Catechismus, ex decreto Concilij Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

44 Catechismiis

deinde pie, & sancte Deum colentes, in nouitate uitae ambulemus, ad quam resurgimus. Hoc enim maxime resurrectione sua Dominus estedit, ut qui antea una cum illo peccatis, α huic saeculo mortui eramus, cum illo etiam ad nouam uitae institutionem, & disciplinain resurgeremus. Huius resurrectionis quae potissimum signa obser-- cito a. uanda sint, Apollo ius nos admonet. nam cum i quit :bi consuri xistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est inde xtera Dei sedens: plane ostendit, eos, qui uitam, honores,otium, d uitias ibi maxime, ubi Christus est, habere cupiitiat, uerc cum Christo surrexiste. cum uero addit: QSae sursum sunt sapite, non qu. x sit per terram: alteram etiam hanc ueluti notam apposuit, qua perspicere pollimus, num uere cum Christo surreximus, ut enim corpo i

astectionem & uesctudinem gullu* indicare solet: ita, si, quaecu luc: -- Philip. sunt ucra, quaecumque pudica,qu cumque iusta, quaecrinque lancta alicui sapiant, isque cadcitium reruiniucunditatem intimo mei tis sensu percipiat, hoc maximo argumento esse potest, eum, qui ita,

asscinus sit, ad nouam ,& spirituat in uitam una cum Christo Icili,

surrexisse.

OMNIPOTENII S. David propheta, cum beatam,& glorios in Domini ascensionem. spiritu Dei plenus contemplaretur, omnes ad eum triumphum summa laetitia,& gaudio celebrandum illis uerbis. E. 6. hortatur, cum inquit: omnes gctes plaudite inanibus, iubilate Deo in uoce exultationis: ascendit Deus in iubilatione . ex quo intclligc:

Parochus, maximo studio hoc mysterium explicandum es c,sibique diligenter curandum, ut fideles illud non solum fide, & mente percipiant, sed, quoad eius fieri potexit, iuuante Domino, fictis cliam,& vita exprimere studeant. od igitur ad sexti articuli explanationcm attinci, in quo potissimum dc.diuino hoc mysterio agitur, a

priori eius parte incipiendum csi,d , quae cius sit ui atque scntcntia,

aperiendum. De Christo enim Iesu illud etiam fideles sine ulla dubitatione credere oportet, eum, persecto iam de ab luto redemptionis nostrae mysterio, ut homo est,in caelum corpore, &anima ascendisse . nam, ut Deus est, numquam ab eo Assiit, ut qui diuinitate sua loca omnia compleat. Ascendisse autem sua uirtute, doceat, non alie . Rex. ,. na ui sublatum, quemadmodum Helias, qui igneo curru in caelum 1 mel. 3 . euectus est: uel Abacuch propheta, uel Philippus diaconus, qui diuina uirtute pcr acrem delati, longinqua terrarum spatia permearu t. Neque uero istum, ut Deus, praepotenti diuinitatis uirtute in caelos ascendit,

52쪽

Ad Parochos. 4j

ascendit, sed etiam, ut homo est. Quamuis enim naturali ut id fieri non potuerit, tamen uirtus illa,qua beata Christi anima pratuita erat, corpus, ut libuit, mouere potuit: corpus uero, quod iam gloriam adeptum erat, mouentis animae imperio secile parebat. Atque hac ratione, ut Deus, & ut homo est, Christum in caelum sua uirtute ascendisse credimus. In altera articuli parte haec sunt: Sedet ad dexteram patris. quo loco tropum, id est uerbi immutatione licet animaduertere frequentem in diuinis litteris, cum humanas affectiones, &mebra ad nostram intelligentiam accommodantes, Deo tribuimus. neque enim, cum Spiritus sit,quidquam in eo corporeum cogitari test . Sed quoniam in humanis rebus ei maiorem honorem tribui existimamus, qui ad dexteram collocatus est; eandem ἔem ad caelestia etia transferentes ad explicandam Christi gloriam, qua ut homo prae ceteris omnibus adeptus est, eum in patris dextera esse confitemur. Sedere autem hoc loco non situm, & figuram corporis significat, sed eam regiae, summaeque potestatis, ac gloriae firmam & stabile possessionem, quam a patre accepit, declarat: de quo ait Apostolus: scitans illum a mortuis, & constituens ad dexteram suam in caele- - ΕΜ.i. stibus supra omnem principatum, & potestatem, & ut mitem, & dominationem, & omne nomen, quod nominatur non solum in hoc

