Theologia scholasticodogmatica juxta mentem D. Thomæ Aquinatis ad usum discipulorum ejusdem angelici præceptoris accomodata per F. Vincentium Ludovicum Gotti ..

발행: 1727년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

6 Quaestio I. De

natura, immediata nimirum cognitio , nego e mediata solum, concedo. Inhoe ergo sensit dici potest naturalit rinsita cognitio extilentiae Dei; vel quia omnibus naturaliter insertum est aliquid , ex quo per discursum pervenire possit ad certam notitiam Dei. Vel=uia per principia nobis innata hanc deacili possumus assequi . Vel quia deqexistentia Dei solo lumine naturae , etsi non certam , dubiam tamen , qua su Dpicari possumus Deum esse eos nitio nem habemus, qua excitatur intellectus ad quaerendam per discurium cognitionem certam, & tollendam a se dubietatem. Videri potest S. Doctor

peccare in M. ina, procedit enim ab universali ad earticulare affirm itive, nimirum a veritate in communi ad velitatem in particulari. QDie sicut no ita sequitur animal existit . sed homo eni mmat, ergo homo existi, quia posset animal existere in Bruto, licEt homo non exiit et ei: ita non sequitur in casu quia apud Atheos veritas existit , & si nonia existat Deus. Addo; nobis non esse per se notum, quod Deus sit veritas. Μarcion enim , & Manichaei esto blaspheme, admittebant unum Deum , qui esset author malo um, de parens mendacii.

es, vel non es, est nobis per se notarergo etiam ista Deus est . Respondeo negando consequentiam: quia ad coa noscendam primam propositionem sussicit cognoscere vim disiunctivae , seu contradictionis , quae regu latur principio nobis per se noto. MuοΓιhet est, vel non es. At ad cognosce adam secundam , oportet determinaiath coetnoscere connexionem huius subiecti Deus cum existentia , ad qliodsi ne discursu certo non pervenimus, ut ditium est.

es eoisudu, est per se i ota e iam nobis,

cum sit primum principium tondere-

existentia Dei.

sis; erso & isti Deus existit, quia ista

supponitur ad illam tanquam landa

mentum eius. Re ondeo cone. anteced. negando

cons. lichtenim cognitio practica su ponat cognitionem speculativam et non tamen oportet, ut, si cognitio practica sit immediata, etiam cognitio speculativa talis sit et Hoc enim principium Parentes sunt eolandi est immediatum e licet non cognoscamus immediate , quinam sint parentes nostri, sed

perdit cursum , & relationem aliorum . Ita quamvis non cogno .camus immediath dari Deum, sed per discursui tantum, nihilominus haee proposito Deus es eo endus est immediata, & primum principium praelicum. XXIII. Replicabis: esto ex quo Parentes sint colendi non cognoscamus, quinam sint parentes nostri immediate , tamen immediate cognoscimus parentes cllari et ergo ex quo haec cognitio Deus est colendus est immediata , licet non cognoscamus quis nam sit Deus , coi noscimus tamen immediate dari

Deum .

Resp. ex hac propositione Parentes sunt colendi se' ut quidem Parentes dari . at non de facto existere, sed si existant esse tolendose ita ex hac propone Deus est colendux , non sequitur Deum absoluth existere . sed si existat esse colendum. Addo discrimen eis quod Parentes . quicumque sint, coistendi sun ; at Deus colena iis , est lus

verus Deus: hunc autem vere dari no

bis per se non innotescit, sed per dis.

cursum.

XXIV. Dices 4. Puer perveniens adii sum rationis tenetur pro primo instanti se convertere ad Deum iuxta doctrinam D. Thomae: sed pro eo primo instanti non potest notitiam Dei perdiscursum acqui ere . cium ad hanc vix perlongum tempus Theologi devenerint,

ergo dcc. XXV. Respondeo T. Puerum pervenientem ad usum rationis teneri se conis vertere ad Deum , non ut cognitum di

stincte, de in particulari, sed consusEsub Diqitigod by Cooste

22쪽

Dub. I.

fill, ratione nempe beatitudinis, & finis ultimi, quo pacto diximus abso ue disicurla cognosci posse . Secundo dico quod eum primum instans usus rationis ni instans, non physicum, sed morale, datur locus , ut part m ex discursu, qui facilis est, partim ex iis, quae a parentibus audivit, possit assurgere ad cognitionem Dei etiam in particulari, maxime quia credi potest, eum speciali lumine , Deo illustrari: quod in iis, qui nutriuntur in fide Catholica potissi

mum contingere credimus.

Quae hactenus diximus, de nobis Viatoribus intelligi debent. Si enim de Beatis sermo ut, liis procul dubio

per se notum est, Deum esse. Ita D.

bis sinquit est per se notum , quod tum sua parte sit majus, sic videntibus ipsam divinam essentiam per se notis mum es , Deum esse , ex hoe , quοή sua essenιia ea Dum esse. Sed quia ejus eseseutram videre non possumus, ad ejus siecognoscendum , non per se ipsum , sed per

ejus esse aias pervenimus.

