Theologia scholasticodogmatica juxta mentem D. Thomæ Aquinatis ad usum discipulorum ejusdem angelici præceptoris accomodata per F. Vincentium Ludovicum Gotti ..

발행: 1727년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

Quaestio II. De

melius est enim non habere, quam habere parem . Melius est alia omnia infra se, ouam iuxta se habere: m litis est solum imperare , quam consortem pati: melius est in alium dominari, quam cum alio: melius est , nihil eximi a suo imperio, quam aliquid ,& hoc inmmum. Adeatur Tertullianus libris contra Marcionem, ma

xime lib. I. r. 3.

tur eκ unitate Mundi sic : Mundus unus est: ergo unus Mundi Factor,& Gubernator Deus 2 unum enim opuSunum prodit Artificem . Si enim eia sent plures Dii, plures utique Mundos fabricassent . id enim ad unius structuram oportuit conspirare plures,

nisi, si sorte minus possent singuli ,

mutuaque opera ,& commodatitiis manibus indigerent Deinde si a pluribus saetus esset:Mundus, omnibus Obtemperaret , ab omnibus regeretur: quomodo ergo in Mundo contonantia, an non potius perturbatio 3 Hoc argumento urgebat Gentiles Athanasius Oratia Contragcntes sic concludens r

Nam nee navis a muDis gubernata reia

unus gubernator tenuerit e nee bra a multis pulsata perfectum eoncentum eo

et , ns musicus unus eam pereulseis rit. morum r.ttionem reddit D. Thomas laudato loco : quae enim diversa sint, & divisa, in unum ordinem non conveniunt , nisi ab uno aliquo dirigantare multa enim melius reducuntur in unum per unum , quam perplura . Quia per se unius unum est eauisa , eis multa non sunt eausa unius , nisi per arridens , inquansum seiIieet fune aliquomodo unum . Addo , quod

Universum hoc esset monstruo su in , si duo capita prorsus independentia haberet . Ac praeterea. cui ex his duobus serviendum esset Si inter ista discord a oriretur , cui savendum absque salici ius inevitabili indignatione

unitate Dei.

. II. aliis rarionibus unisar Deἰ

l allatas , aliis viis Dei unitas probatur. Et primo: Deus est summum bonum, & ultimus finis simpliciter: ergo unus I repugnat enim, dari duo summa bona, ω duos ultimos fines simpliciter. Consequentia prota primbe Summum bonum, & ultimus finis simpliciter ita implere debet totum h minis Upetitum , ut nihil extrae ipsum appetendum relinquat et quod cert Enon esset, si praeter illud, aliud summum bonum , ultimus finis daretur . Secundo : de ratione ultimi finis simpliciter est, quod ad ipitur, omni aereserantur, & ipse ad nihil aliud reseratur e sed hoc non esset, si darentur duo ultimi fines simpliciter ; ergo. Minor

probatur. Vet unus illorum ad alterum referretur, vel non . Si primum et ille, qui referretur, non esset ultimus finis simpliciter , & in omni generes. Si secundum: ille, ad quem non reserretur, non esset ultimus finis simpliciter, cum de ratione illius sit, ut omnia reserantur ad ipsum. XIII. Secundo probatur. Si essent plures Dii : vel alter sciret secreta consilia alterius , etiam ipso invito , vel nesciret: si sciret, par in iitroqu esset imbecillitas, & impotentia , cum de ratione libertatis , & dominii supra actus suos internos sit, ut ipso invito a nemine cognoscantur . Si vero nesciret; par in utroque esset ignorantia , & impotentia cognoscendi aliquid cognoscibile , quae Deum , qua debet esse infinitus in cognoscenda, dedeceret .

XIV. Tert id. Si essent pIures Dii ,

nullus corum esset omnipotens: posito enim, quod unus vellet creare aliis quain creaturam . vel creatam conservare ; vel alter posset definiere ejus opus, aut impedire, vel non Si non,

42쪽

Dub. I.

iste non esset omnipotens. Si sie, ille alter esset imbecillis; cum non posset facere, quod vult, dc iactum proteg

re , ac tueri.

XV. Mario. Vel ista pluralitas Deorum displiceret cuilibet Deo , &se quilibet illorum esset infelix , dum

se adstrictiim videret ad habendum colle mam in I Nerio . Vel non displiceres: & se esset insensatris , dum non cognosceret defeetum Monarchiae situm in societate dominii. XVI. Tandem unitas Dei probatur testimonio eorumdem Gentilium. Prisci enim Philosophi, ac Poetae, etsi plures Deos colerent , videntes sorte Inconvenientia , quae hactenus attulimus ex Deorum pluralitate , unulIL Deum Deorum, ac summum agnoverunt; quod testantur, & probant Iustinus Martyr libro de Monarchia , &in Cohortatione ad Gemes, Clemens Alexandrinus in Protreptieo , Athenagoras, Lactanti iis, & quotquot contra Paganos scripsere. Hi ne in Concilio Cariathaginensi sub Cypriano nil in. 11. Saturninus conseor dixit: Gent Her quam

