Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

351쪽

sunt, vel apud Britannos longius latiusve saeviunt. Virginem florentem, matronam venerandam, maritum suorum amantissimum, et gravem, qui Patriae nunquam non con-1ulit, senatorem, ex aequo rapit et Consumit. Hoc mihi

in animum induxit, ut in hisce schedulis causam ejus veram prius comperire, deinde paucas super hujus natura conjecturas proferre conare r. Hoc tuto saltem dicere ii

Quandocunque errores scientiae, qui inveteraverunt, detegimus, aliquantum rationalem sanamque philosophiam versus progredimur. Hinc necessarium est, Ut causas febris fictas, quae diversis temporibus ab auctoribus diversis fuerint receptae, prius refellam, quam veram investigare aggredior. Pro prima autem harum causarum semper habitum fuit frigus f.) Hoc causis febris tot et tam eruditi medici accensuerunt, ut verear ne ab iis sine causa satis gravi videar dis entire, si audeam dubitare. Utcunque hoc sese habeat, non sine fiducia pergam, cum hocce saeculo, quod nihil nisi fundamento stabili et certo innitens recipiat, cuilibet in culpato opiniones philosophorum etiam gravissimorum convellere liceat; namque hodie inter omnes ex toto convenit, alios serviliter imitari longe aliud esse, quam scientiam rite excolere. Ab investigatione hujuscemodi forsitan apparebit, frigus hoc in exemplo aliquid, quod nullo modo valeat praeitare, effecisse fui sie insimulatum. Nihil vero, nisi a datis attente consideratis, concludamus. Si aliquis, qui valetudine satis commoda ante fruitur, frigori tam diu, ut aliquem in eum effectum edat nocivum, objiciatur, constanter fere catarrho, pneumonia, Vel rheumatismo corripitur g . Hi morbi vero, quantum naturam eorum intelligimus, a febre magnopere differunt; namque via medendi ex toto contraria depelli solent. Si medicos quidem accuratius consulas, eo S non febrem nervosam, sed inflammatoriam tantum, ab hoc fonte proficisci, existimare reperies h). Multi vero, contra, qui in aegrotis curandis multum fuerunt versati, et omnia, quae semet ostenderunt, caute et fideliter nota ruat, hanc febrem

352쪽

inflammationem habentem nunquam viderunt, et omnes, hac in regione saltem, morbum rarissimum e Te confitentur. Quantum ad memetipsum attinet, nec eam vidi, nec animuS inclinat ut credam eam posse videri. Et non difficile foret ostendere id, quod medici sub ejus nomine descripserunt, ad classem febrium minime pertinere. Quinetiam obiter addendum est, auctores effectus rationi S medendi pro signis morbi ipsius saepe depingere. Aer externus exclusus, propriusque igitur cubiculi aegrotantis phlogisto nimis oneratos, calor accumulatus, materia perspirabilis aegri et effluvia, &c. retenta, multa status phlogistici signa brevi inducunt, quanquam vera debilitas subest. Nonnulli quidem contenderunt febres naturam suam extempore Syden hami magna ex parte mutasse. Hoc Vero a Iatione, analogia aliorum morborum, et iis, quae scriptores, qui eodem saeculo floruerint, memoriae prodiderunt, adeo alienum esse videtur, ut vix serio mereatur considerari. Hinc plane concludo, si febris inflammationem habens sola a frigore oriatur, et si febris hujusmodi Britannos nunquam infestet, satis superque esse demonstratum, frigus nullam in hac regione febrem movere. Hoc Confirmant observata numerosa et accurata. Idem quoque probat ratiocinium, quod subsequitur: I. Febris continua raro, sit unquam, in regionibus afiseptentrionem maxime vergentibus, se ostendit, ubi dominatur frigus intensum.

a. Summum frigus hyemale progre Tui febrium gravi iasimarum efficacissime occurrit si). q. Febres in plagis calidissimis, et in regionibus temperatioribus, calidissimis tempestatibus saepissime acce

