장음표시 사용
291쪽
orbui; sed hic ars nostra pro rudi et impotenti est ploranda. Vitia organica a nervorum affectibus raro dignoscere polia sumus; et cum, seu historia morbi, sive signa solicitudinis, palpitationis, pulsus abnormis, et quoad vim et numerum, fere semper instantia, vitii sedem in corde indita care videntur, incerti adhuc sumus qua Ut Um naturam vitii attinet, ignorantes utrum ulcuS, dilatatio, polypus, an ossificatio urgeat; et si novimus, pleraque, forsan omnia haec, arti medicae illuderent.1o3. Rebus ita sese habentibus, nil sperare fas nisi fugam antea traditorum s 92 malo augendo idoneorum, vi- iam diuturniorem, et jucundiorem, infelici aegro est e con
SAuvAGEsIUs inquit, spasmos interdum syncopes comitari. Hoc concesso, notae quas protuli, ad eam a morbis spasmodicis secernendam, non sussicient. Sed, me judice, hicce auctor celeberrimus in errorem abiit ; quia, scilicet, spasmos, qui syncopen interdum essiciunt, ab ipsa, non distinxit. In syncope, omnis contractio, omnis motus a vi nervorum pendens, desinit. Spasmus igitur, cum primum justa fit, cessans, inter comites syncopes numerari, nihilo melius quam haemorrhagia, vel ulla alia
Eximia syncopes historia, in primo tomo Medicarum Observat. Londin. memorata, sacilem videtur admittere explicationem, secundum principia supra posita. Mulier generosa, ad extremum usque post febrem longinquam debilitata, vigilia aliquandiu vexabatur. Vigilia
demum decedente, observabatur, eam, quum prim Una somnia S obrepsit, mox experrectam valde agitatam, et molestia summa oppressam, ita ut non amplius audens somno indulgere, cujus corpus confectum multum indiguit, sed qui, sua ex sententia, lethalis foret, fratrem Oraret, ut ei assideret somnumque arceret. Frater assidens, digito brathium sorori. tangente, somnum accedere, et protinus respirationem
292쪽
spirationem et pulsum subsistere, dein ea e somno excitata renovari, sensiit. Periculum saepe factum, idem semper monstravit. Ille ingeniosus, qui historiam memoriae piOdidit, eam ita explicat : It se ems probabie, that, in eat debili ty, when the natural iunctions are propor- tionably impat red, the involuntary muscies, Whicli serve to respiration, may be too weali to persorna their os lice alone, and may require the assistance os ali tho se musia ε cles whicli conspire in moving the thorax at the com- mand of the will. The action of the se muscies is very conspicuous in the agoni es of de ath, When the Uis Ur- tae being qui te exhausted, the heaving of thebre ait be-ε comes ent rely a voluntary motion. These reflectioris led
eah to carry on respiration alone, a person under luch circumstances Would Ceas e to bre athe, and consequently
be in a state of suffocation; but the patia and uneasne is arising from the nce would soon wahe him again, strug- gling for breath, and almost sperat.'Huic explicationi, quamvis ingeniosae, complura ad
Imo, Et si concedatur, respirationem esse voluntariam, quatenus eam ad libitum moderari et mutare possumus, dubium tamen videtur, utrum debilitatem in voluntariae respirationis diu pensare possemus, necne. Quilibet sanus alte respirare moliatur, citoque sciet, se id diu non praestare posse. Musculi respirationi intervientes, quatenus in voluntarii, fatigationi iunt minime obnoxii; cum autem voluntati obtemperant. P crinde ac reliqui mii culi voluntarii, cito fatigantur. Praeterea, retia piratio laboriosa, quam sub finem vitae videre eit, ipsa fit in voluntaria. Inter somnum, ubi nulla voluntas est, manet ; nec voluntas eam impedire potest. Rei pirationem similem asthma affert; sed hoc fit ex iii mulo quodam, quem hae corporis conditiones musculis respirationis ministrantari, PIypothesis nullam rationem reddit, cur actio cordis, eodem puncto temporis, quo respiratio, cesset. Causa externa respirationem impediente, pulsus aliquandiu pol durat ; ubi igitur simul cessant, hoc, ex fonte lito, unde utrique motus derivetur, intercluso, oriatur oportet. Rezὶ itaque, modo sequente, explicandum judico. Inter somnum, vis vitalium pote ita tum minuitur, ut,
ex hoc constat, quod iunctiones animales suspentae, et vi
293쪽
tales ac naturales, etsi manent, multum debilitatae sunt. In exemplo nostro, aegra eo usque debilitatis pervenisse videtur, ut vis vitalis, respirationi, actionique cordis promovendae, inter vigilandum solum sufficeret: sed cum somnus accedens eam amplius imminuerat, eamque operi imparem reddiderat, hae functiones desierunt. AEgra expergefacta, quaedam vis cerebro adderetur, unde respiraret, et cor movere denuo occiperet.