DUBIUM II. An de existentia Dei dari possit ignorantia invincibilis.

. I. Aliqua praenotantur.

tiae Dei haberi non potuit nisi

per discursum ,& dentur ali qui homines a restes , ac in sivis edueati , adeo hebetis ingenii, ut vix diceuisum aliquem formare possint, plusique ferarum more vivant, quam homi innum , qualem etiam nunc esse partem Tartarorum , Caraibarum , & Canadensum, testantur , qui eas regiones penetrarunt . Locus aperitur praesenti

Dubio. an scilicet istis ignorantia, quam habent de existentia Dei, sit in culpabilis, & propterea invincibilis. Pro hoc

Dei sub ratione particulari Deitatis

non fit nobis per se nota, per se tamen nota est existentia sub ratione comm ni Beatitudinis, ex qua sicut moveri potest quilibet ad desiderandam beatiis tudinem saltem in generali, ita excitari potest ad quaerendum quodnam sit iα particulari suae beatitudinis obiectum.

in partieulari suo ratione primi entis , primae catiis , primi provisoris per se,&sine discursit certo non innotescat, negari tamen non potest, quin identidem in quolibet naturaliter oriatur aliqua cogitatio aliquam saltem sunpicionem, aut dubium pariens de Dei existentia, quod dubium si advertere velit, possit homo a se tollere. Hac de causa saepius Patres docent cognitionem Dei esse nobis insitam , ingenia

tam. rmplantatam , & ut ait Datnascenus lib. a. de fide eap. 3. inseminatam .

Hac de causa in repentinis, & motibus indeliberatis cum humana destituitur ope, nemo cst, quamvis barbarus, qui Deum non invocet, & ad Deum non confugiat . Quis autem ait Tertuli. lib. de Testimonio animae c. s. in ejusmo

di eruptiones anima non putavit doctrinam esse natura , se eomenita , cringenua conferca tiae taυια eomm ista f

huic antea praemiserat et hae testimonia anima quanto vera , ι antis simpliata . Et infra. Magistra natura , anima dis puta : quidquid aut illa eloruit , aut bla νdicit , a Deo traditum est, mes syrosea luet ipsius magis ra. Et in Apologetico c. I . postquam ait quod anima dum resipistit ut ex trapura, ut exscm

no , ut ex aI1 qua Pa Ieιudin' .... Deum nominat exclamat. O testimon um ani

ma naturaliter Chνistians s Hinc potest quodammodo dici per se notum. Π bis, Deum esse . Cui ut obse ivat D.

coniuetudo, qlia homines ab incunabulis soliti sunt nomen Dei audire.& in vota care: consuetudo autem , & praecipue quae est a principio obtinet vim naturae I ea enim quibus a pueritia animus imbuitur, ita si rna iter tenentur, ac si essent naturaliter indita. IV.

23쪽

8 Quaest. L De

IV. Hue respexit S. Ambrosius Iib.

I. contrag. cum ait: Hanc esse selen tiam naturalem , sinὸ qua nemo nUciis tur ; adeὸ ut euilibet ingenitum sit cras um , ae in utero matris impressum , ae insitum , esse Regem , ae Dominum eunctorum quaeumque sunt moderantem

Oe. Hoc idem agnovit Epicurus ipse,

qui ut Cicero resert Iib. r. de natura Deorum . Vidit quod in omnium animis Deorum notionem impressisset ipsa nati. νa . Unde idem Cicero lib. t. de Iegibiar. De hominibus , inquit, nulla genr est ,

neque tam immansueta , neque tam ferrea , qua non , etiamsi ignoret, qualem Deum habere deceat. tamen habendum

sciat. His ergo prae oculis habitis. V. Noto 3. Ignorantiam eisu duplicem secundum Theoloλos, nimirum' vanet bilem ; de invincibilem. Vincibilis est, quae adhibita morali diligentia vinci, ac superari potest . seu quae naturae viribus, & ordinariis gratiae auxiliis superari potest. Invincibilis autem est, quae nulla morali diligentia, seu nec naturae viribus , nec ordinariis gratiae auxiliis vinci, ac superari potest . Prima censetur voluntaria , sive in se , sive in causa , & indirecte ; unde culpabilis est, nec, peccato eAcusat , iuxta illud prophetae Psitim. 33.