4. Observationes negativae adeo numerosae sunt, ut multo ad dubitationem, quam revera sum, pronior forem, si vires earum et pondus elevare conare r. Pauculas ex iis citabo. Cum illi viri celebres, rerum naturalium studiossissimi, Josephus Banks, eques auratus, et Dr So-Iander, vegetabilia et alia rariora, quae partes magis Australes edunt, comparandi causa peregrinabantur, tanto

frigori, quantum quibusdam comitum protinus fuit exitio, saepe objecti sunt. Nulli vero, qui convaluerunt, in febres postea inciderunt, quod quam verum notum adagium

353쪽

gium sit, nempe sublata causa, tollitur effectus,' insigniter evincit fl). Cum hominum globi, quod frequenter et a multis fit,

cacumina montium Valliae altissima voluptatis causa asiacendunt, fere semper frigore torpent. Febris tamen hoc modo, quantum discere potui, lautiquam movetur, quanquam frigus in homines hujusmodi, utpote qui semper defatigatione debilitentur, vi insolita agere poni potest.

Quin etiam frigus morbos plerumque movere non posse, medicus nostri saeculi doctus et expertus contendit, cujus Opinionem summa cum voluptate cito: M It we inquire intos the arguments in favo ur of this notion, We mali hard ly

find any others than the randona conjectures of the sich abo ut the cause of their il inesse. Anil again, I hard ly kno N a dis ea se, of Whicli, at different times, I have not been told that it was occasione d by lying in a damp bed, or by sit ting in a wet room: yet I do not know any ones that will certa in ly be produc ed by the se caulas; and peos pie frequently ex pose thenaseives to sucii causes Without

Qisen etiam defatigatio febrem excitare insimulatur; sed

haec ad eam movendam non melius, quam frigus, accommodari videtur. Namque hic morbus rusticos, qui summae lassitudini objiciuntur, raro infestat, dum urbes am- Pliore 3, Carceres, et noso comi a tenentes, qui a potestate hujusmodi fere semper immunes sunt, eo gravisi me colluctantur. Venatores, qui diem totum in leporibus vel vulpibus persequendis et exagitandis consumunt, vel puellae lascivientes, quae semet saltationi spatium per noctumnum totas dedunt, harum oblectationum, in febrem incidendo, poenas rarissime luunt. Insuper, cibus potusve nimius et Venus immodica febrem movere dicuntur. Hure vero opinioni fundamenta hoc plane subruit, quod pauperculi, quos res angusta domi parce duriterque vivere cogat, febribus multo magis,

quam opulentiores, patere consuerunt. Lubens concedo,

causas hujusmodi languorem stinctionum animalium et debilitatem facere, quae febrim quidem comitantur. Hanc vero haec signa, utpote quae affectus ventriculi tantum fugaces sint, minime constituunt. Et quicunque ea febrim vel tardam vel citatiorem appellant, ii sermone communi miserum in modum abutuntur; namque ne minima quidem ea inter et sebrem similitudo intercedit. Amec.

354쪽

Assectibus animi nimiis, praesertim iis qui eum contristant, et aliis potestatibus debilitantibus, febris non raro

fuit relata. Et si auctores consulamus, eos numerosa hujuscemodi exempla memoriae prodidisse reperiemus. Verba unius e sagacissimis et diligentis limis, quos nostrum saeculum viderit, observatoribus medicis liceat mutuari: Cum experientiam hac in re saepe fallacem, et medico a plerosque imitatorum servum pecus fuisse noverim, du- bitare cogor str).' Medicos in hoc et in multis aliis exemplis analogiae falsae nimis e si e confisos, et inde quae naturae adversantur deduxisse, mihi persuasum est. Hoc cum summa fiducia a se vero, quod exempla intermittentium saepius vidi, quarum accuratissime examinatarum nullae aliae causae probabiles reperiri potuerunt. Neminem potest latere, recentissimos optimosque scriptores febres Continuas et intermittentes confudisie, idque sine ulla ratione gravi, quae mihi morbi aeque diversi, ac quilibet duo in tota nos logia, e se videntur; quia alter sempercontagione Vulgatur, dum alter ea ratione nunquam di funditur Hic silentio non praetereundum videtur, Unum

