Apologeticus eorum qui Hollandiae Vvestfrisiaeque et vicinis quibusdam nationibus ex legibus praefuerunt ante mutationem quae evenit anno 1618. Scriptus ab Hugone Grotio ... Cum refutatione eorum quae adversus ipsum, atque alios acta ac iudicata sunt

발행: 1622년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

qui Hostandia praefuerunt. 3s

bus placeret,quae omnium mandatorum' natura est. Neque vero senatui ius per mittitur imperandi nationibus: imo iure imperandi ipsis adempto sola cura atque inspectio ipsis permittitur, quae hortando, Consulendo, suadendo, sine ullo imperij maioris iure expediri potest. Hoc consilium cum evanuisset,consultatum est de senatu instituendo trium n tionum Hollandia: Zelandiae & Traiectinat in cuius senatus mandatis, caput etiam de religione factum est,in quo illud de singulis nationibus repetitum est, neque tame hoc caput tam late patet quam illud de quo iam egimus. Ait enim danda a senatu operam ut in negotio Emetelis Res

malae religionis concordia retineretur. Solvendo huic argumento & hoc facit, cum ipso senatu extincta esse mandata ut quae dis soluto eo coetu subsistere nequirent: a que in eius locum subrogatum esse eum qui nunc quoque est senatu cuius mandata post graves turbas Licestrianorum temporum concepta sunt relectis diligenter mandatis veteribus, ac de industria omissiim est negotium religionis,quia n tiones singulae senatui commune sederis referenti arbitrium ea de re nollent permittere: illud quoque repetitu volo quod

62쪽

36 Apologeticus eorum

paulo ante dixi,etiam si mansisset is coetus, tamen mandatis coetui datis non constrictos inadatores nequid immutarent: cum nihil sit certius quam multa consesbum mandata multis in partibus immutata:deinde curam etiam ei commendari posse, cui nullum concedatur imperium. Etiam hoc adfertur , post initum fedus Traiechinu , Reformatam religione concorditer admissctam. sed hoc ad rem non facit. Multi enim qui summum in terris suis imperium latos aut angustos intra fines obtinet, posJunt eiusdem esse religionis,sine ulla tamen obligatione quς impedimento sit quominus super sacrorum reseorsim sine aliorum c5sensu quod visim est, constituant. Quotquot Reges Re Gmata facra amplexi sunt ante Romanae religionis fuere, mutarunt tamen sacras-nc consensu eorum qui eiusdem Roman qerant religionis. Elector Palatinus,ac post eum Brandeburgicus,alij que plures cum

antea idem sensissent,quod alis qui Augustana dogmata profitetur, propiorem quae

dicitur reformationem in terras suas induxore. Protestanias GermaniaePrincipes

qui se eiusdem dicunt religionis, singuli tamen ut visum ipsis,edui professionis suaetbcinulas. Etia Helvetioru pagi Protestta

63쪽

qui Hostan diae pi querunt. 37

tes unius sunt religionis. neq; tame eo minusBernates super cotroversia prςdestinationis ex usu suo statuerunt. Quod si isti argumento vis aliqua esset, sequeretur Regi Magnae Britanniae aliisque Principibus qui reformati habenturdus non esse in religione immutandi quicquam sine consensu Federatorum procerum Belgi cogermaniae , Helvetiorum , GeneVensium, atque aliorum. In formula quae concepta est anno CID ID LxxxIII pactionis Cum Andino renovandae insertum fuit,a Duce stipulandum, ne ipse,neve qui in ipsius essent ministerio quicquam innovarent in re religionis, quod ipsum trassatum est i n pacta quae anno CID ID LXxXIV concepta erant, Vt fierent cumGalliae rege: sed hinc inferri non potest a nationibus ius aliquod communi sederis tributum, imo contra censeri debet id fuisse consilium, potestatem hanc, 'atque libertatem penes eos relinquere, penes quos fuerat hactenus. In sedere cum Anglia squod & ipsum an5nullis in hanc rem adduci memini) nulla inveniuntur verba quae aut Federatos proceres,aut nationes singulas aliquaten' obstringant: sed hoc cavetur ut Anglicani auxitu praefectus esset Reformatae reli-

