Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

341쪽

rem et paralysin partium moveat. Uno in exemplo notavit, optum et camphoram pedibus admota spasmum protinus removere, qui, iisdem sublatis, subito repetivit, aeque ac ante gravis. Hanc Vero medendi viam parum efficacem plerumque repertum iri credo. In exemplo, ubi cmnia alia incassum fuerunt tentata, et spasmus musculi cesti, ut, exempli gratia, temporalis, tolli nequit, rationem sanandi ab illustrissimo Monroto memoratam esse dignam, cujus periculum fiat, opinor. Integumenta tollenda, et optum nervis nudatis applicandum eme significo. Cum signa levata sunt, et frequentia et quantitas dotis imminuenda. Alioquin aegroto vires adeo convelli periclitabuntur, Ut, postquam signa graviora decesserunt, nihilominus

opprimi possit. Eo usque continuari vel augeri potest, ut torporem vel quasi stagnationem principii vitalis, quod

revera incidit, valeat inducere. Quo in exemplo usus epis pasticorum, sinapii morum, et cardiacorum, vini, praesertim Madetrensis, et corticis Peruviani quam maxime liberaliter adhibendi, tempestivus solus aegrotum servare

potest. Quantum vero potui discere, in casibus hujusmodi solis epis pastica et sinapis mi prosunt, vel recipi possunt;

aliter enim noxae plerumque esse reperiuntur. Nuper veron viro docto et medico experto Dr Gregorio Grant accepi, epis pasticum capiti applicatum, ibique diu manere permitasum, in tetanum pertinacissimum et inveteratum, ubi mercurius et optum liberaliter adhibitum nihil profuerant, eo usque potuisse, ut morbum tandem ex toto depulerit. Experientia satis monstravit, actionem opii alio anti-

spasmodico potente, moscho nempe, multum adjuvari posse, qui illi adjunctus remedium in tetano praestantissimum constituit. Medicos frequenter fefellit vel non genuinus vel nimis modice adhibitus. Nihil commodi forsitan ab eo, nisi semuncia ejus singulis diebus adhibeatur, sperari potest , et hanc etiam quantitatem cum fructu gradatim

excedere possumuS.Camphora quoque remedium in tetano excellentissimum e se reperta. In modum opii et moschi, do sibus solito majoribus, adhiberi debet. Quanquam, ob naturam ejus singularem, a parvis incipiatur necesse est. Ab amico meo

ingenioso Dr Gulielmo Junor, qui medicinam in insula

Grenada diu feliciterque exercuit, casum accepi, ubi camphora aegrotum celerrime restituit. Frictio externa ex spiritu terebinthinae Camphorato prodest. Oleum quoque olivae camphoratum, cui aliquantum liquidi laudant fuit a die istum, eodem modo adhibituma

342쪽

ssa Dil TETANO.

bibitum, prodest, et aegrotum gratissime lenit. Haec in

locum und tuo sorum minime simplicium et numerosorum, quibus antiquiores sint usi, apte substituuntur. Chaline rus Australi-Carolinensis opto balneum calidum adjunxit, et curationem hujusce morbi hisce solis concredendam e se assirmavit. Balneum a gradu nonagesimo sexto thermo metri Fatirent ei te ani ad centesimum secundum usque, pro statu aegroti et coeli, calefieri jussit. Inco, facie excepta, CX toto opertum habuit, donec pulsus arteriarum evaserint molles et pleni.

Hic calor vero haud dubie nimius est, et plus satis stimulat; et balneum, si sit adhibendum, gradum nonagesimum excedere non debet. Plus fructus sorsitan a potestate calidae relaxante, sub forma vaporis applicata, posset deduci. Caeterum, balneum calidum pro remedio hoc in morbo periculoso et nocivo habeo ; quia non tantum in OmnibuS exemplis, in quibus periculum ejus fieri viderim, sed in omnibus aliis, quantum discere potuerim, ubi apud Indos Occidentales fuerit adhibitum, nihil omnino prosuit. Patronus ejus etiam Chalmerus candide fatetur, aliquando nocuisse, et aegrum etiam repente e X tinxi sie.