vis Idola eoIant , tamen summum Deum Pa trem Creatorem rognoscunt, confremur : Id constat ex litteris Longiniani , & Maximi ad Augustinum : his enim , et si Gentilibus persuasum erat, unum esse Deum summum, ad 'uem nonnisi per minores Deos ad iri non postet . mare D. Ambrosius ep. 3I. Gentiles sapientes, inquit, Deum loquuntur , simulaerum adorant. Sectindo. Deum esse unum testabantur etiam illae voces repenti me , quasvis mali , vel aliquis indeliberatus motus solebat etiam 1 Gentilibus eκ-

cutere, nimirum, Deur me aditivet, Deus vitet, Deus bonus, Deus judicabit, ex hoc inter alios Tertullianus in apoloeti c. c. I T. animae testimonio proba-at, eam , e etsi errore decepta . esset Pagana , naturaliter tamen e Ise Cliristianam: ob Tenimonium anima naturaliter Cbν siaua 1 de Lactantius lib. r. Inst. c. II. & lib. 2. c. t Cum jurant inquit)c reum optant, cis eum gratι 1 agunt,

non Iovem, aut Drer multos; sed Deum

tura , etiam ab indiuis pectoribus erum rixas. III. χιadam solvuntur.

mam D. Thomae rationem:

sicut Deus est essentialiter hic Deus rita est essentialiter haec persona : sed hoc non obstante fatemur in Deo plures Personas , cur ergo non fatemur etiam plures Deos XVIII. Respondeo prim5. Deum alio modo esse essentialiter Deum, alio modo esse essentialiter hanc Personam. Est enim his Deus essentialiter metaphysicE , quia de conceptu meta physico divinae essentiae est esse hanc, seu incommunicabilem pluribus individuis ; at esto sit haec Persona essenati aliter physich, qua tentas nimirum

est in hac Persona subsistens, sumta tamen essentia Divina absoluth , & secundum se, non est determinate haee Persona , sed est communicabilis pluribus, idest tribus Personis. XIX. Respondeo secundo distinguen

do maiorem, & Persona est relativa concedo mai. est absoluta nego mai. Cum ergo Persona divina sit de genere relativo, & relativum debeat esse ad alterum , tantum abest, ut haec Persona aliam excludat, qui ii potius eam essentialiter petit . At hic Deus nominat aliquid absolutum r quod si non sibi identinearet omne absolutum , imb& relativum, non esset persectissimum, nec verh Deus. Sed hoc, dum agemus de Trinitate , clarum fiet. XX. obiicies secundb. Ex quo divina natura foret communicabilis pluribus Diis math intulimus, eam fore communicabilem innumeris, imb infinitis Diis, ct non solum ad certum numerum ἔetenim esto sit de facto communicabilis pluribus Divinis Personis , non tamen sequitur, quod sit communica-

D 1 bilis Disiligod by Cooste

43쪽

bipis Personis infinitis , sed solum tri

bus a

XXI. Respondeo non esse parem. rationem: nam si natura divina cornis naunicaretur pluribus Diis, sive nullaeio, sive si ecie diiseientibus, in ei Lque multiplicaretur, communicaretur

illis iminedia id per se ipsam, de quia

quantum de se est laret indisserens ad omnes, non esset ratio, cur aliquibus potius se communicaret, & non Omnibus , inad infinitis, ut patet in natura humana, quae de se communicabilis est infinitis individuis, & soliunab extrinseco , nempe a Deo determinatur ad certum numerum. At divinis Personis non communicatur natu

ra Divina immediate per se ipsam , sed mediis actioniblis immanentiboes et quae, cum sint tantum duae , nempe intellectus, & voluntatis, ideo non sunt nisi duae Per hirae procedentes ,& una, a qua procedunt , quarum quaelibet c mi iit in silo ordine infinita, nota relinquit naturam divinam in eo ordiis ne amplius communicabilem. V de D.

29. P. ad 2.

XXII. Obiicies tertio contra secundam rationem D. Th. Ideo non possititit dari plures Dii, quia unu& eoru in , vel haberet quidquid habet alter, vel non. Si haberet, ergo alter esset stiper suus : si non haberet; ergo non esset Deus, quia non haberet omnem eκ-

cogitabile tu persectionem: atqui di iacursus iste eotest imi ari in tribus diis vinis Personis: nam quaelibet illarum, vel habet quidquid habet altera, vel non: si non, ergo i ori est Persona divina , neque Deus, si liabet, sit perfluunt aliae Personae. XX1II. Respondetur , hanc insta tiam eromoveri ex ignorantia myste xii Trinitatis. Quaelibet enim Pers ita divina cum sibi identificet nat ram divinam, & omnes persectiones abio lilias, omnia habet , quae habet altera, de quae habent omnes simul, sue sortiriliter , & conlii tutive : sive

realiter, & identice. Ut enim Pers na sit divina, satis est, quis omnes diis

vinas persectiones habeat, vel constiis tutive, vel identich. At si darentur plures Dii unus non haberet entitatem alterius, neque constitutive, neque realiter, seu identice , ac proinde nullus eorum seret Deus , quia non haberet omnem excogitabilein persecti

nem .

