장음표시 사용
411쪽
D Ebroelius quoque, ut apparet ex libro suo, GDi de Phylatio.
Professor Richman Petropolitanus compluria narravit experimenta, quae hac de re instituit annis 17 7 et 1748;1ed non thermo metri descensum, bulbo arescente, principiis evaporationis explicavit si). Primus Cullenus hoc principium speciatim illustravit, in chartula anno 1756 vulgata ; ubi ostendit frigus esse majus, evaporatione in Vacuo, quam in aere aperto,
Franklinius, in epistola Junio I7;8 data, se dicit, una
cum Hadleio chemiae professore Cambrigiens, experimentum instituisse, ubi thermo metri bulbum aethere humectando, et follibus amando, a 6s gradibus, usque ad 7 su-Pra O, mercurium depressit si). Postremo, Professor Braunius, cui argenti vivi conge- Iantis inventionem philosophi debent, hancce rem altius indagavit, vulgata tabula graduum frigoris, durante fluidorum ae vaporatione geniti m).Gradus frigoris ita geniti, de evaporationis celeritate praecipue pendere videtur. Ita plus frigoris observatur, si thermometrum spiritu vini, quam si aqua, madefiat,
atque vitriolico aethere, adhuc amplius quam spiritu vini, Producitur. Frigus augetur quoque thermometri bulbo follibus assiato, unde evaporatio acceleretur. Frigus nullum producitur, si oleo ex lini semine extracto, vel aliis ejusmodi oleis, oblinatur thermometrum ; calore enim atmosphaerae ordinario, haec olea, quatenus percipi possit, Non vaporantur. Quando thermometri bulbus acido vitriolico forti humectatur, non modo non frigescit, sed etiam Calescit, et mercurius ascendit. Hunc essectum producit calor ortus ex acidi vitriolici conjunctione cum aqua, quam
ex aere elicit n) Methodi liquores refrigerandi et glaciem formandi, in India Orientali so) et Africae ora sp), usitata, nititur lio Cipso principio, frigus evaporatione produci. Eodem modo magis tolerandus incolis fervir Zonae Torridae evadit. Hi quantitates fluidorum tenuium magna in glutiunt, quae
412쪽
perspiratione praecipue emittuntur, atque frigus, durante sudoris evaporatione gonitum, ad refrigeranda corpora maz-n Opere confert sq). 6Blackius primus phlosophorum hujus phaenomeni causam indicavit, transitum scilicet, durante evaporatione, ingentis copiae ignis in statum latentem. Atque hoc quidem certum manet, utrum, secundum Blachium, hic transitus pro causa, vel, secundum Irvinum, pro e siectu evaporationis solummodo, sit habendus.
FLUIDORUM quodam tenus calefactorum evaporationem comitatur motus intestinus, qui ebullitio nominatur. Est in fluidis aliis alius gradus caloris ad hunc motum efficiendum Decessarius. In aethere vitriolico, et praesertim in nitroso, sussicit calor paullo tantum major aestatis nostrae calore. Vini spiritus ebullit gradibus I7s; aqua ala requirit; oleum ex lini semine extractum et mercurius, circa 6CO, atque metalla gradus etiam plures requirunt.
