장음표시 사용
401쪽
ta, quae hanc ipsam doctrinam continet, invenienda est x.). t Sed, quanquam multi philosophi mentionem de aquae
in aere solubilitate ante Hamiltonum secerant; attamen, ut suum cuique reddatur, confitendum est, neminem hanc rem tam accurate tractavisse, neque tam feliciter ad varia
phaenomena explicanda adhibuisse, quam illum in dissertatatione, anno I 76s, apud Societatem Regiam recitata, posteaque una cum quibusdam aliis ejusdem auctoris disseratationibus in lucem edita sγ). Hanc opinionem argumenta sequentia valde probabilem
A Baconi usque temporibus sanesta est haec philosophandi regula, essectus similes ad causas similes esse rela rendos; estque philosophorum opus phaenomena inter se
accurate comparare, quaeque ex omni parte similia sint, ad idem genus referre, et iisdem causis tribuere. Hoc modo causae, quas existere jam probatum sit, generaliores reddentur, et scientia nostra latius promovebitur. Si igitur aquae in aere et salium in aqua suspensio, alteri altera penitus similis reperiatur, utrasque ex eadem causa oriri, quodque vaporationem appellamus nihil esse aliud nisi aquae in aere solutionem lentam, par est concludere set). Per solutionem intelligitur, conjunctio inter corporis et fluidi particulas adeo intima, ut totum moles homogenea appareat, aeque ac ante conjunctionem erat fluidum, trans lucida, atque in hoc statu manens, donec causa aliqua e X- terna mutationem induxerit. Solutionis natura a scriptoribus chemicis hoc modo explicata est : Quando corporis particulae, fluido circumfusae, minus inter se quam a fluido attrahuntur, necesse est ut invicem separentur, Ut cum fluidi particulis conjungantur, ibique suspensae maneant. Sic in aqua varii sales dissolvuntur, aurum in aqua regia, et in acidis aliis caetera metalla. Certum est, aeris elastici quantitatem haud parvam semper in aqua contineri ; si enim aqua in excipulo exhausto ebulliat, aer separatur. Experimentis etiam com Pertum est, hunc acrem ex aqua extricatum, spatium Occupare multo majus quam aqua ipsa in qua includebatur sa). Si vero particulas auri, corporis adeo gravis, in aqua regia
402쪽
certe non absurdum est credere, acrem, corpus adeo leve
et elasticum, sub aqua retineri simili vi, sine qua ad superficiem exsurgeret, evaderetque. Immo, si aqua, quantum fieri possit, aere suo privetur, et hac aqua impleatur phiala, si deinde admittatur aeris quantitas parvula, aqua, ut Oculis etiam percipietur, paucis diebus aerem ab
Aer contra semper nonnihil aquae continet, etiam quando purus omnino et siccus apparebit. Hoc probatur ex magna humoris quantitate, quam inde attrahit sal tartari, vel acidum vitrioli concentratum sc). inioniam igitur aer, qui fluidum eit, corporis alterius particulas in se continet, et tamen aeque transucidus ac antea manet, quod quidem verae solutionis indicium minime fallax, semper aestimatur; quid obstat, quin veram hic aquae in aere solutionem evenire, concludamus Id tHaec autem ratiocinatio amplius confirmabitur, solutionis ordinariae et evaporationis proprietates per omnia singulatim comparando. 1. Si in vas aqua plenum salis frustulum injiciatur, cito dissolvi incipit, et aqua in imo crassa et onusta apparet; si quiescat aqua, solutio lentissime procedit; si vero circumagatur, sal brevi dissolvitur. Hoc autem evaporationi juste respondet. Tempestate serena, aer surperficiei exhalanti proximus particulis aqueis onustus apparet, atque evaporatio lente procedit; sed, quando aeris rivulus per superficiem exhalantem transit, processus valde promove
2. Si aqua salem qui dissolvitur continens lente agitetur, ascendet in spiris inter reliquam aquam pars sale saturata, atque lucis radios diverse refringendo, rebus per se visis motus tremuli speciem inducet; hoc durabit, donec sal per aquam totam distundatur, et tunc liquor pellucidus siet. Simili modo, quando vapor in aerem ascendit, primum in spiris apparet, rebusque per se visis illam motus tremuli speciem inducit; sed quandocunque penitus diffunditur, aer iterum pellucidus fit f). 3. Plerumque accidit ut uuidum dissolvens, quod chemici menseruum vocant, corporis dissoluti quantitatem ceriam tantummodo assumere Valeat; et plus si addatur, cadet in fundum, nec distatuetur. Fluidum tunc corpore disto
b) Boerhaavi elementa chemiae, vol. i. P. Sa I.