XXIV. obiicies quarto , ex hoc

uod omnes Mundi Nationes aliquemari fateantur Deum,intulimus,aliquem dari: ergo cum quandoque omnes sere Nationes plures Deos coluerint, inaserri poterit, plures dari Deos. XXV. Resp. quod aliunde omnes Mundi Nationes dari Deum consessae sunt , aliunde ad plures Deos colendos sese converterunt. Primum ex ipsa natura hominis ortum habuit; quare ut supra dicebamus cum Tertulliano , & Laetantio an im 1 ipsa, etiam homine non advertente, incola sessione in exilientiae Dei eri u it. Est enim primum , & universali limum principi uin, quod naturae lumen cuilibet ostendit. At secundum non ex natura ipi , sed ex virio, & corruptione natura ortum duxit, ac propterea antequam natura humana laret vitiata , non erat,nili cultus unius veri Dei , ut contigit se ab initio Mundi iisque ad diluvium insta ostendeinus; de postquam natura huniana fuit per Christum divitio reparata, deliructa deorum pluralitate , unius Dei cultus restitutus suit. Quare ex consensu omnium irationi uri bene arguimus eXistentiali Dei , non autem sic ex pluralitate . Nationum, Deorum pluralitatem admi intentium , possumus bene inferre, eam revera dari , eo vel maxime , quod Sapietitiores ex Paganis, qui pluralitatem Deorum admittebant , unum i men Deum, qui omnibus aliis Diis imperaret , fatebantur , ut jam osten sum est. Quia ergo Polithei sinus, MIdololatria multo tempore in cordibus hominum altas radices egit: Ideo aliqua de ea ad eruertionem dicere a

Dissiliaco by Corale

44쪽

DUBIUM II. De Politheismo, & Idololatria.

I. I.

Cultus falsus, eiusque species.

scilicet vero Deo debitum ac eultunt, reddit, bifariam recedi potest ; vel desectu , nimirtam verInuminis contem tu, quomodo a 'cra religione recesserunt Athei, dicti propterea sine Deo , ac Rcligione . Vel excessu , cultu videlicet quodam vi Hato, & superstuo, qui latinis idem est, ac superstitio 1 supersando . non quasi Deus verus vero cultu nimio coli pol sit; sed quia ad materiam cultus ali

quid accedat , quod eam corrumpat. Corrumpitur autem divinus cultus. sitque stiperstitiosus , quando , vel cul: us veri Dei praestatur talso num in I, et falso cultu Deus verus colitur . Primo modo superstitiosi erant Ρagani, qui cultum veri Dei salsis Numinibus exhibebant. Secundo modo superstitiosus esset, ciui verum Deum cultu salso, & reprobato co ere vellet, ut qui verum Deum cultu , ac ritu Paganico, aut Iudaico vellet honorare.

si linquit ὶ vitium religioni oppositum

feeundam eroesum s non quia plus exbialeat in euhum divinum , quam vera reIigis , sed quia exhibet cultum divianum , vel eui non debet , vel eo modo , quo non debet. Et ibidem art. Σ. Varias

superstitionis species adsignans ait :Di in eantur ergo superstionis species:

prim* quidem ex parte modi: seeundis ex parte obiecti . Potes enim divinus culiatus exhiberi, vel eui exbibendus est. , feta IDel Deo vero , modo tamen indebito rcse hac est prima supersitionis species ,

vel eui non debet exhiberi , scilicet cuia cumque ereatura e bee est aliud supersitionis genus , quod in multas species dividitur feeundism diis for fines dimi

ni cultus . . Ordinatur enim prim, divinus cultus ad reverentiam Deo ex bibem

dam , ω secundi m boe prima spe etes hujus generis es Idololatria , qua divinam

reverentiam indebιιὸ exhibet ereatura. Seeundo ordinatur ad hoc, quod homo i fruatur a Deo , quem eiaitis ad hoc persinet super litio divinativa , qua Da mones confulit per aliqua pacta cum eis inita, vel ι aeua, vel expressa. Terti Ordinatur divinias cultus ad quandam directionem humanorum actuum fecundum iustitiata Dei, qui colitiar e ct ad hoc pertinet superstitio quarumdam observationum. Et bae tria tangit Augustinus lib. a. de Dom. Chris. eap. 1 . dieem : Superstitiolum est quidquid institutum est ab hominibus ad iacienda, & colenda Idola pertinens e & hoc pertinet ad prunum, O pinea subdit. Uel ad consultationes, & pacta quaedam sisnifi

cationum cum Daemonibus placita ,

atque foederata et quod pertinet ad secundum : ω pon pavea subdi ι : ad hoc genus pertinent omnes ligaturae, &caetera huiusmodi , quod pertinet ad tertium: haec D. Thomas. Oinissis ergo duabus his posterioribus superstiti otiis speciebus , de qui bus su se agit S. Augustinus loco allato, de pri ina hic loquemur , qua nimirum divinus cultus ex Libetur cui non debet exhiberi , scilicet creaturae , quae Politheismus est , & Idololatria, Dei uni talem everteras.

everture conatus suit, de hominem ad Deorum pluralitatem initigare , suillo, Diabolum, neSabit nemo. Is enim , qui appcti tu divinitatis ex Empi reo seipsum praecipitavit, qui prava suasi ne si initi, eritis sicut Dii, Adamum in Paradiso perdidit, naturamque humanam peccato vitiavit, ω corrupit, eam sensim a Creatore avertere ,& ad creaturam convertere studuit . donec landem homines , qui vero Deo servire debuerant , ad serviendum creaturis induxit. Hoc totum de1cripsit Paulus

45쪽

3o cursis II. De Idololatria Paganorum.