Unum hujuscemodi exemplum ipse vidi, ubi convulsiones

musculorum thoracis et abdominis aegroti junioris et valentis adeo violentas commovit, ut intra tres horas, ex quo morbus primum invasit, miserandum suffocaverit, rupturam alicujus vasis pulmonum sanguiferi faciens. In praesentia igitur magna ex parte, et non sine ratione gravi, apud Indos Occidentales repudiatur, et in locum ejus, et specie et emee tibus, omnino contrarium, frigus intensum variis sub formis corpori applicatum significo, substituitur. Hoc minime novum in tetano remedium

est: Post affusam,' inquit Hippocrates fr), frigidam

ς plurimam vestimenta pura et calida superinjicito, tunc- que ignem ne adhibeto.' Morbum eo saepe depulit Avicenna s). Guin dant st) mulierculam balneum in si igidum ex toto, si caput excipias, immersam, et ibi a tribus ad quinque horas habitam, sanavit. Lintea ex aqua frigidissima, quam potuit comparare, intincta regioni ventriculi admovit, quod dolorem spasmumque eam in se stantia levavit. Aliquantum salis ammoniaci nitrive aquae addendo, frigiditas ejus non parum augeri potest.

Aqua simplici sola,' inquit celeberrimus Hos man-

343쪽

mis siιὶ, naturali frigiditate largius hausta, atrocissimas convulsiones profligatas vidi. ' Quin etiam frigus, sub forma glaciei in os insertae, prospere fuit adhibitum. Periculum vero balnei frigidi rarius fuerat factum, donec Cochranus sac) usum ejus renovavit. Quod su per eo

protulit, id in causa fuit, cur multi ad rem dium, et cum successu prospero minime sperato, confugerint. Nunc in usu universo apud insulas Indiae Occidentalis est, et experientia plurimorum medicorum ibi amplissima plane evidenterque testatur, morbum laepiuS hoc, quam omnibus aliis remediis, fuisse depulsum. Plerumque adhibetur modo sequente, o pio adjuniatum AEgrotus e lecto tollitur, vestimentis nudatur, et urcei aquae frigidissimae, quae potest comparari, corpori, plures paucioresve, pro gravitate morbi et viribus aegroti, violenter affunduntur. Alioquin in stagnum vel mare subito praecipitatur, ubi in spatium brevissimum tantum manere permittitur, vel imbri densissimo, qui a rota molaria decidit, vel succussioni, quam praebet balneum, pluviam graviorem repraesen tans, objicitur. Deinde quam maxime celeriter frictione exsiccatur, toga lanea involvitur, dosinque opii sumit. Quod hic processus praestat, id est, convulsione S ejus nonnihil levare, et somnum in unam duas ve horas, qui omni alia ratione frustra quaerebatur, inducere. Et aegrotis ipsis de hujus viae medendi utilitate, ob levamen quod illis conciliat, adeo persuasum est, ut constanter et enixe rogent ut repetatur, et id unicum tempus esse, quo ulla quiete fruuntur, affirment. Necessarium esse reperitur processum quaque hora quarta quintave, pro gravitate et tempore morbi, repetere. Memoria teneatur, hoc esse tempus, quo aliquid cibi in ventriculum possit descendere, quod summi quidem momenti est. Haec doloris intervalla avidissime captanda sunt, ut nonnihil alimenti nutrientis, quod vires aegroti sustineat, sumatur. Non huic soli considendum est, etiam cum potestas devorandi non ex toto

amissa est ; sed en emata e jusculis idoneis confecta subinde adhibendum, quibus solis fere, deglutitione impedita, aegrotus alendus. Eaedem occassiones quoque arripiendae sunt, ut Vinum modice, et ut cardiacum, ingeratur, cur deodem tempore adhibita, ne tantum, quantum aegrotum nimis calefaciat, sumatur, quod, ut supra Politum, nota enon parvae foret.

