장음표시 사용
331쪽
tem faciendum, et ad elonicas convulsiones, quae partem morbi maxime crueiantem constituunt, exsuscitandas lassicit. Cum vero hic stimulus novus tantum fugax sit, exacerbatio convulsiva cito ad finem perducitur, et nihil aliud quam rigiditas spastica manet, quae per causas magis diuturnas fovetur et conservatur. RΑΥio SYMPTO MATUM.
HIC morbus, ut supra dixi, raro sub forma tetani recti, et rarius etiamnum sub forma em prosthotoni, semet ostendit. Hujus causa sacillime apparebit, si classes musculorum diversas, et vim earum et magnitudinem inter sese comparaveris. Cum centrum gravitatis capitis processibus primae vertebrae obliquis multo anterius sit, super quibus, ut fulcro, caput movetur, musculi validiores ad
partem cervicis posteriorem, qui ne antrorsum cadat caveant, necessario collocantur. Nos fugere nequit, musculos partis trunci posterioris anterioris propriis esse potentiores, et extensores artuum inferiorum flexoribus plerumque valentiores, dum contrarium in artubus superioribus incidit. Haec rite considerata, rationem, cur in statu miliaculorum ubique spasmodico, caput tanta constantia retrahatur, spina dorsi antrorsum incurvetur, extrema inferiora
extendantur, superiora sectantur, plenam evidentemque reddent. Cum morbus igitur speciem tetani prae sese fert, acmen forsitan non attigit, vel inclinatus est. Cum formam em prosthotoni et tetani sibi adsciscit, quod quidem rarissime accidit, aliquod irritamentum singulare musculis, vel finibus nervorum lateris potissimum astedii sentientibus
plerumque admovetur. Dolor inguinum acutissimus forsitan a pso a magno et iliaco interno fortiter agentibus, quanquam antagonistas potentiores nequeunt superare, proficiscitur. Quae caecitas nonnunquam incidit, ea musculis oculi
valide agentibus, nervos opticos per Ventre S carnos S, quantitatemve adipis eos inter et musculos semper intercedentem, pressura nimia assicientibus, vel humoribus ipsis retinae per latera orbitarum, dum globus introisum violentia trahitur, vel per actionem musculorum palpebrarum ab normen appressis, haud dubie tribuenda. Priolis ex
hisce causis mentionem injecit vir celebris et sagax Dr
Nervi sensibus externis inservientes nunquam, nisi morbo provectiore, multum assiciuntur. Haec autem sensilitas adaucta in assectibus organorum visui, auditus, et a tactus
332쪽
t actus semet potissimum ostendit. Quomodo omnes se enervi sensus externi et motus tantopere assici possint, dum ii, qui sensibus internis subserviunt, integri manent, ex toto inexplicabile. Dolor et sensus tensionis et tractus sub sterno, quae hoc
in morbo tam constanter et graviter urgent, a spasmo et
convulsione musculorum diaphragmatis, cujus fibrae sua contractione et inter costalium, qui costas elevando id magis tendunt, distrahuntur, pendere videntur. Mediastinum quoque, quod ei adjungitur, assici videtur; et non improbabile est, palpitationem cordis violentam pulsusque ab normes, partim a motibus cordis peri cardio nimis coarctatis, et partim a musculis arteriis superjacentibus, qui cordi sanguinem in eas propellenti obsistunt, pendere. Huic et spasmo quoque partes, per quas lymphatica transeunt, assicienti, et ita muneribus rite fungi ea impedienti, referendae sunt effusiones se rosae, quae in cavis pleurae peri cardiique fuerunt repertae. Effusiones se rosae et sanguine se subter cuticulam hinc, quod sanguini venoso lymphaeque ad cor progredientibus obsistitur, oriri videntur. Ab hac causa et actione musculorum mechanica forsitan profuit sudor, qui hunc morbum plerumque Comitatur. Hinc quoque deducitur tarditas pulsuum arteriarum per remissionem insignis. Species dissoluta maculaeque fuscae, quae in sanguine, morbo bene provecto, aliquando notantur, me judice, proficiscuntur a vi musculorum mechanica particulas rubras attenuante, quae hoc modo affectae e vasis per motus musculorum convulsi vos in partes, quae minimum resistunt,
quales sunt cellulosa subter cutem substantia, facilius pota sunt expelli. Hae effusiones igitur pro sequelis, non causis, morbi habendae. In sententiam vero longe diversam super iis,
quae intra cranium offenduntur, iri debere existimo, quod non parum acrimoniae habere plerumque reperiuntur. Morgagnius casum tetani lateralis refert, ubi, cadavere examinato, pauxillum salsi seri in uno ventii culosum repertum, et sex exempla ejusdem generi S praeterea ex auctoribus diversis citat. Hinc igitur, et quod eadem causa,
ut omnes fatentur, morbos alios convulsivo S e X citat, admodum pr6babile est, si multa hoc morbo extinctorum, praesertim eorum, in quibus causa excitans non manifesta fuit, cadavera accurate fuissent incisa, idem multo frequentius semet in conspectum suisse daturum.
