Apologeticus eorum qui Hollandiae Vvestfrisiaeque et vicinis quibusdam nationibus ex legibus praefuerunt ante mutationem quae evenit anno 1618. Scriptus ab Hugone Grotio ... Cum refutatione eorum quae adversus ipsum, atque alios acta ac iudicata sunt

발행: 1622년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류:

71쪽

qui Hollandiae praefuerunt. 4 s

pote alienam a receptis in publicum ritibus, nulla de causa ferre onera quae ferenda sunt, neque eorum quicquam interesse salvam e sse rempublicam. Iqstatur layaen, firmum esse vinculum religionis unitatem: sed praeterquam quod iam ante diximus regendam rempublicam non ex cuiusque opinionibus de eo quod Optimum atque utilissimum videatur, sedem legibus publicis, notandum hoc est, in vita humana ad id quod optimum est, siepe non posse perveniri. Optimum haud dubie foret non in Belgicogermania tantum,sed in uniuerso orbe unam duntaxat esse religionem, eam scilicet quam sospitator noster de coelo detulit: Sed humana infirmitas erroribus,consuetudine,affectibus abrepta facile hinc exorbitat: quod

cum commonstrare alij Volunt , cum superindicto ab initio sic non erat, eoS tum differre ut rerum novarum studiosos, turbatores quietis publicae, pestes populi, fa

ctu id quidem proclive est: sed supra quod

iniqua est ea agendi ratio, a nostris damnata saepius, saepe ad bonum publicum nihil ea via proficitur,quod experientia quidem abunde docuiue nos debet. Vir bonus ac sapiens Camerarius ait mendose

dici diversas de rebus divinis sententias

72쪽

46 Apologeticus eorum

turbamenta esse reipublicie, cum ea inde potius nasci soleant, cum quis suae sententiae libertate non contentus alijs negotium facessit. Uvilhelmus Princeps Arau sionensis olim Fracisci Balduini Iuriscon sulti nobilis opera libellum conscribi fecit, qui de rationibus 8c exemplis probatconsistere posse quietem publicam etiam ubi sacra sunt diversa. Id vero nunc quaeritur ut jam seposita juris quςstione, quod utile est tantum spectemus 3 quoties sententiarum discrepantia inter magistros, plebemque exoritur quod saepe humana ope impediri nequit, sive quia vult Deus veritatem in lucem perducere , sive quia

humana duritia monstratae veritati cedere Contumaciter recusat) potiushe tum sit nationes ubi orta est ea mensio, omnino cogi se aptare ad normam nationum Caeterarum, magno populi sui cum incommodo, cum labe comerciorum atque opificiorum,cum Vulneratione animorum,an

vero sit reatus proceres cuiusque nationis qui optime sciunt qua se calceus v geat 3 quantum lex diuina permittit,quieti publicae consulere,& ad oppidorum,locorumque ingenia jus temperare,ut jubet

mandata Principi Vvilhelmo data belli initio, & fedus factum sub idem tempus.

73쪽

qui Hostandia prafuerunt. ψT

Eos qui supremo Vtuntur Imperio, quales sunt nationes Belgicogermaniae singulae,cum alios pari jure vietibus arbitrium

rerum divinarum communicasse non reperio: illud contra reperio saepe sumin rum potestatum beneficio minoribus potestatibus indultam sacrorum libertatem. ItaRomani populo Iudaeo, Imperator Carolus V. cum Germaniae conuentu Electoribus, Principibus, ac civitatibus liberis, Rex Galliae oppidis nonnullis Sc nobilibus in universum,id iuris concessit. Praeterquam vero quod Belgicogermaniae nationum singularum ob rem ipsam refert plurimum, ut arbitrium religionis penes se retineant eo animo,ut eo nihil

minus praestent quod Deo debent obse quium,& sociis quam dederunt fidem: ita

momentum hoc habet etiam ad aliarum rerum consequentiam. Est enim summum imperium, quod coronae comparari,

eaque imagine depingi solet,eius natur ut parte amissa substantiam suam amittat. De praecipiti loco qui cadit,non in medio haeret, sed subito de summo in infimum decidit. Rem autem hanc non esse sine consequentiis ipsae minores nationes satiS perViderunt. Nacum novi Hollandiae rectores naeseNoveb .anni CIO IP c XVI II,