saeculo, sed etia in futuro :& omnia subiecit sub pedibus eius. Ex quibus uerbis apparet, hanc gloriam adeo protriam, & sngularem Domini esse, ut cuiuis alij creatae naturae conuenire non postit. Quare alio loco testatur: Ad quem autem angelorum dixit aliquado: Sede MMAE. i.

a dextris meis Sed articuli sensum Parochus latius explanabit,ascensionis historiam persequens, qua sanctus Lucas euangelista in Achis apostoloruin admirabili ordine descripst. In cuius explicatione illud primum obseruare oportebit, cetera omnia mysteria ad ascensionem, tamquam ad finem, referri, in eoque omnium persectione,&absolutionem contineri. nam, ut ab incarnatione Domini omnia

religionis nostrae mysteria initium habet, ita ascensione eius peregrinatio concluditur. Praeterea, alia Symboli capita, quae ad Christum dominum pertinent, summam eius humilitatem, & contemptione ostendunt. neque enim abiectius, aut humilius quidquam cogitari potest, quam quod filius Dei pro nobis humanam naturam, & imbecillitatein assumpserit, patique, & mori uoluerit. At uero, quod

tum superiori articulo a mortuis resurrexisse, nunc uero in caelum

ascendisse, & ad Dei patris dexteram sedere confitentur, nihil ad eius summam gloriam, diuinamque maiestatem declarandam magnifi-

53쪽

46 Catechium us

centius dici, aut admirabilius potest.

christi ista Iam lais cxpositis, accurate docendum est, cuius rei causa Chri Ilus dominus in caelos ascenderit. Primum enim ascedit, propterea qua GA: is eius corpori, quod immortalitatis gloria in resurrectionedo ia beneficia. natum fuerat, noterrcnae huius,&obscurae habitationis locus, s edultis limum & splendidissimum caeli domicilium conueniret: nec uero ibi iam ut eius gloriae,& regni solium potiretur, quod sanquine

meruerat, uerum etiam ut ea, quae ad salutem nostram pertinebanti Ioan. is . curaret: deinde, ut regnum suum non esse cx hoc mundo rejp ac probaret . nam mundi regna, terrena &fluxa sunt, magnis' e opibus, & carnis potentia nituntur: Christi uero regnum non rerrenu

quale Iudaei expectabant, sed stirilitate,&aetcrnum. itemque eius' opes, & diuitias spiritales esse ipse ostendit, cum suam sedem in caeli collocauit. in quo quidem regno illi ditiores, & omnium bonorii copia asiluentiores existimandi sunt , qui ea, quae Dei sunt, di bioenia

Iacob. r. iii Is quaerunt. nam & sanctus Iacobus tellatur, Deum elegisse pati ,

peres in hoc mundo, diuites in fide, & heredes regni, quod repromisit laeus diligentibus se. Sed illud etiam Dominus noster in caelii

ascendens ellicere uoluit, ut nos cuinaseendentem mente δ: desiderio prosequeremur . nani quemadmodum morte,&resurrectione sua moriendi, & resurgendi spiritu exemplum nobis reliquerat, ita ascensu nos docet, atque instruit, ut in terris positi, in c. elum nos com seb. ii. gitatione conferamus, confitcntes nos peregrinos, & hospites esse sum Eph. . per terram, ac patriam inquirentes ciues este sanctorum,& domesti-- Ψ-3 cos Dei. Nostra enim, ut idem inquit Apostolus, conuersatio in caelis est. Iam uero uim, S magnitudinem inexplicabilium bonorum,4 t. si quae in nos Dei benignitas effindit, diuinus David, Apostolo in te γ' -ante cecinerat illis uerbis: Ascendes in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus . nam decimo die spiritii sanctum dedit, cuius uirtute, atque ubertate compleuit praesentem i. ilham fidelium multitudinem. Δ uere tum magnifica illa promissa Iora. io. per luit. Expedit uobis, ut ego uadam . si enim non abiero, paraclo Auis. ueni pr ad vos; si autem abiero, mittam cum ad uos. Ascentadit etiam in caelum ex Apostoli sententia, ut appareat nunc vultui