Similem somni e flectum auctor antiquus notasse videtur: inquit enim, A Per somnum semper adstans notet sa-ς ciei colorem, et characterem ; anhelitum etiam, Obser- vet, et pulsus motum si per somnum facies mute- tur, anhelitus amigatur, pulsus saccescat, excitetur murnii spera, tom. i. cap. 9.
inii conati fui da diversa in vasa vividorum insundere, ii semper experti, quodque fluidum, cujuscunque natu rae, seu blandae, seu non, solicitudinem brevi, palpitationem, et demum mortem ipsam, afferre. Hinc ne credere licet, quamlibet rem, per absorbentia vel lactea, recipi posse, quae nervis intestinorum aliarumve partium irritandis impar, cor nihilominus assicere queat i SauDages, p. 82O. o. Ι2. Senac, traite de coeur, p. 54O. Loiser ricorde. Bergerus.
Quaeretur forsitan, quomodo fibrae musculares relaxatae agunt in vi cerebri imminuenda 8 An recta, isto scilicet consensu cerebrum inter totumque nervorum, quo Vis nervorum in quavis parte diminuta vim cerebri imminuit ZNumve, ista sympathia inter fibras musculorum omnium cordisque, qua, corde Una cUm reliquo corpore rela Xato, cerebrum assicituri Res hujusmodi dissiciliores quam utiliores inveniuntur.
Licetne inter has, nervos ad cor pertinentes, tumoribus aliterve compressos, numeraret
Alii auctores alias theorias, ad syncopen sponte abeuntem explicandam excogitarunt. Quam Whyti edidit, ea attentionem maxime meretur: The chyle and lymph continue, by means of the perist altic motion Of the guis, to be sorwarded to the sub clavi an ve in and cava, at the fame time that the venotis bio od, part ly by the Contrac- tile power of the greater arteries, and the Oscillat ory motion οἱ the vasa minima, and rartly by ille constric- tion
294쪽
ε tion os the cui an eous vesseis from coid, is transmitted in- to the branches of the two venae cavae, and for arde d to the right auricle of the heari, whicli it fir si stimulates into contraction, and immediate ly after ards se is the right ventricle also a-go ing. ' I bit's esses on the Dit. and in Dol. mot. 9 3. n. q. E compluribus, quae contra hanc sententiam objicere liceret, unum solummodo memorabo. Si potens et sana cordis actio a vi cerebri aeque ac sanguinis stimulo pendet, uti Whyti ipse docet, stimulusne adhibitus par erit renovandae huic actioni, quae desilit ob vim cerebri immi-Πutam, ni haec vis denuo renovetur P Certe non. Cordis actio forsan restituetur; sed debilis erit, atque ab normis. Unde igitur vis cerebri renovatur t Num actio cordis renovata hoc praestare dicetur Z Hoc forsitan eveniret, si impetus sanguinis esset sat magnus ; sed vix credibile videtur, debiles conatus quos cor, vi cerebri interclusa, essicere possit, huic sum cere. Etiamsi, quoad hoc, theoria laborat, quia, scilicet, nulla ratio redditur modorum quibus vis cerebri restituitur ;nihilominus concedendum est, sanguinem in magnis venis, Prope Cor, accumulatum, ita profuturum, uti, vi cerebri restituta, actionem cordis sit quodammodo resuscitatura.
Hanc opinionem, concretiones post mortem, tum saepe inventae, minime evertunt. Cum fere semper inveniantur, eumque concretionibus sanguinis corpori emissi sint omnino similes, credere licet, eas post mortem ex sanguine sponte separato, ac coagulato, efformatas ; vi X enim credibile, massas tantas, inter vitam ortas, si1 ne signis acerbissimis existere potuisse. Lieutauri n. prax. uniU- p. 196. Senac, traitC de coeur, p. 543.