74쪽

48 Apoloreticus eorum

ne plane ius patriae proij cere videren tur, postularunt ut Hollandiae legati qui

ad communem nationum Synodum erat ituri,ob ingentem numerum Ecclesiarum

Hollandiae nam ad quingentas is exi t, i us

haberent trium aut certe duarum sententiarun), recusatum id est a nationibus

alijs propter exemplum, quia sic habent acta) in negotiis ad conventum sederatorum spectantibus,nationi cuique non nisi ius unius sententiae esset. Magna illis gratia debetur,qui olim, cu institueretur Seianatus sederis, consessus de rebus maritimis, alij que, curam gesserunt ut Hollaniadiae pro sua magnitudine ratio haberetur, neque se illo colore quem nunc adhibi tumdiximus,passi sunt cludi.Cui digitum

concedis,saepe manum attrahet.

Ultra dicitur, si libertas sacrorum uni cuique nationi permittatur multa inde in commoda sequi. Sed vetus, VerumquCverbum est: aliud esse incommoda osten dere,aliud refellere argumenta. Nam res humanae ac praesertim publicae eiusmodi sui,ut Vix quicquam statui possit, quod in commodis omni eX parte careat. Ex majoris partis sententia inter nationes constituere quicquam in religionis negotio, magnis hoc quoque incommodis non Ca

ret et

75쪽

ὸ qui Hollandiae praehuerunt. Ab

iel: Vtiam ante demonstratum est, & ipse rerum experimento certius forte costabit. At si relinquas libertatem, proc reS nationis cuiusque etiamsi sociis obstricti non lint , non desinunt obstricti esse Dei ver- O , ra ioni & Vtilitati publicae, sicut & in aliis rebus civilis imperas non sociis,sed legibus patriae & bono publico obli antur. m etsi nulla orta esset aut exspectari posset de religione controversia , tamen ad honorem spectat procerum cuiusque

nationisVt quam tuentur religionem,eam noscantur tueri non aliorum imperio aut metu, sed sua sponte. Neque Vero tanto Iunctionis suae tempore ita se gesserunt,ut aut pro contemtoribus pletatas, aut promimicis boni publici haberi mereantUr.

Etiam Licesimanis temporibus peregrini quidam prae se tulere ardentius studium

religionis, quasi genuini legitimique re

Gores eam retia frigidius curarent: sed res docuit ambitionis & avaritiae id fuisse obtentus. Suo contentum essu non eramua

Vprae pietatis pars est. P

76쪽

1o is pologeticus eorum

CAPUT III. Qualem sacrorum reformationem tueri propos itum fuerit proceribus Hollan

ET olim,&temporibus nostris ubique

ferme terrarum magnum discrimen annotari potuit inter eos qui in republica, ω eos qui in sacris muneribus occupant circa controversias de rebus divinis. Nam hi quidem magni eas omnes solent pendere t in quibus ars ipsorum& quicquid supra caeteros eximium habent, consistat Illi contra intcti in quietem civitatis, putant in rebus eius generis saepe incolumi lege divina, esse aequitati & concessioni mutuae locum, unde saepe accidit, ut a sacrorum professoribus magistratus traducantur laquam quibus divina veritas non satis cordi ssit: contra facrorum magistri a magistratibus tanquam duri, dc intracta

Hoc ipsum discrimen iam ab initio bellorum in Hollandia se aperuit. Princeps Uvilhelmus & Hollandiae rectorcs non

77쪽

qui Hollandia praefuerunt. FI

tantum inquisitionem in hominum animos. sanguinaria edicta exhorrucrunt, sed cum iam ante centum pluresquC annos pii doctique plures animadversis erroribus,quos longi temporis incuria inChristianitatein invexerat,reformationem de siderassent, id est emendationem, repositionemque rei in statum pristinum, & ipsi animo in id propenso fuere: sic tamen ut

non arcte nimis se alligarent sententiis in quibus inter eos ipsos qui reformationem urgebant,disconVeuiebat. At pastores studio in praeceptores suos quorum Voce aut libris profecerant,annitebantur eorum dogmatis quantum possent auctoritatis circumdare. Haec intentionis di Versitas non parum augmenti inde acce pit,quod rectorum plerique cognitionem errorum qui se in sacra insinuaVerat,Eras mi Rotterodamensis scriptis debebat, qui ad pacem SI aequitatem totus serebatur. Pastores contra institutionem suam maxime hauserant e scriptis Calvini, & alio rum sua placita animosius defendentium. Huic rei id consequens fuit Vt reforma tionis autReformatae religionis Vox alitera reipublicae moderatoribus,aliter a pastoribus Ecclesiae sumeretur, nam hi quidem eo nomine Intelligebant consensionem