Dci pro nobis, & apud patrem aduocati officio fungatur . Filiolis. Iom. . naci, inquit sanctus Ioannes, haec scribo uobis, ut non peccetis: sed&, si quis peccauerit,aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustu,&ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Nec uero quid quam est, unde fideles maiorem laetitiam ,& animi iucunditatem

54쪽

Ad Parochos. 4Z

capere debeant, quam Iesum Christum patronum causae, ac deprecatorem salutis nostrae constitutum esse, cuius sit apud aeternum patre summa gratia,&auctoritas. Parauit denique nobis locum, quod etiam se facturum promiserat, atque omnium nostrum nomine caput ipse Iesus Christus uenit in cadestis gloriae possessionem . nam in caelum abiens, portas, quae Adami peccato interclusae fuerant, pat fecit, nobisque uiam muniuit, qua ad caelestem beatitudinem perueniremus ; quemadmodum ipse in cena discipulis futurum praedixerat. quod quidem ut rei etiam euentu aperte comprobaret, piorum animas, quas ab inferis eripuerat, secum in aeternae beatitudinis domicilium introduxit. Hanc caelestium munerum admirabilem copiam salutaris illa commodorum series consecuta est. primuenim fidei nostrae merito maximus cumulus accessit: nam fides earurerum est, quae sub aspectum non cadunt, atque ab hominum ratione, ac intelligentia remotae sunt. Quare si Dominus a nobis non discessisset, fidei nostrae meritum minueretur: siquidem a Christo domino beati praedicantur, qui non uiderunt, & crediderunt. Praeterea Christi in caelum ascensus ad confirmandam spem in cordibus nostris magnum momentum habet . nam quoniam Christum hominem in caelum ascendisse,& humanam naturam in dextera Dei patris collocasse credimus, magna in spe sumus, sere ut nos etiam,eius membra, illuc ascendamus, atque ibi cum capite nostro coniungamur: quod ipse Dominus his uerbis testatus est: Pater, quos dedisti mihi, uolo, ut, ubi sum ego ,& illi sint mecum. Deinde hoc quoque uel maximum beneficium consecuti sumus,quod amorem nostrum ad caelum rapuit, ac diuino spiritu inflammavit: nam uerissime dictum est, ibi cor nostrum esse, ubi thesaurus noster est. Ac pro sto, si Christus dominus in terris uersaretur, omnis nostra cogitatio in ipso hominis aspectu,& consuetudine defixa esset: & illum dumtaxat nominem spectaremus, qui nos tantis benefici js assceret, eumque terrena quatim beneuolentia prosequeremur. uerum in caesum ascendens, amorem nostrum spiritalem reddidit, effecitque,

ut, quem nunc absentem cogitamus, eum, ut Deum, ueneremur,&diligamus. Id autem partim apostolorum exemplo intelligimus, quibus dum praesens affuit Dominus, humano sere sensu de illo iudicare uidebantur; partim uero ipsius Domini testimonio c5firmatum est, cum inquit: Expedit uobis, ut ego vadam. Nam imperfectus ille amor, quo Christum Iesum praesentem diligebant, diuino amore perficiendus erat,idque spiritus sancti adventu: quare statim addit:

55쪽

Catechismus

addit: Si enim non abiero, paractetus non ueniet ad uos . Accedit etiam, quod in terris domum suam, id est Ecclcsiam, amplificauit, quae spiritus sancti uirtute,&ductu gubernaretur . eius uero uniuersae inter homines pastorem, & summum antistitem Petrum, apostolorum principem , reliquit. tum uero dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero euangelistas, alios autem pastores, &doctores . atque ita ad dexteram patris sedes, alijs, atque alijs diuersa dona semper impertitur . nam tcstatur Apostolus, unicuique nostrum datam cs. gratiam secundum mensuram donationis Christi. Ad extremum uero, quod antea de mortis, & resurrectionis mysterio docuimus, idem etiam de ascensu fidelibus cogitandum est . quamuis epim Christi Passioni salutem,& redemptionem nostram debeamus, qui merito suo aditum iustis ad caelum aperuit: tamen eius ascensus non solum ueluti exemplar nobis propositum est, quo alte spectare,&spiritu in caelum ascendere discamus, sed diuinam etiam uirtutem, qua id essicere possi inus, largitus est.

