Anatomia hepatis cui praemittuntur quidam ad rem anatomicam universae spectantia

발행: 1654년

분량: 522페이지

출처: archive.org

분류: 철학

421쪽

moderate bibentibus verum esse arbitror, non autem in iis qui aquas acidulas potant, aut vini cervisiaeve ingentes cyathos exiccant: quoniam isti, quem hauserunt potum, fere omnem Paucis post horulis reddunt. Caeteroquin ingens est, procul omni dubio, huiusnodi evacuatio , Potεstque eadem vel ex halitu, quem cum anima Perpetuo e Piramus, ulterius dignosci. Nam, si rem recte putemus, altero fere tanto amplilis eXPiramus, quam

inspiramus 3 spirituque aliquoties in speculum illi , nubecula statim, roris instar, oboritur. Atque ad aliarum partium exhalationem quod attinet, si calidioris pollicis interiorem partem prope

argentum aut stannum expolitum admoveri8, halitus indὶ emigrans metallum illico inficiet. cogitanti vero, idem a reliquis quoque omnibus corporis partibus, idque singulis momentis, fieri ;haud multum profecto absonus videbitur Sanctorii

calculus. Non existimo tamen, omnes istas exhalationes eme stiritis evaporatos; nam ficentesima earum pars tales fuerint, mihi abunde sitffecerit. Atqui oportet sane bona earum pars sint stiritus: neque enim verisimile est, exhalationes hasce omnes ab eorum expansivo nilii foras cieri,ipsorumque interea nihil avolare. Quapropter concludendum Cenieo, spiritus sanguinis dulces a calore vitali Perpetim rarefiexi, tandemque in aerem facessere.

Concesso itaque, quasdam sataginis partes eas

Excrme que certe, quarum spiritus minus arcte crassioribu

eulauita ς ςmqnti uniebantur, vel quae plurimm a calore rati, ' vitali passie sim t9 spirituum suorum duleium omnem penum absumpsisse : cui usui, quaeso, fusti it massa residuat Non potest profecto amplius esso subjectum caloris vitalis, neque eidem inserviet

422쪽

sed potius damnum afferet. Quippe su hurritis,

spirituum ad avolandum nisi, amaritudinem cor trahit 3 caputque mortuum,cum salina Parte con iunctum, aptum est coagulari ac lapidescere; Orsque aquosa est Prorsus inutilis. Quamobrem haec non amplius, ceu Partes sanguinis, aestimanda veniunt ; sed tanquam excrementa habenda,forasq;h corpore eliminanda sunt. Ut clarilis constet, quantum pars haec amara atque adusta cum humore bilioso conveniat; addo amplius, reliquias massae sanguinis emortuae jam

dictas absumptis semel spiritibus, qui imperio

suo partes unitas conservabant) illico pronas esse ad diversia studia, 1nque partes varias secedera rplane ut in sanguine usu venit , dum venae sectione eductus in lance torpescit. Ibi enim cas 0sae sive grumosae partes, quae maXime elaboratae, se ad fusionem quandam perductae, indεque vistiditatem nactae sunt, in summo natant, ad instar cuticulae aut membranar; aliae vero ejusdem generis partes, sufionem visciditatεmque illam nondum indeptae, in imo subsidunt; sero se autena ac Potulentae, easdem circunfluust. Similiter ia hae sanguinis reliquiae, aptae natae sunt ab invicem rec dere et partes enim caseosae, ad fusionis statum perductae, facile coagulantur, fitque inde pituita sive phlegma et tartarus autem,id est, partes salinae uterrestres simul mixtae, facile potulentae materiae Rissociantur; a qua etiam servantur fluidae, & cum qua a puro sanguine segregantur, Si urinam con- Vituunt: sulphur vero adustum cum sero insePapiniliter commiscetur; eoque pacto humoris bi- ' si nempe speciem induit. Rationes autem qRibus adducor, ut credam,sulphur adustum cor B b a pulentiam

hilis nathra explieanda conducit.