Ebullitionis punctum saepe appellatum est punctum Avaporationis fr), Quod quidem nomen minime convenit; denotare enim videtur, evaporationem fieri nullam, donec ad eum usque gradum calefasta fuerint fluida . A compluribus quoque philosophis evaporatio in spontaneam et sensibilem dividitur ; quarum prior obtinet, fiat mosphaerae tantummodo fluidum exponatur, posterior vero, non sine igni adhibito ; atque in his duobus exemplis, procesius omnino divel si aestimati suerunt s . Inter haec tamen limites certi nulli designari possunt; proce iasus enim gradu tantum inter se disterunt; atque potius ex uniformitate, in naturae operibus adeo conspicua, utrosiaque ex eadem causa oriri concludere debemus. In aquae ebullitione res maxime notanda, est bullarum a fundo surgentium magnarum et multarum formatio, Philosophi hoc phaenomenon principiis variis explanare sunt conati; sed forsitan nulla ratio, omnibus numeris absoluta, adhuc est in medium prolata. Boerhaavius probavit, has bullas non ex aere in aqua rarefacto formari; quoniam diu post omnem aerem expulsum ascendere pergunt. Sentire videtur cum Stairs, cujus opus citat, eas ex igniculis quibusdam intra aquam
413쪽
Mariotius eas nominaifulminationes, quas procedere credit ex salis alicujus particulis, quae scilicet, eodem modo quo aurum fulminans, calefactae exploduntur sti).Hombergius, et chemici pluit mi, fluido subtili elastico, ab igni per vasis fundum transmisso, bullas oriri crediderunt. Sed fluidum adeo subtile, ut per vasis fundum transiret, per aquam etiam transire, sine eam turbando, verisiis millimum ecte videtur x .Hookius vero hanc rationem reddit; aquae in vase ima particulas a calore converti in vaporem elasticum, qui fuexpandit, viamque sursum per aquam reliquam, bullas magnas formans, perrumpit s3 . Manifestum est, particulassundo vasis proximas, atque ideo et atmosphaerae et aquae incumbentis pondere deorsum prestas, ut per aquam reliquam exsurgant, gradum calori S majorem requirere, quam qui, particulas in aquae superficie, sub forma vaporis, per Ierem dispergere sufficeret. Sed particulae inferiores, fundum vasis contingentes, tantum caloris gradum tandem acquirent, quantus ipsas in vaporem convertat, vique assiciat repulsiva, quae pondus incumbens superare valebit, et ipsas subito expandere in bullas illas, quae per aquam violenter ebullientem tolluntur.
Huic opinioni assentiuntur Nolletus, Hamiltoniis set , et Blachius a); atque omnium rationum quae adhuc sunt redditae, haec sine dubio verisimillima videtur. Ita, aqua calefacta, quanquam nonnihil infra ebullitionis punctum, sub excipulo exhausto posita, violentius etiam quam super igni, ebullit; bullis plurimis ex ipsa unde litaque prorumpentibus. In hoc statu, non credendum est, fluidum ullum subtile per vasis fundum ascendere : Sed calor, quem aqua retinet, ipsius particulis vim dabit repulsivam, quanta pondus parvum incumbens superare, ipsasque in bullas expandere, sussiciat. Hae bullae manifesto vapore distenduntur; quum primum enim disrumpi incipi unt, excipulum impletur vapore, qui in ipsius lateribus ubique in aquam condensatur. Unde videmus, quare in vacuo aqua gradu caloris minore ebullit. Experimentum quod multum illustrat quae hic de ebul litionis natui a proferuntur, excogitavit Wat sonus. Vas vitri magnum sumpsit, thermo metro, cum bulbo inferius posito, simile. Bulbus plus quam congium cepit; tuba diametro parva, et pedes supra duos longa, erat. Hoc vas, ad u) Hamilton's Essay, p. 38. and Elementa Chemiae, Vol. i. P. IIS. Μὴ Ibid. γ) Bireli's History of the Royal Societ y. G Lilay on Evaporation, p. sq. a) Praelectiones Academicae.
414쪽
a ad summam tubam usque, aqua ebullienti implevit, et subere quam arctissime occlusit. Primo aqua suber contigit brevi autem frigidior facta, se contraxit, et in tuba subsedit.
Attamen, quanquam aqua ab igni amota esset,-frigidior fieret ,-et jam aliquantum temporis prorsus desii si et ebullire ; violentissime de novo ebullire coepit. Bullae erant magnae et multae. atque in spatium ubi dirumpebantur, inter suber et aquae superficieria, per duas horas et amplius ascendere pergebant. Ferro candente, ad tubae partem illam, per quam aqua se contrahendo descenderat, adhibito, ebullitio statim cessavit; amoto ferro, de novo incepit ; at violentior solito fiebat, quando, panno in aquam frigidam immerso admoto, pars illa refrigerabatur. -Calor aquae, postquam ebullire desisset, 13o graduum inventus est.
Horum phaenomenorum rationem reddere, haud dissicile est. A qua subsit dente, inter ipsius superficiem et suber relinquitur υacuum. Fluidum igitur, quamvis calor Continuo diminuatur, tamen, propter pondus super superficie diminutum, ebullire pergit. Sed hoc tubae spatium non est vacuum omnino absolutum ; namque, et vapore ab aqua sublato, et paullulo aeris, occupatur. Calor elasticitatem et vaporis et aeris auget; et proinde auget vim in aquae superficiem. Hinc cessat ebuli itio, ferro candente
admoto; atque hinc, vi in superficiem per pannum frigidum diminuta, ebullitio violentior fit b).