Rouran. r. v. x s. dicens: Commutave-νunt veritatem Dei in mendaeium,

fervierunt matura poti s , quam Crea tori. Veritatem enim tenere t ait Alexander Hiiensis 3. pari. Summae q. 3 .art. r. es unum Deum eo erat veritatem in mendacium eommutare , est servia

re ereatura pro Creaιore. Vera enim ν

Iuis in iantur eonstat veri Dei fervitio. Una enim est vera divinitar. Si ergo IsoloIaιria ereatura servit pro ereatore ,

commutat veritatem in mendacium . .

Hac fraude impius humani generis hostis non solum insipiens vulgus dece-it; sed eos etiam, qui pro sapientius habebantur . . Excussa enim paulatam ab eorum animis traditione primaeva de uno, veroque Deo, quasi torrens rupto aggere, in varias , salsas , quin & stultas, ae ridiculas de divinitate opiniones eos deiecit. Non so- Ium enim aliis hominibus tanquam Diis servire caeperunt, sed ut ait Au sustinus serm. 3. de Symbolo ad Ca-lnecum. c. 2. Erraverunt anima per diversar voluptates , o perversas: ut ariteolerent Solem , alii Lunam , ct Stellar, alii Montes , alii Lapides , ω quaque Tirgulta , ut sibi qui ue credidit invenio ,

non adiutorem Deum , sed deeeptorem Diabolum r atque ita per diversa, animaereavit a Creatore suo , ut omne, quod

dederat ei Deus ad servitium, Boe illaeoleret , i t Deum , haec Ausustinus, quod deplorat etiam Athanalius Orat. contragentis. Sed non solum praedicta .,

hominum insania coluit ut Peum ., sed etiam in reptilia , aquatilia , &terrena, atque in seras, γ bruta, Sevilissima quaeque divinitatem transtulit: quinimo aliqui ed progressi sunt,

ut etiam , qtiae in rerum natur1 nullo modo essent, Deos sacerent, humanam sormam mim brutis permiscentes, naturasque dissimiles in monstri speciem

coniungentes, eaque sic adorantes, ut

ub horribilior forma esset, eo maioriisna cultu putaretur. Eiusmodi erant Dii illi, qui apud Egyptios canis, serpentis, & asini , caput habebant, de apud Lybiae populos Ammon arietis capite insignis. Qualia etiam nune apud

Indos idololatras coluntur, monstrae

potius, quam Dii.

s. II.

IdoIOIatria , seu Polithrismi origo. IV. Λ Dverto, Idololatriam, seu P LA litheismum haberi posse etiam

sne externis Idolis, aut simulacris arte humana fabricatis. Si quis enii in mente sua salsum Numen pro vero Deo substitueret, illumque , ut Deum coleret, is revera esset Idololatra, quia coleret, ut Deum , qui Deus non est,& consequent Er coleret nihil. Porro Idqlum, sue exterius fabricatum , sive interius conceptum nihil est secundum illud Apostoli t. Cor. 8. v. 4. Ido Ium nihil est in Munio , quasi diceret, Idolum est omne illud, quod nec Numen est, nec vim Numinis habet, sed res vana , ct inane hominum commenis tum , sive labricatum manu , sive menis te conceptum , &ut Deum adoratum. Hinc Romani licet plusquam annis x o. sine simulacris Deos coluerint, tesse Varrone apud Augiist. Iib. 4. ἀ Civit. Dei e. 3 r. attamen Idololatriam committebant, quia , teste Halicarnasi seo l. a. adorabant Deos , quos colebant Graeci. quibus alios Numa Pompilius adjecit. Mare D. Thomas 2. 2.

que eolebant Gentiles sub quibu ain, imaginibus impositum est hoc nomen Idololatria, adsignigeandum quemcumque cultum ereatura , etiamsi sine imagianibus geret.

V. antum ad Idololatriae, seu

falsi numinis cultus primam originem non consentiunt Dociores. Ante diluvium , tempore Henos, caepisse plerique Hebraeorum censent . Tunc enim

primo in nomine Domini, & in similitudinem eius putant fabricata fuiss L.

Idola reserente S. Hier. Hebraic. in G nes ita sentit R. mimoni es Lib. de Idololatria, quamvis vossiius id non