423쪽

Pulentiam suam a sero mutuari, ia potius ab hoc, qu in a Parte potulenta aut pituitosa hae sunt: Pximo, quantitas adusti sulphuris in humore selleo est perexigua, licet virtute praepolleat, di dQ- minio potiatur) adeoque alio humore accessorio DPus habet, ut consistentiam illam, quam obtinet, nanciscatur. Est autem humor iste sero maxime Riunis, nimia verd coctura aliquanto crassior ap- P rei 3 eandεmque ob causam, ad susionis statum Perductus, forsitan haud adeo facile coagulatur: caeteroquin si abstantia cum eo convenit 3 nempe friabilis est, aut saltem non viscidus, uti oportuit, si a Phlegmate provenisset. Non potuit itaque, nisi

a sero, naturam illam humoris adipisci. Praeterea, Phlegmate multo tenuior est, multoque crassior quam urina, proximεque ad seri consistentiam accedit. Quinetiam ejus emcum sero coloris est; nisi qudu, ob adustionem, aliquanto saturatius fiaVincat. Denique, res haec porro confirmatur Dbservatione illa, cujus antea meminimus. Erat nempe apud nos mulier cachectica, in cujus vessecula fellea deprehendimus humorem serosum,pal lidumque, minime amarescentem, sed insipidum Potilis dulcique proximum. Credibile sane est, Calorem vitalem in ea pauperiorem fuisse,quam ut adustionem emceret; adeoque excrementum illud Citra amaritudinem eXpurgatum esse. Utcunque,

indicio est, serum necessario ad humoris sellei

structuram concurrere.

Capitis hu- Ut itaque propositionem hanc finiam 3 assero, I s mss calorem vitalem, continua spirituum dulcium dς praedatione, necessario tandem in erasso sanguini sulphure adustionem atque amaritudinem essicere ridemq; sulphur amarum in seroso humore hospi ri tan s

424쪽

tans, ia cum eodem commixtum, esse ipsum felleum humorem ue adeoque bilem hanc in animalibus necessario Produci.

CAP. XL.

Propositio tertia. ASserimus tertio, Sanguinem, in quo biliosus

iste humor maxime abundat, in circuitu suo per coeliacam & mesentericas arterias ad ventriculum, intestina, lienem, Pancreas, mesenterium, Scc.

sed prae caeteris ad ventriculum ti intestina) tendere ; humorεmque illum amarum, transitu pereas partes facto, praeviam quandam dispositionem acquirere, quo facilius a sanguine secernatur. In superiore iam propositione, humoris fellei generandi modum ac necessitatem explicuimus et nunc Porro inquirendum restat,quid de ipso postmodum eveniat; Sc primo quidem, quasnam alto rationes aliosve motus subeat, priusquam a fanguine separetur. Diximus quoque antea,massam sanguinis emor' mites eis. tuam, quam primum omnibus suis dulcibus spiri- similei fi-xibus orbata fuerit, quorum miscella partes illius cile congre- veluti ferruminabantur) novis rebus studere, in phlegma mucosum, bilem, ac tartarum sece-dβre, Quae sartes, quemadmodum ad separationem ab invicem faciendam proclives sunt, ita eti-Rm propensae sunt sivis quaelibet familiis aggregari; indεque fit, ut partes congeneres aliae aliaῖ in Rrteriis, ceu continuato filo, sequantur 3 adque

425쪽

eos ramos tendant, per quos minimo negotio ad consimilis materiae promptuaria deduci Possint. renis Uius Non tamen usq; eo progreditur hic congre- modi qμ' gandi sive uniendi conatus, ut elementorum ho- , ἰ ἡU. rum cujuspiam persectam a fanguine tecretionem prooptat. instituat; sed cum eodem mixta ae veluti confusa etiamnum manent ; nec potest sanguis, citra omgani alicusus opem in eum finem extructi, sese ab eorum consortio liberare. Id solum hac ad coeundum propensione essicitur, ut sanguis excrementorum horum quorumcunq; copia abundans, d ea organa se conferat, quorum opera ab iisdem commodissime separari queat. Atq; adeo tartarus Partis anguinis maxime potulentae a quae iam fluidus conservatur) associatus, ad arterias emulgentes recta pergit,ia ab illis in renes impellitur; quos dum transit, facta colatura a sanguine secernitur, uri Naeq; formam induit: humor autem mucosiis uselleus, haud protinus actu ab invicem separan xur 3 Verum sanguis, qui humoribus hisce maxime abundat, cum iis una ad arterias coeliacas ti messem tericas tendit ue atq; earum auxilio ad ventriculum, intestina, lienem, &c. defertur. e. 1 8. proin Si quaeras de id eompertum habeam : dico,ine POLI - jam antea evicisse, humorem felleum, in silia vesi-h Euh .hώ ς' ' , P ro bilario, ductuque communi convase- conatus. tum, in eum finem ibidem asservari, ut sanguinem in aorta biliosis humoribus refertissimum, indς Versus coeliacos ia mesentericos rarnos allicia ho Tumque eXortus vasis istis felleis e directo appositos esse, ut attractio hujusmodi facilius perfici ' ur. Nunc autem porro addo, humorem pituito