Durities alvi pertinax, quae in hoc morbo semper subest,
333쪽
est, a spasmo tunicam intestinorum muscularem assiciente, morianaque eorum perist alti cum impediente, proficiscitur. Spasmum autem hujusmodi incidere ostendunt, di arrhoea spontanea, quae, eo toluto, repente accedere solet, ea quae incisio cadaverum in conspectum dat, et affectus oesophagi finisve canalis alimentarii superioris, et recti extremi manifesti. Opium quoque, quod plerumque hoc in morbo liberaliter adhibetur, hanc alvi duritiem augere potest ; sed sine hac causa in exemplis, ubi nihil opii fue rat datum, subest. Hernia umbilicatis, quae pueros recenS natos, hoc morbo colluctantes, nonnunquam invadit, facile explicatur. In- te itina aequaliter et non parum ab Omni parte pressa, per umbilicum facile ante protrudi possunt, quam satis fuit contractus et ad cicatricem perductus. Magis mirandum est, hoc, in exemplis hujusmodi, non multo saepius incidere ; namque hernia fasciam abdomini circumdatam, nimis mature sublatam, etiam in pueris qui alioquin ex toto sani sunt, non raro subsequitur
NULLUM morbum novi, cum quo hic formam sibi propriam nactus potest confundi. A catalepsi facillime secernitur motibus clonicis, sensilit axe exquisiita, sensibus interuis integris et illaesis manentibus, et rigiditate membrorum immobili; quae catalepsi laborantibus in qualibet positura non dissiculter collocari et retineri possunt. Sub initium vero, cum tardus fallaxque, ut saepe fit, progreditur, ab aliis morbis non facile dignoscitur, nisi vulnus antecedens in causa sit, cur eum venirC suspicemur. Cum in collo primum sese ostendit, eam pro affectu levi rheumatico habere periclitamur. hin autem, phaenomenis morbi causisque remotis rite consideratis, locus ambigendi supersit, dubitationem omnem cito tollunt trismus et 1 ubinsultus musculorum maxillae inferioris et partis colli postelioris, qui semper primum assiciuntur, spalmodici.
HIC morbus olim omnes fere, quos occupavit, e medio sustulit, quod a natura ejus non sine ratione gravi sperare S. Cum vero medici, nisi intra pauculos annos proxime elapsos, viam ei medendi idoneam ignoraverint, Cumque e X eo tempore non pauci aegrotantium ex eo convaluerint, periculum quo stipatur, quanquam etiamnum magnum,
multo minus est quam mortales existimavς runt. Exitus
334쪽
Exitus morbi pro natura causarum remotarum variat. Morbus plerumque progressu rapidior et periculosior, cum a contusionibus vel vulneribus oritur, et lignis lenior progressuque tardior, cum a nulla alia, quantum no Vimus, quam a frigore, originem deducit. Huic regulae vero multa adversantur. Seminium quoque magis minusve PO-tens ad eventum morbi faustum infaustumve reddendum
Quidnam de eventu debeamus judicare, indicabit spatium, quo ad ac men pervenit, longius aut brevius. Si signa rapidissime gravitate increscant, summo in periculo versatur aegrotu S. Si, contra, lentius progrediantur, spes salutis major astulget. Si morbus ultra diem quintum sextum vetrahat, spes non deest; et pauci hoc morbo, saltem apud Indos Occidentales, diem post decimum extinguuntur. Multa tamen exempla se ostenderunt, ubi multo serius exitio fuit. Postquam signa non parum leviora evaserunt, cum priore violentia periculoque repetere periclitatur. Nunquam subito judicatur, sed gradatim decedit, et saepe, nisi longum post tempus, signa riou ex toto tolluntur. Felix praesagium a sequentibus potest deduci: Cum gravitas paroxysmorum, postquam ad remedia fuit decursum, non
increscit; cum vires aegroto non convelluntur; cum appetitus non deficit, et cibus devorari potest ; cum aeger animo non demisi us est 3 cum, postquam morbus aliquamdiu mansit, sensum insolitum repentem circa spinam, e X- trema versus se di Tundentem, sentit. Exitum vero brevi infaustum fore concludere licet, si aegrotus cibum vel medicamenta non sine dissicultate summa devorare possit; si, quod assumere fuerit conatus, ore et naribus subito rejiciat; si convulsiones clonicae graviores et fri quentiores evadant; s delirium, si subita musculorum rigidorum se laxatio et sudor frigidus viscidusque accedant. Cum hic morbus infantes recens natos occupat, eo S Plerumque occidit; namque exempla paucissima sunt, ubi ex
eo emergunt. RATIO MEDENDI.CONsILIA autem medendi sunt, I. Causas excitantes tollere, vel ne effectus earum cum
cerebro communi centur cavere.