Cum in usu aquae frigidae aliquamdiu fuit persevera-Vo L. IV. Xx tum, u) De Morbis Convulsi vis, tom. ii. χὶ Edinburgii Med. Comment. vol. iii.

344쪽

tum, si signa leventur, minus frequenter et in spatium brevius adhibeatur, et do sis opii imminuatur, alioquin aegrotus, Postquam remediis modo comprehensis cessit morbus, languescet et morietur. Unum exemplum quod utilitatem hujusce regulae clare ostendit a Dr Junor, cujus mentionem supra feci, accepi. Certum urceorum frigidae numerum puero . Ethiopico, hoc morbo laboranti, affundi jussit. Eo absente, quantitas aquae applicata est, quae, uti videbatur, vitam extin-Tit. Brevi reversus aegrotum pro mortuo neglectum invenit. In eo vero diligenter examinato nonnulla vitae ligna notavit; et sinapismis, epispasticis, et cardiacis adhibitis, puerum cito restituit. Summa vero cura adhibenda, ut aegrotus, antequam ad balneum frigidum decurritur, rite refrigeretur, alioquin inflammationes pneumonicae funestae oriri possunt. Quanquam nonnulli quidem applicatione frigoris solaeonsidere nolunt, et igitur optum. cum ea semper conjungunt ; multi tamen alii, quorum successus non minus promi perus, illam solam adhibent, et opto eodem tempore nunquam utuntUr, eam praxin parum tutam esse credentes.

An hic effectus insigniter bonus a stimulante vel sedante frigoris potestate proficiscitur ξ Animus magis inclinat ut posteriori referam. Huic quidem objici potest, quod non satis hujus in regionibus, ubi plurimum adhibetur plurimumque prodest, habemus, quodque non adeo diu, ut sectantem effectum edere possit, applicatur. Caeterum, etiam iri hi sce regionibus, discrimen non me diocre inter temperiem aquae fontanae et rivulorum de montibus frigidioribus delabentium, et e nemoribus densis emergentium, et acris, coelo sudo et sereno, propriam, et majus etiamnum inter aquae hujusmodi et corporis morbo tam acuto laborantis intercedit. Igitur frigoris potestas,

quantum corpus spectat, minime parva. Revera tanta esse reperitur, ut frigus corpori sano admotum motus voluntarios non parum imminuat, et sensum tactus obtun

dat.

Cum irritabilitas et sensilitas hoc in morbo tam magnae snt, lunam a ratio est cur credamus eundem frigoris gradum, qui, sanitate substante, effectum stimulantem et tonicum tantum haberet, hic sedantem editurum esse. Hoc magis etiamnum probabile reddit analogia aliorum stimulorum, ut lucis et sonitus, quae, systemate sano, vel non movent vel giata sunt, sed, morbido, admodum ingratant nociva sunt. Huic adjiciendum puta, quod anodyx V

345쪽

et hypnoticum opto ipso potentius esse reperitur, et quod, ut neminem fugit, ei, quem Occidit, soporem prius infert. Aliud remedium, quod nuper in curationem hujusce morbi suit invectum, applicationi frigoris ipsius emcacia vix inferius, est Mercurius. Hoc remedium primum ab

Aimar sdi) fuit adhibitum, qui, in exemplo tetani labem

veneream sine causa adesse suspicans, ad mercurium conia

fugit, qui ptyalismum movit, et aegrotum morbo tribus diebus liberavit. Caeterum, Donaldo Monroto celeberrimo potissimum reserendum est, hoc remedium in usu es e coepisse, qui praxin felicem medicinam in Jamaica facientis, qui omnia alia remedia incassum tentaverat, in vulgus edidit Σ). Silentio vero non praetereundem videtur, affusionem frigidam tunc temporis ibi fuisse ignotam. Periculum mercurii, et cum successu prosperrimo, secit. Utilitatem ejus firmavit experientia recentior. Hodie aliis remediis, quae olim in usu fuerunt, anteponitur, quod, intra Circulos Tropicos tetanus, reliquis vix unquam, hoc saepe tollitur. Si applicationem frigoris supra positam excipias, reliquis remediis hoc in morbo, ne opto quidem excepto, longe praestat. Complures hujusce morbi casus graviores, qui non tantum a frigore collecto, sed etiam a vulneribus profecti sunt, vidi, et multo plures ab amicis medicis accepi, qui intra Zonam Torridam hoc remedio ex toto depulsi sunt. Optima id adhibendi ratio est, unguentum fortius inde confectum partibus superfi- et ei diversis diu affricare, praesertim secundum spinam