46쪽

a robet. Rursas quum contaminata esset terra coram Deo, & omnis caro corrupisset viam suam, adebui Deum poenituerit fecisse hominem, &statuerit eunt diluvio delere a facie terrae , ut habetur. Genes. 6. credibile existim int, generalem hanc corruptionem

ided contigisse: quia homines 1 Deo

aversi ad taliam Deum colendum sese converterint. Sed hoc nullo firmo argumento , vel auctoritate nititur .. QUO enim sundamento de Henqs, qui Genes. 4. U. 16. dicitur caepisse invocara

nomen Domini, asseritur, quod piimus fabricaverit Dei idolum , & non potius , quod primus suerit qui ritu speciali verum Deum invocaverit 3 Qsiae

auctoritate generalem totius carnis corruptionem crimini Idololatriae tribuitur , cum ex scriptura colligatur, ex impotenti potius libidine eam contigisse λVI. mimobrem vertas eum Lactanctio lib. a. Insit. e. t 4. Dico Polithei Gismum , seu Idololatriam solitan cae, , pisse post Diluvium ex filiis Chain. ,, Is enim , ob detectam , despeetamque , , parentis Noe nuditatem, abdicatus, ,, atque eκPulsus, profugus in ea par- , , te consedit, quae nunc Arabia ni in- , , cupatur, quae terra de nomine Filii, , sui dicta est, Chanaam, & posteri ha-Mbitatores illius Chananai. Haec suit, , prima gens , quae Deum ignor , , vit; quoniam Prince s ejus, & Sa- ., tor maledictus a Deo cultum Dei ne-M glexit, ideoque vetae divinitatis igno-Mrantiam velut haereditariam polieris, , suis reliquit. Qui Minde nimium . , , multiplicati , cum eos angust ae I

, , mrum suorum capere non possent,

vel a parentibus missi, vel spontra, , sua , cum rerum penuria cogeret,

is profugi ad quaerendis sibi novas se- , , des, huc, atque illuc dispersi sunt;& 5 stirpe sanctae radicis avulsi, no-

u's sibi mores, ac instituta pro ar- , , biu oc dideruiit. Sed omnium pri- mr . qui 2Egyptum occupaverunt -- lestia suspicere , alque adorare cae

perunt . Et quia, neque domiciliis

tegebantur propter aeris qualitatem, , t nec enim ullis in ea regione nubi- , , bus subtegitur Coelum cursu θ- , , derum , & desectus notaverunt, dum, , ea saepe Venerantes, curiosius, atque , , liberius intuerentur. Postea deinde, portentificas animalium figuras, quasis colerent commenti sunt, quibusdam, , prodigiis inducti. Caeteri autem , , , qui per terras dispersi fuerant, admi- , , rantes elementa Mundi, Coelum , So- , , lem , Terram, Mare, sine ullis ima. ,, ginibiis, ac Templis venerabantur, & . his sacrificia in aperto celebra. bant: donec successu temporum po- tentissimis Regibus Templa, & simit is lacra fecerunt, eaque Victimis, M, , odoribus colere instituerunt. Haec ex Lactantio laudato sit inta sunt. XII. Ex quibus apparet, Idololatriam primo sine simulacris , & imaginibus externis eaepisse. A quo autem tempore caeperit cultus simul aer rum, non est adeo certum. Aliqui 1 tempore Abrahae repetunt Origine Idolorum , cuius Pater Thare dicitur serviisse Diis alienis Iosue 2 . v. 2 Licet autem Idolorum non fiat mentio ante Labanum , cuius Idola abstulit Rcchel, ut habetur Genec 3 i. v. I9. 33. 34. quae etiam ibidem υ. 3o. Labal vocat Deos suos e Attamen verisimile est, etiam tempore Thare , ω Nachor usitata suisse Idola: sic, ut primi Idolorum essigiatores fuerint Chaldaei praeeunte Nino Assyriorum Rine contemporaneo Thare, qui fieri curasse traditur imaginem Belo Patri suo, eamque subditis adorandam proposuit ,

adjectis quibusdam ritibus superstitiosis, ut testatur. S. Hieron. in Osean e. a. & Mercurius Trismegillus , qui Mosis tempore floruisse sertur, originem simulacrorum resert ad priscos proavos suos apud S. August. I. 3. de

Ciet it. Dei c. 24.

VIII. Progressu temporis simulacrorum religio ubique serh propa'ala est. Proximi AEgyptii idola essigiata habe

47쪽

Quinto II. De UOIolatria paganorum.

pore enim Mosis AEgyptus Idolis plena erat , qudd autem fuerint idolata bestiarum , celebre Mosis testimonilii evincit Exod. 8. , qui Pharaoni dicenti : Sacrificate Deo vestro in terra hae,

idest AEgypti : Respondit. Non potessita fieri . abominationes enim AEoptiorum immolabimus Domino Deo nomo 'Quod si mactaverimus ea , qua coluus2Mutii eoram eis , lapidibus aras obruent. Eaedem igitur bestiae, quas Deo immolabant Hebraei Boves, vituli, agni, oves, erant Idola , & Dii AEgyptiorum. Unde ad , similitudinem Bovis illius AEgyptii petierunt ab Aarone Hebraei Vitulum in deserto Exod. 31. Ab AEgyptiis derivata fuit Idololatria ad Periacis, Indos, & ad extremos terminos Sinarum, teste Lircherio in Prodromoe. . Cert E hodierni etiam dictarum gentium mores id ostendunt, cum in India, Sina, Iappone, Tartaria , qui M. etiam in ipsa America, Solis, Lunae, Syderum , Terrae , Animalium omnis generis, tum in simulacris , tum sint illis cultores, nostri deprehenderunt. IX. Graeci subinde, cum & ipsi abnque simulacris numen colerent, aliaeque Gentes simulacra secere. Ipsique Romani, qui , ut supra dicebam , absique simulacris suere , tandem simulacra, quibus Deos suos colerent, efformarunt . Scythae quoque priusquali effigiata haberent simulacra, adorabant olim Acinacem, Arabes Lapidem, Per e Fluvium ; aliaeque gentes ligna erigebant, ins gnia , de columnas ex lapidibus ponebant, seu titulos, in quibus Deos suos adorabant . Quare Deus

