장음표시 사용
191쪽
pulas erepant, quin etiam vino jam perinde abutuntur , quasi aqua fontana sit. L. Ea est stultae plebis dementia,ut DEI beneficiis nunquam recth uti sciat. I Scilicet illud est, quod dicitur: Nunquam sapiunt stulti, nisi in angustiis. L. Erso plectuntur merito. I. Quid quod admonitiones etiam irrident λ L. Sunt, qui nullam omnino ferre possunt i quin benε& comiter etiam monen tibus irascuntur. I. Audi aliquid gravius: fueruns, qui mihi Verbera minarentur,quum eos humaninsimh admonerem. L. Istud mihi novum non est. Nam&quidam mihi aliquando pugnum intentavit: quod nisi veritus esset mei patris aiusto-
ritatem, profecto vapulassem acerrime. Ι. Sed omittamus eos, quia coeci sunt: nec tamen,se tales
esse, intelligunt: jactant se probe callere, quid sit
Evangelium, qVum revera Evangelio adversentur. L. Si verbi divini ministros & pastores suos non audiunt, qui putas fieri posse, ut nos audiant I. Sectvamur ergo, quod praecipit Christus : N lite sanctum dare canibus. L. At sunt quidam simplices S benevoli, qui auditione verbi divini mirum in modum delectantur: hi sunt,quos docere est jucundissimum. L Quam gaudeo,uvoties in tales incidol ut ego illos complector libenter
L. Nee immerito, nam ubi eos docueris, tu m demum frueris laboris mi fructu, non sine voluptate maxima I. Sed nos ovid cogitamus: non vides,ut
nox rhnos oppresseriti L. Discedamus igitur:& eras si Dominus permiserit, pluribus verbis agamus una de studiisalacriter repretendis. XVI.
192쪽
Ludovicus a Praeviore deprehenμι in delicto amicum Iustum consulit qvo remedio paen- evadat.
Deo volente adversa nobis accidunt. Falso nobis adscribimus, quae soli Deo tribuenda sunt. Cupediae tentant pueros. Magistri in pueris deprehensis prudentia. Excusatio- esstmola. Paenarum metus ad remedium quaerendum
impellit. In adversis ad Deum in primis confu-liendum est. Consilium sine Deo nihil prodest. alus Omnis a Deo speranda.
Praeceptorisprudentia in tractanda ingeniorum varie-- rate. Consilium utile adpae ε evadendas.
Occafio captanda in adeundis homini .Exemplum fidelis amicorum consilii in rebus adversis.
JUSTUS. LUDOVICUS. OVid est, quod ita te tristem video λ L. Me mi
serum i vix sum compos animi: ita sumtimore perculsus. I.Quid inquam istud est L. Praece pior deprehendit. I. Qua in re t furtonet L. Mi minime gentium. I. In quo igitur L.In secreta compotatione. I. Indignum facinus. L.Heu mamiserum, quid agamὶ Ah ne te amictes tantopere ; qui aderant tecumὶ L. Fluvienus&Forensis: operditos, qui me huc impulerunti J.Ubi id factum fuit L. in cubiculo FIuviani: qui utinam hodie E lecto non surrexisseti I. inomodo tandem de- :hensi estist non erat obseratum cubiculum Imo, erat, sed ut scis preeptor claves habet
omnium e clavium: praeterea purabamus, illum in hodiernum fratrum conventum accessisse
193쪽
sisse, alioqui pessulum obdidissemus ostio. I. utcunque res habet, Deo volente accidit. L. Sie omnino sum persuasus: sed fere ita solemus nostra omnia sive bona, sive mala, vel prudentiae nostrae attribuere, vel imprudentiae. I. Qua occasione compotationem illam occoeperatis t L. Illi duo, quod satis nosti, non sunt convictores. I. Quid tum t L. Domo allatae fuerant eis ad victum, ne
scio, quae cupediae, quae utinam in via periissenti J. Sed noluit Deus: perge. L. Et quia illos interdum per otium doceo, heri post coenam ad istas epulas me invitarant in hodiernum jentaculum: I. Sed quid i eratne vinum t L. Imo plus satis erat vini. Habet enim vini doliola in cella Praeceptoris.