Quantum ad enemata attinet, cura est adhibenda ; nocetur enim, si evacuatio fiat. Μagna quantitas igitur, resiaque admodum acres, semper sunt effugienda. Res aromaticae, vel cardiacae, modica quantitate, optima pollicentur. Fumus tabaci, laudibus, ni fallor, vix meritis, fuit cumulatus. Tabacus, narcoticum potens, aliter adhibitus, summam aegritudinem insert. Nonne idem ab ejus fumo
Miram vim frigoris, in syncope testenda, quotidiana experientia firmat. Quomodo agit Z num astringendo, it
295쪽
tollens relaxationem, et Vim nervis reddensi Quin sic aliquid praestet, non nego ; sed sit hoc solum esset opus, quo major frigoris gradus, quo diutius et latius adhiberetur, eo majores deberent esse effectus. Hoc tamen adeo non fit, ut subito, obiter, partibusque tantum adhibitum, maxime evadat essicax, Vimque nervorum Optime excitet. Hinc ne colligere licet, frigus interdum recta stimulare tTot praeclari auctores hanc vim negarunt, ut ex hoc, eam vix assirmare audeam, etsi quomodo aliter rem explicare oportet, parum video. Vim astringentem non lassicere
jam dictum ; nec assectum systematis reactioni tribuere possumus, subitaneus enim est; neque sensui quem excitat frigus, uti quidam fuere opinati, nam, in hoc statu corporis, nil sentitur.
296쪽
Aeris in Corpus Humanum effectuS,
QUOD, ANNUENTE SUMΜΟ NUMINE, Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
D. GULI ELMI ROBERT SON, S. S. T. P.
ERUDITOR UΜ EXAMINI SUBIICIT SAMUEL DE BUTTS, Hia ERNus, A. B. TRIN. COLL. DUS.
Soc. Phys. SOC. Ad diem ret Septembris, hora Iocoque solitis.
i782. Viro spectatissimo FRANCISCO HUT CHINSON, M. D. Collegii Μedici Dubliniensis Socio, Hasce studiorum primitias, Animi devinctissimi testimonium, Dicat
297쪽
Aeris in Corpus Humanum essectibus.
IN Societatibus, non minus ac in singulis, lentus sit progressus. Hoc, quod ad nullam rem, magis quam scientiam, patet. Multa elabuntur aeva, antequam homines, rudes ac ignari, causas accurate indagare conantur. Hui elabori impares, singulis regionibus naturae divos praeponunt, per eosque omnia facile explicant.
Hisce inanibus superstitionis ac credulitatis praeteritis, ad veram scientiam citis gradibus nequaquam itur. Per tempus diuturnum homines sibimet placent verbis, vel nil, vel stolida, significantibus, quae tamen, propriae vanitati, imperitiam vulgi fallendo, palpantur.
