Apologeticus eorum qui Hollandiae Vvestfrisiaeque et vicinis quibusdam nationibus ex legibus praefuerunt ante mutationem quae evenit anno 1618. Scriptus ab Hugone Grotio ... Cum refutatione eorum quae adversus ipsum, atque alios acta ac iudicata sunt

발행: 1622년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류:

291쪽

qui Aristandia praefuerunt. 263

assenserunt. Sed enimvero multum abest, ut probari usus possit intra eos fines qui negotio nostro aptari possint. Nam in quos antehac ius a proceribus Federatis dictum fuit, aut externi fuerunt peregre primum adventantes, aut hi qui operam

Federatorum Communitati addixerant, ut

milites similesque alii,aut subditi partium

Brabantiς & Flandriae,in quas partes com munitas Federatorum omnes summi imperii actus exercet, quomodo nationum proceres in suas nationes, tam in condendis legibus , quam in exigendis tributis: quod ius Federati proceres in ulla septemnationum exercere ne Conati sunt quidem. Sed ut primores Federati pro sui imperis potestate ius dicant in subditos

cuiusquam septem nationum, atque adeo in ministros eius publicos, 3c de negotiis gestis auctore natione ipsa, novum plane est,& antehac inauditum. Dicitur Hou-flinus quondam imperio Federatorum procerum captus: sed dimissus suae nationis postulatu. Trajecti anno CII II cx iudicium expeditum est per delegatos procerum Federatorum, procerumque Traiectinorum & per iudices urbicos. Sed ibi iudex ordinarius, quo magis extra suspicionem ageret,opem ac pr sentiam socio-

292쪽

acs Apologeticus eorum tum depoposcerat, sine fraude legitimae iurisdictionis : quomodo & Delphis olim iudices oppidani aliquos ex consessu iudicum Hollandiat sibi adiunctos habuere.

Praeter vero quod proceribus Federatis ius non fuit iudices dandi, etiam nationes ius habebant contrarium,quod locum haheret etiamsi proceres Federati in ius Principum silccessissent, quod ita se non hahet. Nam ab omni aevo nationes ius habuerunt de causis non evocandis,id est de non avertenda cognitione a legitimis nationis cuiusque iudicibus ad ipsum Principem. Philippus anno CII cccc LII proceri bus Hollandiae necesse habuit promittere neque se, neque senatum suum Causas evocaturu nisi eius generis quae domi expediri non possent,quales quae sint ibidem

explicatur: Post anno cII cccc LXXVI Maria Dux Burgundiae pro se Ss succestaribus suis pollicita est mansuros proceres

singulorum in iure non evocadarum Causam. Ac serius anno nempe CII CCCC LXXX

eadem Princeps Remina cu marito Archi- duce Maximiliano *opondiit. Uasomnes atque lites inΗo standi a nascentes, se qua ad cognitione quaesium maioru minorumque, aut hiasimilium non pertinerent,des nitam iri a Visurio

consisse iudicum uolgandi.e qui quoque tem-

293쪽

qui Hollandiae praefuerunt. 267

pare futuri essenterout veteres leges imperarens. Guodsi apia lites causaeve per evocationem , aut aliter pertractae fuissentesmodamve pertraherentur ad Principem au enatum eius, in iis ne

procederetur : sed remisso fleret ad Uicariam s Ue .m iudicum Hostandiae, G per eos primiatus de irentur ex dicrarum legum praesicripto. Oppidum Amstelodamum,ut Malia Hollandiae oppida,cum anno cII IIxMx iuberatur mores suos perscriptos exhibere,hu

ius iuris tanquam inter Hollandica praecipui mentionem non omisit. Qui conventui Federatorum procerum interfuerunt, sciui a nationibus diversis, ac nuper etiam 1 Transsavicana , ius simile de causis non evocandis allegatum fuisse,& locum ei a proceribus Federatis datum.Neque omittendum leges has adversus proceresFederatos multo magis esse necessarias, quam olim adversus Principes fuerint.NamComes Mollandiae iureiurata obstrictus erat, Omnes Hollandiae leges tueri,ita ut in causis etiam ad Principem excitis civis Hollandus retineret iura caetera ad defensionem sui spectantia:cum Federati Proceres nunquam iurarint in leges Hollandiae , ae proinde per causae evocationem civis Hollandus,non unum illud ius dunta*at , sed alia quoque iura amitteret.