INDE VENTU Rus EST IvDICARE VIVOS ET MORTvo S.

Tria sunt domini nostri Iesu Christi ad suam Ecclesiam decoranda,& illustrandam insignia officia & munera, redemptionis, patroci iiij, & iudicii. Cum autem superioribus articulis ab co genus hum

num passione, & morte redemptu esse, ascensu etiam in caelum, nostram causam,& patrocinium in perpetuum susceptum constet: sequitur, ut cius iudiciu hoc articulo declaretur: cuius articuli cauis est 3 ratio, summo illo die Christum dominum de uniuerso hominu genere iudicaturu esse. Sacratan litterae duos filii Dei aduentus esse testantur, alterum, cum salutis nostrae causa carnem assumpsit, &h ino in uirginis aluo effectus est: alterum, cum in consummatione saeculi ad iudicandos omnes homines ueniet. hic aduentus in sacris licti ad TU, . teris dies Domini appellatur: de quo Apostolus ait: Dies Domini, sicut serin nocte , ita ueniet.&saluator ipse: De die aurem illa,&hora nemoscit. Ac de summo iudicio satis sit illa auctoritas Apo- , vicor. s. stoli: omnes nos manis stari oportet ante tribunal Christi, ut refuat unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum ; siue m lum . Plena enim est sacra scriptura testimoniorum, quae passim Parochis occurrent, ad rem non solum comprobandam, sed etiam fidelium oculis subiicienda, usi quemadmodum a mundi initio dies ille Domini, quo humanam carnem induit, omnibus optatissimus se

per fuit, quod in eo mysterio liberationis suae spem posita haberent; ira deinceps post fili j Dei mortem, dc ascensum in caelum, alterum

diem

56쪽

Ad Parocho S. 49

diem Domini uehementissimo studio desideremus, expectantes bratam spem, & aduentum gloriae magni Dei. Sed duo tempora Parochis ad rei explicationem obseruanda sunt, in quibus unicuique necesse est in conspectum Domini uenire, M

singularum cogitationum, actionum, uerborum denique omnium rationem reddere, demumque iudicis praesentem subire sententia. Primum est, cum unusquisque nostrum migrat e vita: nam statim ad

Dei tribunal sistitur, ibique de omnibus iustissima quaestio habetur;

quaecumque aut egerit, aut dixerit, aut cogitarit umquam . atque hoc priuatum iudicium uocatur. Alterum uero,cum uno die,atque

uno in loco omnes simul homines ad tribunal iudicis stabunt, ut omnibus omnium saeculorum hominibus inspectantibus,&audientibus, singuli, quid de ipsis decretum, & iudicatum fiterit, cognoscant: cuius sententiae pronunciatio impijs, & scelestis hominibus non minima futura est poenarum, & suppliciorum pars. rursus uero pij,& iusti non paruum ex ea premium, Ductumque percepturi sunt, cum, qualis quisque in hac uita fuerit, apparebit. hoc autem generale iudicium appellatur: de quo illud necessario ostendendum est,

quae causa fuerit, cur, praeter priuatum de singulis, alterum etiam de uniuersis horninibus iudicium exerceretur . nam cum uel ipsis hominibus mortuis interdum superstites sint filii paretum imitatores, reliqui sint liberi, discipuli, exemplorum,orationum,actionum amatores, ac propugnatores, quibus rebus sorii mortuorum praemia,& poenas augeri necessc cst; cum haec lici utilitas,uel calamitas ad plurimos pertinens, non prius finem habitura sit, qua extremus ueniat mundo dies; aequum erat de uniuersa hac recte, aut perperam factorum , dictorumque ratione perfectam quaestionem naberi: quod fieri non poterat, nisi ficto communi omnium hominum iudicio. A cedit etiam, quod, cum piorum sumsaepe laedatur, impii uero innocentiae laude comenden tur, diuinae iustitiae ratio pustulat,ut pii ere- Dominiuria apud homines existimationem in publico uniuersorunOminu conuentu, dc iudicio recuperent. deinde uero boni,S mali homines, quaecumque in uita egerunt, cum non sine corporibus egerint, omnino sequitur, ut benefacta,sive malcficta ad corpora etiam pertineanti quae actionum ipsarum instrumentum Herunt. Maxime igitur conueniebat; corporibus una cum eorum antinis debitita aeternae gloriae praemiae aut supplicia impertiri: quod quidem