a. Nimiam systematis sangui seri tensionem imminuere. g. Effectibus causarum excitantium, postquam cum cerebro communicati fuerunt, occurrere, vel iis quae Vimaervosam imminuunt, eandemve excitant. 4. Spalia
335쪽
D E . Spasmis et convulsionibus sublatis, tonum viresque
systenLati reddere, et reditum morbi praevertere. Tetanum operationes Chirurgicas saepe excipere supra dixi. Mihi ex toto persuasum est, a consuetudine perniciosa, quae multis chirurgi S est, comiteS nervos partemque musculorum una cum arteriis colligandi in hisce exemplis frequenter oriri. Igitur chirurgi, praesertim ii, qui artem suam apud plagas calidiores exercent, tenaculo idoneo vel parvulo forcipe arteriam extremam apprehendere, et a reliquis partibus caute semper disjungere debent. In quibus regionibus hic morbus endemicus est; in iis semper necesiarium summam, cum vulnus leviculum parti carnosae per instrumentum impurum, quale est clavus rubigi nostis, laminamve ligni infertur, ne aliquid extraneum ibi relinquatur, curam adhibere. Si aliquid hujusmodi reperiatur, curiose et mature tollatur, ne partis nervos irritando, vel ibi manendo, tetanum cum vel sime evidente inflammatione et suppuratione antecedente moveat. Qisn- etiam, vulnus ipsum adeo amplum efficiatur, ut sanguis ex eo satis libere profluat, et apertum diutius, quam solet,
Cum inflammatio hujusmodi incidit, fomenta et cataplasmata emollientia, irritationis a nimia distensione ortae imminuendae, sunt adhibenda. Frustus non parvus in casu hujusmodi a diversis e plumbo praeparatis sperari potest, quod externe applicatum in inflammationem topicam plurimum posse reperitur, quodque, ut multorum CXperientia testatur, nullos ex effectibus nocivis, quos interne adhibitum edat, habere solet. Si rigiditas musculos maxillae collique aliquot dies post quodlibet vulnus, etiam leviculum, acceptum, invadere notetur, licet speciem optimam prae sese ferat, et ex toto fere sanatum esse videatur, ut rursus aperiatur suadeo ; pauxillum enim materiae, specie tenuis et i chorosae, ibi saepe reperietur. Ostium scalpello acuto ampliandum, et non tantum omnis hujus modi materia peccans tollenda, sed aliquantum etiam par
tibiis sanis circumcingentibus, ubi hoc sine periculo fieri potest, demendum. Μorbum sub initio hoc modo depellii aepe vidi. Cum vero sine periculo nervos extrem OS laceratos removere non possumus, vel cum vulnus parti, ubi nulla musculorum profunditas est, infertur, ut in manuum pedum ve digitis, communicationem partem Vulneratam inter et sensorium commune nervum transverse incidendo,
quod, functionibus parum laesis, saepe fieri potest, tollere convenit. Vir eruditus De Haen exemplum successus hu-
336쪽
jusce medendi viae prosperi notabile memoriae tradidit,
ubi celebris anatomicus Albinus ramo quinti paris nervorum, quo instructa est maxilla in serior, secando trismum sanavit. Huic viae trismum pertinacem, qui non aliis remediis paret, sanandi a Monroto celeberrimo, in experimentis su is super opto, commemoratam anteferendam duco. IIt opium musculis partis laborantis nudatis consilio iis in tempus paralysin inferendi, periculo ejusdem remedii ante integumenta dempta prius facto, admoveatur suadet. Si incisio hujusmodi parum efficax esse reperiatur, vel digitus manus peditue multum contundatur, eum recidere Conveniet. AEgrotantibus vero, ut semet incisioni vel amputationi latis mature subjiciant, . suadere in primis dissi- Cile, quanquam multum inmodi inde sperandi a tempestive facta pendet. Namque serius, et postquam morbus in systema universum sese diffudit, tentata parum prodesse reperta. Caeterum, rebus ita se habentibus, votis ad eam decurrentium aliquando respondit. Clarus Whyte si in aliquantum temporis remedia potentissima, quae lolent adhiberi, praesertim optum, tentavit, quod nihil aliud quam signa in spatium breve levavit; namque, eo omissio, aegrotus ad statum aeque malum, ac primarium, semper recidit. Cum morbus tres hebdomadas duraverat, et gravitas signorum ne minima quidem ex parte remiserat, digitum amputavit. Quo facto, et parvula lamina ad extremum digitum mutilatum sublata, signa protinus leviora evaserunt, et opto facile paruerunt, quod nihil omnino ante
Compluria exempla ab aliis accepi, ubi incisiones, modo supra comprehenso, factae, summum commodum secum adduxerunt, etiam postquam morbus bene longe fuerat
progressus. Unum hujus exemplum insigne ipse vidi Servae AEthopicae, viginti quinque annos habenti, planta
pedis subter partem ossis calcis anteriorem clavo rubigi aioso vulnerata. Octo diebus aut circiter elapsis, mulier trismo correpta, qui tetano universo paucis horis finitus. Cum aegrota in summo periculo versaretur, et Causa excitans evidens esset, chirurgus expertissimus Joannes Beli, amicus mihi in primis carus, qui artem suam apud Indos Occidentales in insula Grenada exercet, cujus curae demandata fuit, partem, quae fuerat laesa, quaeque nunc propemodum sanata esse videbatur, libere incidere secum decrevit. Partem igitur affectam profundius, quam vulnus ipsum penetraverat, e quo pauxillum humoris pallidi
337쪽
et subviridis nunc profluebat, excidit. Signa gradatim mitiora evaserunt, et, nullo alio remedio adhibito, paucis opii dotibus modicis exceptis, brevi evanuerunt. Si ad incisiones tuto confugi nequit, et si aeger hanc medendi viam suadentibus non assentietur, quidnam ligatura membro laboranti arcte circumdata profuerit, tentare conveniet. Nonnihil commodi saltem hinc sperandum, cum auram epilepticam ad caput ascendere impediat, cumque quidam tetano conflictantes a certo membro valide compresso levaminis multum acceperint sm). Quodcunque autem hujusmodi gravitatem signorum in tempus etiam brevissimum imminuit, in morbo minime negligendum, qui progressit saepe adeo rapidus est, ut vix spatium considerandi medico supersit, ad quaenam praesuli a potissimum debeat confugere. Quantum causas excitantes spectat, quae in canalem alimentarium, seu eum directe irritando, seu atoniam ejus et debilitatem faciendo, agunt, omnino necessarium eit, ut easdem expellere, antidotis specificis corrigere, muci laginosis et oleo sis diluere, vel obtundere, et involvere, pro virili conemur. Consilio eas evacuandi emetica adhibita
Remedia vero hujusmodi hoc in morbo minime conveniunt, immo periculum habent, et nunquam adhibenda sunt, nisi in iis exemplis, ubi causa, cur venenum adesse suspiceris, summa non deest. In quibus cassibus album vitriolum caeteris forsitan praestat, quod evacuationem
Reliquas hujusmodi causas catharticis lenioribus potius
Quantum infantes teneros recens natos spectat, qui intra Zonam Torridam huic morbo magnopere patent, quibusque tantum periculum infert, ut quenquam eorum CXeo emergere nunquam viderim, et vix unquam audierim, nostrum est causas excitantes, antequam ullum effectum ediderunt, quantum fieri potest, vitare vel removere. Harum frequentissima et maxime periculosa est frigus, aer v Cfrigidulus applicatus. Servis AEthopicis, quos hic morbus maxime infestat, magalia tali modo et ex talibus conflata sunt, ut aer nocturnus frigidus ea facillime penetret. Multis in exemplis morbum huic causae haud dubie potui referre. Ego et complures amicorum meorum, qui ea in regione medicinam faciunt, quibuscum super hac re collocutus sum, notaVimus eos, qui aerem per casas, ubi servae V u et pepe m) Journal de Medicine, tona. 45. P. 46.
338쪽
pepererunt, liberrime transire permiserunt, plurimos infantes hoc in morbo amisisse ; et eos, contra, quibus ob neglectum dimidium infantum recens natorum olim fuerit raptum, cura idonea adhibita, vix unum perdidisse. Iis in locis ubi servi curae meae sunt de mandati, semper Curavi, ut puerperae liberique earum a frigore rite defenderentur, et Ut eodem tempore Calor nimius vitaretur, ut
primae viae puerorum, si nulla di arrhoea sponte accederet, aliquo laxante leniore, velut paucis rhabarbari granis, purgarentur, ut vulnus ad umbilicum, donec sanaretur, ab externi aeris vi securum redderetur, et ut puer duas in hebdomades ab alia muliere nutriretur. Hujusce diligentiae et attentionis sequela fuit morbum, qui tot olim rapuerat, semet rarius ostendisse, dum loca vicina, ubi eadem diligentia non fuerat adhibita, violentia et gravitate prioribus infestare pergebat. Proximum est, ut ad
ΙΙ. Consilium veniam, viz. nimiam systematis sanguiferi
Huic efficacissime respondet sanguinis missio, ad quam
tantum decurri potest, cum aegrotus manifesta plenitudine Iaborat, vel cum morbus febre non modica affectuve inflammatorio non parvo stipatur.
Rebus ita se habentibus, dubitari nequit, quin sanguinis detractio subitanea et bene copiosa fieri debeat sub ini
Exςmpla non desunt, quae hujusce remedii esticaciam evincunt. Puiol n) casum refert, ubi puella hoc potissimum fuit sanata. Forestus so) alium memoriae prodit,
ubi, postquam morbus quinque dies duraverat, et multis remediis parere recusaVerat, omnia signa sanguine e venas aphaena emisio fuerunt sublata. Idem audior alium Casum commemorat, ubi tetanus febri inflammationem habenti fuit adjunctus, ubique summum levamen V sub ipso fluxu sanguinis' acceptum est. Multa alia ejusdem generis exempla, praesertim apud auctores Gallicos, offendes. Si morbus a contusionibus proficiscatur, praesertim si aegrotus sit plenus, sangi linis detractio remedium praecipuum est, et ei regimen antiphlogi ilicum adjungendum. Chirurgus expertus Joannes Beli, cujus mentionem supra feci, casum sequentem, qui huic rei tantum luminis os sundit, ut eum disertationi inserere decreverim, mihi nuper mittendum curavit. Faber AEthopicus, robustus, et plenus, a scala decidit, et humo graviter amictus. Regio x . lienis Obs. II 6.