294쪽

ast Apologeticus eorum Federati proceres cum& deliquium hoe iurisdictionis penes se, δί nationum leges Contrarias non ignorarent,dari a se indices professi sunt, sine faude iuris quod aut communiter , aut sectatim nationibuι competere ut conspicere est in decreto quod fecerunt die x1xNovembris anni CIC II CXVIII. Quae adiectio tacitam quidem continet confessio,iem rei novae & illegitimae, caeterum non aufert noxam in re sitam, quia ipsa actus natura verbis reluctatur.

Sed & Hollandiae proceres facile viderunt quantum haec res a iure deflecteret, atque ideo decreto suo facto fine Ianuarij

mensis anno CII II cxIx Constituerunt, ne ea res perduceretur adconsequentias, aut exemplam fleret in faudem legum, summique -- peris ac libertatis Hugandiae,atque eum in emus cautio conciperetur quae e ei optima se Actis inderetur. Quae poterat evidentior haberi confessio qua pateret rem hanc legibus Congruentem non fuisse Nec est quod quisquam existimet,tali

consensu convaluisse iudicum dationem. nam proceres Hollandiae antequam mutati essent agi contra nos coeptis contradi uxere : atque ipsi postea , ut & hic consensus atque alia obtinerentur , mutati fuerunt. Non potest vitiosus actus alter

295쪽

uim andiae praefuerunt. 26s

alterum sanare. nec quisquam conditionem suam meliorem facit contra leges faciendo.

Quod si etiam sine mutatione proceres ijdem mansissent, adhuc illud esset considerandum , summum imperium non posse alienari ab eo qui id imperium habeat. Iudices consessus superioris paulo antequam haec fierent in libello ad proceres Hollandiae liberaliter disseruerant,exceptiones quas ostenderet lex Philippi Ducis posteriori legeMaximiliam ac Mariae fuisse sublatas , ac proinde omnem

simpliciter cauta um evocationem interdictam,quod ipsum eousque extendebat, Vt ne proceribus quidem Hollandiae permissum vellent cognoscere de civiu causis , aut qui cognoicerent delegare, etiam ubi duntaxat de arcendis oppido quibusdam ageretur sine famae bonorumve i - ctura. Hic vero non de oppidi unius interdictione agebatur,sed de vita, de libertate, de fortunis hominum,non de plebe,

sed qui publicis honoribus eximiis fungerentur : neque illud quaerebatur an ipsi proceres Hollandiae aut ab ipsis dati iudices eiusmodi causas cognoscere possent, sed an ea cognitio ad Federatos posset transferri. Quid ergo de hoc negotio iu-

296쪽

α o Apologeticin eorum dices illi dicere poterunt,siquidem stabulsuis pronuntiatis, nisi apertam hic esse te gum perruptionem , dc rem eiusmodi inquam proceres Hollandiae consensum

praebere legitimum non potuerunt Supra legem hanc nationis communem,

t& propriae oppidorum : sicuti municipibus Lugduni concessum est,ne de criminibus iudicem alium habeat quam Oppidanum : cumque Dux Albanus erecto novo tribunali sub Maiestatis nomine hanc legem eversum iret,oppidi istius, ut& aliorum nomine , denuntiationes sunt interpositae. Lex sinulis est apud Rottero damenses , etiam hoc adiecto valituram legem etiam si quis municeps alio in loco deliquisset dummodo inde abiret non ac-Cusatus. Ego vero Rotterodami:Lugduni

Hogerbetius omne ius mumclpum con secuti eramUS.

Si dicat quispiam in nostra causa huic iuri fuisse renuntiatum ab oppidi ordine

primum id non liquet. Imo notum Contra est paucis post nos captos diebus ad has leges apud Principem ab oppidorum Lugduni Sc Rotterodami legatis fuisse

provocatum, ipsumque,ut V icariumHol landiae, interpellatum , curaret ut noS ea rum legum essectu frueremur. Hinc pa-

297쪽

qui Hostandia praefuerunt. 27I

tet quae voluntas oppidorum fuerit, non ex eo quod postea mutatis rectoribus effectum est. In maximum certe periculum adducuntur, Sc Civitatu rectores & ministri, si rebus contra leges novatis ministris subducentur mandatores, & aliis immisesitiis in ipsos potestas dabitur. Grave est, aiebatCato,apud alios causam dicere cum inter alios vixeris. Sed ne poterat quidem oppidi ordo huic iuri renuntiare in fraudem nostri qui adsessores eorum eramus et quia legum ius ad nos devenerat ex Contractu, quem cum decurionibus oppidi inieramus quando operam nostram deposcebant. Praeterea ordo oppidi tenebatur nobis ex mandato,quod & speciali instrumento procuratorio munitum fuerat.