neque sine omnium hominum rcsurrectione, neque sine generali iudicio sedi poterat. Posti ei , quoniam in aduersis, & secundis. F hominum

ia duplici ad

nos aduenis

57쪽

chrissus euriudex o si Murus et ac de praeceden

tibus imbriis tuis, deque

forma,struenm, modo. Ioam s.

so Catechismus

hominu rebus, quae promiscue nonnumquam bonis & malis eueniunt, probandum erat, nihil non infinita Dei sapientia, & iustitia geri, ac gubernari, par filii, non selum bonis praemia, improbis supplicia in futuro saeculo constitui, uerum etiam publico, ac generali iudicio decerni quo omnibus notiora, & illustriora fierent, atque ut Deo iustitiae,&prouidentiae laus ab omnibus tribueretur, pro in iusta illa querela, quam sancti etiam uiri deplorare interdum , ut homines, solebant, cum improbos ualentes opibus, &honoribus storentes animaduertere . nam Propheta, Mei, inquit, pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelaui super iniquos pacem peccatorum uidens. & paulo post: Ecce ipsi peccatores & abundantes in saeculo obtinuerunt diuitias: & dixi; Ego sine causa iustis caui

cor meum :& laui inter innocentes manus meas: & sui flagellatus tota die: &castigatio mea in matutinis. Atque haec frequens querc-la multorum fuit. Ergo necesse erat, ut generale iudicium exerceretur; ne forte homines dicerent, Deum circa cardines caeli perambulatatem non curare terrena. Haec autem ueritatis formula, iure una

ex duodecim fidei Christianae articulis constituta est, ut, si quorum animi in prouidentia, & iustitia Dei nutarent, huius doctrinae ratione confirmarentur. Praeterea, proposito iudicio pios recreari, impios terreri oportebat, ut, cognita Dei iustitia, illi ne descerent, hi a mali aeterni supplicii metu,atque expectatione, reuocarentur.Qua re Dominus, & saluator noster, cum de extremo die loqueretur, declarauit futurum aliquando generale iudicium: signaque aduentantis eius temporis descripsit; ut, cum illa uiderimus,finem saeculi prope esse intelligamus. ac deinde in caelum ascendens angelos misit, qui apostolos, eius absentia maerentes, his uerbis consolarentur: Hic Iesus, qui assumptus est a uobis in caelum, sic ueniet, quemadmodum uidistis eum euntem in caelum.

Verum Christo domino non solum ut Deo, sed etiam ut homini hoc iudicium datum esse, sacrae litterae declarant . quamuis enim tu dicandi potestas omnibus sanctae Trinitatis personis communis sit: praecipue tamen filio eam tribuimus; quod ipsi quoque sapientiam conuenire dicimus. Quod autem, ut homo, mundum iuὰicaturus sit, Domini testimonio confirmatur, qui inquit: Sicut pater habet uita in semetipso, sic dedit & filio habere uitam in semetipso, & notestatem dedit ei iudicium ficere, quia filius hominis est. Decebat

autem maxime a Christo domino hoc iudicium exerceri, ut, cum de hominibus decernendum esset, illi corporeis oculis iudicem uidere,