64쪽

38 Apologeticus eorumgionis:Vt praesidioru rectores iurarent ver Christianam religionem se defensuros: ut Angli qui pars futuri essent senatus Federatorum, verae Christianae essent religionis, per quae omnia i us aliquod proceribus Federatis in Anglos quςsitum est,non alijs in proceres F ederatos,aut nationum singularum primores. Ιmo contra ibi di- Citur neque praefecto neque senatui jussore mutandi quicquam in fraudemChristianae religionis,aut juris, legum, morum

ac constitutionum quas proceres aut singularum nationum aut universarum facturi essent: unde liquet summum imperium in religionem, non minus quam in rempublicam mansisse ubi fuisset, ac proinde penes nationes singulas. Quae pacta ac sedera facta simi cu principibus externis deope mutua:siquis religionis ergo vim perpeteretur nam & hoc

argumento usos quosdam memini) nemi- ni cotrahentium arbitrium sacrorum adimunt , imo vero tenetur Princeps quisque sibi seruare hoc ius, quod ne priuati quidem abdicare aut transferre possunt, acceptandi semper veritatem quae ipsi ex divinis oraculis demonstrari possit. Germaniae Principes Protestantes tam Smal- caldico quam Naumbursico sedere inter

65쪽

qui Hollandia praefuerunt. 39

se colligati sunt:attamen imperium de sacris sibi quisque retinuit. Nunc quoque Euangelici Germaniae Principes cu proceribus patriae nostrae Foderatis societate certam inierunt. Sed quis est eorum Primcipum qui concesssurus iit liberum se non esse in negotio religionis, sed obstrichium ne quid ea in re faciat nolentibus proceribus Federatis Belgicogermaniari Quod in iuramento praefectorum aliorumque militari potestate fungetium positum est,fidem ut praestent communibus proceribus penes sedus & tutelam verae Christianae religionis aut ut aliae formulae habent reformatae) manentibus,eo spectat ut in voce communium procerum

ambiguitas vitaretur, quia id nomen sibi praescriberent, qui Hispanicarum erant partium, qui nullo certiore signo dignosci poterat, quam publicς religionis, quae hic atque illic in usu erat, quatenus scilicet Reformata religio conspectu ipso a Romana discerni poterat,puta eo quod imaginibus aliisque multis caeremoniis careat. At sub cuius imperio sit publicus religionis status, ac cui ius sit interpretari, quae dogmata ad religionem reformatam pertineant,hinc certe colligi non potest.

Neque cum his quae desedimus pugnat,

C iiij

66쪽

qo Apologeticita eorum quod bello superatis oppidis nonullis imposita est necessitas acceptandi Reforma tam religionenla quippe id non aliunde e stprofectum quam ex belli iuro quo vali dior quisque aliis quas Vult leges praescri bit. inamquam vero capta quoque loCapostea in partem venerunt publicae libertatis , notum tamen est in ipsa pactione imponi ipsis potuisse conditiones quae ab aliis exigi,neque ius, neque ratio pateretur. Et iusta hac in re Hollandis querendidata est occassim, quod ipsi qui in aliis ad

sedus retrahendis praecipui fuerunt,ita retractis aequiparantur. Omnia vero quae iam adferri in contra rium diximus argumenta non earum esse virium ut probent nationibus summum ius in religionem non competere,ipii Zelandi agnoverunt. Nam cum in causa

Conradi Vorstij ad Hollandiae primorestiteras scriberent,testabantur non esse sibi propositum quicquam ipsis praescribere, aut se ingerere in alienam rempublicam, sed amicis amicum consilium dare. Deinde vero oratione ea quae ipsorum nomine est habita menseMaio anni CID ID CXVII, qua legati ipsorum dictit toto animo op tatum ab ipsis,ut primoresHoll/ndi mu' tua inter se consensione rationes invenis,

67쪽

qui Vollandiae praefuerunt. 61

sent componendorum Ecclesiae motuum: testantes iterum nolle se curiosos esse in vicinorum republica,sed eam. permittere

sapientiae ac prudentiae procerum Hollandiae sed quod facerent,id a se fieri tam quam ab amicis Consultoribus. Adferebant etiam peculiaria sedera inter Hollandos Zelandosque inita quae omnino

neque nationes cqteras,neque iusFeder torum contingebant; nullam mentionem

facientes sederis Traiectini, aut ullius iuris Federatorum. Neque Vero proceres Federati unquam contradixerunt tot d cretis quae ab anno CID IOCVII ad annum CID ID CXVII Hollandiae proceres feceruntmeque constitutioni quam proceres