Nam quicquid Hagae egimus , id egimus Vi specialis aut generalis mandati ab oppi dis accepti: quod autem iussia conventus Hollandiae fecimus,ut de Trajectina profectione,haberi itidem debet quasi ab oppidis mandatum, quia oppidorum legati oppidi sustinentes personam sua sententia

id probaVCrant. Tam notae leges ad ius publicum pertinentes efficiunt,ut nullum sit quod contra fit,quod M leges multae,ac nominatim illa Mariae Burgundicae exprimunt. Sic M

298쪽

Apologeticis eorum

postrema pactione inter Hollandos Zelandos inita super iudiciis communibus dicitur , nullas literas inius Vocationis emittendas quae notis patriae legibus adversentur: secus factum si sit,non proceres tantum nationis, sed oppida quoque satis officio fecisse videantur,si legem significent tantum. Ea vero significatio iticausa nostra ab oppidis Lugdtino & Rot-terodamo apud Principem , & per eum apud proceres Federatos facta est. Sic

Princeps ilhelmus in ius vocatuS a regio procuratore dixit, non teneri se ad exceptiones in iudicio allegandas,quando vim nullam haberent quae contra legeS natiΟ-num,ac proinde contra ius publicum fierent. quod ipsum late defensum videre est in recognitione Synodi Tridentinae libro I. cap. XII. At quanquam OpUS non fuit, legum tamen auxilium imploravimus. Oldenbarneueldius in quaestione prima causas dictavit,cur Federatis proce ribus in se iudicium non copeteret, etiam precibus poscens eas ut causas scripto

complecti sineretur: quod negatum ipsi est. Post datos iudices adversum eam dationem per tres dies dictavit quς ex re putabat , iterum postulans,ut ad ipsos proceres Federatos iusta sua perscrapta dare Minutationem

299쪽

qui Hostandiae praefuerunt. i 3

mutatione poscere permitteretur. Quod cum non obtineret,a datIone iudicum appellavit ad Federatos proceres, & nationes a quibus ipsi missi essent. Cumque eo nihilominus pergeret iudices, repetiit appellationem. Ego in quaestione prima antequam responderem ad interrogata dixinatum me Hollandum, ministrum oppidi Hollandiae, captum in solo Hollandico, iudices nullos nisi Hollandos agnoscere. paratum tamen me apud quosvis defendere quae egissem. Post datos iudices dixi

proceres Federatos in me impetium sum mum n5 habere,ac proinde iudices In mehb eis d i non posse:vsus etiam sum lege

Rotterodamen sit &iure qUod iuxta municipes habebam et precatus sum quoque Vlhqc eu suis causis ac rationibus proceribus tum Hollandue tu Federatis sinerer commonstrare,sed impetrare hoc non potui. Post conditionem tuli, cognitionem super exceptione mea deferri dilobus per Hollandiam iudicum consessibus, aut iis

qui iudicum munere apud noS aut nationes alias fungentes ad hanc causam iuxta caeteros delegati erant, Vt quos caeteris aequiores censerem. Cum iuberer sine horti detrimento ad interrogata respondere,facturum dixi vi maiore compulsum. Pupo

300쪽

qui Hostandiae praefuerunt a

ambitu ullo , sine prensatione pervenimus , non rogantes sed impense rogati, atque ea munera abunde nobis satis arbitrabamur) accusamur privata consilia pro- movis se : cum nihil a nobis factum sit, nisi eorum mandato quibus parendum habebamus) quibus superadditur periculum imminuisae , ne tota religio quam certe secundum divinae legis praescripta ex animo fideque optima colere studui mus) per nos eVersa funditus periret, ipsaque respublica quae nobis unice cordi fuitὶ ruinam daret: ac proinde in nos ut reipublicae turbatores propediem legi timum iudicium ac sententiam exspectandam. Quas quidem tam atroces liveras piJ probique pastores nonnulli populo recitare recusarunt, potius habentes munera publica deserere,quam tantae iniquitatis ministerio semet attaminare. Rursum postea in responso quod Bossi-zio SI Maurerio regis Galliae legatis datum est xx III Martis anni CII Io cxax: in quo non tantum ut facinorosi turbulentique traducimur , sed additur expressus gravium criminum nos teneri , palam ac summo periculo conspirasse nos adversus

Tempublicam , propositum nobis fuisse per factiones Zc clancularios ductus sine

SEARCH

MENU NAVIGATION