58쪽

uidere, & auribus sententiam, quae proserebatur, audire possent, Somnino iudicium illud sensibus percipere . Ac praeterea aequisitimum erat, ut homo ille, qui iniquissimis hominum sententijs co demnatus fuerat, omnium deinde iudex ledere ab omnibus conspiaceretur. Quamobrem apostolorum Princeps, cum in Cornelij dmmo summa Christianae religionis capita exposuisset, docuissetq. Christum a Iudaeis in luno suspentum, atque occisum, tertia uero die ad uitam resurrexisse, subiunxit: Et praecepit nobis, praedicare populo,&testificari, quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex uiuoruin,&mortitorum. Sed tria haec praecipua signa iudicium antecessura esse, sacrae litterae declarant, praedicationem euangelij per uniuersum orbent, discessionem, Antichristum; inquit enim Dominus: Praedi,

Obitur hoc euagelium regni in uniuerso orbe intestimonium Oinnibus gentibus, & tunc ueniet consiimmatio. &Apostolus nos admonet, ne ab aliquo seducamur, quasi instet dies Domini: qitonia ι nisi uenerit discessio primum, & reuelatus fuerit homo peccati, iudicium non fiet. iniae aute iudicii forma, S ratio fiatura sit, Parochis ex Danielis oraculis, tum ex sanctorum euangeliorum, .& Apostoli doctrina sic ile erit cognoscere. praeterea, sent tia, quae a iudico pronuntianda st . dili sentius hoc loco expendenda erit. Christus enim saluator nostet, laetis oculis pios a dextera stantes intuens, ita de illis iudicium summa cum benignitate pronunciabit: Venite bem Ma. 13.

nedicti patris mei : possidete regnum, quod paratum est uobis aconstitutione mundi. quibus uerbis nillil iucundius audiri posse illi in

telligent, qui ea cum impiorum damnatione, contulerint, ac cum animo sito cogitauerint, iis uerbis pios&iustos homines a labori- . r abiis ad quietem, a lacrymarum ualle ad summitin gaudium, a mis riis ad perpetuam beatitudinem, quam illi charitatis olliciis promeriti fuerint, uocari. Deinde ad eos, qui asinistra stabunt conuersus, suam iustitiam in eos essendet his uerbis: Discedite a ine maledi- Mat. 11.cti in i cm aeternum, qui paratus est Diabolo & angelis eius. Prioribus illis uerbis, Dise te a me , maxima poenaligo sic tur qua pii plostendi erunt, cum a Dei a cistu quamlongis lime elicientur: neque ulla spes eos consolari poterit, re aliquando, ut mi

to bono perfruanturi atque haec quidem a theologis poena d mnibappellata est , quod scilicet impii apud inferos diuinae uisionis luce perpetuo carituri sint. - uero additur , Maledimirum in modum auget illorum miseriam, ει calamitatem, si enim, cum a diuina pratilentia expellendi essent, aliqua sit temti. ' F 1 benedi-

59쪽

s Catechismus

benedictione digni haberentur, hoc profecto magno eis solatio esse potuisset. At quoniam nihil eiusmodi ipsis expectandum est, quod

calamitatem leuiorem faciat; iure optimo, cum expellentur, diuina Mai. ,,. iustitia eos omni maledictione persequetur . Sequitur deinde: In ignem aeternum. quod quidem alterum poenarum genus, poenam sensus theologi uocarunt: propter quod sensu corporis percipi

tur, ut in uerberibus, & flagellis, alioue grauiore suppliciorum genere, inter quae, dubitari non potest, ignis tormenta summum dororis

sensum et icere . cui malo cum accedat, ut perpetuum tempus dura

turum sit, ex co ostenditur, damnatorum poenam omnibus supplici js cumulandam esse . atque hoc magis declarant uerba illa, quae in extrema sententiae parte posita sunt: ii paratus est Diabolo,&an gelis eius. Cum enim ita comparatum sit, ut omnes molestias leuiust feramus, si calamitatis nostrae socium aliquem, & consortem habeamus , cuius prudentia, atque humanitate aliqua ex parte iuuari pos simus: quae tandem crit damnatorum miseria, quibus in tantis aerumnis a perditissimorum daemonum societate diuelli numquam licebi 3 & naec quidem sententia in impios iustissime a Domino saluatore nostro feretur; ut, qui omnia uerae pietatis opera neglexerint, Mesurienti, ac sitienti nec cibum,nec potum ministrauerint,liospitem