I. Quid Praeceptor, ubi vos sic epulantes vidit 3 Annon excanduit gravissim et L. Nihil prorsus commotus est: sed subridens, volo, inquit, & ego esse de isto symposio,si placet. I. o molestum convivam i quid vost L. Attoniti omnes obmutescimus. Nam eo dicto, statim se proripuit. I. Omnia signa video hic esse pessima. L. Quis ita non judiceti I. Oportet Praeceptorem aliunde rem olfecisse. L. Suspectus est mihi quidam, qui nos indicaverit. I. Quem suspicarisὶ L. Dicam tibi
post rei exitum. I. Quod invenies huic malo remedium t L Nescio: valde stupemus omnes: ta metsi duo illi convivatores mei nihil videntur esse liciti, habent enim in promptu causania. I. Quid tandem caulari queunt i L. Iveramus jent tum, inquient: quia mane, quum ceteri jentarent, eramus cum Parentibus, qui heri nobis attulerant
194쪽
rant alimenta. I. Illud quidem est aliquid: sed non tamen sic poenas evadent. L. Cur non 3 I. Quia id fieri debuit in triclinio palam, non autem clanculum in cubiculo. Illud etiam causam gravabit , . quod te, quum sis eonvictor, quasi ad crapulan dum adduxerint: quod quidem ipsi Praeceptori est maxime odiosum: tua tamen causa est longe
pessima. L. Cedo igitur, quid faciam, mi Iuste ὶ I.
Age, conferamus consilia , quibus sit fieri potest 3 absolvaris. L. Nihil est, quod a me exspectes in eo generer neque enim conniti locum habeo,neq; ullam remedii copiam. Sed tu, obsecro, explicavires ingenii tui, ad me eito juvandum. Animus pendet mihi, instat poena, satis vides ; ea, nisi quid impediat,post coenam exigetur. I. Id nequaquam fiet, quum enim crimen publieum non sit, non erit poena publica. L. Sive publice, sive privatim id futurum est,non disseretur. I. Recte judicas. L. V cauis est, quamobrem nunc ad Opem tuam confugerem; quod si me deseris , actum est, dabo poenas gravissimas. I. Ad Deum potius eonfu-. giendum fuit, sine quo nullum valet eonsilium , a quo item salus omnis & petenda & speranda est. L. Res est manifesta satis: & ego, priusquam te adirem, non praetermisi precandi officium: sed tamen vult ille pater clementissimus, ut iis utamur auxiliis, quae nobis offert ipse & quin in
manum dati inare te oro, per nostram arctismmam necessitudinem, ut consilio tuo nunc mihi succurras, hic non est eessandi, aut tardandi locus : huc igitur vires tua intende: hanc cau-
195쪽
COLLO U SCHOLAIT. iam suscipe, obsecro. J.' inandoquidem sic instas , ut vim adferre quodammodo videaris, dicam ex animo & vere, quod sentio. Nostin' prae-eeptoris ingenium t L. Novi, opinor, ex parte ali-.qua. I. Ergo memoria tenes, nihil esse illo ele- . mεntius erga eos quidem, quos videt summissos esse,& eulpam ingenui confiteri, superbis autem& eontumacibus vix aliq id potest ignoscere. L. Egomet ista non semel observavi. I. Scin' igitur, quid faciest L. Die mihi quaeso. I. Dum tua res adhuc integra est, tibi suadeo, ut hominem solus adeas in musaeo : & orationem habeas in hanc sententiam: En ego, Praeceptor humanissime, graviter peccavi, fateor: sed, ut scis prima est
noxa, quam admiserim. Nunquam enim antea
uvidquam admisi, quod flagris dignum videretur. Quamobrem, Clementissime Praeceptor, hanc primam culpam, si tibi placet, pristinae integritati meae eondonabis. Quod si unquam postnae recidero, causam non dico, quin plectar leverissime. Hae aut simili oratione illum, ut spero, exorabis. L. O consilium prudens & opportunum i I. Utere , si tibi videtur, tale certh est, quale mihi dari velim in ejusmodi malo. L. Sed unum restat, de quo sum solicitus. I. Ehol quid restat λ L. Non potero tam breviter& commodh dicere, in conspectu Praeceptoris , quam tu nunc di xisti. I Non debes adeo de verbis meis esse solicitus, modo teneas sententiam. L. Propemodum teneo. I. Bene habet: scribe nunc crasso modo, ut poteris: deinde confere
196쪽
mus una : postea edisces ad verbum diligenter. L. Hoc nihil est neque tutius, neque certius, sed quo tempore censes illum adiri poste opportune tJ. Qvumprimum videbis, eum a prandio serecipere in Bibliothecam: aut si seriri ut solet, ambu latum in horto solus iverit, tunc illum statim isqvere. L. QI onam utar exordio i I. Non opiis est alio, quam quo apud illum uti solemus omnes. I. Quod est illudὶ I. Praeceptor, licetne pauca L. Bene vertat OEus omne consilium tuum. Nune eo scriptum quod dixisti: deinde te revilam. i. Matura: nam instat hora prandii.