auctorem, qui saeculo superiore floruerit, pestem a metu solo oriri ponere; ted magnopere fuisse deceptum, demonstratu minime dissicile. Namque Mahomedani, quos ille timo ium Maximus haud urget, lethi metus,' ea catervatim rapiuntur; dum Christiani eandem regionem tenentes semet domibus continendo, Commerciumque cum infectis fugiendo, magna ex parte illaesi evadunt so). Idem autem ratiocinium intra certos saltem limites de febre adhiberi potest ; quoniam analogia aeque evidens inter hos morbos, ac inter plerosque alios, intercedit. Analogia vero, utpote quae semper dux fallax sit,

relicta, febrem saepe ibi saevire, ubi nullae hujuscemodi

causae suspectae haberi postulat, et has, contra, corpori non raro applicari nullumque effectum edere, novimus. Hippocrates, ille pater medicinae venerandus, et Syden hamus, candore et sagacitate ex aequo spectabilis, et alii etiam medici vestigiis eorum insistentes, aliquam status atmosphaerae mutationem generalem pro causa febrium epidemicarum habuerunt. Medicina nondum longe

progressa, haec conjectura probabilis videri poterat; sed

non ei, quod inveteravit, alientiendum, praesertim cum

hodii

su) Cullem syn. no l. meth. o in Timoni and Machengie 's accounts os the plagiae at Constanti pople, Phil. Trans

355쪽

hodie tot suerunt notata, quae eam ad phaenomena explicanda minime ita sicere testantur. Quomodo enim potest exponere, cUr certum Oppidum inficiatur, dum contagione vacat tota vicinia Θ QUO modo, cur una domus in toto oppido febre infestetur, vel cur tantam stragem in nonnullis clauium numerosarum navibus edat, dum multo plures

contagionem ex toto effugiunt sp) ῖ Cur pestis nunquam adhuc apud Indos Orientales semet ostendit, si calor et humiditas morbos contagiosos possunt generare sq)ῖUnum adhuc, quantum ad mlasmata palustria attinet, notandum superest. Haec aeque facile continuas, ac intermittentes, movere posse, existimant medici non pauci. Hic error autem, me judice, hinc proficisci videtur, quod et febres continuae et intermittentes, nonnullis in exemplis, eodem in loco epide mice grassatae fuerunt. Supra posui, hosce morbos a se invicem ex toto, me judice, di iaferre videri; et, cur in hanc sententiam concesserim, rationes reddidi. Minime ignoro, multos existimare has in illas ab usu medicamentorum posse mutari. Magis vero rationi consentaneum esse videtur putare, intermittente laborantem aeque actioni contagionis labrilis, ac alium scorbulo scrophialave conflictantem, patere r . Nemo quod corbutus actione contagionis levatur, eum in febrem converti concludit s). Cur igitur hoc in intermittentibus incidere credimus t Facile possum explicare, cur Contagio, dum ejus actio manet, paroxysmos intermittentium. levet

vel depellat, qui, postquam febris levata est vel decessit,

constanter repetere solent.

Primarium in philosophia principium est causas sine ulla necessitate nunquam multiplicare, et nunquam plures quaerere, Cum una Omnia, quae ed Untur, phaenomena e X

ponit. Igitur, si una potellas nociva queat reperiri, quam febrem plerisque in exemplis excitare haud dubie monstrare possumus, ea omnes alias causas, saltem dubias et fictas, removebit, et ab imis fundamentis evertet. Quinctiam, cum Causa potestasve hujuirnodi agere possit, dum

Corpus eodem tempore nonnulliS eorum, quorum mentioivit sacia, objicitur, nonne generali naturae simplicitati

ρ) Lind on severs, passim. Pringle's obst q) Bor ius de med. Ind. r) Hujus exemplum, hyeme superiore, in no com o Edinensi viderunt et Dodius Gregorius et medicinae studiosi. ι) Ill. Lind aliique medici febrem, dum adest, scorbutum levarudicunt. Vide appendix to Liud's treati se on the icurvr.