dorsi collumque, quantitate sesqui- drachmae aut circiter, bis terve de die, sex granis calomelan OS aut circiter, eodem . tempore vespere et mane datis, donec sputum oriatur. Cum primum os assicere incipit, et tonici et clonici spasmi levari incipiunt, et gradatim decedunt. Rebus ita se habentibus, calomela ne absistendum, et sputum per aliquot dies ope unguenti continuandum. In omnibus exemplis, quae eo sanari viderim, sputum semper excitatum. Sed aliquando nos fallit, et ut os assiciat sacere non possumus. In his forsitan exemplis, spasmus adeo universus est, ut systema absorbens assiciat, et mercurii in massam sanguinis introitum impediat. Nonne igitur in exemplis hujusmodi, praesertim cum trismus adest, praeter usum unguenti aliquantum calomela nos gingivis partique genarum interiori amicare debemus t Ut hoc dignum sit, cujus periculum fiat, ut opinor, faciunt experimenta viri X x et celebris

γ) Riverius observ. Communic. IO.

346쪽

celebris Doctoris Home, qui saepe mercurium in systema

hoc modo devexit. Γur pellium quoque minerale cum usu unguenti externo, co: lio piralismum citius movendi, et non sine commodo, suit conjunctum. Electricitas in omni fere morborum convulsuorum specie multum adhiberi coepit. Eruditus De Haen sa) choream Sancti Viti ea sanavit. Quod idem fecit praeclarus Io me. Lin thouit bin epilepsiam eadem sustulit. Usunt

ejus quoque magnum in multis morbis convulsi vis expertus est Hopaeus illustris se . Quod vero consilio nostro magis accommodatur, Walson d) puellam, septem annos habentem, quae universo tetano, qui multis aliis remediis Parere recusaverat, laboravit, ea restituit. Dr Spry se in

casu alius puellae, quae octodecim annos nata, trismo et paralysi artus extremi dextri inferioris affecta est, utrumque morbum eodem remedio sustulit. Quin etiam, prae- Clarus Dunc an ea variis in morbis hujusce naturae cum successu prospero usus est, et non minus ad sensilitatem morbidam nimiam imminuendam, quam ad sensum compori praeter naturam torpido restituendum, essicacem esse Contendit. Hoc observatum, ut ad usum ejus hoc in morbo decurratur, magnopere hortatur ; quoniam ambigi nequit, quin, ob permagnum sensilitatis auctum potissimum, spasmus maneat et convulsio revertatur. In summa mihi persuasum est, remedium hoc in morbo multo praestantius esse, quam pleriqtie medici existimant, et in usu magis communi esse mereri. Spiritus aethereus υitriolicus nunc antispasmodicis potentissimis merito accensetur. Opio et compluribus aliis praestat, quod omni potestate narcotica vacat. Nunquam

eum adhiberi vidi; sed vir mihi in primis charus Dr Gil-pin, qui medicinam in insula Grenada facit; et in hoc

morbo curando multum fuit versatus, summis laudibus eia

fert.

