Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

361쪽

Dg CONTAGIONE. 37 Texemplo observationibus justis et idoneis suffulciri, pro

bant.

Utrum contagio ab essi uviis humanis necne positi generari, quae diu retenta et putrida reddita suerunt, quaestio in primis dissicilis est, et multum ratiocinii subtilis recipere pote i , quod res super hoc ipso argumento memoriae traditae admodum dubiae ecte videntur; quod monet ut omnia inde cautus deducam, et, sit opiniones aliorum scrip orum libere et audacter examinabo, me aliqua ex parte excusatum habebit. Hujus opinionis defendendae multa proseruntur; hinc potissimum deducta, quod febris subitam improvisamque stragem carceribus, navibus, nos oconatis, alitique locis, ubi plurimi mortalium intra limites angustos Coarctantur, frequenter edit, quod vim gravitatemque insolitas brevi sibi acquirit. Huic conssilio accommodatur quod sequitur, ab accurato illo historico Cam deno commemoratum. Iisia

dem diebus,' inquit ille, dum judices ad assisas Oxoniae .sederent, et Roulandus Jenkins procacis linguae biblio ε pola de probrosis in principem verbis in judicium voca-

retur; venenoso et pestilenti halitu, sive ex pedore in carceratorum, sive ex solo, ita correpti plerique omnes qui aderant, ut intra quadraginta plus minus dies fere singuli, praeter mulieres et pueros, obierint, nec conta-ε gione alii tacti. Inter hos fuere viri graves et juris scientia clarissimi et jurati, quos vocant, fere omnes et M alii plus minus trecenti ).' lectorem non amplius defatigem, nulla alia exempla singularia citabo, praesertim cum apud audiores tam communia sint, ut neminem possint fugere; sed cum ad optimos auctores ad finem hujusce paginae memorat OS relegabo ρ . Exempla hoc genus theoriam antecedentem Aliqua ex parte propugnare Videntur; omnem tamen dubitationem minime tollunt, quod judicium diysicile et obser-υatio fallax nullibi, quam hic, evidentius semet ostendunt, quod ratiocinio subsequente probare conabor. Cum febris omni tempore hac in regione sporadice grassetur, et semet, ut supra comprehendi, contagione a corporibus aliis

362쪽

s aD st CONTAGIONE .

ad alia vulget, minime mirandum esst, si in loca, ubi plurimi convenerunt, sese devehat, et inter eos rapide dissura datur, quod sequelam naturae ejus contagiosae necisiaria melle ante monstravi. Ubicunque magnus mortalium Numerus Colligitur, aliquem eorum hoc morbo laboraturum elie probabile, et a plerisque hodie convalescentes alii S COntagionem posse impertiri conceditur. Hoc igitur cur in aliquam regionem locumve tam sacile et toties invehatur exponit. Aliam forsitan postea causam, praeter contactum in hisce exemplis, cur tanta rapiditate in carceribus et similibus distundatur, potero proferre. Cum historiam ali-ΟrUm morborum a contagione pendentium Consideram US, conjecturas, quas secimus, firmari reperimus. Pestis aeque subito apud AEgyptum, ac febres apud nos, saepe in adit, nec possunt incolae, multis in casibus, unde contagio fuerit orta comperire. Hic morbus horrendus vero ab Europa relegatus Contagionem sontem ejus unicum esse haud dubie probat. Q uinetiam hydrophobiam, Variolam, rubediam, et Catarrhum contagiosum, aliosque morbo Squoque contagiosos regiones invadere, ubi non ante in Complures Anno S apparuerunt, et ubi contagio nequit investigari, videmus ; pauci tamen hodie hos morbos sine Contagio rCcenti regenerari contendere audebunt. Rursus, si contagio febrilis ab e fluviis solis, quae locis contractioribus Continentur, posset generari, socios navales singularium navium, quae longum cursum peragunt, si tempestatibus objiciantur, aeque frequenter febri, ac scorbulo, rapium iri, haud dubie sequeretur. Historia tamen hoc rarius incidere tellatur. Q ain etiam milites et nautae, qui bello capiuntur, cum postea sunt commutandi, in navigiis Coarctantur, ubi Complures eorum centuriae locis admodum arctis continentur. Ibi aer stagnat, vitiatur, et eiasuviis retentis oneratus admotium putridus evadit. Hoc praesertim incidere consuevit, si diu mari ventos per contrarios detineantur, et si, ob tempestates quae saeviunt, infra manere cogantur, nec foris inambulare possint. In his exemplis tamen febris rarius accedere consuevit. Nihil amplius vero ex omnibus, quae scriptores su per hoc argu mento tradiderunt, concludi jure posse, assii mare non dubito, praeterquam quod se bris in loca hujus ni odi ad milia