356쪽

accommodatius est ponere, ea casu potius incidere vel adeste, quam febrem per se et sola movere ρΗanc potestatem causam ve meum est investigare, quod viribus magnopere dissidens suscipio. De successu, quo hoc faciam, judicet lector. Haec autem potestas nociva est contagio specifica, cujus characterem sequentem in me dium proferendum putavi: Ρotestas, a corporibus ho- minum morbo laborantium proficiscens, quae sanis ap- plicata similem morbum progignit, quaeque apud medi- cos contagio appellatur st).' Si verbum morbus in febrem continuam vertamus, hic character generalis argu mento, quod exequi decrevimus, circumscribetur. Hunc characterem parum perfectum esse satis scio, quoniam actionem somitum non comprehendit; unde multis in exemplis hic morbus ortus suisse videtur. Res ita sese habeat ; apud auctores vero meliorem non offendi, et res, quae super hoc argumento ad notitiam mortalium adhuc pervenerunt, veras meliorem sussicere non posse dicere non dubito. Conveniet forsitan, hoc in exemplo, botanicos,

systematicos imitari, qui ea, quae character quilibet generalis non comprehendit, per se e numerare consuerunt.

Idem, me judice, facere debent no sologi; pauci enim mor- hi tam accurate definiuntur, ut exceptiones quotidianas non

habeant.

Hisce propositis, proximum est ut haec argumenta consileremus, quae talem causam existere, et stragem illam horrendam, quam febris saepe edidit, facere solere, demonstrare videntur. Si febris a contagione, ut modo definita, oriatur, sequelae, mox commemorandae, sese ostendent.

i. Febris potissimum et gravissime, aliis ei laventibus, has regiones infestabit, ubi, ob ignorantiam religionemve invalescentem, summum sanis cum infectis commercium intercedit, vel non diligentia idonea vitatur. 2. In omni regione, in eam populi partem gravissime saeviet, qui semet invicem frequentissime invisunt, vel, ob

naturam operum in quibus Occupari solent, magnis numeris colliguntur, et diuti in me uNa manent.

3. Hic morbus rapidissime sese diffundet in omnibus locis, ubi magnae turbae conveniunt, vel ubi multi limitibus angustis continentur, adeo ut commercium mutuum s rc-quens et inevitabile fiat. q. Si quaelibet regio mediterranea, vel si quaelibet insula vel classis navium numerosa hoc morbo in tempus diuturnum,

t) Culleni prael. pract.

357쪽

turnum caruerit, et si labris postea invaserit, a sonte contagionis, si ortus ejus accurate et diligenter investigatur,

profluere plane reperiet Ur. Proximum autem est ut, utrum ea, quae proposuerimus, iis, quae a multis fideliter fuerunt notata, necne, congruant, examinemus. Hinc, ni admodum fallor, quam vera sint clare et evidenter apparebit.

Hoc ad fidem primae propositioni conciliandam solum susticere videtur, quod febris regiones, qua S tenent Mahomedani, saepissime infestat, plurimosque eorum rapit, dum aliis, quorum fides et religio diversae, omnino parcit su). Rem ita sese habere testantur omnes scriptores, qui Tu cas inviserunt. Hoc haud dubie incidit, quod certos limites vitae humanae, ultra quos nequit prodiri, a Deo praescriptos et destinatos esse, sibi persuasum habent; et

igitur omnes, quibus contagio possit vitari, rationes negligunt et contemnunt. Nec haec strages, quam febris apud Mahomedanos edere solet, horrenda ulli aeris conditioni

vitiatae, vel alicui hoc genus causae, tribui . potest, quod alii, qui vitam in iisdem regionibus degunt, morbo haudquaquam ex aequo patent x). Insuper, auctores, quibus summa fides haberi debet. AEgyptum, quamvis hodie tot mortalium millibus perniciosa, olim insigniter salubrem esse memoriae prodiderunt ν . Quin etiam propositio secunda ab auctoribus, qui fidem

haud dubie merentur, vera esse, satis clare monstratur.