Levit. 16. v. I. aequaliter vetuit Iudaeis

facere Idola , ac Titulos erigere, sive insignes lapides : Non facietis vobis Idolum , ω sculptile , nee titulos erigeris , n e inagnem lapitem ponetis ima

Terra vestra , ut adoretis eum . Et Nuia mer. 33. v. 11. Confringite titulor, fatuas eomminuite. Hinc apparet, Idololatriam si ii salsa numina coluisseis, primo sine titulo, & simillacro ullo extemio : deinde caepisse titulos , ac lapides in eorum protestationem erigere, ae in eis Deos suos adoraro . Tandem , cum pervenissent Artifices , qui simulacra bestiarum , sive hominum etarmarent, caeptum est adorare numina in simulacris , e ue magis crevit Idololatria. Unde Clemens Alexandr. in Protreptico ait: postquam is

autem ars floruit, auctus est error.

X. Populus vero Iudaicus adeo pronus ad Idololatriam suit , ut nec diis vina praecepta, nec minae , nec poenae , quibus identidem ipsum mulctabat Deus, sat essent ad ipsum ab eiusmodi sit perstitione deterrendum . De quo aliqua infra dicemus : finitimaru II

enim Gentium contubernium hac peste Hebraeos contaminavit, ut tandem ad earum servitutem in poenam damnati sint. Christo tamen adveniente , ejusque Evangelio annunciato, Idola passim exterminari caeperunt: adeo ut, quae totum Occupaverant orbem, vix in remoto orbis angulo apud Barbaras nationes cultum aliquem obtineant. Ex Christianis tamen non deis suere , qui in Politheismum ruerent, ut dicemuS.

DUBIUM III. De salsitate Idololatriae Paganorum.

s. I. Varia opiniones Paganorum e re eultum Idolorum.

I. Uamvis Pagani omnes Idol rum cultui dediti essent, di ia e criminabantur in eorum cultus obiecto. Unde D. Thomas 2. 1. qu g. 94. art. i. Diversimodptamen, inquit , eultus divinus IdoIir exhibebatur. midam enim per nefariam artem imagines quasdam construebant , qua virtute Damonum aliquos certos eo fectus habebant e unde putabant , in idisit Imaginibur esse aliquid diυinitatis , per consequens , quod divinus euitur oti deberetur . Et bae fuit opinio Heria metir

48쪽

m tii , ut augustinus dieit p sicam , quam ph losophi eonsiderabaria

X. de Civνι. Dei α Let. in Mundo, 6r doeebant in Seholis. Alia in Alii veris non exhibebant etilium Dia vinitatis ipsis imaginibus f sed erraturis , quarum erant imagines. Et utrumque borum tangit Apostolus ad Rom. r. Nam quantum ad primum dieit v. 13.

Mutaverunt gloriam . incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis & volucrum , & quadrupedum , & serpentium. Quantismad ferundum subdit υ. x s. coluerunt,& servierunt creaturae potius, quam

creatori.

II. Horum tamen triplex fuit opinio. Ωuidam enim ais abant, quosdam b mines Deos fuisse, quos per eorum imagines eolebant, sicut Iovem , Mereurium,

alios hujusmodi. Quidam veris asyimabant , totum Mundum esse unum Deum , non propter corporalem substan-riam , sed propter animam , quam Deum esse eredebant, dicentes, Deum nihil aliud esse , quam animam, moi . , or ratione Mundum gubernantem , sicut cr homo diacitur sapient propter animam , non propter eorpus . Unde putabant, toti Munia ἀο . ω omnibus partibus eius esse cuI- tum divinitatis exhibendum , Caelo, a

ri , aqua , ω omnibus eiusmodi partibus cir ad hae referebant numina , crimagines suorum Deorum , ficut Varro dieebat , cr narrat August. 7. de Civit. Dei e. x. c9 11. Alii vero , scilicet Platoniel , posueriant, unum esse summum Deum , eausam omnium , post quem ponebant , esse rubsantias quasdam spiri-ruales, a summo Deo erestat , suas Deos nominabant , participatione felliere di vinitatis , nos autem eo Angelos diei

mus ; post quar ponebant animas Cael Il um eorporum, cr sub hir Damones,

quor dicebant , ese erea quadam anris milia , ω sub his ponebant animas ho-m num , quas per virtutis meritum ad Drorum , vel Damonum Deietatem assumi, ere lebant . Et his omnibuν eultum dioin latis exhibebant , ut narrat augua sinu, 8. de Civit. Dei e. 4. III. Has autem duar ultimas opinis. es dicebant, pertinere ad Theologiam Tom. H. vero de cultu hominum dieebant peν-tinere ad Theologiam fabularem , qua fecundism sigmenta Poetarum representabatur in Theatris . Aliam vero opinιο-nem de imagῆnibus , direbant pertinere ad civilem Theologiam . qu per Ponti cereelebrabatur in Templis. Haec D. Tho-inas laudatus. s. II. Refutantur omnes praefata daDι is opinione .