U. q. Noluit intelligere , ut benὸ ageret.

Secunda vero involuntaria est tum in 1e . tum in causa , & proinde inculpabilis est, & a peccato excusat. VI. Noto 4. Quod non est necesse, ut illa coanitio, qua ignorantia vinci debet sit omnino evidens, & demon-stiativa; sed sufficit, quod sit probabilis, & ouod nulla Occurrat ratio evidens, quae suadeat opp'situm ; quare ad vincendam ignorantiam satis est illa cognitio, quae habetur per relationem , aut init ruet mnem alterius, vel per aliquam pro Dabilem coniecturam , etiamsi pariat solum suspicio-Nem, aut dubium. VII. Status itaque praesentis Dubii est, non, an quis in vincibiliter carere possit demonstrativa existentiae Dei cognitione, sed an carere possit

exsentia Dei e

quliumque etiam probabili eoniectu orali cognitione , aut suspicione deis Dei existentia , ut nihil appareat reddens oppositum saltim probabile: ad

operandum enim moraliter non requiritur certitudo metaphysica, sed sufficit quaecum ue cognitio : ideoqueis non eximitur a peccato , qui carens certitudine metaphysica, se teneri ad operandum, habens tamen aliqualem.& saltem moralem , non operatur , vel

habens dubium, dubium deponere negligat.

test, aut de tota vita, aut solum pro brevi tempore. Aliqui enim Theologia usi sunt scribere, nonnullos homines posse per totam vitam laborare ignorantia invincibili existentiae Dei. id est carere cognitione non solum demonis strativa, sed quacumquc cognitione de Dei existentia. Alii dixere. ejiismodi ignorantiam, esto non per longum, ad breve tamen tempus reperiri posseis ;sive hoc sic primum instans usus rationis, sive aliud vitae tempus. . II.

Statuuntur assertiones.

D sum rationis laborat ignorantia in vincibili existentiae Dei, qualenus continetur sub bono in communi, 3t sub obiecto beatitudinis . Probo quia in multorum sententia homo peris veniens ad usum rationis, esto non teneatur se convertere ad Deum , ut cognitum distincte , & in particulari,icnetur tamen se convertere ad Deum, ut cognitum consu se, quatenus scilicet est obiectum beatitudinis, aut si nis ultimus honestus . ergo quilibet tenetur Deum saltem sub hac ratione co litos cere: si autem tenetur potest.

Quod sit p:o eo instanti ad Deum non advertat , & ignoret , ignorantia ei non erit invincibilis , sed vincibilis,& culpabilis.

minem

24쪽

mb. II. g. II.

minem pervenientem ad usum rati nis la are ignorantia invincibili Dei, etiam sub ratione particulari considerati . Ratio est primo, quia, ut supra dictum est , testimonium conscientiae de Dei existentia tacere non potest, quin primo illo instanti, quo homo incipit deliberare de se ipso , aliquam

de Deo cogitationem , aut certam- ,

aut saltem probabilem non suggerat, ita ut si ad eam attendat , u se ipsi im, aut creaturas respiciat, ad Dei cognitionem statim eum perducat ;Tam evidens enim est creaturarum cum Creatore connexio , ut, qui ex animo attenderit , ne momento quidem temporis esse possit sine cognitione Dei, vel demonstrativa , veI sa tem coniecturali, & probabili. Addo, Deum ipsum se suo lumine cuique tunc demonstrare, iuxta illud Ioann. r.

v. s. Erat lux vera , qua illuminax omnem hominem venientem in hune Mun

cum, & adeo illuminat, ut si tale lumen sequens ad Deum se converistat, ad talem conversionem sequatur infusio fratiae habitualis remissiuae peccati originalis, ut docet D. Thom. I. 2. quot. 8'. art. a. Quod certe non

contingeret, nisi talis esset conversio, qua Deum expresst cognitum , imo etiam ut pratiae authorem efficaciter super omnia diligeret.

aursu neque ad. breve tempus potest Deum invincibiliter ignorare . Hoc

probat S. Paulus Rom. r. v. Io. EP.

.ubi de Gentilibus , & Barbaris loquens

ait. Quod notum es Dei , maufestum es in illis , Deus enim iuit. mani sa- init. Sed quomodo Inυisibilia enim Usius a creatura mundi per ea , qua facta funt, intellecta conspiciuntur : fempiterna quoque ejus virtιιs, diυiniaras . ita ut sint inexcusabiles. Si ergo Delisutiam Barbaris per ea , quae ab

ipQ sacta sunt, ita manifestat se , suam viriurem, & divinitatem, ut si ad eam non attendant, & igilorent, sint inexcusabiles, si Nonit Paulus, deo, Deo non posse dari ignorantiam excu-

Tom. II.

to lumine Deum non videre, esse culis pabile. Propterea David omnes Deum ignorantes sine u Ila exceptione pronunciat reos, dignos ii I Dei, & poena . Munde linquit ps S. v. 6. iram

tuam in genter, qua te non noverunt.