Hoc experimentum quoque pulcherrime ostendit, quare punctum ebullitionis in aqua, secundum pondera atmo-iphaerae diversa, mutatur. Nuper, haec res accuratissime examinata est a De Luc et Shuckburg; atque tabula, conclusiones experimentorum continens, a Cavallo, in tractata suo de aere, promulgatur sc).
Quo N1AM vaporis in aere solutio sortem inter utrorumque particulas attractionem mutuam indicat; vaporis igitur particulae, statim ut di sibivuntur, ascendent, aeris supra se siccioris attractione, et altius atque altius sensim diffundentur, aere inferiori particularum novarum capaci relicto. Sed, quando hoc processu et ventis adjuvantibus, in loca altiora et frigidiora tollantur, tunc ex caloris defectu non possunt omnes dissolutae manere; complures
415쪽
agitur coalescent in guttulas, quae leviter inter se attractae, et cum aere intermistae, nubes formabunt. Hae nubes manebunt suspensae, quia particularum pondus resistentiam aeris superare non valebit. Quando enim diminuuntur corpora, eorum quantitate S materiae, quibUs proportionalia sunt pondera, decrescunt ratione majore quam superficies, quibus proportionalis est resistentia. In particulis igitur parvulis haec resistentia pondere major evadere potest s d). Nubes quoque materiem electricam colligunt, ut ex fulmine manifestum est; atque hanc ad ipsarum suspensionem conferre, verisimile videtur. Altitudo, ubi nubes formantur, pendet ex Vaporum quantitate sublata, et gradibus caloris in partibus atmosphaerae superioribus ; semper enim ascendent Vapores, donec ad aerem perveniant adeo frigidum vel adeo rarum, ut omnes qui sublati fuerint dissolutas retinere nequeat se . Hinc nubes aestate quam hyeme plerumque sunt altiores.
Quando nubes accessione continua vaporum multum augeantur, et particulae cogantur Vento, coalescunt in guttas
graviores quae sub specie pluviae descendunt ). Si pluvia ex nubibus alte suspensis proveniat, complures guttae inter descendendum coalescent, et guttas formabunt magnas, quales in imbribus aestivis, vel in pluvia post tonitru , Conspiciuntur. Sed, quando nubes prope ad terrae superficiem immineant, guttas pluviae minutissimas plerumque
Aliquando ante congelantur nubes quam earum particulae in guttas colligantur; et tunc frustula parva conden - 1ata, et frigore graviora facta, descendunt in floccis nivis tenuibus, qui nubis congelatae fragmina videntur. Sin particulae ante congelationem formentur in guttas, tunc grando sit g). Nubibus in sublimes atmosphaerae regiones, ubi frigus lit intensum, ascendentibus, aliquando aestate
Si quando aer vaporibus Oneretur, et aura frigida subita, qualis saepe a mari, oriatur, vaporum solutio reprimitur, atque etiam praecipitatio sit aliqua; sic in atmo sphaerae partibus inferioribus formantur nebulae, quas Angliςef g, vel mis, nominamus. Interdum hoc mane tantum frigido evenit, scilicet, Sole aliquantum tempori S Orto,
aer Calefactus vapores dis luit, atque dies elucet h). Simili modo, vespere diei sereni nebula saepe formatur, quia Vo L. IV. 3 G tunc
416쪽
tunc aer vapores omnes Sole lucente sublatos, in statu solutionis retinere nequit. Pars roris maxima hoc modo praecipitatur ; sed ex DuFati experimentis i) apparet, roris aliquantum esse V 3PO-
rem, quem, durante etiam frigore Dogii ς, terra exhalat,
sed quem aes tunc tempo iis non valet dissolvere. Ros, vel nebula super terrae supersicie frigore cc;ngelata, prui iam facit.