non exceperint, nudum non operuerint, aut in carceretnclusum,. aegrumque non uisitarint. Haec sunt, quae Pastores fidelis populi au ribus saepissime inculcare debent. nam huius articuli ueritas fide c&cepta maximam uim habet ad frenandas prauas animi cupiditates, atque a peccatis homines abstrahendos. Quare in Ecclesiastico diatici. ν. etiam est: In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, & in

aeternum non peccabis. Ac prosecto uix quisquam adeo praeceps in scelera feretur, quem illa cogitatio ad pietatis studium non reuocet, fore aliquando, ut ei apud iustissimum iudicem omnium non solutichorum, dictorumque, sed occultissimarum etiam cogitationum ratio reddenda, & pro meritis poena persoluenda sit. Iustus uero ad

colendam iustitiam magis ac magis incitetur, ac summa laetitia esseratur, necesse est, quamuis etiam in egestate, infamia, criaciatibus ui tam degat, cum animum ad cum diem refert, quo, post aerumnosae huius uitae certamina, uictor uniuersis hominibus audientibus d . clarabitur, &diuinis, atque illis quidem aeternis honoribus in ca testem patriam receptus assicietur. Quod igitur reliquu est, hortari fideles oportet, ut optime uiuendi rationem comparent, ad omne pietatis studium se exerceant, quo possint aduentantem magnum i i illum

60쪽

illum diem Domini, maiore cum securitate animi expectare, atque adeo, ut filios decet, cum summa cupiditate expetere.

CREDO IN SPIRITUM SANCTu M. Hactenus, quae ad priumam, & secundam sanctae Trinitatis personam pertinebant, quantum propositi argumenti ratio postulare uidebatur , exposita sunt: sequitur nunc, ut illa etiam, quae in Symbolo de tertia persona, lio est de spiritu sancto traduntur, explicentur. Qua in re declaranda omne studium, & diligentiam Pastores adhibebunt, cum homini Christiano non magis liccat hanc partem ignorare, uel de ea minus. recte sentire, quam de aliis superioribus articulis existimandum sit.

re Apostolus no permisit Ephesios quosdam spiritus sancti per

sonam ignorare: a quibus cum quaesisset, an spiritum sanctum accepissent, cum illi, ne si spiritus. sanctus quidem esset, sic scire respondissent, statim rogauit: in quo ergo baptizati estis Z quibus uerbis significauit, distinctam huius articuli notitiam sidelibus maxime necessariam esse: in qua cum praecipue fructum capiunt, quod cui attente cogitant, se, quidquid habent, spiritus sancti munere, &beneficio consecutos esse: tum uero de se ipsis modestius, & humilius sentire, & in Dei praestidio omnem spein ponere incipiunt: qui primus homini Christiano gradua ad sumniam sapientiam,& felicitatem esse debet. Huius igitur articuli explanationem aui, & notione, quae Eoci co spiritus sancti uocabulo subiecta est, exordiri oportebit. nain cum illud aeque de patre, &slio rectissime dicatur ; uterque enim spiritus est, & sanctus: si quidem Deum spiritum. csse confitemur deinde uero hac uoce angeli etiam, & piorum animae significentur ;cauendum est, ne populus, uerbi ambiguitare in errorem inducatur. re docendum est in hoc articulo, spiritus sancti nomine tertia Trinitatis personam intelligi, quo modo in sacris litteris tum ueteris

nonnumquam,tum noui testamenti frequenter accipitur. nati, Dauid precatur: Et spiritum sanctum tuum ne auseras a me. in. libro sapientiae legimus: Sensum tuum quis sciet, nisi tu dedcris sapientia, Minueris spiritum sanctum tuum de altis limis idc alibi: Ipse creauit illlam in spiritu sancto. In nouo uero destamento iubemur baptizanii in nomine patris, de filii, & stiritus sancti.&sanctissimam uir ginem de spiritu sancto concepiste legimus. tum uero a sancto Ioan- 'e ad Christum mittimur, qui nos spiritu stacto baptizat: ac plurimis praeterea aliis in locis ea uox legentibus occurrit. Uerum n mo mirari debet,tertiae person quemadmodum primae, S: secudae,

F 3 proprium

SEARCH

MENU NAVIGATION