Et Τertullianus tantum abest, ut eX-cuset eos . qui ignorantia Dei laborant, quin eam ignorantiam, lummant delictorum appellat. Et haera inquit apologet. c. 17. summa delicti noleu

tium recognoscere, quem ignorare nom.

possunt. Recolantur quae superius in . secundo notabili dicta sunt. XII. Adest suoque ratio Theologi ea. Si quis enim invincibiliter, & iii- culpate etiam per breve tempus Dei ignoraret existentiam , aut ignorareis posset, quantumcumque is flagiriosus

esset , nullius peccati mortalis foret mus: nam peccati mortalis gravitas,& malitia petitur ex injuria , quae Deo irrogaturr atqui ille homo flagitiosus nullam iniuriam. ae offensam Deo tria rogaret , squi dein nullam injuriam de offensam irrogare potest ei, quem invincibiliter, & inculpath ignorat exiis flere: ergo &c. XIII. Roboratur haee ratio. Romae die 1 . Augusti anno Qq I. ab Alexandro Papa VIII. damnata fuit haec thesis, seu propostio. P reatum Phia

sopbisum, seu morale es actus humanus disconveniens natura rationali, recta rationi : Theologierem vera ,2 misistate est transgressio libera divina legir. Philosophicum quantumvis irave, i est , qui Deum , vel ignorat , vel de Dιo actu non e stat , es grave pereatum t sed non es of a Dei, neqtie peeeatum mortale dissiavens amisit iam Dei , neque poma aterna dignum : Atis

qui admissa contraria sententia Thesis illa immerito damnata suisset, nam in eo, qui invincibiliter Deum ignoraret , omnia eius flagitia ement peccata pure Philosophica , leu contra rectam rationem , sed non Theologica , id est

non contra Devia , non offensa Dei,

25쪽

neque poena aeterna digna : i md si, dum esset insans, consecutus suisset gratia in habitualem, & Dei amicitiam , quamvis postea apud barbam educatus innumera fiagitia commisisset , mansisset semper in gratia, & amicilia Dei, &non solum non c;set dignus poena aeterinna, sed cum tali ignorantia decedens,

vitam aeternam , ut insantes , consequeretur.

tra eos, qui opinantur , hominem posise totam vitam transigere, aut saltem ad longum tempus Mum ignorantia

invincibili existentiae Dei, sed eos etiam, qui docent, id polle per breve tempus. Nam iste , qui per breve

tempus Dei exilientiae ignorantia laborare supponitur, posset eodem brevi tempore innumeris stas itiis consensum prαbere , ac proinde illa flagitia pro eo brevi tempore non essent peccata mortalia , nec Theologica , nec dii l verent Dei amicitiam, quam homo ille adhuc puer in baptismo consecutus fuisset. Et si eo brevi tempore decederet , non esset propter flagitia pro eo

tempore adin tua , poena aeterna damnandus.

. II L.

Solviantur obiectiones.

tiae Dei non potest nisi per discursum haberi, sed dantur homines, praeserti in apud barbaros , & infideles, aduo itupidi , ut ciuimodi discursus incapaces sint: ergo illi saltem ignorabunt inculpate Deum. Mii Or patet ex praecedenti Dubio: minor quoque apparet : multi enim connexionem creaturarum cum Dei exilientia praeiuditate ingenii penetrare non pis si sunt: imb inulti ex rebus hisce visibilibus oppositum demonstrare conati

sunt.

existentia Der .

ratis: nego ni j. & similiter distinct1

min. neso conses. ad Iollendam enim ignorantiam in vincibilem non est necessaria cognitio evidens, & ceri , sed sufficit aliqua cogitatio probabilis , aut coniecturalis , vel quae habetur per instructionem , aut relationem aliorum. Dato autem , aliquos adeo agrestes , & plumbeos esse , qui notia statim ad certam cognitionem existentiae Dei pervenire possint; illis tamen non deeli lumen, ad quod si attendere velint, aliquam de existentia Dei cogitationem , vel suspicionem , aut cognitionem conjecit Iralem concipiant, quae ad tollendam ignorantiam invincibilem sufficit. Addo, plerumque s Deum nosse posse per relationem , aut instructionem aliorum maxime paren

tum .

teste enim Divo Paulo citato , invisibilia Dei manifestat Deus omnibus ei iam Barbaris per ea, quae iacta sunt rita iii, si non attendant, sint inexcusiabiles. Neque ad tollendam prorsus ignorantiam invincibilem de Deo necesse est , ut haec propositio Deus esst nobis per se nota, sed lassicit, ut apprehenus terminis aliqua cogitatio, esto solum probabilis , de Deo nobis

oriatur , cui attendentes Inanti ducamur

ad Dei existentiam per discursum quaerendam, & certo acquirendam qui discursus adeo patens est, & facilis, ut nemo hebetudinem ingenii pro e cusatione allegare possit. Sicut nemo ignorantiam invincibilem de praeceptis Decalogi , ut de adulterio, pro eκcii satione allegare potest ; quamvis ea excoinmunissi,nis principiis per discursum deducta sint, ut docet D. Thoin.

aliqui ex tali discursu oppositum existentiae Dei potius intulerunt, id corum insipientiae , & inalitiae potius,

qua id, quod videre poterant, aut certe videbant, ignorare voluerunt, quam inculpatae ignorantiae tribuendum est .