1 emet admodum rapide et sun est e dispundit. Denique, scriptores ipsi, qui hanc hypothesin excogitarunt, res vera Ssuppeditaverunt, quae ad eam funditus evertendam sussiciunt. Ad eos ipsos igitur provocemus. Quo anno Prin- gelius exercitum in Scotia curabat, is, ut supra potui, In nernestae

363쪽

De CONTAGIONE. 373

nernessae manebat, et non minus 27o aegrotis in horreis, tibi byne solebat confici, decumbebant. Praeterea adjicit, exiguitatem oppidi, Carceres Captivis impletos, quorum plurimi vulnerati, turbas et immunditiem loci, ubi mer- atus exercitus luit, et statum aeris' morbidum, a variola rubeo laque eo tempore epide mi Ce gramantibus, ortum, conjuncta, febrem perquam malignam esse minitata. Nulla vero febris omnino sese ostendit, quamdiu militibus nihil commercii cum insectis intercessit. Caeterum, Perfugae non citius contagionem in oppidum a carceribus Londinensibus invexerunt, quam ducenti militum intra decem dies correpti sunt. In scriptis accuratissimi Lindi quaedam minus etiamnum dubia offendimus. Unum alterumve consilio nostro satis

inserviet sh .

Navis bellica regia, quae Panther appellatur, ab Indis

Occidentalibus rediens, inter cursum peragendum, quadraginta socios navales amisit, et nonaginta scorbulo laborantes in valetudinario navis constanter habuit, cui et foramina parietum et ventilatores defuerunt. Unde aer tam nocivus et intoleranduS evasit, ut eum vix inspirare, nedum in eo multa minuta potuerit manere chirurgus. Nihilominus vero e centum aegrotis, qui a nave ad Nos Coinmium Hactari ense sunt missi, ne unus quidem febre correptus est; quod vix incidere potuisset, si humana e Trivia retentione et putredine contagiosa evaderent. Quin etiam, idem ab alio, quod idem auctor memoriae tradiderit, plane deduci potest. iae navis longa Magnanime vocatur, Caseptingentos socios navales, quorum multi vulnerati, gerebat, et mari septemdecim hebdomadas, quarum per qua intuor procellae et tempestates saeviebant foedissimae, jactabatur. Hanc ob causam, maxim Us nautarum numer US

subter tabulata arctissime clauia continebatur, adeo ut eorum essu via magna abundantia non accumulari non potuerint. Nulla tamen febris orta est.

His adjici potest, quod contagio, quae classe S numerosas frequenter invadit, eandem regenerari minime Prob. I, quod naves littora vicina, unde contagium in eas invehi periclitatur, saepe et libere invisunt. Hoc modo ostendere sum conatus, Contagionem a Pu tredine generali, vel ullo modo ejus singulari, oriri non poste. I Ortasse vero, qua ratione, aut unde in nostrum ter sar Um Orbem pervenerit, rogabitur Θ Respondeo, Opificem rerum Omnipotentem et sapientem Originem ejus tenebris inaccessis obtexisse. Si nullus medicus adhuc Gompertus J Vide papers ori sever and insectium

364쪽

37 Dg CONTAGIONE.

compertus est, qua ratione pestis, totaque morborum ei similium cohors, in genus humanum fuerint invectae, tyronem pudere non debet, vires ingenii sui ad originem contagionis detegendam haudquaquam susscere, et a Clamen, si quod habet, suum ex toto fugere, plane ingenue que confiteri. Est ultra quod in investigationibus physicis progredi nequis, et quo longius causas persequi vis, eo magis erroribus implicari periclitaris. Si medici causam hujusmodi existere sciant, sat est. Non opus, ut plus discere anxii et soliciti laborent. Haec mihi vel ab ortu

mundi, vel saltem ante actorum annales, generata fuisse videtur.

Si opinio nostra de origine contagionis febrilis vera sit, id est, si a prima hominis origine usque extiterit, haec, quae summi momenti sunt, inde deducere licet, non difficilius esse hodie febrem quasi in exilium mittere aut rete gare, quam pestem olim ex Europa expellere, et nos comi a navesque, quotcunque in ea fuerint, condensati, sit infecti non recipiantur, a febre libera et immunia poste conservari. Quod vix, si contagio per causas supra positas potast regenerari, sperandum. Minime quidem negandum, aera turbis nimiis locis in arctioribus vitiatum commerciumque mortalium frequentius eam diffundere. Proximum est ut modum, quo contagio diffundatur, considerem. Tria tantum sunt, quae medici adhuc norunt, quae hoc praestare videntur, aer, contactus eorum qui morbis contagiosis laborant, et somites.