Pisoleum Barbarinfe hoc in morbo profecisse dictum

fuit. Cullenus celeberrimus refert, se a quodam, qui medicinam apud Indos Occidentales diu secerat, accepisse, eum hoc successu cum prospero adhibuisse, cochleare vel aliquanto amplius pro dosi, quaque hora secunda, donac Tectus suos edere inciperet, dedisse, et remissionem plerumque spatio viginti quatuor horarum, sudore liberali et copioso prorumpente, ab eo hunc in modum adhibito, esse

347쪽

Ortam. Hoc medicamentum vero, forsitan ob effcaciam mercurii et lavationis frigidae majorem, et ob ingratum et nauseo sum, quem habet, saporem, hodie non saepe ad hibetur. Operae forsitan pretium foret formam ei magis gratam, oleum, a quo efficacia ejuS pendet, a reliquis unis de conflatur, disjungendo, conciliare conari. Spasmis et convultionibάs hisce remediis sublatis, pro-Σimum est ut conemur,

IV. Tonum viresque systemati reddere, et reditum moriabi praeca Vrre Hoc optime praestabit balneum frigidum continuatum, sed modice magis, et eo usque tantum, ut effectum tonicum et adstringentem edat, adhibitum. Huic adjungantur diaeta generosa et nutriens, cortexque Peruvianus. A viro quodam generoso nuper accepi, chirurgum celeberrimum Londinensem, Joannem Hunierum, e compluribus casibus didicisse, cicutam in auxilium trismi admodum esse promptam, et igitur non parum fiduciae in ea

collocandum putare.

Hoc opusculum ad sinem non ante perducere possum, quam fratri meo unico Joanni Munro, qui novem per an nos artem Hippocraticam in insula Grenada feliciter ex e cuit, et in hoc ipso morbo depellendo plurimum fuit versatus, et ob beneficia alia, quae ab eo acceperim, plurima, et ob auxilium, quod mihi hanc dissertationem exaranti tulit, singulare et opportunum, grates, quas optimo jure meretur, persolvi,

348쪽

DIssERTATIO MEDICA INAUGURALIS,

CONTAGIONE .

QUAΜ, ANNUENTE SUMMO NUMINE,Eκ Auctoritate Reverendi admodum Viri,

D. GULI ELMI ROBERT SON, S. S. T. P.

Academiae Edinburgenae Praefecti pNEC NON Amplissimi SENATUS ACADEMICI Consensit. Et Νobilissimae FACULTATIS MEDICAE Decreto;

PRO GRADU DOCTORATUS,

IUΜΜI sayE IN ΜEDICINA HONORIBUS ET PRIvILE Glis RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS;

ERUDITORUM EXAMINI SUBIICITHUGO OWEN, C A M BRO-BR I T AN N U S,Soc. Reg. Med. Edin. Soc. Extraor. Ad diem a . Iunii, hora locoque solitis.

G' καιρος οξυς, Nec quisquam hominum, tam firma valetudine, tantoque corporis robore gaudet, quin, causis quibusdam excitantibus admotis, gravissimos morbos suscipiat. P. GREGORII CONSPECT. MED. THEOR.

Viris illustrissimis, ROGERO ΜOSTYN, BARO METTO, De Μos TYN, in comitatu Flint; Et εΕvANO LOYD VAUGHAN, ARΜIGERO, De CostsYGEDAL, in comitatu Merioneth; Senatoribus Britannicis, Qui patriae constanter Consuluerunt, A recto justoque nullis artibus detorquendi; Hasce studiorum primitias, Ea, qua par est, observantia,

349쪽

Co NTAGIONE.

Uicu NQUR auctor evadere, et eodem tempore ne vanus habeatur cavere cupit, prius debet eam scientiae partem, quam exequi secum decrevit, aliqua ex parte imperfectam esse ostendere, deinde vires, quibus ea quae ei desint, vel a vero deflectant, suppleat et corrigat, non sibi deesse probare. Haec autem et multa insuper alia Omnis lector ab eo sperat, quem cacoethes scribendi, vel laudis lucrive cupido, ad sensa animi sui in lucem edenda, vel ad aliena transcribenda, impulit. Cum vero nullo hujus emodi impulsu ad scribendum movear, cumque leges hu-Jusce academiae celeberrimae, quae neminem laureae Apollineae appetentem voti compotem prius fieri, quam aliquod sui in arte Hippocratica progressus specimen in vulgus edidit, permittant, nolenti hujus dissertatiunculae exarandae necessitatem injungant, errores, quos inscitia juvenilis et experientia minime diuturna parum cavebunt, facile lubenterque remissum iri confido.