IV. 'r Ico. Idolorum cultus, quo O cumque ex prae satis modis

explicatus, falsus, & superstitiosus est. Astertio haee ex dictis Dubio primo

probata manet. Cultus enim veru , ac

religiosus debet exhiberi uni Deo, v

rus enim Deus unus est : at cultus

Idolorum ad plures Deos refertur, &proinde falsos: ergo salsus cultus est, ac superstitiosus. V. Secundd probo ex S. August. lib. de vera Reli et ione c. s s. sic. ,, Id Olο- latrae, qui plures Deos colunt, vel, , colunt opera, & arte acta hominum , , , vel bestias, vel homines mortuos, , , vel da mones. 'el terram , & aquas, 'el aerem , & ignem , vel astra , velis viventia , puta . arbores , vel homi- , , nes, vel Angelos: sed nillii eκ hisis cultus divinus dandus est et ergo &c. Minorem probat S. Aligustinus sic. Si essent colenda opera hOIn in ulnia, multo magis colendi essent artifices, is qui ea secerunt, quia meliores illis. Si colend. ar essent bestiae , multo ma-

gis homines , quos tamen colere se non debemus. Non sunt colendi, ut

Dii homines mortui , quia si pii vi-

,, xerunt, non tales , nempe divinos

nobis petunt honores , sed illumis coli volunt, quo illuminante laetan-

tur. Si autem male vixerunt, ubiis cumque sint, non sunt colendi. Dae

se mones colendi non sunt, quia ho- , , minum hoste, , de hominum poenis

49쪽

34 Quaestio II. De I lolatria Paganorum.

, , triumphant. Terra, & aqua colen- ., da non sunt, quia istis lucidior , aes, purior est aer erra in caliginosus . Nec , , etiani colendus est aer purior, aca, serenior , quia luce absente adum- , bratur, & aere purior est ignis no- , ,1 iri splendor , & fulgor . Nec tameno, ignem colere debemus, quoniam ip-s, sum pro voluntate accendimus , &s, extinguimus. Corpora autem aethes, rea , alque Coelestia , neque colenda, , sunt, quia licet omnibus caeteris eoro, potibus recte praeponantur , melior, , tamen est ipsis quaecumque vita . Uis,tain, qua arbores dicuntur vivere,s, colere non debemus, quoniam nuti. , ius sensus in ea est, sicut, nec in

b, capillis, & ossibus, quae sine sensus, praeciduntur et hac autem melior ests, Vita sentiens, quam tamen in bestiis, , colere, non de mus. Neque anima, , ipsa rationalis, ut Deus colenda

,, est , etsi persecta , & sapiens sit,

o, quia omnis vita rationalis , si perses, eta est, incommunicabili veritati seis, , cum intrinsectas loquenti obtempe-

, , rat , non obtemperans vitiosa nit , qudd autem alteri obtemperat, Deus es, non est, quia non per se excellit,

, , sed per eum, cui obtemperat. Ea- , , dem ratione Angeli colendi non sunt, , , quia nec a se beati sunt , nec nosis, eos Videndo beatos reddunt, sed be,, ipsi, & nos una in videndo Deum ., Beati sumus. Videatur ibi S. D

rorum adoratores ex D. Athanasio

Oratione contrapenter num. 23. , , Quid

,, enim in illis simulacris adorant ,, sorte lapides, & ligna , ex quibus,, conficta sunt sed non vident , se . , , res prorsus similes pedibus concutio, care, quarum partes Deos suos nun--,cupant, & quae paulo ante in om- nes usus assumebant Si haec eadem, , , dum scutra sunt, venerantur ; nolia cogitant, se non mos, sed caelatorisis artem adorare Certe quamdiu im-

, , politus est lapis, & materia rudis, M tamdiu ista calcant, & ad suos saepe usus etiam viliores adhibent. Cum M verδ fictor artem suam in illis exeris euerit, & viri, vel mulieris inima

materiam fisuravit, tunc gratias λ- rigunt artifici ; iamque ut Deos co- , , lunt, Dos mercede a caelatore eme-

, , runt . . in etiam fictor, quasi obli- tus , quae ipse fabricavit propriis ope- , , ribus supplicat, & quae paulo anteis sculpebat, & incidebat, naec eadem ,, persecto opere Deos salutat dic. VII. Dicebant apud Eundem Athanasium Ethnici x. Se non negare hominum , ac belluarum figuras suos Deos esse: sed ideo ita esse, ut Deus per has figuras ipsis det responsa , atque aΘpareat: nec enim eum, qui oculis videri non potest, aliter posse cognosci, quam per eiusmodi simulacra. VIII. Sed contra urgetur ex Atha-Πλsio. , , momodo Deus per haec sis, mulacra respondet, & cognoscitur , , An ob materiam, ex qua constant,s, an ob formam , quam habent ρ Si ob D materiam: quis ei it soritiae usus 3 cur, , , antequam essent tali forma donata, si Deus per istam, vel quamlibet aliams, materiam non respondebat, non ap- , a parebat, non cognoscebatur Sive- , , rodicant, formam inductam causam, , esse adventus divini , cui servit il- , , la materia et cur non potius per ipsa , , vera animalia, quorum effigies suntis simulacra , Deus apparet Dignior, , siquidem je Deo opinio haberetur, is si per animalia viventia , sive rati O- , , ne praedita, sive rationis experti M appareret. Inab cur vera animalia, , , quadrupedes , aves , serpentes , seu ,, ob seritatem, seu ob stditatem su- giunt, & abhorrent , quorum ser- , , mas auro , ligno , lapidi insculptas, , Deos faciunt nonne convenientius is erat, ipsa viventia, quam eorum sor-