sim sive phlegma inanimum, per eosdem ductu

humorem

426쪽

humorem felleum comitari. Cum enim uterque humor in eadem sanguinis massa stabuletur, ea-dsimque vasa utrunque ad illas partes deducant, cum quibus maxima illis familiaritas intercedit ;nulla profecto ratio est, cur hactenus ab invicem segregentur. Quippe pituita non miniis ventricu, Io & intestinis, quam humor biliosi is vasis felleis assinis est : siquidem illorum interiora humore mucoso, phlegmati huic emortuo persinuli, veluti incrustantur. Quamobrem humores isti ambo ad eadem loca pellem,necdum a se invicem secedunt, verum sibi mutuo potius comitatum Praestant, ut quod itineris est reliquum felicius expediant Ubi humores isti hoc pacto in arterias coeliacas ia mesentericas allecti sunt , biliosa quidem ἡ, si his pars creliquum itineris quod attinet in neutram pelticea . partem obnoxia est, verum susque d que habet, inquassiam potissimum vasorum horum ramificationes Pertendat: Pars vero pituitosa manifese ad eos ramos allicitur, qui ad ventriculum & intestina perducunt; ubi etiam ejusdein humoris magna copia est, qui eam illo versum sollicitet. Debet itaque humor biliosus saltem pars ejus major)nondum actualitera dicto phlegmate separatus, una cum eo ad ventriculum ti intestina deferri. Atque hactenus quidem humor felleus pituitam

comitatur.

Verum cum arteriae sanguinem, humoribus pi- Pituita intuitosis ac biliosis refertum, in ventriculi intelli-Π0rumque tunicas effundunt; fit, ut pars pitubi ς 'μμ st a medio itinere haereat, nec possit ob visciditatem suam,viarumque angustias) sanguinem prae

'untem, in extrema venarum oscula, arteriarum

427쪽

Propter, vel transudatione, vel per meatua in sen-1ibiles, in ventriculum & intellina rejicitur: ne Pe, pars illius acidior in ventriculurn fertur, ubi acidi istiusmodi humoris magna copia est, quae eandem ad se prolectet ; partes vero insipidae ad intestina abiguntur : prior illa appetitum stimulat, Sc concoctioni promovendae fermenti locum supplet; posterior autem intestinorum transitum

Iubiicitat: utraque vero partes su as incolumes ab alimentorum injuriis tutatur. Ideoque ventricu- Ius ia intestina viscoso istiusmodi muco nunquam destitutinatur, novusque continue accedit, priusquam vetus omnis in cloacam proturbatus 1 velit.

f ὰ hiis Atq; quidem loci humor biliosus phlegmati

derit r. valedicit, & cum sanguine Potius in posterum societatem init: ac propterea cum eodem eX arteria rum finibus, per intermediam intestinorum aut ventriculi substantiam, in venarum appositarum eXtrema transmigrat. Quod etiam eo facilius fit,

quia non est ad instar phlegmatis) humor viscidus, sed potitis aperitivus: magisque certe, quam ipse Languis, per angusta penetrabilis. Et, quod amplius est, nulla reperitur attractio similaris,quae efficiat ut phlegmati sese ulterilis socium praebeat sed quoniam major illi cum sanguine intercedit familiaritas, hunc potius cuti diximus) in vena

rum confinia comitatur.

cuν hilli Quorsim autem humor iste e via seducatur, inq; versMm in Parves illas transferatur,quibus neq; attrahendi ii testina ten- lsi facultas aliqua, nec a sanguine separandi potest/ estp Respondeo: Sanquis biliosus,ut supra demon stratu est, in coeliaca L mesentericas arterias valide satis attrahitur : eo autem ubi perventum est, fieri non Potest,quin earum ductum sequatur. Illae vero

unicum

428쪽

unicum solum ac pertenuem ramulum, hepaticumactum,in iecur transimittunt ; neque hic etiam in illius parenchyma, sed vasa duntaxat distribuitur. Quare, clim neq; coeliacae neq; me sentericae arteriae rami ulli immediate ad ipsum parenchyma deserantur 3 necesse equidem est, ut humor iste per e

rundem arteriarum alios ramulos circunducatur ;& quia pituita quae ipsa ad ventriculum atque intestina attrahitur) illi etiamnum comes est; Opo tet sisne illum saltem maximam ejus partem) una cum phlegmate isto, per ramos ad ventriculum di intestina disseminatos, modo jam dicto derivari. Posita quidem, ais, ut nunc se habet, Vasorum cur funguis distributione, ratio illa verisimilis videtur ; cur hepat.er autem vasa illa ita ab initio fabricata sunt Na--βυ-turae enim haud minus in proclivi erat, in ipso