I. Aer.-Utrum aer puruS Ne Cne Contagionem, quae

actuosa est, devellere possit, nondum compertum. Probabile autem est, hoc praestare non posse ; quoniam febris continua, cum sporadice grassatur, homines tantum tardissime invadit, quodque, cum contagio. febrilis est maxime potens et maligna, aer corruptus et vitiatus limitibus admodum angustis continetur, ut exemplum pestis evidenter, et hoc evidentius etiamnum testantur, quod unum nota socornii cubiculum aegrotantibus, qui febre colluctantur,

saepe confercitur, dum reliqua ea ex toto carent. Immo,

aegroti eodem in cubiculo decumbentes saepe alios non inficiunt. Aer purus igitur vix, si unquam, contagionem secum devehit ; immo, ulterius progrediar, et, contra, antidotum illius viri essicacissimum esse videri, et satis magna quantite applicatum id ex toto extinguere, affirmabo. Hoc saeculi praesentis experientia satis probat, et auctores

hodie attentionem suam in statum hujusce sui di vitalis magis magisque convertere incipiunt. Aera purum et minime

365쪽

nime inquinatum ad contagionem diffundendam aliquid

conferre negato, an idem de omnibus ejus formis modi iaque asserere possumus t Nequaquam, uti opinor. Namque, quandocunque aer multum Corrumpitur, contagio rapidi se si me spargitur, ut effectus ejus perniciosissimi in no co-m iis, navibus, &c. plane testantur. Ille acutus et indeta

fessus philosophus Dr Pii esti eius, ostendit aerem locis in confertis phlogisto onerari et ita mutari. Nonne igitur

aer hoc modo corruptus est medium Commune, quo contagio ab uno homine ad alium deferturi Res circumstantes et loca, in quibus virus celerrime diffunditur, conjecturae hujusmodi favere videntur, et rationes ei occurrendi essicacissimae eandem maxime probabilem efficiunt. 2. Contactus infectorum. Nunc adeo notum est, con-ta6hum revera aegrotantium et convalescentium forsitan hunc morbum ab aliis ad alia corpora vulgare, ut Omnino sup ei fluum soret ulla ejus exempla singularia proferre. Caeterum, silentio non praetereundum est, hoc non saepe incidere posse, nisi contagio aliis modis supra comprehensis eodem tempore corpori quoque applicetur. 3. Primites.- Analogia viri exanthematici admodum probabile reddit, febrile per fomites cum corporibus humanis quoque posse communicari, quem terminum technicum, si ita loqui liceat, medici omnes substantiae in animatae, hoc similive veneno contagioso imbutae, enunciandae causa adhibuerunt. Multa a quibusdam notata hanc conjecturam firmare videntur ; minime tamen negandum, hanc

rem aliqua ex parte esse ambiguam, et multo ei objici possie. Etenim, si febris per somites vulgatur, non facile intellectu est, quomodo ullus e familia intactus possit effugere, cum aliquis febre corripitur. Quin etiam planum perspicuumque esse videtur, si haec doctrina vera foret, febrem limitibus angustis, quibus continetur, non circumscriptum iri; sed hactenus analogia exanthematum admodum imperfecta esse videtur, et haec cum febre vix possunt conferri.

Conjecturas paucas pathologicas de actione contagionis febrilis, postquam corpori vivo fuit admota, proponere nunc aggrediemur. Ab iis, qui theoriis medicis multum oblectantur, utrum contagio vim sedantem stimulantemve habeat acriter suit certatum, et adhuc sub judice lis est. Qui utrique opinioni favent, ii ratiocinio satis verisimili

utuntur, et ad res veras, ut eas appellant, provocant.

Qui ad opinionem priorem sunt proniores, ii contendunt; I. Contagionem a causa putrescente oriri ; a. Ortui ejus