Commercia arctiora parumque idonea plebeiis cum hominibus sui generis frequentius, et sanitate et morbo substante, intercedunt, quam loco honestissimo natis cum hominibus sui ordinis. Illos autem in febrim saepius, quam hos, incidere sequentia satis superque demonstrant; quod nos comi a pauperculis febre laborantibus plus satis implentur, dum medicinam eodem in oppido facientes ne unum quidem e nobilibus et opulentis eadem infestari norunt squod milites gregarii catervatim existinguuntur, dum praefecti morbum omnino effugiunt sa); quodque socii navales infimi generis in navibus prius rapi consuerunt sa . Hanc propositionem igitur haec et similia, quae iacile ponent

proferri, satis firmant. Q antum tertiam propositionem spectat, ea et universo consensu et obiervationibus, quae et numerosae sunt et negari

358쪽

D L CONTAGIONE.

rari nequeunt, suffulcitur, pleneque probatur. Quod se-bris in urbibus magnis, ars fioribus, incolisque abundantibus, in noso conatis, ubi aegroti nimis multi decumbunt, in navibus, in castris et carceribus, funeste frequenterque grassatur, et longe lateque diffunditur, adeo omnibus notum est, ut nullius, quod rem ita sese habere testetur, documenti indigeat. Pernicies atrocissima, uuam febris in navigiis, quae ad milites transvehendos destinantur, ubi plus dimidio non raro consuinitur, saepe facit, idem evidentius validiusque, si fieri potest, confirmat. PIoc vero, tam saepe ab omni scriptore, qui hoc argumentum attigit, fuit repetitum, ut neminem, qui medicinam labris primoribus gustavit, possit latere b .

Quantum quartam propositionem spectat, ea, nisi admodum fallor, omnem dubitationem tollet, et contagionem, si ullo modo sube Te possit probari, existere haud dubie demonstrabit. Multa ex omni scriptore, qui hanc materiam executus est, sacillime possent citari ; sed pleraque eorum silentio praetereunda duco, et ad ea, quae clarissimi, Prin- gelius nempe et Lindus, tradiderunt, consideranda progredior. E dissertatiunculis Lindi de febre et contagione abunde constat, unum aegrotantem in classem totam febrem malignam non raro diffudisse, cujus exemplum sequens memoriae proditur. Classis Anglica prope Spithe ad in anchoris stans febre funesta et gravissima repente correpta est, quae semet universam per classem rapidissime diffudit,

magnumque sociorum navalium numerum consumpsit.

Morbo tam subito invadente, nullaque HUS causa apparente, in originem ejus accurate et diligenter inquisitum. Tandem compertum est morbum fuisse profectum a duobus nautis Anglicis, navigio Belgico ab Indis Orientatibus nuper reversis, qui rogatu suo classem in Anglicam fueret ni

recepti, et contagionem secum adduXerant. Cum omnia, quae eveniant, mari quam terra accurate notare facilius sit.

contagionem illic sere semper, hic rarius, investigari posse

reperimus. Exempla vero non desunt, ubi olivo febris epide micae et progressus terra accurate et certo suerunt indagata. Hoc exemplum subsequens probat et illustrat, quod in observationibus Pringelianis de morbis exercitus reperiundum. Cum copiae Britannicae, quae curae huiusce viri illustris, ut medici primarii, suerunt demandatae, stipendium apud Scotos facerent, per partem expeditionis vriorem ab omni morbo epidum ico liberae manserunt. P Post b) Vide Lindit, Pringelii. IIonali. Monroii, Culleni, Huxbami,

359쪽

Postquam vero In nernestae aliquamdiu fuerant, febris funesta milites exercere insperato incepit. Hoc attonitu S, in causam ejus diligenter et sedulo inquisivit, non dubitans

se aliquam evidentem, nec de Cepi US est, reperturum. Nam

que plane adparebat, contagionem in Scotiam a quibusdam perfugis futile invectam, qui in carceres Londinenses fuerant inclusi, et inde, ut judicio militari subjicerentur, In

nernesiam additisti. Morbum hinc, et a nulla omnino sta tus aerii mutatione, prostia X in hoc testabatur, quod nulli, nisi quibus commercium cum aegrotis intercessit, inficiebantur. Iterum, in expeditione Germanica, ab epilem auctore descripta, unum nolo conatum febre, dum duo alia

non longe distantia ea ex toto caruer Unt, laborare reperimus. Cum Vero aegrotantes Omnium trium nos conato rum remoti sunt, et in unum commune vel generale inclusi, incolae duorum, quae prius illaesa evaserant, febre

protinus correpti sunt, et numerum a C lud magnum, prorata parte, amiserunt.