339쪽
D Elienis et partes supra eam in spatium non breve examinatae,
fuscae et contusae repertae lant. Ne tetanus accederet
territus libram sanguinis ei detraxit, et idem, quanquam magis modice, quoque quarto quinto ve die fecit, donec nihil amplius periculi subesse Visum. Insuper, alvum solutam tenebat, potum refrigerantem adhibebat, et partibus
laesis fomenta applicabat. Intra mensem aut circiter e casu servus, semet ex toto integrum est e Credens, ad opus diurnum redibat. Spatio trium Vero dierUm tetano cor
reptus est, quem dolor partis olim Contusae gravissimus comitabatur. Unciae sanguinis duodecim brachio protinus detractae, pars laborans cucurbitulis cruentis incisa, scarificata, lata, et regimen antiphlogisti cum stricte ad hi bitum. Paucis diebus convulsiones et spasmi levari coeperunt; decem, ex quo invaserunt, ex toto decesserunt, et aeger ad sanitatem reductus. Haud tamen negandum est, sanguinis missionem, vires negroto jam debilitato convellendo, saepe magnopere nocuisse θ). Cum vero morbus a topica inflammatione proficiscitur, ad hoc remedium majore cum fiducia confugere possumus. Casum hujusce morbi memoriae tradit Bim t-tus, qui magno regionis Cardiae dolore, qui pressura magnopere augebatur, ictibus arteriarum duris et admodum celeribus, faciei rubore, et respiratione non ex toto libera, stipatus est. Hic aegrotus sanguinem ad uncias quinquaginta usque intra quatuor dierum spatium detrahendo sa natus. Alium quoque enarrat, ubi puer AEthiopicus, novem annos natus, et similia signa habens, extinctus est, cujusque ventriculus post mortem spha celo a medius repertatus. Caeterum, exempla hujusmodi rarius semet ostentadunt; et, contra, plenitudinem vel inflammationem sub
esse compertum habeamus oportet, antequam ad sanguinis detractionem decurrere debemus. Caute tamen hanc operationem repetendum est, praesertim in plagis calidioribus, ubi diathes s inflammatoria et plenitudo multo rarius, quam in frigidioribus magisque septentrionalibus, subsunt, et
corporibus mortalium per sanguinem misium magnopere nocetur. Hoc consilium in hoc forsitan, quam in quolibet alio morbo, magis necessarium. Neminem, quanta dissicultate vires aegroto qui morbo acuto laboravit restituantur, latet. Haec dissicultas vero
in morbo hujusmodi magnopere augetur, ubi potestas devorandi plerumque amissa est, et ubi nulla alia ratione, quam inserta et saepe parum prospera, liquores nempe in
alvum p) De Haen Rat. Med. P. Io. P. 3. et q.
340쪽
alvum immittendi, aegrum nutrire et a sanie defendere possum US. Per totum morbi decursum caute diligenterque fugiendus est calor externus, utpote qui non tantum corpus in statu adeo irritabili consitanter et potenter stimulet, sed quoque plerumque sudores nimios, qui hoc in morbo tantopere nocent et debilitant, magna e X parte moveat. Lux nimis clara omnisque strepitus corpus stimulo potente assiciunt, et pessimos effectus edere notata sunt. Haec igitur et motus curiose vitanda sunt, quoniam reditum convulsio nig constanter facere consuerunt. Proximum nunc est, ut ad III. Consilium pergamus, effectibus, scilicet, causae e X- citantis, postquam cum cerebro Communicati sunt, occurrere, Vel per ea quae vim cerebri imminuunt, vel tandem excitant. Quantum ad prius horum consiliorum attinet, tum diu et merito fuit adhibitum. Tanti fuit aestimatum, ut plerique, qui hoc argumentum sitiat executi, praecipuam medici fiduciam in eo collocari debere existimaverint. Q rae quantitas ejus hoc in morbo adhibetur, ea multo major est, quam corpus in quolibet alio ferre potest. Necessarium est compluria grana pro dosi dare, quae ex intervallo duarum, trium, quatuorve horarum repetenda, prout effectus do sis prioris evanuerunt, vel gravitas
signorum postulare videtur. Quidam sq) mirabilem unius scrupuli solidi opii quantitatem tertia quaque hora praecipere sunt ausi. Tam largis tamen quantitatibus datum non hic, ut in aliis casibus, agit. Quanquam enim aliquam convulsionum et dolorum remititionem facit, vix unquam somnum inducit, vel quo stibet ex aliis effectibus, qui usum ejus multo magis modicum in aliis cassibus subsequi solent, edit. Caeterum, plerisque in exemplis praestat, liquidum laudanum adhibere, quoniam nervos ventriculi citius accuratiusque contingit. Nec modica, quam continet, liquoris spirituosi nos ab usu ejus deterrere debet; quoniam plerumque necessarium est aliquantum vini, ut Cardiacum, pro re nata adhibere. A dosibus parvulis vel ordinariis incipere, et eas pro actione earum vel augere vel imminuere debemus. Si deglutitio dissicilis evadat, quantitate idonea satisque frequenter in alvum immittendum. Lindus suadet, ut solutio opii sortior parti vulneratae, vel etiam sedi spasmi ea quantitate admoveatur, ut t0IpOrem qὶ Edin. Med. Comment. VOl. i.