366쪽

Uz CONTAGIONE

favere ea, quae putredinem accelerant et promovent Facere ut humores animales putre Pant; q. Plus mi nusve debilitatis in corpore constanter progenerare; s. A' Ita stimulantia febrem non excitare; et, denique, licet sit mulantia se brem movere concedas, neminem tamen huCtasque phaenomena morbi, praesertim debilitatem et sit gus, inde deducere suis e conatum i). Alibi, quantum in memet fuit, probavi, contagionem a putredine non proficisci. Si hoc cum successu prospero fecerim, duo argumenta, primo memorata nihil ponderis omnino habebunt. Q uod res subsequens magis etiamnum confirmat, aera nempe Phlogisto oneratum progremum putredinis retardare, dum contagionem longius latiusque disia fundere videtur. Tertium argumentum silentio praetereo, quoniam nondum probari potest. Dioc addi potest, si analogia contagionem inter et putridam materiam probaretur, quomodo hypothesin suffulciret 8 Namque, quatenus philosophia chemica pUtrida per analysim examinavit, ea naturam stimulantem habere licet affirmare. Quarto argumento respondeo, quanquam debilitatem febreni antecedere, comitari, et subsequi facile confiteor; eam et amen ad hanc opinionem sustentandam parum conferre contendo. Etenim vires imminutae' plerosque, functiones laesae' omnes morbos acuto S graviores comitantur.

Qui pineumonia conssiectatur, vix est validior, quam qui typho laborat. Debilitatem febricitantium plene, me judice, explicat perturbatio quam corpori intulit potestas nociva, convalescentium laxitas solidorum defeci uim nutrita menti excipiens. Nonne illam conjecturam confirmat languor, quem aliquis, cibo, praesertim stimulante, liberali ter sumpto, lentire consuevit Z Duo postrema argumenta, quae hanc doctrinam suffulcire ponuntur, regeri possunt, quoniam nemo hactenus ostendit sedantia se brem posse mo vere; nec, si hoc praestare Valere concederentur, phaenomena ejUS rite exponerent.

Potestatem stimulantem contagionis, contra, sustentat argumenta aeque speciosa; quibus tamen non multo mi nus objici potest. Qui in hanc sententiam eunt, ii conia tendunt pulsus arteriarum celeres in se bribus actionem sti muli satis evidenter designare ; quoniam hoc tam prope initium morbi incidit, ut vix ullo modo ab actione systematis oriri possit existimari; effectus plerarumque contagionum, ut exanthematicarum, topicos vim earum stin x lantem haud dubie de monitrare, in summationem enim et 2 exu

367쪽

Dt CONTAGIONE. 3 7

exulcerationem in partibus corporis, quibus admoVentur, ut exemplum insitionis testatur, excitant, et glandulae Iymphaticae partem inter, cui contagio applicatur, et massam sanguinis sitae, constanter tumescunt et 4nflammantur; alia stimulantia, ut calculos in ductibus felliferis, vel in renibus inhaerentes, multa signorum febrilium facere; gastritidem, quae morbus phlogisticus est, et evacuationibus copiosis tollitur, pleraque e signis febris propriis habere; phaenomena febris potestate hujusmodi optime explicari, et denique contagionem scorbulo, dysente Iiae, intermittentibus, et nonnullis aliis morbis, magnam debilitatem habentibus, supervenientem omnia eorum signa, dum agere pergit, levare.

Huic doctrinae quoque, meo judicio, multa objici possunt, quae limites distertatiunculis hujusmodi praescriptime exequi non sinunt. Cum vero argumenta speciosa pro quaestione qualibet, et contra eandem, possunt adduci, quorum neutra litem dirimunt, nihil de ea statuere con- eniet, donec in futurum notanda plus luminis ei offuderint. Non multum forsitan medicinam lacientis refert, utrum haec vel illa opinio invalescat. Non quidem compertum habeo. utrum disputatio necne in vocabulis technicis, quae adhibita fuerunt, potissim Una vertatur ; namque inter omnes consentitur, Contagionem ad Corpus perdendum et extinguendum plane evidenterque non parum

conferre.

Hypothesi praecipua de actione contagionis breviter percursa, antequam hoc opusculum ad sinem perduco, paucula de iis, quae homines ad febrem proclives esticiunt,

dicere conveniet.

Multi medici admodum spectabiles existimant homines, nisa pilus fuerint debilitati, vix contagioni patere. Si hae COpinio candide examinetur, a theoria potius forsitan, quam a natura attente et fideliter notata, proficisci reperietur. Ex omnibus, quos evolverim, auctoribus longe alia con-Cludenda puto. Caeterum res verae pro semetipsis lo

quantur.

I. Qui robusti sunt et aetate florent, annum decimum quartum inter et quadragesimum quintum, frequentius febre infestantur, quam admodum juvenes vel admodum aetate provecti ). Utri autem eorum magis debiles sint, non opus est ut indicem. a. Qui valetudine cum modissima fruuntur corripiuntur,

VOL. IV. 3 A saltem

368쪽

313 Det CONTAGIONE.

saltem aeque saepe ac illi qui aliquo alio morbo ante la

borarunt.