Hae observationes ad rem nostram facile accommodanis tur. Cum aer oculos effugiat, cumque in eo medio libere moveamus, ad ejus quosdam effectus, per longqm tempus, minime animadvertebatur. Antea, aeque ac hodie, homines ea observarunt, quae vim ejus monstrant, sed longe aliter explicuere. Si quis, ex. gr. rogasset, cur aqua in tubo, aere extracto, ad 34 pedes ascenderet, praesto erat
responsum, Natura horret vacuum ' Ratiocinio hujusmodi attoniti, fabulam fictam judicaremus, ni notum eiaset, quam proni homines semper fuerint, et adhuc sint, sonos inanes, pro solidis argumentis, habere. Fuga vacui' ubique, usque ad initium prioris saeculi, floruit. Tunc temporis, Galilaeo de ea dubitans. semitam monstravit, qua philosophi recentiores Tori cellius, Boyle, aliique, summo cum hora ore suo, summoque cum humani generis commodo, progressi, hanc sententiam funditus everterunt. Si fuga vacui naturam coegisset aquam in tubo usque ad 34 pedes attollere, Galilaeo sensit, nullam
causam esse cur, vacuo facto, aqua non altius ascenderet. Cum autem aqua non longius exsurgeret, aliquam esse Causam ascensus, uno modo ad eundemque gradum, este etiam exhibentem, sagax collegit. Hanc causam esse pondus atmosphaerae iii aquae superficiem prementi S ita
n) Apprime mirum videbitur, homines hanc causam tam diu ignorasse, si reputemus, philosophiam Aristotelis ubique vigui se, eique
298쪽
Vocabulum atmosphaera vix definitionem desiderat. Et eo, et aere externo, sine discrimine utar, quippe qui utroque significari velim istud sui dum, terrae undique circumfusum, cui, ut plurima testantur, et pondus et elater insunt, quodque nunc siccius, nunc humidius, nunc calidius, nunc frigidius, invenitur. De his singulis plene disserere in animo non est, quippe quem et tempus et vires deficiunt; et praeterea, fines soliti dissertationum hujusmodi me, utcunque cupidum, a nimis late, in agros quos eximii philosophi, plurimos post labores, quodammodo in-
Cultos reliquerint, excurrendo, prohibent. Quae chemici de partibus aeris componentibus invenerunt, ea, ad meum argumentum, scilicet, parum spectantia, silentio praeteribo. Aeris pondus columnam aquae 34 pedes, mercuriique
circiter go pollices, altam sustinere pose, omnibus jam
notum. Aerea columna, igitur, ad summam atmosphaeram attingens, cujusque basis est area columnae aquae
sustentatae, hujus pondus aequabit b). Hinc, calculo inito, corporisque humani mediocris superficie dimensa,
pondus aeris, eam semper prementis, fore circiter 32 Coo lib. facile invenietur. Insuper tamen consideranda est,
aeris in pulmones pressio, ubi magna superficies ei objiciatur. Cum autem fit dissicillimum hanc superficiem di-
metiri, cumque inter se admodum discrepent auctores, hic nil amrmare audebo; qui rem altius scrutari velit, auctores ex professo tractantes adeat. Ad effectus quosdam igitur ex aeris pondere in corpora humana mox redibo,
post perpauca de elatere dicta. Physicas disquisitiones subtiles ac obscuras, de causa hujus proprietatis, hic, ut alibi, evitabo, nec de lege quam elater servat plura, quam verba Newtoni, reseram. Ille philosophorum princeps inquit, ε Si particulae aeris tales sunt, ut sese invicem effugiant et repellant, viribus centrifugis, pro ratione reciproca distantiarum, tunc fluidum elasticum formabunt, cujus ς densitas semper erit in ratione vis prementis.' Aerem esse revera elasticum nemo, nisi philosophiae omnino ignarus, inficias ibit. Vesica, cum pauxillo aeris ei inclus, premente atmosphaera, laxa videbitur et collapsa ; eade pa
pondus atmosphaerae innotuisse ; inquit enim, vesicae acris plenae, plus ponderis, quam eidem inani, esse. Ast omne aevum stupet erroribus patrum. et in propriis nihilominus perstat. b) Si atmosphaeia uniu8 e M t densitatis, facile foret altitudinem ejus constituere ; sed, ut mirum in modum rara evadere creditur, altitudine minime inter philosophos convenit.
299쪽
tamen, pressione aeris per antliam praeumaticam sublata, distendetur, adeo ut pondus Permagnum, ei apte impositum, sit evectura. Idem, gradu minore, certe, in montibus excelsis ascendendis, videre licet ; vesica enim ligata, etsi laxa, inter ascendendum, magis magisque tumet, cujus, praeter aeris inclusi elaterem, nulla alia causa est, necesse potest. Est modus tamen, ultra quem aer nec premi nec dilatari quit. Hunc modum disticile est statuere. Secundum Boyleum cl. aer communis condensari potest, adeo ut impleat sexagesimam solummodo partem tpatii antea occupati ; eidemque videtur, eum fieri posse, decies mille aere
nostro communi rariorem. Elasticarum machinarum, ab
homine fabricatarum minime similis, elasticitatem, nulla pressione, nulla in carceratione, deperdit. Illud ab e peritamentis Boylii, hoc ex Robervallii, constat. Hic enim
aerem, per quindecem etiam annos, in carceravit, qui, nihilo secius, elasticus adhuc compertus. Siquidem aer cui in vis rei ita immisceatur, ut particulae alienae suis interponantur, tunc elasticitas pro tempore cessare videtur; redit, tamen, quum primum aer evolvitur; unde verisimile vi deatur, repulsionem inter particulas causam esse elasticitatis. Quoniam aer gravia est, corpus humanum premat, quoniamque, fluidus undique aeque premat, et ita nullos effectus in corpus humanum non edat, Oportet. Horum praecipuos nunc perpendam.