Jam notatum es , si phiala liquore frirido plena aeri calido exponatur, rorem in ejus iupri ficiem cito colle fumiri, ex humore quem deponit restigeratus aes. Si hoc corpus eundem adhuc frigoris praclum retine 't, aere interea luper eo transeunte, ros in ejus superficiem semper augebitur, et tandem por ejus latera in parvulis aquae rivulis defluet. Atque hoc ipso modo res sese habere videntur in montibus, quorum culmina ad partes atmosphaerae frigidiores attingant. Vento enim aerem inferiorem, qUaecalidissima semper est, vaporibusque praecipue reserta, ita montium latera amante, aer iste, cursu utpote impeditus, ascendat, perque culmina transeat, necesie eis. Hic aerigitur, super latera montium et culmina progrediens, non
nihil refrigebit, atque inde vaporis in se contenti magnam deponet partem; quae pars super montium superficie praecipitabitur, ubi in locis terrenis subsidet, vel fella inter rupium rimas et fissuras insinuabit, intraque terram Collige tur in saturiginibus et fontib&s, olim eruptura, et originem Praebitura fluminibus, quae in regionibus montanis plerum
Ue oriuntur. HOC modo prope ad montes fierent fonticuli et rivuli, quanquam nec nubes eae isterent, nec pluvia. Sed humor, quem aer in montibus deponere solet, a nubibus in ipsos aciis et vento coacervatis, multum augebitur; harum enim particulae ita comprectae, in pluviae guttulas Coalescent. Praeterea, clare conitat, montes nebulas circa se attractione colligere atque retinere; unde saepe nebulas quas arn in montibus quiescere videmus, dum aliae vento lente provehantur. Hinc etiam regiones, altis montibus
vicinae, imbribus frequentibus maxime sunt obnoxiae h . Si igitur immensae vaporum quantitatis, in atmosphaeram continuo ascendentis, rationem habeamus, non erit,
puto, difficile conceptu, quomodo fontes et flumina omnia, in terrae superficie, aqua suppeditentur, absque canalibus
et syphonibus hypotheticis, per quos Dertiam ius i , Plot m , alii quo
417쪽
dulcem fieta, credebant. HA c, industria praecipue in sententiis aliorum erueniadi , meoque etiam quadam ex part C ingenio fretu S, vestro, Prosessores optimi, judicio submisi. Viribus propriis ingenioque adhuc infirmo dissi sus, trepida cum manu ad aliorum theorias evertendas, qUamque ipse sum amplexus sententiam consi mandam, accesti. Quum et nimis festinanter conscriptum sit hoc opusculum, et limitibus angustis inclusum, sententiam ex omni parte stabilire meam haud licuit. Vobis autem, si a Vero non omnino alienum, quicquid hic novi sit, videatur, summa pro felicitate, summoque pro honore, semper habebU.
418쪽
DIs8ERTATIO MEDICA INAUGURALIS,
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
D. GULI EI MI ROBERT SON, S. S. T. P.
Academiae Edilaburgeaae Praefecti; NEC NON Amplimini SENATUS ACADEMICI Consensit, Et Nobilissimae FACULTATIS MEDICAE Decreto;Ρκo GRADU DOCTORATUS,
SUΜΜISQUE IN MEDICINA HONORIBUS ET PRIVILEGIIs RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS;
Soc. Reg. Med. Edin. Soc. Societ. C. Phylic. Edin. Soc. Honorar. Soc. Eclec. Praeses Annuus. Soc. Chem. Soc.
Soc. Reg. Antiq. Scol. Corres p. Sod. et Soc. Hist. N ir. Studios. Soc. S. P. S. Ad diem et . Junii, hora locoque solitis.
Limerici Aledicinae Doctori; Qui cum multa sua laude, Civiumque suorum levamine et solatio Artem saluti seram eXercet; ob amorem vere Paternum, Quo sc nunquam non Proiecutus est, Hanc disertationem, Ut parvulum summae in eum observanti ac
419쪽
OUANDOQUIDEM hujus inclytae academiae institutis
sancitum est, ut singuli ad gradum doctoratus eve hendi aliquod diligentiae suae specimen in publicum proferant, ea prae caeteris mihi hunc honorem ambienti sese commendat, quae in Leucophlegmatia versatur, disquisitio. Ouod mali genus in his regionibus haud infrequens est. Si quis autem id mihi vertat vitio, quod thema hodie minus usitatum, et de methodica no sologia fere exulans se- legerim; hunc volo praemonitum, me generalem corporis conditionem proponere tractandam, quae, quum multa cum chlorosi communia habeat, et anasarcae arcto nexu sit conjuncta, sic utriusque considerationem complectitur, ut ad neutrius historiam privatim pertinere videatur. Scio equidem tum complures medicos, tum praeclarum unum,
quo nullus in arte medica gravior auctor est, Leucophlegmatiam et Ana sarca, nullo sere habito discrimine, ad eundem censum referre; sed nullus dubito quin veniam impetrem, si generalem corporis cach ex iam, vel pravum ha bitum prospiciens, huic theoriam et medelam accommodare operam dedero. Hujus vitii satis idoneum forsitan fuisset nomen cach exta aquosa, vel potius diathesis hydropica, ni venerandus noster nos logus chlorosia, de qua nos verba facimus, a cach ex iis longo intervallo distulisset.