3. Mortales temperamento adeo diversos, immo sibi invicem ex toto contrarios, febris invadit, ut admodum ic- erarium foret affirmare omnes debilitate laborare. q. nos comia et carceres tenent, quique navibus vehuntur, ii frequenter hoc morbo, et spatio admodum brevi ex toto fere consumuntur. Quis vero ostendere potest hos omnes ante fuisse debilitatos - s. Hydrope laborantes, quem summa debilitas saepe comitatur febre nunquam, quantum discere possum, corripiuntur il 6. Vulgus ei magis, quam loco honestiore nati, objici

untur. Illi vero his plerumque valentiores. . Cum aegroti febre colluctantes interrogantur, Omnes Una VoCe sere confitentur, languorem et lassitudinem subito et eodem tempore, quo reliqua morbi signa, accessse, et hoc plerumque, ad opus diurnum proficiscentibus, inde redeuntibus eodemve fungentibus, incidisse. Quod solum eos non admodum debiles esse ollendit. Ex hisce omnibus concludere licet, seminia labrilia non in debilitate consistere, vel saltem corpus valens homines adversus eam tutos haudquaquam ess cete. Hoc idem magis firmant vinum, cortex Peruvianus, ct alia tonica, ei Occurrendi causa, incassum adhibita. Habitus hydropicus soluS ea Caret, cujus causa non facile explicari potest. Iocne ab irritabilitate imminuta, vel ab ad fione lymphalicorum diminuta hydropicis propria pendet 8 An viruS, colluvie aquosa eo tempore redundante, adeo diluitur, ut in corpus iners redditum agere nequeat ZEx propositis non dissicile foret quaedam sors tan et ad morbum arcendum, et ad eundem medendum, utilia et necessaria deducere. Cum vero lectorem longitudine ope ris jam defatigaverim, et limites distertationibus hoc genus destinatos excesierim, ulterius progredi vix audeo. Idoctantum notabo, prophylax in essi cacem a contactu aegrotantium fugiendo, et non aliunde, sperandam, praesertim cum in loca, ubi aer vitiatus venenum potentius esticit, condensantur ; et consilia medendi praecipua esse, appli- catione aeris puri et recentis liberali et constante, ne contagio l) Utrum haec res adeo generalis, ut dixi, sit, dubitari potest :ili. enim Gregorius mihi reserebat exemplum. in quo hoc accidisset videbatur: Sed casus hic hydropicus a vitio locali hepatis, potiusquam a di thesi quadam generali, pendere videbatur ; igitur c ep tio est unde nihil parum ve debet concludi.

369쪽

Da CONTAGIONE. 379

tagio accumuletur cavere, et alia irritamenta, quae signa contagione orta graviora reddere periclitantur vitare. Quae hoe efficacissime praestant, ea satis fuse et accurate a plerisque scriptotibus practicis depinguntur; ad quos sm), igitur, qui res hujuscemodi ignorant, relegem oportet. Quidnam ab aere phlogisto orbato adhibito expediandum 8 Anulla, quae rationalis esse videatur, Contagionem evacuandi via est, postquam corpori fuit admota, sed nullos adhuc effectus insignes edidit Z m) Vide Primas Culleni Lineas, potissimum ubi de regimine antiphlogistico CXXIX.)et ubi de causis putredinis evitandis CCXXII. disserit. Optimi De Haen Rat. Medendi, tom. iv. I.

370쪽

DIssERTATIO MEDICA INAUGURALIS,

Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

D. GULLELMI ROBERT SON, S. S. T. P.

Academiae Edilaburgenae Praesecti; NEC NON Amplissimi SENATUS ACADEΜICI Consensu, Et Nobilissimae FACULTATIS MEDICAE Decreto;

Psto G R AD U DOCTORATUS,

SUMMIsQUE IN ΜEDICINA HONORIBUS ET PRIvILEGIIS RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS;

ERUDITOR UΜ EXAMINI SUBIICIT

OBERTUS CLE GHORN, SCOTUS,

Soc. Reg. Med. Edin. Soc. Ext.

NEC NON

Societ. Reg. Antiq. Scotic. Soc. Cor. Ad diem 1 a. Septembris, hora locoque solitia.

Somne, quies rerum, placidissime somne Deorum, Pax animi, quem cura fugit; qui corda diurnis Felsa ministeriis mulces, reparasque laborii ovi D.

Rei Anat . in Coll. Dubl. Praelectori, Artis Iledicae, Laboribus ejus scriptisque, Excultae admodum atque ditatae, Inter primos perito, Hanc Dissertationem, Summae observantiae testimonium, Dicat RonrRTUs CL LGKOR Mi

SEARCH

MENU NAVIGATION