De moribo adolescentis ingenui, tam absentepatre, 'vam praesente. De qParto Deealogi praecepto. Geu Pisub de honore liberorum 'ν parentes.
Exemplum simulatae repugnantiae ad eliciem
LAMBERTUS. MARTINUS. P Ater tuus, ut accepi, rediit e Gallia, M. Rediit
sane. L. Quando λ M. Die Lunae vesperi L. Adventus ejus non tibi molestus fulti M. uvid moalestus 3 Imo vero jucundissimust sed eur istud r g sy . L. inia forsitan, illo absente, liberius via vendi tibi est potestas. M. nescio , quam mihi li Dertatem narres. L. Potandi, Iudendi, cursitandi M. An igitur putas, me nihil aliud agere, dum pater abelli L. Sic sere solent omnes. M. bissoluati quidem. Nam quod ad me attinet, absente patre sic vivo, ut eo praesente. Non poto, sed bibo, quantum satis est ludo, quum tempus postulat: N non/
197쪽
COLLO Q. SCHOLAsrinon discurro, sed cum bona matris venia in publicum prodeo, quum aliquid habet negotii. L. Etiamne matri tantopere subditus est M. Atque ac patri, quid enim putas Nonne de utroque aequale est praeceptum Domini Honora, inquit, patrem tuum, & matrem tuam. Quid Ethnicus ille auctor distichorum moraliuata
. Dille non aegra charos pietate parentes e Nec matrem olfndri , dum viae bonin esse parenti.
Quid paulus notar Filii, obedite, inquit, parentibus in Domino. Nonne parentis nomine pater& mater continenturi L. Istud alatinis observatur auctoribus. M. Quin etiam, si quod esset reverentiae discrimen, videremur optimo jure plus debere matribus, ut quae dolores tantos ac labores propter nos pertulerunt. L. Novi ego ista: &. quae dixisti, placent mihi omnia. M. Cur ergo
mihi repugnabas t L. Ut ea quasi repugnantia
nobis accerserem sermonis materiam. Nam, ut tuth nosti, Praeceptor saepe nos exhortatur, uin
strum otium in ejusmodi sermonibus impςndamus. M Bonum lane otium, quod honesto in negotio consumitur. L. Huc pertinet illud Africani apophlegma,qui dicebat,se nunquam minus oti sum esse, quam quum otiosus esset, ut ex Cicerone didicimus. M. Sed jam tempus monet, ut . huic sermoni finem imponamus. L. Recth mones, sortasse enim tua caula coena tardarur domi. M Pluma si Dominus permiserit) in proximo congressa. L. Preeor tibi noctem prosperam. M.
Et ego tibi placidam per membra rietem.
198쪽
midum consolatur amici siderium ac dolorem depa rris absentia.
Exemplum charitatis in afflictis eonsolandis.
LUDOVICUS. NARCUS. Subtristis mihi videris, Marce, quid rei est M.