Dcum enim negabant reclamante II

contraiiuin consiletitia, ideoque hanc

26쪽

Dub. I L

blasphemiam ficti corde conciperent,

pudebat tamen ore proserre: unde Psalm I . v. I. dicitur: Dixit insipiens in eorie o: non est Deus. Super quae

falsa de Deo sentiunt, ausi funι dicere : non es Detir. Ideb ergo dixit amaeorde suo , quia nymo hoe audet dicere , etiamsi ausus fuerit ruti re . Obiicies 1 . Puer educatus in sylvis postquam adeptus est usum rationis indiget aliquo temporis Intervallo , ut

ex creaturis concludat existentiam

Dei - ergo illam pro saltem brevi tempore invi ibi liter, & inculpatd igno

rabit. -

XIX. Confirmatur. Quia illi puero cum discurrere incipiet, occurrent statim dubia , & pravae educationis

praeiudicia , qua nihil unquam sorte audivit de Deo, imo oppositum. Seu

ejusmodi dubia, ac praeiudicia, puer ille. praecipuE fi hebes sit ingenio , unico momento expugnare non poterit et

XX. Resp. In opinione illorum . qui putant, puerum pervenientem ad usum rationis solummodd teneri cognoscere Deum confuse, quatenus continetur sub obiecto beatitudinis , nor vero distincte, & sub ratione Deitatis, argumentum propositum nullam vim ha re. vertim quia haec opinio videtur admittere ignorantiam invinci bilem existentiae Dei in particulari,& sub ratione Deitatis saltem pro il- Io instanti esse possibilem . Ideo XXI. Aliter respondeo negando antecedens. Nam puer ille in eo primo instanti, quo deliberare incipit, si seis ipsum interroget, & ad vocem conia scientiae suae attendat, sentiet in s nasci cogitationem aliquam de Dei existentia, qua excitatus, si ad ea, quae

videt, respiciat, omnia Deum eorum . factorem esse clamantia audiet. Adverto tamen primi 'nstantis nomineis non sumi primum instχns mathemati.

eum, M indiviti bile, sed instans tem-

III. II

poris morale, quantum requiritur as deliberandum, quod ex pluribus instantibus mathematicis constare potest, ideoque capax discursus quare e .iqsumto illo instanti initiative , ad Dei notitiam pervenisse puer ille nondum concipiatur , in toto tamen insta liti crit summativo pervenisse facile dignosci-

bia insurgentia, nec praeiudicia pravae educationis impedire posse, quin consummato illo hnstanti puer illeis acquirere possit cognitionem existentiet, vel certam , vel saltem probabilem sussicientem ad ignorantiam invinci bilem excludendam. XXIII. Obiicies 3. Et replicabis. Ergo saltem puer ille praefata dubia, εe praeiudicia propriis viribus vincere non poterit, sed indigebit speciali auxilio gratiae, ergo ignorantiam deis

Deo tollere non poterit.

XXIV. Confirmatur . Q iod propriis viribus superari non potest, dicitur invincibile , & inculpatum; sed plerique homines propriis viribus superare non poliunt ignorantiam Dei, sed indistent auxilio gratiae , sine quo non possunt

attendere ad species Deum ipss repraesentantes, vel ad dependentiam creaturarum i Deo ; maximd qui hebetes

ingenio sunt, vel vitam brutalem potius, quam humanam degunt , ergo XXV. Urgetur magis. In sentenistia quorumdam etiam Thom istariim ;plures Barbari, ac Gentiles non recipiunt illud, alioquin necessarium ,

fratiae auxilium ; ergo istis salten ignorantia Dei erit invincibilis , &inculpata .

XXVI. Resp. concessa prima consequen ia, negando secundam . Adest eis nim cuique, maximh in primo istanti gratiae auxilium, quo de Deo ignorantiam tollere, ae dubia , Sc praeiudicia in contrarium vincere possit, si velit. Quod si non tollit, nec vincit,

non est , quia gratia desit, sed quia ipse gratiae deest. B L XXVII.

27쪽

set cursio I. De

XXVII. Ad confirin. nego absolu- maiorem : alioquin invincibilis quoque, & inculpatus censendus esset d liberatus con Iensus , quem qui S praeberet colacu piscentiae motibus, neque enim sine gratiae auxilio illi motus, maxime si vehementes sint, superarimisunt, ut cum D. Tho. docent Theo-IOi i I. a. q. Io 9. Invincibile ergo sic desiniri debet : Id , quod homo nee propriis

tia superare potest. QUIII. Caeterum data etiam mai re neganda cst minor: quia i ut docet

bunt omnes Theologi homoe etiam in statu nati irae lapsae, lichi non possit

omne opus bonum morale agere sine gratia et potest omne verum naturale divisi v E cognoscere , eo quod iii tellectus speculativus non tantam per peccatum originale debilitatem contradierit, quantam voluntas. Quod si abique gratia potest verum cognosce re, multo magis poterit existentiam Dei, cuius cognitio a natura est indita, de quae adeo clare in creaturis elucet. Ideoque nec prava educatio, nec vita sensui dedita mentis vim ita extenuare, aut obscurare possunt, ne possit in actus saltem incillimos erumpere, qualis est discursus , quo ere eL fcctu colligitur causa.

XXIX. Ad id, quod urgetur dico, quod admissa ea Ohinione, ignorantia adhuc erit culpabilis, subtractio em mgratiae erit illis voluntaria saltem iii Causa, nimirum in peccatis, & flagitiis, quorum barbari illi voluntari Exei saeti sunto Eadem pariter ratione,snamvis aliqui ob corruptos more&inci paces esznt alteritionis ad Dei sibi innatam ideam k aut discursus excreaturis petiti, corum tamen ignorantia non foret in incibilis, de inculpata : nam quamvis non esset v Iuniaria in se; esset tamen voluntaria

in causa.

tive ; illi nimirum, qui cum uiri I --

exigientia Dei.

uam audierint de fide, itieulpabilitEt dem , de Evangelium .ignorant; erg limiliter dari poterunt Athei negative, illi nempe, qui in sylvis nutriti nil audierunt de existentia Dei. XXXI. Respondeo assignando dis

paritatem. Nam ad vincendam ignorantiam veri Dei praeter internum lumen, adest creaturarum magistellum, uae clard suum authorem omnibus

emonstrant, ad quae quisque respicere potest ,&si non respicit culpabilis est . At ad vincendam ignorantiam legis Evangelicae naturalia non lassiciunt, sed requiruntur vires gratiae , & praedicati' externa, quae, si alicui desint, infidelitas illi non est in culpa, &est Infidelis sol una iregative. XXXII. Dices. Detur Ingdelis nutritus inter Atheos assidue audiens non esse Deum: si iste alias sit rudis ingenii, Sc non habeat, qui illum ed erat existentiam Dei, cur non erit inis vincibiliter Deum ignorans Respondeo hoc ideo esse, quia licet illi desii ex te inum hominum magisteriit in de existetitia Dei, adest tamen,& interius lumen aliquo modo ipsi Deum cistendetis, & insuper magiis rium creaturarum ipsi Deum loquentium. Quod si ad eas audiendas non se convertit, ejus culpa est.

DUBIUM III. An Deum esse sit demonstrabile ia

. I. Deum esse non est demonsirabile a priori. hoc agiis Thomas hac q. 2. r. p. artie. a. ubi in Corpore su ponit , uod duplex est Eemo /yiratio. Uua, qιra est per eausam , cis dicitur propter quid o bac es per priora simpliciter. AIta es per e socium , dieitur demonstratio quia, ese har eo peν ea , qua sunt pr/ora quυad nos. Cunia enim ejectus aliquis nobis es manife-

28쪽

siis , quam sua causa , per esctum pro

cedimus ad cognitionem ea a . Eae quo-

Iibet autem essessu potes demonstrari proprians earisam ejus esse , si tamen ejus esseλιι sint magis noti quoad nos , quia cum esse ius dependeant a causa , posito essectu necesse est eausam praeexsere. Haec D. ΤhOm.

est demonstrabilis a priori. Proba ur. Demonstritio a priori est demonstiatio per causam , sive realem , sive vir. tu alam, seu quae sit ratio, cur P κα dicatum conveniat subiecto . Sed Deum existere non habet c.iuiam , neque rea- Iem, neque virtualem et ergo non est&c. Minor pro prima parte est evidens , non enim Dei existentia habet causam escientem . quia, clim eXistat a se , existetitiam ab alio non . recipit . Non habet causam snalem, quia est propter se, non propter aliud, amo omnia sunt propter ipsum. Nec

h χbet causam materialem , aut forma

lem , quia . cum sit ens simplicissinum, cuiusvis compositionis expers est. Secunda vero pars probatur. Causa viri ualis est medium , seu ratio connectens praedicatum cum subiecto,

quae in demonstratione a priori solet esse definitio subiecti. Atqui ni illa est

ratio. nullum medium , quo existentia conveniat, & connectatur cum Deo:

includitur enim essentialitEr, & immediate in definitione Dei, ergo &c. Accedit, quod quidquid demonstrarii ra priori de aliquo debet elle extra

conceptum formalem inetaphysicum illius, de quo donon stratur et sed existentia est intra concep una in imuin essentiae divinae, quae nequit ullo in do concipi sine existentia, ergo &c.

s ite ergo Di ut neressariis existit: & f siee'ntia Dei dicit ens , quo nullum perfectius cogitari potest : atqui ens huius m ii ineludit ex sentiam alioquin excogitari poset a/iquod ens perfectius : erisgo Ic. Non sunt d: monstra 'vi, neque assignaut rationem a priori, cur Deo conveniat existentia, sed . tantum explicativi essentiae Dei; unde haec iulatio Deus es ens a De ergo existit se habet , ut haec alia Petrus es homo , ergo es animal mente praditum . Et ista Deus es ens , quo nullum perfectius e gitari potis: ergo exsiι, eadem ac ista est homo es animaI, qua inter animalia perfectius euitari nequit, ergo est ani

mal mente raditum d aIioquin excogi

tari posset a truod animal perfectius . s. II. Deum esse es dem buseabile a posteriori.