Quae Leucophlegmatiae descriptio apud Celsum legitur
ad anasarcam omnino quadrat; sed Hippocrates, Aretaeus, Aurelianus, et aliqui ex eorum sectatoribus, discrimen inter eas statuerunt; quod discrimen, etsi in gradu tantum, quae Galeni et plurimorum post eum sententia fuit, consistat; tamen quam maxime potest servandum, et ante Oculos habendum esse credo, quo felicius opportuna artis auxilia ministrentur. Venia sit verbo. B. es ipsa exigit, Ut pro virium tenuitate conemur dilucide breviterque Phaenomena recensere, causasque probabiliores eo consillio indagare, ut nascenti labi occurratur, et naturae deficienti subveniatur. Si GNORUM ENARRETIO. LEUCO PHLEGMATIAM adeste dixerunt Veteres, ubi
sanguis quadam caco chimia infectus ruborem suum, et
420쪽
densitatem amittit, leviorque factus magis laxam, muc6sam, et frigidam naturam acquirit. Hujusmodi intemperiem vel dyserasiam λευκου appellarunt: Ubi autem sanguis exinde in tenuitatem aquosam degenerat, tunc hydrops ν σαρκα est. Eorum, de pituitosa hac intemperie conjecturas in praesens omitto, certiore S nota S, quae hoc Cor
poris humani vitium designant, exploraturus. Protinus ergo, ubi hoc vitium consuetam functionum inteeritatem labefacere incepit, roseus ille faciei vigor, quem purpureus sanguis per tenerrima vasa grate translucens ei argiri
solet, marcescit. Plumbeus aut subviridis pallor ora occupat , jamque de Leucophlegmaticis non inepte cum Poetu dixeriS, Palluit ut sero lectis de vite racemis, Pallescunt frondes, quas nova laesit hyems. Lividus etiam circulus in orbitae vicinia cernitur. Oculi album a grato margaritarum colore ad plumbeum defectit; et radians oculorum fulgor, in squalorem versus, triste quid spectatoribus ostendit; ut verbo dicam, vultus tristis, labia oris sublivida, lurida omnia. Pallori summae cutis accedunt carnium ubique sacciditas, et corporis refrigeratio. Eit etiam crurum oedema,
quod, quasi pars hujus vitii individua, phlegmatia a Sau-va gesto appellatur. In pedibus scilicet et cruribus fit turgescentia mollis, non elastica, cuti concolor, non dolens, a premente digito foveam retinens. Hic tumor ad vesperum magis increscit sublevatis autem cruribus, uti in lecto fieri solet, magna. ex parte discutitur. Hactenus de signis, quae cuique manifesta sunt. Functiones simul omnes plus minusve in teipellantur. Animales languent. Figra et veluti dela sata membra ae- re trahuntur. Hebescunt sensus. Memoria judiciumque vacillant. Vertigines molestae lubinde superveniunt. Pulsus arteriarum parvi tardique observamur; levissimo autem Imotu Corporis veloces sunt et inaequales. Cordis palpitatio saepe vehemens. Respiratio minus solito eae pudita, et a minimc, nisu anhila. Animae defectiones in i poclivi sunt. Appetitus vel depravatus, vel nullus est. Puellae leucophlegmaticae rem non esculeratam appetunt, et absurda quaelibet, arenas puta, Calcet, vel Cretam, surtim devorant. Ouae pica chloroticis et gravidis scre peculiaris, ab affectu obscoenarum partium potius, qui cum ci stomacho mirus subest consensus, quam ab ipsa leucophlegmatia, Pendere Videtur: plerumque enim in leucophlegmatia, quama anas arca