78쪽

sa Apologeticus eorum eum magistris suis circa dogmata quamis: illi vero Dei cultum a mendis gravioribus purgatum, &in sensu super controversis placitis non nimis angustis finibus constrictum. Cui ambiguitati vitandae tapereipublicae rectores Christianam religionem aut Euangelicam dicere maluerunt, aut certe Reformatae vocabulum addita voce Evangelicae explicare,ut qui religionem alligare soli Evangelio, id est Chris hi dogmatibus vellent, non multis adscititiis interpretamentis. Ita videmus in sedcre quod Hollandi de Zelandi anno CIDII Lxxv I fecere agi de tuedo usu Reformatae Evangelicae religionis, & inhibendo usu sacrorum Evangelio pugnantium, hac tamen lege ne cui ob animi sui sentcntiam,negotium exhiberetur. Idem conspicere est in legibus sub quibus Principi Vvilhelmo anno CID ID LxxxI potestas quaedam quasi dictatoria delata est. Insedere quod cum Anglia initum est anno CID ID Lxxx I mentio est verae Christianae religionis: quae verba etiam in sacramento militis navalis reperiuntur: & in mandatis praefecturae Hollandicae datis Principi Mauritio. Quantum Principi Vvillic Imo displicuerit pastorum quorundam nimius rigor,

79쪽

qui L Alandiae praefuerunt.

inter caetera intelligi potest ex literis quas Aldegondius, inter Principis amicos id temporis gratia & consilio primus , belli

primordio scripsit: ubi sic ait. Princeps cinefarram suo artim ordinum nomine mecum expostulavit , quasi id agatur ut imperiam Ecclesiasticisibi in constientias arrogent,se suis legibus ac institutis sui fere bi reliquos studeant, laudavitque dicium monachi qui nuper fuit, excipientis ad ea quae tum flibi objctebantur, haud aeque nos roram ostam calefaciam fuisse, atque illorum quos tanIopere Incesseremus: --dere se plane antequam par oculorum laba rur , parem utrobique imperi, Ecclesiastici fore rationem. Idem ille Princet S cUm anno-tasEt ea quae dure ac rigide acta erant in Synodo Middelburgensi anni CID ID LXXXI,& secutam inde animorum offensionem , Hollandiae primoribus denuntiavit, ni in tempore obviam irent,praeVidere se & religionis reformatae & reipublicae exitium,quae 1psa verba inserta sunt primis mandatas quae Hollandiae proceres dederunt a se delegatis ad concipiendas leges super negotiis Ecclesiarum, in quibus & hoc additurit veniandum hoc se

legibuι ut incolum , essi Christiana libertas ne decretu atque constitutionibus materia ca-

80쪽

tammiae, ac dissidia tum in religione tum alibi

orirentur.

Princeps idem religionem ex formula Augustalia,qu Lutherana dici solet,eande cii Reformata asse iudicavit, cu tam ninter utriusqu e doctores cotroversias esse non nesciret. Itaque tum in Apologetico, tum in aliis ab eo scriptis *pe invenies,ubi profiteatur Reformatς se esse religionis,&xursum ubi dicat se eius esse religionis Cuius pater fuerat,quem Augustanae formulae sectatorem fuisse constat. Rursum is ipse Princeps, fraterque eius Ludovicus Brederodius tape hortati sunt magistros familiae Reformatae,ut nomine ac titulo formulae Augustanς se Commedaret. Etiam oppido Uvordano Princeps usum religionis publicum ex ea formula concessit. Et tam anno CID ID LXXUmpar religionum constituta est, Romane nsem tantum & Reformatam religionem admittens , BruXellae, Antuerpiς,atque alibi data sunt templa formulam Augustanam sequentibus, tanquam qui & ipsi sub Re formato nomine comprehenderentur: sicut & in colloquio Agrippinensi postulata est libertas publica sacrorum non minus pro Augustanς disciplinς c tibus,qua

pro aliis Reformatos se vocantibuS.

SEARCH

MENU NAVIGATION