Post philosophiam mechanicam fauste excoli coeptam, principia ejus ad systema humanum explicandum medici accommodare conati. Principii viventis obliti, corpus hi,
rnanum tanquam meram machinam considerantes, cibi concoctionem, motum musculorum et fluidorum, ad leges mechanicas redegere. Aerem, in corporis superficiem prementem, motum sanguinis in venis plurimum promo-Vere, vulgo adhuc creditur. Sanguine per anfractus arteriarum transeunte, ubi multi anguli, multaque frictio fit, vis cordis, uti fertur, superatur. Venis ipsis fibrae
musculosae sunt adeo paucae, ac parvae, Ut ad sanguinem cor versus movendum minimum conferant ; ideoque colligitur, sanguinem cor nunquam attingere potuisse, ni aer externus, venas premendo, ejus reditum adjuvaret. Haec opinio, magnis nominibus, et vetustatae veneranda, munitur; eam igitur refellere, nec audax neque petulan8, sed summa cum verecundia, aggrediar. Ponamus, fluidum ullum, per numerum quemvis tuborum mollium, quomodocunque storum, fluere, quisnam sapiens motum strii di,
300쪽
3I steri in tubos prementi, tribuerit, quae Z Aer premit ubique, aeque, ac constanter; nil igitur, nisii aequilibrium cum fluido intus movente, essicere potest. Siquidem pressio fieret inaequalis, et si tub;s valvulae inessent, tunc, uti venis ex musculorum actione evenit, fluidum propelleretur foret necesse. Quomodo igitur redit sanguis per venas i Uariis musculis moventibus propellitur, dum valvulae, quae plurimae inveniuntur, regressum prohibent; fibris musculosis venarum ipsarum, quae, etsi arteria sum multo minores, non tamen prorsus negligendae, sed praecipue vi cordis. Hac in estimanda, facillime in errorem inciditur. Distantia a corde, segnisque in venis motus, vim cordis ibi nullam ese, monere videntur. Eam imminui haud abnego; sed, de gradu diminutionis judicantes,
res sequentes caute considerare oportet.
Praeter ictum cordis ipsius, singulae arteriae, subito contractae, sanguinem propellunt. Nihilominus, sanguis venas ingressus, semper lente movebitur, idque multas ob causas. Ne situm dicam, ab initiis angustis ortae, gradatim ampliantur, donec cor pertingunt. Abunde autem constat, quod, si quis tubus, initio angustus, latior evadat, etsi vis impellens est et eadem, et quamvis nil resisteretur vel frictione, vel positu, sui dum moveret lentius in parte lata quam angusta : Si que tubus idem iterum contraheretur, sui dum, etiamsi longius a vi movente, diutiusque frictioni subjectum, citius, pro ratione angustiae majoris,
moveretur. Inire calculum accuratum, vel in hanc rem
longius inquirere, mei consilii foret prorsus alienum ; exemplum enim solummodo, causa illustrandi, quod de venis dixi, et dicturus sum, profero. Sanguis, eas angustis canalibus introiens, in partemque latiorem progrediens,
retardetur oportet, etsi vi S movenS ne minima ex parte minueretur. Revera autem imminuitur frictione, multisque aliis, non tamen adeo, quin vis cordis et arteriarum, motu musculorum adjuta, vim resistentem superare parsita
Addendum est insuper, venas cujusvis partis, arteriis
ejusdem esse multo ampliores; ad branchium e X. gr. una arteria sanguinem asportat; qu0t autem Venae eum revehant, nemo ignorat. Ecce aliam lentioris motus causana.
Pressionem atmosphaerae, igitur, sanguinis reditum per venas adjuvare, credere nil opus ; sat enim causarum alibi extat ; et ni supra dicta vana sint, sententiam non pro ii pervacua modo, sed salsa, rejiciemus. Num tandem premens atmosphaera, nullos effectus, hanc rem spectantes,