, , mas coli od si dicant, nequiis

is materiam, neque formam Divini ad- , , Ventus causam esse, sed solam artem, , euin scientia conitinctam divinun is numen evocare. Contra est: si pro- , , pter scientiam , & artem Deus ad sit rimulacra accedit, quis Iurbus mate-

50쪽

Dub. m. II.

, riae usus cum silentia, & ars in ,, hominibus resideat, εe propter hancri app.iret Deus, ipsi profecto homi-

, , nes artis authores magis venerandi,

is de colendi erant, qliod ratione sint, , praediti, Se artem, aescientiam in ,, se ipsis habeant. IX. Dicebant secund3 apud eundem Athanasium. Haec simulacra tacta sit in se , ad divinos Angelos, εt Potestates invocandum, & accersendum , ut per haec simulacra apparentes Dei eosnitionem edoceant i ερ esse hominibus instar litterarum , quarum lectioneis, divinis Angelis per illa advenientibus, Dei scientiam percipere possint. X. Sed haec responsio, ait Athanasius, non minus falsa est, quam praecedens. Etenim si haec simulacratam facta si int . iioh ut ipse Deus. sed , , ut Angeli illi e appareant; cur haec, D per quae Angelos invocant, iisdem,

quas invocant, Potestatibus, pluris fa-M ciunt ρ cur eisdem simulacris Dci no-Mmen , 8e honorem, quo nec ipsos , , Angelos dignantur , imponunt, dcis pr. xstant Novum sane i Simulacra se efformant , ut per e . advocent po-

, , testates , quibus accedere possint ad , , Deum , ad quem per simulacra ae- cedere non posse cognoscitnt: de Dei, , nomen, cuius praestantiam formida-ribant , simulacris imponunt , eaqueri divinis honoribus assicere non ve-

Mrentur.

XI. Dicebant tertio alii, qui sapientiores videbantur , se non adorare,

Idola, sed id, quod per Idola signifi

catur.

XII. Sed istos ita perstringit S. Augustinus Sermone I 'S. edit. Monach. s. Mauri , ubi praeveniens hanc responsionem ait. Et ne quouam eorum di-eeret : non simulacrum eoIo : sed quod manseant simulacra s subjecit satim Apostoliis in Se coluerunt , Se servierunr creaturae pntius , quam Creatori. Intelligὲ te prudenter . Aut simulacrum enim colunt, aut ereaturam . Qui via Iaerum eolit , eonvertit veritatem Dei in mendarium . Nam Mare veritas es

Neptunus autem men/aetam odium ab

homine, eonversa veritate Dei in me

daeium : quia Deus fecit Mare, homo ainem simuIaerum mptuni. Rursus ex

eodem Augustino sic. Si verum est, eos non adorare statuam Neptuni, sed Mare, quod illa indicatur; non simu lacrum Solis, sed Solem ipsum; cur quaeso saepissimh statuam Neptuni , de

Solis adorant terga vertentes Mari, ae li hoc cer id non est, adorare S lem, ac Mare, sed Statuam. Quia siquis ut vestem regiam adoraret, ter ga verreret Personae ipsius regis , hunc nullus rith existimaret adorare Regem , sed unich vestem, de pluris facere vestem, quim Regem. Homines linquit August. in psalm. ri 3. ιatibus supersiationιbus obtigatι plerumque ad ipsum S Iem dorsum ponunι , preces funiunt sa-

XIII. Quarto . Adoratores hona num falsitatis arguuntur primo ex

Athanasio orat. contragentes a num. v.

Qitia salsi Dii erant; Tum quia homines fuerant, ut caeteri, tum quia erant Dii facti ab hominibus: Senatus enim Romanus , Imeeratores , quotquot sibi placebant , inter Deos esse, decemnebat : verus autem Deus, nec homo

est, nec ab alio sectus, sed , se ipso,

8e natura debet esse Deus . Rursus,

qui alios Deos faciebant , quare Dii non eram Hi enim , qui Deos iaciendi laetam potestatem, potius Dii censendi essent , quam quos ipsi faciunt

XIV. Si dixeris , Senatum Romanum secisse honnines Deos , non eos divinitate donando , sed declarando, eos suis virtutibus divinitate dignos se reddidisse; ad eum modum, quo RO- manus Pontifex iacit aliquem Sanctum, εt ut talem colendum proponit, non quia illi conserat Sanctitatelli e sed quia suis bonis operibus, ac virtutibus Sanctum se .reddidit, ideo talem esse declarat, Sc proponit. XV. Sed contra est. Aliud enim est aliquem adnume iam Sanctis, aliud Diis: ad sanctitatem per bona opera E a per.

SEARCH

MENU NAVIGATION