Armationis eXordio, arterias e truere, quae stan'guinem biliosum via recta ia compendiaria ad hepatis parenchyma deducerent, psirque idem distribuerent; quam alium sanguinem ad caeteras eo poris partes traduxit. Et cur hepar solum, prae reliquis partibus, sanguine vitali non nisi secundario fruatur 3 1dque per venam 3 chm aliae omnes partes immediate ab arteriis irrigentur Reputantibus sane, hanc fabricam in omnibus indi Dcriminatim animalibus reperiri, fatendum neceias rio est, id non sine gravissima cauga a Natura ita institutum esse. Fortasse dixeris, Parenchymatis

illius debilem friabilemque constitutionem immediato arteriae impulsui serendo non suffecisse. tque ego plane negaverim, hanc esse posse distributionis illiusmodi causam praecipuam : etiamsim contrarium regeri possit, lieni3 parenchymam joria esse teneritudinis, & conspicuas tamen

arterias

429쪽

arterias in ipsum disseminari. Esto tamen harecausa principalis : sunt nihilominus aliae Praeterea

huic accensendae.

Primo enim videtur necessarium, ut humor bbliosus phlegma comitetur, donec ventriculum laintellina praetergressus fuerit. Quippe confessa res est manifesta omnibus, mucosum hoc eXcrementum ventriculo intestinisque obstruendis peridoneum esse, nisi bilis istuc cum eo simul appelleret :haec namque est humor aperiens ac detergen3, neque angustos partium earum meatus facile a viscida pituita oppilari sinit. Quaeris hujus rei specumen λ Illos asipice, in quibus praefervidi temperamenti clim sint humor felleus abundat; vid bisq; ventriculos u intestina eorum rarissime mucosis infarctibus oppleta esse ; contra autem in frigidis constitutionibus cpraesertim in chlorofi &Cachexta laborantibus) partes illas Permagna ubscosa phlegmatis copia praepeditas rePerie8. Secundo, humor ipse felleus videtur ulteriore quadam praeparatione indigere, Priusquam commode a sanguine separari queat. Nam fi bilis recta ad hepar iret, vix fieri posset, quin aliquid phlegmatis hujus emortui eodem una raperetur, quoniam humores isti,quandiu in arteriis manent, haud facile actu ab invicem secedunt 3 ia quotiese Cunqcte secernuntur, id, hi si phlegmatis prinidia recessu, nequaquam sit. At vero si sanguis biliosus Cum mucoso phlegmate permixtus, ad hepar obstructionibus tantopere obnoxium9 tetendis sit, ViX unquam sane ab oppilationibus fuisset liberum. Ideoque opus erat, ut, antequam bilis ad hepar accederet,pituitosum hoc excrementum actu ab illa segregaretur.

Praeterea

430쪽

Praeterea, videtur humoe selleus sanguini firmiter adhaerescere; quod in seri illius parte fundatus fit, nec facile ab illo, citra ulteriorem praeparationem, separari Possit. Idcircis necessum erat,uthoe pacto per ventriculi atque intestinorum ambitus circunduceretur; quO,partes hasce pertransiens, ad secretionern faciendam porro fieret inclinatior. Hoc quidem, Opinor, nemo negaverit; esse in ventriculo fermentandi vim acerrimam: 1dque aciditas illius, ciborumque solidorum festinata dissolutio atque coctio Iuculenter evineunt. Consimilem quoque fermentandi potestatem in intestinis reperias 3 qua fit, ut humores in iis nimium subacti, facile ad putredinem proni sint. Dico praeterea, humores. impuros nullo meliore compendio, quam sermentationis opera, ab invicem sejungi. Quippe notum est, vinum ac cervi fiam, facta semel fermentation promptissime defaecari ; sine illa autem id nunquam contingere, Quamobrem summopere ex usu erat, ut sanguis plurima bile onustus, hoc pacto ad ventriculum Mintestina circumiret, priusquam ad organum sece nendae bili destinatum pertingeret; ut sic nempe acquisito fermentationis modulo, fieret postea magis separabilis. Ratum est itaque , Nat ram haud temere biliosiam humorem tanto circuitu deduxisse; quoniam hac arte separationem illius tutiorem facilioremque reddidit.

CAP,

SEARCH

MENU NAVIGATION