Dies noctesq; de patre absente cogitor &ob eam rem interim moerore conficior. L. Quampridem abest. M. Quatuor abhinc menses. L. Nihil ad vos interea scripsit M. Ex quo discessit, ne ver hum quidem audivimus. L. Fieri potest , ut scripserit, sed ut literae interciderint, aut fuerint imterceptae. M. Quod dieis, veri simile est. Nam antea, ubicunque esset, solebat nobis scribere. L. Nonne hac aestate iverat Lutetiamt M. Eo ee te consilio tunc sese in viam dederat. L Confido salvum es . M. Ego quoque non diffidor sed non ideo meus allevatur dolor. L. Quid ait mater M. Ferh semper lamentatur: indὲ fit, ut mihi duplicetur aegritudo. L. Sed tamen non usque adeo te macerare debes. Potius enim deillo bene sperare oportet, quam te sic macerar . Quid enim sunt quatuor menses, ovoluta est parse eum, qui tot annos domo ablunt, interim jactati
per varios casu 1 per tot discrimina rerum e M. Sed
quid me consolantur aliorum casus S periculat L. Vide tamen, ne fis nimium delicatus, qui patris desiderium tantillo tempore ferre non queas. M. Ferrem equidem aequo animo , modo, illi ne esse, saltem intelligerem. L. Cui potest esse male, qui in DEo spem omnem collavit t
199쪽
COLLori SCHOLAs T. sive enim vivimus, sive morimur, Dei semper sumus: ut divus Paulus. M. Nihil dubito, istud esseverissimum: sed ea est carnis hujus infirmitas. L. Quid faceret igitur, qui in Christo spem nullam habeti M. Neleio. L. Sed cave tamen, ne ista tua impatientia DEus ipse offendatur. M. Delictum meum subinde agnosco , & supplex imploro veniam. L. Facis, ut debes. Sed audi, quaeso, o vidmihi nunc in mentem venerit. M. Quid istud est L. Quid si pater tuus navigaverit in Britanniam, negotiandi caunt Illic enim nunc est libertas maxima. M. Quam libertatem dicist L. Evangelii, quod illic auditur liberrime. M. Ain tu, Evangelium nunc esse in Britanniat L. Certa res est. M. Atque idololatriam profligatamὶ L. omnino. M. O auditu jucunda Evangelial L. Imo jucundissima. M. Sed unde scis istat L. Unde sciam rogas t Miror ego , te adhuc isnorasse, quod in ore est omni populo. M. Mirari desines , si scias, ubi nos habitemus. L. Ubi quae t M. In angulo totius urbis remotissimo. L. Atqui putabam, vobis esse domicilium in vico ad Rotandum. M. Iam ante migravetamus, quam peregre pateresset profectus. L. Quod igitur ignorabas, nunc habeto certissimum, utque magis credas, hoc audi praeterea, major pars Britannorum, qui ob Evangelium in hanc urnem, tanquam ad asylum,
sese receperant, in patriam remigrant, jam anto dies quindecir . M. O mi Ludovice, quanrumme isto nuntio de Britannicis rebus hodie recre
stit qualem adhibuisti meo dolori medicinam . L. Me
200쪽
L. S c solet D Eus noster suis adesse in extremis angustiis. M.Mirum,ni pater est in Britannia,jampridem enim saepius querebatur, qvod non esset tutus illuc accessus, ad merc turas obeundas. L. Quin etiam Britannus quidam, homo neque levis neque nugator, narrabat his diebus patri meo, se Iiteras certas illinc accepisse, in quibus hoc erat inter cetera, omnes undique ob Christi nomen
profugos in. ipsa Britannia excipi humanissime, tractariq; benignissime. M. Quid est igitur, quod
amplius dubitemus t L. Nulla, ut audis, restat ea de re dubitatio. M Tantum superest, ut in primis Dei optimi Maximi bonitatem extollamus, quan
ta possumus laude & gratiarum actione: deinde sedulo atque assidue precemur, ut sua benificia non modo eonfirmet , sed etiam indies magis ae
magis augeat. L. Igitur, mi Marce, memineris
patris salutem ipsi DEO per Christum sepimimhcommendare, Idque votis & precibus ardentissimis. M. Utinam ille suo Spiritu sic afficiat animum meum, ut ex imo pectore ejusmodi preces effandere valeam, quas ipse dignetur eXaudire. L. Volum sanctissimum, modo, quod quidem credo, ex animo profectum. M. O mirabilem consolatorem Deum nostruml O quantum valet in adversis rebus veri amici consilium &consolatio i L. Sed quo nunc ut M. Domum recta propero, ut haec matri quam primum nunicem,atq; ejus animum omni expleam gaudio. L. Faxit Deus, ut illa serio exhilaretur. M. Ita precor.