Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

411쪽

Graecis , quorum unus erat mona-achus, alter eruditus mediocriter, ter lius puer tredecim ferme natus an nos. Monachus oblivione praetermiserat horam prandii. . Itaque curatum est a nobis, ut cibi nonnihil adferre r. Ille contentus erat duobus ovis,

nec passus est adferri plus eduIiorum, bibit item quam parcissime. Ipsem hi semper visus est vir modestus ac

bonus , nec incurius sacrarum litteraarum , tametsi praeter vulgatam Graecorum linguam nihil noverat. Culvus erat tam vilis, tam horridus α ualidus . ue existimem hilariorem , illum e ullius amictum fuisse. Hactenus omnia digna monacho. At nota respondebant, hujus convivii bellaria. Amoto cibo, reditum est ad tabulas. Doctus ille protulit libellum Graece scriptum quo reserebantur miracula. Ferunt autem apud Graecos hune esse morem, ut sacerdos a sacro Fecitet apud populum , si quod ali-eubi miraculum aecidit. Hoc quidam lata uae discipulus fuerat imiram

tuss

412쪽

ERAsMI ROT 1 R. 3ITtus , sic ut eadem esset praefatiuncula, qua sacerdos solet excitare plebis attentionem , Iursus eadem clausula, qua populus audito miraculo conis luevit accinere gratias & gloriam, Deo. In medio erant obscoenitates, quales apud nos vix ullum scortum

auderet in balneis proloqui. Ad harum recitationem meus monachus

tanquam ad rem mire festivam mire coepit hilarescere, gestire , solvi in cachinnos, & ad singulas obscoenitates, accinebat clausulam solennem. Puer accumbebat in medio, cujus aetati conveniebant fabulae magis pudicae. Equidem in monacho desiderabam rectam institutionem potiusquam bonam mentem. Tales nimirum evadunt, qui nihil aliud distune quam ceremonias. Oblatae fuerant earnes , & erat dies quo fas erat aliis vesci. Ille magna religione recusabat. Nec passurus erat vestem mutari. Et in ea re , quae pertinebat ad veram pietatem, tam erat irreligiosus. Saltem adolescentuli reverentia debebat hominem a tam obscoenis jocis revo- v

care.

413쪽

care. Paulus non praescripsit cilicium aut sordidam vestem. Linguae castimoniam non uno in loco praecipit, velut ad Ephesios: Omnis sermo maius ex ore vestro non procedat sed si

ruis bonus ad aedificationem fidei, ut

et gratiam audientibus. Rursum capite proximo : Fornicatio autem Scomnis immunditia aut avaritia , nec nominetur in vobis, sicut decet sau. chos, aut turpitudo , aut stultiloquiu, aut scurrilitas quae ad rem non perti. nent . sed magis gratiarum actio. Uanitatem inibi detestatur, dicens: Propterea, inquit , deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquinque cum proximo suo , quoniam suismus invicem membra. Quanta solicitudine deterret Timotheum ab inanibus verbis, quas ille M φανεας ap,

pellat, quanto stomacho detestatutinania & in frugifera loquentes, quos

ματ ολέγης appellat. Et Timotheo scribens non fert otiosas & curiosas viduas , quae per alienas domos vagantur loquentes quae non oporter.

Eidem scribem detestatur inutiles

conten

414쪽

E R A s M I ROT 1 R. 3 syeontentiones , quae sub eruditionis

fuco gignunt dissidia , eas significanti verbo vocat Iam futilitas, maledicentia & Obtrectatio, praeterquam quod est indecora Christia no, saepe nec utilis est nec tuta. Foriatastis habet nonnullam voluptatis titillationem , sed inhonestam, sed quae multam doloris usuram secum tra' hat. Effutisti quod erat reticendum, mox sequitur poenitentia, perpetuaque solicitudo, ne quod garriendi temulentia provectus sic credidisti alienis auribus ut revocare non possis alii vicissim apud alios effutiant, donec res permanet ad eos, quos minime tutum sit offendisse. Itidem bte.

vis illa maledicendi voluptas magno perpetuoque dolore retalia tur , dum juxta proverbium: Ubi dixeris quae velis , audire cogeris quae nolis. Ee quemadmodum scripsit Hesiodus :Ubi dixeris male, peius audis. Proinde qui paratus est in alium dicere,

se ipsum examinet, num Vacet omni

erimine. Τurpissimum autem fuerit,

si qui calumniatur, deprehendatur

415쪽

3so LINGuΑ in eodem esse crimine, quod intendit alteri , veluti in convitio luscus appellet luscum. Turpius etiam si furti crimen impingat in alterum . qui commisit ipse sacrilegium r aut si incesto contaminatus alteri de scorto calumniam struat. Nimirum istuc est dispicere festucam in oculo fratris , cum trabem in oculo tuo ei reum feras. Omnino fieri non poterit, quin minus praecipites simus futuri ad male loquendum de aliis, si manticarum fiat inversio, & quod a tergo pendet revocetur in pectus. Hic itaque quem honesti ratio non cohibet a maledicendo, mali metus p terit coercere , & linguae pruritum periculi consideratio, veluti clavus clavum propellet. Profuerit & illud, animo recolere plurimorum hominum exempla, quibus incontinentia linguae magno malo fuit, maxime siquid incommodorum nobis ipsis hinc accidit. Prius itaque sibi quisque

loquatur: Tantam calamitatem mihi peperit unicus linguae lapsus , nota committam ut iterum ad eundem impiu-

416쪽

E RAs Mi ROTER. 36 impingam lapidem. Conducit & hoc. si dum a se quisque rationem eXigidacti diei , non minus diligenter ad calculum vocet, si quid verbis peccatum sit, quam factis, & si quid deis prehenderit elapsum quod praestiterae continuisse , verberet seipsum flagel

Hac exercitione facile. paratur iudicendo frugalitas quaedam ac sobrietas, & circumspectio cum prudentia conjuncta. Indicat & alterum remedium ille sapiens Ecclesiastes , ne facile commoveam ut hominum maledictis. Id tale est, ut attacti eonvitio recolamus, quod ipsi non raro male dixerimus aliis. Ea res faciet, ut moderatius feramus illata iniuriam, & si nobis ignosci postulamus, aequum erit & aliis ignoscere. Ecclesiae verbal sic habent: Et quidem in omnes seris mones quos loquentur impii ne dederis cor tuum, ut non audias servum tum maledicentem tibi. Etenim frequenter scit cor tuum, quod & male

Q dixisti

417쪽

dixisti aliis. Ad quaedam ho*inum

maledicta connivendum est , sic ut audientes non audiamus. Alioqui si venemur auribus quid quisque de

nobis loquatur , famulorum sermo nibus frequenter commovebimur. Diximus quemadmodum & aliorum petulantiae medendum sit, & nobis ab eo morbo cavendum , aut quomodo corrigendum malum quod collectum est: nunc locus monet ut

paucis attingamus quo pacto fieri possit , ut quam minimum lardamur alienae linguae virulentia seu futilitate. Hic nullum est remedium emcacius, quam ut homo sic moderetur omnem vitam suam , ne quid habeat maledici lingua, quod jure merito

que in ipsum jaculari possit. Est qui

dem & mendax calumnia, nec Veretur innocentes impetere , verum vix

nn qua de nihilo movet tragoediam, sed vel exaggerat, quod erat exiguum, vel depravat quod ex se quidem syncerum , nonnullam tamen speciem abet mali. Vertit in venenum, quic-

418쪽

Est As MI ROTER. 363 quid exsuxerit araneus , sed non ad repit ad quamvis herbam. Non enim attingit absinthium , & sunt materiae a quibus abstinet in perpetuum. IaAristidem nulla orta est calumnia, tanta erat morum integritas. Quod si quid mali rumoris oriatur adversus innocentem , quoniam radicem non habet unde alatur, mox evanescit, α quod de nihilo natum est, in nihilum dispexit: nonnunquam & in gloria vertitur ejus qui praeter meritum aspersus est. Paulus Apostolus, non ignarus quata sit sycophantarum malitia , monet ut non solum abstineamus ab omni malo, verum etiam ab omni specie mali. Fatetur idolum Midolothytum nihil esse , dc tamen ob impias hominum suspiciones jubee abstinere ab idolothytis, si quis ex

accumbentibus monuerit , carnem

esse immolatiliam. Fatetur esse fas ut qui altari servit, de immolatis vivat, Sc tamen hac potestate non usus est apud Corinthios, quia non expediebat euangelio. Iulius Caesar Pom-

419쪽

peiam uxorem repudiavit . quod rumor esset illam a Clodio vitiatam , post eum Clodius incesti reus ageretur , ac Caesar citatus cum testimonium dicere iuberetur , negavit se quicquam tale suspicatum de uxore. Mox cum accusator subjecisset, curuitur illam repudiasti 2 Quoniam,

inquit, decet Cassiaris uxorem etiam rumore sinistro calumniaque vacare.

Graviter quidem Caesar, sed majorem laudem tulisset, si hoc in seipso praestitisset , quod exigebat ab uxore. Caeterum quod ille non praestitit, no- his certe pro virili praestandum est,

ut cum Paulo omnia sustineamus citius , quam nullum offendiculum demus euangelio , hoc est, professioni nominis Christiani. Paulus in tantum. vult episcopum omni vacare crimi- .ne, ut n/n existimet illum dignum eo munere, nisi probatus sit etiam illorum testimonio qui foris sunt. Sic enim ille vocat eos qui nondum amplexi sunt euangelicam professionem. Nec est quod metuamus calumniam,

420쪽

ER A s MI RO T ER. 36ssi Christo pr stiterimus synceram co- scientiam , quemadmodum elegan- ter docet Petrus Apostolus in epistola priore. Et quis est, inquit, qui vobis noceat, si boni aemulatores fue

ritis p Sed & si quid patimini propter

justitiam , beati. Timorem autem

eorum ne timueritis , ut non contur

bemini. Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris , parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae iavobis est spe, sed cum modestia & timore , conscientiam habentes bonam, ut in eo quod detrahunt de vobis confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversa- άtisne m. Melius est enim ut benefa cientes si voluntas Dei velit pati, qua malefacientes. Verum quoniam dita sie illimum est praestare vitam sic undique in culpatam , ut nihil inveniat calumniator, quod vel arrodat, vel depravet, quaerenda est ratio qua fiat,

ut quam minimum noxae nobis ad inferat maledica lingua. Ad id primum Ro condu-

SEARCH

MENU NAVIGATION