Cum circumspicerem et in naturam morborum penetrare conarer, quodnam argumentum mihi illustrandum

potissimum susciperem diu multumque dubitavi. Quam periculosum enim opus auctores inexperti aggrediantur, olim docuit medicus ille et philosophus illustris Meadius, praesertim si semita excedere solita, et sensa sua, nulla alienorum ratione habita, aperire non dubitant. Non sine causa gravi ait, dissicile esse recte cogitare vel recte scri- bere; dissicilius autem alios, ut idem nobiscum sentiant,

adducere.' Cum diu cogitassem, tandem mecum decrevi paucula potius de causis morborum proferre, quam morbos ipsos investigare conari. Illud rite scire magis expetendum esse, et quidem non minus utile, quam hoc compertum habere, et, cum notius sit, ingenio juvenis accommodatius esse duco. Causas remotas non accurate executi sunt antiquiores. Plerosque morbos, quorum causae primo intuitu non evidentes fuerunt, sibi, ut facinorum, quae admiserant, poenas, a Diis iratis illatos esse existimaverunt sa). Intra annos paucos proxime elapsos tantum huic materiae succe Tucum prospero studuerunt auctores, et quo notior est, eo majoris momenti esse videtur. Solum adhuc foecundum

est, Vide Celsum in praefat.

350쪽

36o Det CONTAGIONE.

est, et tantum abest ut effoetum evaserit, ut, contra, rite diligenterque excultum, messem operario copiosissimam non edere non possit. Hoc saltem facillime concedetur,

in primis esse probabile, investigationem huius rhodi ad veram medicinae notitiam provehendam, quam contem Plationes super natura, vel, ut medice loquar, causis morborum proximis inanes, plus esse collaturam. Quo vero major huic opinioni fides concilietur, si theorias celeberrimas, a sanculo Hippocratico ad praesens usque, attentioonsiderabimus, quid aliud, quam mera phantasmata vel visa, saeculis, prout labebantur, diversis propria, et forma Ornamentorum, quibus caput muliebre decorari consuevit, magis mutabilia esse reperies 8 Quis medicus hodiernus doctrinam temperamentorum Galeni refellere non valeti Quin etiam theoriis recentiorum non multo melius succeiast. Lentor, atra bilis, acrimonia acida et at Latina, &c. in aliquantum temporis dominata sunt; sed, ut progenies facultatis imaginandi calidioris, nunc merito repudiantur, Cum animum nostrum, contra, ad causas excitantes considerandus adjungimus, eas sensibus nostris evidentiores esse reperimus. Igitur in errorem nos inducere minus

periclitantur. Hinc causas hujuscemodi persequi utilius esse, plusque mortalibus prodesse, cogimus. Rem ita sese . habere, me judice, satis clare testantur, pestis in Europa in praesentia semet rarissime ostendens s b); scorbutus cura illius circumnavigatoris immortalis Cook prospero cum successu praeversus ; colica Damnoniorum laboribus illius ingeniosi et humani medici Georgii Baheri, equitis, imminuta sc); variola, sponte naturae accedens, Cestriae vicina rarissime hodie infestans; et caedes denique, quam febris puerperalis in parte nos comit Edinensis praegnantibus destinata edebat, attentione viri celebris Doctoris Young et diligentia repente cohibita di.

Haec exempla, quam utile sit causas morborum remotas accurate considerare, satis demonstrant. Caeterum ob

servationibus hujusmodi generalibus desistendum, et ad inceptum, paucula videlicet de causa febris continuae remota dicere, redeundum. Quanti momenti hoc sit neminem latere potest. Pauci enim morbi febre funestiores

u) Haec febris omnes mulieres, quae in cubiculo nosocomit Edinensis gravidarum proprio pepererunt, anno I a praecipite, invasit et occidit; nec optima remedia prosuerunt, donec causa detecta, Wi Aa, et ex toto sublata fuit. Vi e praeterit. O set .

SEARCH

MENU NAVIGATION