D demonstrabile est per effectus nobis notos. Ita D. Thom. hic. inii eam probat ex laudato Pauli testimo

nio Roin. I. Invisibilia Dei per ea, qua facta sunt, intellecta eo pieiuntur ...

sed quia aliqui putant hoc non omnino convincere . sicut nec istud.

Sap. 13. V. I. A magnitudine speciei, ereaIura cognostihi iter poterit erea

tor bortim videri. in ta in scriptur conspici, & videri dicuntur , quae intellectu cognoscuntur , sive notitia evidenti , sive obscura , sive certa, sive solum probabili. Tum etiam quia ut gentes sint inexcusabiles, satis est si, etsi non certam , probabilem saltem , & coniecturalem cognitionem habeant de hoc quod Deus sit. Quare cuidquid sit de probationibus a scriptura petitis .

Thom. Cum effectus est nobis m)ν iis-stio i , qtiam sua causa, per effectui procedimus ad cognitionem causae . &ex enectu demonstramus propriam Lal sam eius esse: quia existentia estectus cum existentia suae causae connexio nem . & dependentiam habet, sed crea-Iul ae . quae sunt effectus Dei, sunt m bis magis notae, & connexionem deis pendentiae habent cum Deo, irati Prevera non existerent, si Deus non esset, qui eas produxisset; ergo ex creaturis

29쪽

rΑ citisio I. De existentia Dei.

turis demonstrativE procedimus adprobanduin , Deum esse. Non quidem quale, & cuiusmodi, seu quid sit esse Dei: hoc enim ex creaturis discere non possumus; Sed quod D us sit,ia mittim quod aliqua vera ex .stentia Ddo conveniat, quodque cum intellecti et dicit Deus es. Verum dicit. UI. Aigues tamen primh ; existentia entis necessarii non potest demonstrari per existentiam eniis contingentis, cum illud non possit non esse , istud verΛ possit non esse : sed Deus est ensnec citaruIm , & creaturae sunt continia gentes, ergo existentia &e. Resp. dist. mitorem, si entis contingentis existentia non habeat necessariam connexionem dependentiae cumente necessario, conc. mai. s habeat nego mai. Creaturarum autem existentia talem connexione ira habet, & dependentiam ab existentia Dei , ut si iste non existeret, illae non essent, &creatura , ex suppositione quod existat, impossibile est , qudd a Deo de.

pendens non st. VII. Argues secundo . Causa non potest demonstrari, nisi per effectuinei proportionatum , sed creaturae, utpote finitae, non sunt effectus prqportionatus Deo, quia sntii ad infinitum nulla est proportio: ergo&c. VIII. Resp. cum D. Thoma Jite ad tertium, quod esto per effectus improportionatos cognoscere non possimus persecte causam , seu quid sit causa, eo gnoscere tamen possumus an est causae, seu causam esse, & hoc intendimus in praesenti. IX. Ar lues tertio Deum esse est articulus fidei, sed ea, quae stat fidei

non sunt demonstrabilia , quia demonis ratio parit evidentiam ; fides autem est de non apparentibus, teste Paulo

Hebri II. v. I. ergo &c. Major patet ex eodem Paulo ibidem v. 8. Credere σnim oportet accedentem ad Deum , quia

X. Resp. eum D. Thoma lila ad primum. Ouδd Deum esse , cse alia fuisse

mo/i, per rationem naturatim n

ta possunt esse de Deo , tit dieitur Roman. r. non funt artieuli fidei, fed praeambula ad Artieulos. Sic enim fides pra-

nihil tamen prohibet , illud, quos ferren-

qui cognoscit, Deum esse , per de monit rationeiar, ut Philosophus, non habet de hac veritate actu fidem, nisi in affectu , & praeparatione animi, quia impeditur ab evidentia : e contra autem Idiotae fides,qui Deum esse credit per fidem, non habet de hac veritate evidentiam , neque scientiam. Qtiod vero S. Paulus dicit accedentem ad Delim oportere, ut credat , quia est, non debet intelligi de existentia Dei, ut author naturae est . quo paeto cognosci potest per demonstrationem; sed de Deo , ut Auiliore gratiae, &gloriae, quomodo solum per fidem cognosci potest. ἐκ non per demonstrationem a nobis viatoribus: quare D. Paulus postquam dixit credere oporistet quia Deus est , subdit: Θ im uirentibuι fe remunerator sit: Deus auem, ut remunera lor per gloriam, est Deus quaesitus . non per naturam , sed per

gratiam . quo pacto inquiri nequit nisi per fidem. Loquitur enim ibi de fide

Patriarcharum.