Traiectini ex Synodi sui cosilio fecerunt, neque edicto publicato a primoribusΤr iis alanae, neque interdicto facto in Gel-dria. Imo tantum id abest,ut cum Novio- magenses Conquestum venissent apud proceres Federatos de his quae in rebus Ecclesiae apud se non recte,neque ordine facta essent, Geldriae legati qui in conventu erant Federatorum,dixerint negotium hoc ad suam nationem pertinere: quo dicto remissionem negotij obtinuerui. N xanthaec omnia Zelandi,ac proptereaiante indictionem Synodi communis nuper

68쪽

42 Apologeticiti eorum habitae,proceribus Hollandiat obtulerunt cautionem eam rem iuri ipsorum fraud1no fore. PrincepsMauritius,Comes V V1lhelmus, & nationum legati idem a se in telligi satis ostenderunt, cum etiam post

Synodum indictam commendarunt nationibus recognitionem Federis Traiectini, atque in eo capitis decimiterti j ad religionem spectantis. Q ucum de illud

Convenit,quod legati nationum complures indictionem Synodi non ex jure suo defenderunt, sed a necessitate quaesiverunt patrocinium: quae tamen imaginaria necessitas facile alijs legitimis & benignis rationibus evitari potuit, Vt infra patefiet. Reperti sunt homines tam improvidi qui hoc non dixere tantum , sed tanquam firmum argumentum protulerunt, faedus Trajectinum fundari in religione plane

Contra XIII caput, Sc secutam eius interpretationem,cuius ante meminimus. Aliter longe loquebantur Hollandiae proceres anno OID ID LxxvI cum Amstelo da- mensibus scriberent: in religione quidem Inrer nos, osque aliquid es discriminis: sed non eius momenti haec res est,utpropterea de re sem-ma quae regimen ura libertatem inges saluinemque publicam complectitur dissidere debeamus:

69쪽

qui Hollandiae praefuerunt- 43

etiamnum prosit amur arma a nobis religionis

causa siumpta non es. Atque post id tempus,

rectores Lugduni Batavorum in oratione perscripta anno CID ID LXXXII : non in hoc inter st devinctas nationes ut unam certam

religionem solam severent. Quae belli causa est,ea sit necesse est& sederis causa, cum non in aliud initum sit sedus,qua vi communi ope id defenderetur cuius ergo sus. Ceptum erat bellum. Bello autem quaesita fuit tutela regiminis Belgicogermanici iuxta leges moresque avitos aduersus novum dominatum Hispanicum , simulque liberum ius Deum colendi ex animi sententia , in quo haud dubie praecipue Comprehenditur religionis Reformatae libertas. Verum hoc eue apparet ex supplicatione nobilium, apologetico Principis Uvilhelmi adversus accusatione procuratoris regij qui prodi jt anno CID ID LXVIII, edicto Principis eiusde explicante causas ob quas arma sumsisset, madatis quae idem multis hominibus dedit ad opem sollicitandam, apologetico eiusdem pro eXpeditione anni cio in LXXII , decreto procerum Hollandiat facto mense Iulio anni eiusdem ad arcendam vim Albani, literis

quas proceres eidem anno CII II LXXIII

proceribusFederatis scripsere,& literi al-

70쪽

pologeticus eorum teris quas dicti Princeps & proceres ad Regem Hispaniae misere , postulatis eorundem procerum, Zelandorum DC, Principis in colloquio Bredano anni CIIIa LXXV , pace Gandavensi, apologetico

quo Regina Angliae defendit auxilia a se

lata Belgicogermanis anno cIO II LXXVII, pace religionis constituta anno CIDIO LXXvIII, Consilio Senatus dato xm Ianuari, anni CIn Io LXXIX, apologetico dicti Principis anni cIo II LXxx, edicto anni cIo I Lxxxi quo Rex Hispaniae pronuntiatur iure in Belgicogermaniam excidisse: altero apologetico qui a Regina editus est anno CID Io LXXXV, responso quod proceres Federati dedere Archiduci Ernesto anno CII II XcIv multisque alijs actis, decretis, literis, quae memorare longum foret. qua nimis diserte causam armorum nos docet,

ac proinde Sc initi sederis, quam ut aliud hominibus rerum intelligentibus possit

persuaderi: quod tamen nunc sunt qui conantur homines alioqui vitae tenore ac moribus fatis patefacientes,quam parum ipsis cordi sit religio,id est Dei reverentia&Christiani hominis ossicium: conantur autem maximo reipublicae malo: nam id cum dicunt,quid dicunt aliud quam ingetem terras nostras habitantium partem, Ut

SEARCH

MENU NAVIGATION