Ex omnibus hisce observationibus una collatis et accurate consideratis talem causam, qualem supra definivi, existere, et fontem febris continuae communem esse, tuto concludere licet. Insuper vero, omnes alias causas vel hypotheticas et fictas, vel dubias saltem, esse ante demon 1travi. Hinc admodum probabile eme videtur, si non omnino certum est, contagionem febris continuae causam solam ese et universam

Hic forsitan consistere, quam ulterius, sed parum certo, progredi conari prudentius foret, et forsitan addi potest, nihil amplius scitia necessarium esse ; namque, quo tutus adversus febres esticiaris, hanc potestatem nocivam effugias tantum inecesse est. Medici vero sibimet in conjecturis de dotibus modisque contagionis diversis, quae paulo altius in

ordine causarum persequi conati sunt, indulserunt. Exem ylum autem eorum, utpote qui natura theorias excogitandi

et persequendi forsitan cupidior sim, non imitari non posse sum; et paucula igitur super hoc argumento perquam Obscuro proferre aggredior. Hoc novitate rei potius, quam spe successus prosperi magna, inductus facio. In originem contagionis febrilis primum omnium inqui ram, quod in primis arduum et dissicile esse minime ignoro. Nullum auctorem novi, qui hanc prospere investigavit.

Vulgo existimatur, quo plerique medicorum ex toto contenti esse videntur, contagionem febrilem a putredine, et

non aliunde, oriri c . Quanquam medici hoc modo de Vo L. IV. - Z et prin-

. P ingle s Obs. p. s. c. vi. O 6. Monro's Obs. p. 4. c. i. , Paraeua de Peste, c. a. Foresti Obs. l. 6. 4. θ

360쪽

s o Dz CONTAGIONE.

principio suo universo consentiunt, in hoc uno tamen magnopere differunt, quod alii substantiam quamlibet putridam contagionem progenerare valere contendunt, dum alii non minus spectabiles hanc potestateria esluviis, quae a corpore humano solo oriuntur, et quod loco arctiore Continentur, vitiatis et corruptis, circumscribunt d). Utrum accurata naturae observatio et caute inde deducta uni alterive harum opinionum faveant, proximum est ut consideremus. Omnia putrida contagionem generare non posse probare, nec multum ingenii, nec magnam rerum medicarum notitiam desiderat. Opinioni plurima adversantur exempla, et ea etiam, ubi vix ullus fallaciae locus esse potest. Ρrimum omnium, compertum habemus, quodlibet corporis membrum gangraena corripi posse, nulla febre, saltem Continua, superveniente. Iterum, an atomici cadavera putrida frequenter incidunt ; sed, quantum potui discere, nunquam contagione tentantur. Denique, qui in brutis animantibus madcandis, in coriis eorundem et intestinis ovinis in varios usus parandis, et in oleo balaenarum coquendo occupantiar, et vitam igitur non tantum inter putres centia, sed inter putrida etiam e fluvia, ex toto consumunt, valetudine commodiore, quam plerique qui artes mechanicas exercent, ut a si de dignissimis accepi, fruuntur. Huic conclusioni assentitur celebris i Ile Boerhaavii discipulus et Commentator. Verba ejus transcribenda curavi: Illi,' qui coria animalium ad varios usus parant, et illi, qui gluten ex animalium partitus conficiunt, perpetuo inspi-ε rant aerem putridis exhalationibus inquinatum, et tamen ε satis sani vivunt. Foetor autem tantus est in his locis, η ubi talia opificia peraguntur, ut vel transeuntes offendat. Immo observatum fuit, aerem putridis e siluviis repletum

fuisse pestis remedium se l. 'Insuper, complures nationes, qnales sunt incolae promontorii Bonae Spei apud Africanos, intestina animalium. putrida non tantum edunt, sed pro cibo gratissimo habent, quod hypothesin putredinis omnino refellit. Febres de nique tempore hyemali saepe epide mice grassantur, cum putredo tardissime pergit, et caloribus aestivis intensis qui putredinem adaugerent, saepe subito, ut prosper Alpinus olim notavit, depelluntur. Haec autem argumenta doctrinam putredinis ex toto hypotheticam esse, et vix in ullo exemplo M Vide Cullei s Fira Line,, LXXXIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION