Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

401쪽

Qui vehementer sitiens imperare λbi potest, ut in totum abstineat a potu, facile temperabit sibi ne plus satis bibat. Itidem qui cum est oblata dicendi occasio, & linguam sentit ve-

Iuti sitire, ut sese effundat in argumento in quo libenter versat ut, sibi potest imperare , ut in totum sileat, donec ne eessitas aut utilitas exigat Orationem : idem facile sibi temperabit, ne dicere exorsus semet multa nugacitate ingurgitet atque inebriet. Ea dicendi moderatio non est petenda ab affectu dicentis , sed auditoribus: id fiet sit consideres , non quid tibi jucundum sit dicere , sed quid alios juvet, aut expediat audire. Sin aura aut miles non prius desinet nugari de suis periculis ac victoriis, qua Ipse satietur referendo, quamlibet Iliadem superabit narratio. Verum si cogitet quid haec ad istos qui audi ut, judicabit esse satius eos adhuc in hi- ames ac suspensos dimittere . quam

nauseantes ac vomiturientes prae saturitate. In fine comoediarum sole nis

402쪽

Ε R A s MI, R O T E R. enim desinunt ut spectatorem adhuc famelicum dimittant. At nugacium narrationibus plerunque pro plausivdatur oscitatio. , pro laude accinitur Ohe. Quisquis igitur in his argumentis, in quibus libenter versatur ob a Diactum naturalem , sese dicturientem cohibuerit, facile temperabit in caeteris. Athenodorus philosophus cum Ob ingravescentem aetatem dimitti petiisset ab Augusto , discessurus admonuit illud , ne quid iratus faceret, diceretve . nisi prius Graecorum literas ordine recensuisset, velut in his pharmacum quoddam inesset ad verissus iracundiam, ac philosophus indicabat moram interponendam esse. Caesar delectatus eo dicto, complexu Shominem, Adhuc, inquit, te mihi

est opus, & annum etiamnum apud se detinuit, ut eo magistro disceret silentium. Cur & nos non demus tantum spatii linguae ad garriendum erumpere gestienti, quanto literarum

numerum liceat percurrerer In comoedia Laches senex cum meretrice

Bacchide colloquuthrus, sic apud R

403쪽

Qui vehementer sitiens imperare λbi potest, ut in totum abstineat a po- tu , facile temperabit sibi ne plus satis bibat. Itidem qui eum est oblata dicendi occasio, & linguam sentit veluti sitire, ut sese effundat in argumento in quo libenter versatur, ubi potest imperare , ut in totum sileat, donec necessitas aut utilitas exigat orationem : idem facile sibi temperabit, ne dieere exorsus semet multa nugacitate ingurgitet atque inebriet. Ea dicendi moderatio non est petenda ab affectu dicentis, sed auditoribus: id siet si consideres , non quid tibi iucundum sit dicere , sed quid alios iuvet, aut expediat audire. Sin aura aut miles non prius desinet nugari de suis periculis ac victoriis, qua Ipse satietur referendo, quamlibet Iliadem superabit narratio. Verum si cogitet quid hae ead istos qui audi ur, judicabit esse satius eos adhuc imhiantes ac suspensos dimittere j quam

nauseantes ac vomiturientes prae saturitate. In fine comoediarum solenis

404쪽

Ε RΑ sMI, ROT ER. 3έ enim desinunt ut spectatorem adhuc. famelicum dimittant. At nugacium narrationibus plerunque pro plausu datur oscitatio. , pro laude accinitu Lohe. Quisquis igitur in his argumentis, in quibus libenter versatur ob a Diactum naturalem , sese dicturientem cohibuerit, faeile temperabit in caeteris. Athenodorus philosophus cum ob ingravescentem aetatem dimitti ps isset ab Augusto , discessurus admonuit illud , ne quid iratus faceret, diceretve . nisi prius Graecorum literas ordine recensuisset, velut in his pharmacum quoddam inesset adversus iracundiam, ac philosophus indicabat moram interponendam esse. Caesar delectatus eo dicto, complexu Shominem, Adhuc, inquit, te mihi

est opus, & annum etiamnum apud se detinuit, ut eo magistro disceret silentium. Cur & nos non demus ta

tum spatii linguae ad garriendum erumpere gestienti, quanto literarum

numerum liceat percurrere t In comoedia Laches senex cum meretricc

Baechide colloquuthius , sic apud R

405쪽

3so LIN. u Aloquitur: videndum ne minus pro pter iram hanc impetrem quam possim, aut ne quid faciam plus, quod post me non fecisse satius sit. Persuasum habebat senex Bacchidem

obstare, quo minus Pamphilus revocari pateretur uxorem. Id si verum fuisset , erat iusta stomachandi causa. Quod si suo animo, ut tum erat affectus, morem gessisset, non habuisset laetum exitum fabula. Nunc civiliter expostulanti , civilitet responsum est, cognovit errorem , impetravit quae voluit, totus comoediae tumultus jucunda catastropha solutus est. Si hoc faciunt homines idiotae in comoediis, quid decet facere facerdotes, & monachos Christianos in concionibus , praesertim aurem in

edendis libris p Quod apud Homerum Pallas facit Achilli, hoc in nobis debet praestare ratio. Tametsi Pallas illa tantum a pugna revocar, sat habens si stomachetur intra con vitia: At nostra Pallas ne id quidem permittit , ut convitiis in quenquam vi bacchemar, etiamsi temperetur a. si manibus.

406쪽

ERAs Mi Ro Tll R. 3 chi anibus. Imo si velimus auscultare spiritui Christi , quoties nobis aurem vellicat, pro maledictis referenda sunt benedicta. Est quidem impotens affectus ira : led magnam habet temulentiam & voluptate. Dulce est amanti sine fine garrire de sitis amoribus , at non est eadem voluptas iis . qui vacant amore. Amantes enim ob impotentiam affectus quo tenentur non solum existimant , omnibus hominibus esse curae quod agunt, erum etiam res in animas perinde quasi sentiane alloquuntur : velut apud

Plautum adolescens cum pessulis ostio litigat , siccum lectulo voluptatis conscio, sic cum lucernula c5sesa , sic cum violis aci strophiis M annulis ab amica missis, aut ad ami cam ituris , prolixas miseet fabulas. Itidem & in Bucolicis argumentis pastores imaginantur, & pecori ,, α montibus, dc sylvis , & fluminibus suos affectus esse cutae. Du Ice est in

hostem lingua debace hari, sed apud

eos qui nec amant , nec oderunt D ac

fortasse ne norunt. quidum

407쪽

qui nuper coeperat discere Graecas literas, eas quoniam ad amabat, quem cunque nancisci potuit, eum Graeco salutabat, cum eo Graece multa confabulabatur , etiamsi is nihil Graece sciret. Tanta erat ostentandi libido. At interim molestus ac ridiculus erat etiam iis , qui Graece nossent, quod illis promptior esset lingua Latina. Refert Plutarchus de quodam , qui cum casu duos tresve libros Ephori legisset, nullum mortalium non ob tundebat recensendis quae legeraris ec ullum convivium patiebatur esse iucundum , identidem repetens Leuctricam pugnam usque ad omnium n/useam. Unde vulgi iocus illi cognomen addidit Epaminondae, quod insolentius iactaret ejus ducis gelia, quam ipse solet qui gesserat. Huic vitio fere sunt assines, qui recens ex a- eadem iis domum redeunt in aliquo doctrinae genere titulum ac lauream assecuti. Verum eam ostentandi libidinem, quam ipsum tempus postea mitigat & corrigit , praeituerat ipsa ratione

408쪽

ERAsMI ROTER. ratione cohibere. Ut igitur qui metuunt inundationem , diligentius muniunt ripas, qua major eue solet fluminis impetus , ita convenk ille diligentius ad vigilare rationem moderat licem , qua voluptas quaedam impensus prolicit ad dicendum. Socrates negabat sibi placere potum, aut cibos, qui non sitientes aut esurientes illecebra quadam provocare ad bibendum atque edendum , quo S

genus sunt, mullum, aromatites, placentae, & Attica bellaria, quod ab his praecipue periculum sit intemperantiae. Ab his igitur potissimum erit e vendum sermonibus , qui nos dulcedine quapiam rapiunt, &ester ut longius quam oportet. Consultum igitur fuerit priusquam linguae solvas

repagula, circumstantia S omnes expendere , qui sis qui dicere parasia quale sit de quo loqui cogitas, quales apud quos dicturus es, quid tempus aut locus postulet. Denique quid boni malive ex oratione tua queat proficisti, vel tibi vel aliis. In his erunt quae dicendi titillationem tempere nr,

409쪽

LINGUA aut silentium suadeant. Sunt & illae partes pulsandae, unde juxta Thetorum praecepta ducuntur argumenta suasorii generis: Num rectu sit, num honestum aut decorum , num utile, num tutum, num jucundum, num facile , num necessarium. Harum re--rum cosideratio gignet in nobis cautionem in dicendo. Unde fit, ut que- admodum attigimus , legamus eloquentissimos homines qgre ad dicendum assurgere solitos . & in orationis.

initio trepidos fuisse. Nimirum &hic prudentia timiditatem , inscitia confidentiam parte. Pericles qui ob

admirationem eloquentiae dictus est tonare ac fulgurare, suggestum ascensurus, diis vota facere consuevit, ne quod verbum excideret imprudenti, quod minus ad rem pertineret. Et apud Romanos solenne erat dictu . rum pro concione, versiculis aliquot precari Deos , ut quod dicturus esset, felix ac faustum esse vellent reipubl.

Ac decorum quidem saepe pro loci,

temporis , ac personarum ratione mutatur : caeterum sutilitas, obtrectatio

410쪽

ER a s MI ROTER. 3s Ictatio, ac maledicentia & obscoeniis loquium nusquam non est indecor v. Quanquam in nonnullis aliquod vitium tolerabilius est , quam in aliis. Neminem quidem decet sermonis obscoenitas quam Graeci dicunt Mass-ve Ium ea detestabilior est in sene quam in juvene , in sacerdote quam in milite. Rursus apud adolescentes quam apud viros, apud liberos tuos quam apud alienos: Hic igitur quisque sibi disertus sit malum omnibus circumstantiis exaggerans.

Quid execrabilius quam canos, senes ac pene decrepitos turpitudinem exercere lingua, quam per corporis imbecillitatem exercere jamdiu desie rumi Manus alligavit paralysis, petdes Occupavit podagra , trahuntur ilia, nutat tremulum caput, delirat animus , sola lingua lascivit obscoenis

fabulis. Qui vultus erant convivaru, quae cogitationes, cum haec fieri videremus ὶ Vidimus enim non semel.

Qui post in illum jam digressum sex

mones Referam quos ipse vidi in Italia, sed ita ne quem attingam au

SEARCH

MENU NAVIGATION