Expenduntur demonstrationes, quibus probatur Deum esse. s. I. De Atheimo. Ι. Theus nomen est Graeciim ab IAE A, & Theor . quod idem est, . - ac sine Deo. Contra Atheos ergo Deum esse prorsus negantes s siqui iamen sunt, vel unquam revera suerunt agimus in praesenti. Dixi siqui revera sunt, vel fuerunt unqllim. Non

30쪽

Non enim me latet, aliquos recenseri,

qui de existentia Dei pessime locuti

sint, eamque exterius etiam negarint; sed an ita s ecreto, ac mente speculative senserint de re adeo minisesta, non videtur mihi satis exploratum. Hinc inter Atheos numerantur Euhemerus , Mii senius , Diogenes Phryx , Hippon, Theodorus , Cyreneus , &Diagoras Meetius ab Atheniensibus propterea expillsus , quod Deum negaret , & Atheus esset; Dubitari tamen posset, an iste&alii, accusati sint velut Athei , quia omnem Deum penitus tollerent; an potitus, quia de vulsaribus Diis male sentirent , & sutilia .

Graecorum numina deriderent. Notia latet etiam, quemdam Lucilium, natione Italum, post disseminatum per Gallias Athei finiun, Tholosae captum, accusatum, convictum pertinacem anno x6ip. 9. Februarii Senatus Decreto vivum combustum fuisse . Neque praeterit, novissime Sylvestrum Legni, Iulium ejus filium, sociosque Romae deprehensos, ac de Atheismo cqnvictos, post shlemnem tantae impietatis eiurationem perpetuo carceri damnatos sui si se anno Ira 9. 1 f. Ianuarii; sed de his quoque dubitari posset, ne Deum negaverint. non quia Deum non esse revera arbitrati cnt: sed ut Deo , quem

nimium sentiebant , ab eorum incnte , & corde sublato, liberius concupiscentiis suis servi repo sciat similes illis,

de quibus Iobi 2 r. v. I .. Dirierunt Deo, recede is nobis , oe j cientiam viarum tuarum nolumus. Quorum insaniam . deridet S. Augustiniis lib. Ee vera religione cap. et 8. dum enim uni Deo se subdere refugiunt , tot sibi confinpunt Deos , quot sunt cupiditates , quibus inserviunt. Nego linquit in esse qucmquam isorum , qui nihil culentam existia mant, qui non, aut earnalibus gaudiis Dbd itus sit, aut potentiam vanam foveat, aut aliquo spectaculo delectatus infa-niat. Ita nescientes diligunt temporalia, ut in e beatitudinem expectent. His aurem rebus , quibus quisque beatus vult

et , serviat necesse es, velis , nolit. Ita pulchrE, & subtiliter S.Augustinus ,

II. Uerum concedana, aliquos reveramente Atheos extitiise , quos inter Ethiopum partem aliquam commemorat Diodorus lib. 3. & Acrothoitas narrat Simplicius in Epicteto, terra suisse absorptos, cium omnem Dei cultum respuerent, quales ctiam in novo Orbe nunc extare tradunt gentes ,

quarum tanta barbaries est , ut seras potius diceres , quam homines. Totus tamen Mundus quovis tempore, & in eo cultioris ingenii homines adeo in Dei existentia asserenda conspirarunt, ut ciun D. Augustino strin. Io. deis Verbis Domini, nunc serna. 69. dicere

possim . Pauei inveniuntur tanta impietatir , ut impleatur in eis, quod feriaptum est: Dixit stultus in corde suo,

non est Deus. Insania sa paucorum .s: Sicut enim magna pietas paucorum est ; ita magna impietas nihilominus patitoriam es. Contra hos ergo demonstrabimius Deum admittendum esse : de primo quidem demonstrationibus. quas D. Τ h. h4c arr. 3. producit. Deinde aliis quoque .. . II.

Hima D. Thoma demonsratio

ex motu .

III. D Rima Latio, & manifestior via 1 ad expugnandos Atheos sumitur ex parte motiis. Experimur enim,& nos, & ea , qu sunt circa nos continuae mutationi esse obnoxia, sive o

secundana substantiam, aliqua enim ino id sunt, quae prius non erant, de postea non erunt; sive secundum locum, sive secundum qualitates , ali-

ua cnim modo sunt hae , modo alibi , modo calida , modo frigida Sec.

Quapropter ex isto noti .mmo phenomeno necessariam esse existentia in unius primi motoris omnino i inino i-lis, nempe Dei, evincitur sic. Experimur, nos, & ea, quae sunt circa nos continuis mutationibus esse obnoxia ; ergo dari debet in natura sons,& principium omnium mutationum .

SEARCH

MENU NAVIGATION