia patitur. Et quidem nullis uerbis eius diagnitatem explicare, aut mente comprehendere possiimus. Sanctus ioannes ueroum esse dicit, quod erat apud Deum. Apostolus ma- qnificis uerbis describit in hunc modum: Esse eum, quem Deus co -Heb. I.

stituit heredem uniuersorum, per quem fecit & saecula: qui est splendor gloriae, & figura substantiae eius, qui portat omnia uerbo uirturis suae. Hic igitur purgationem peccatorum sectens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. Atque ut uno uerbo complectamur, patitur Iesus Christus Deus& homo: patitur creator pro iis, quos ipse condidit: patitur dominus pro seruis: patitur is, per quem angeli, homines, caeli, elementa facta sunt, ille, inquam, in quo, per quem,& ex quo sunt omnia. Quare mirandum non est, si, co tot passionutormentis commoto, totum etiam a discium concussum est. nam, ut inquit scriptura, Terra mota est,&petrae scissae sunt: tenebrae etia LM , . .

fictae

SEARCH

MENU NAVIGATION