403쪽
dissoluto futurari dicitur. Sic aqua certam tantum salis, et aer certam tantum aquae, quantitatem dissolvit. Hi notae re humido parum procedit evaporatio; sed vento satu ratum scilicet auferente, et liberiorem suppeditante ac rem, magnopere adjuvatur. Eodem modo, quando aer humore faturatur, animalium halitus et perspiratio visibi
4. Evaporationem aeqUe ae solutionem promovet calor,
reprimit frigus. Si aqua frigida sale saturatur, aucto calore plus disiolvet; et aer humore jam saturatus, aucto etiam calore, plus dissolvet. Si vero plena falis solutio in aqua calida fiat, haec aqua refrigens, aliquod salis, quod cadet ad landum, relinquet. Simili modo, si multum aquae die calido exhalatum fuerit, pars ejus noctu, aere frigente, in forma roris vel nebulae praecipitabitur. Sic in camera calida colligitur ros in parte fenestrarum interiore, quarum parS exterior aeri frigido exponitur, et phiale liquore frigido plenae, in calido loco positae, superficies, cito humore obducetur h . s. Corporis dissoluti et fluidi vaporati, dato tempore, quantitas, caueris paribus, de supersici ei magnitudine pendet. Ita sal in pulverem redactus, citius quam in forma 'concreta di sibivitur. Sic etiam aqua per superficiem latam dissus a, vel in spumam tenuem dissipata, multo citius quam in loco profundiore collecta, vaporatur si).6. Chemici notant variorum salium in aqua solutione nonnihil frigoris oriri; et nunc bene constat, gradum frigoris altum inter exhalandum produci si ) . Redii sicatus vini spiritus, aere purgatus, Ut e X perimento compertum est, magnam aeris bullam citiusquam aqua imbibet. Hoc monstrat attractionem vel sut loquuntur chemici) assinitatem esse validiorem inter spiritum vini et aera, quam inter aquam et aera. Si igitur sui dorum evaporatio ex solutione in acre oriatur, sequitur, spiritum citius aqua vaporari; quod quidem verum
8. Si corpus in menstruo dissolvatur, et addatur aliud eui menstruum est magis quam corpori primo assine, disia solvetur secundum, praecipitabitur primum. Sic sui dum aerem in se contentum emittit, si addatur Corpus aliud, cum quo major quam cum aere assinitas est. Eodem modo,
404쪽
si spiritui vini bene rectificato addatur aquae pluviae liminpidae quantitas aequalis, haec fluida, magis inter se quam
aeri assinia, conjungentur, et partem aeris contenti magnam dimittent, quae ad superficiem ascendet, vel vasis lateribus in parvulis bullis adhaerescet. Hoc, credo, monstrat, aerem in his fluidis contineri eodem modo, quo corporis dissoluti particulae in menstruo continentur; et hinc Concludo, aerem quem imbibit fluidum quodvis, in illo fluido revera dissolvi, in sensu hujus verbi chemico ; et quodvis etiam fluidum quod vaporatur, vel ab aere imbibitur, in eodem verbi sensu, in aere di tui. Ex hoc principio dicere licet, aquam sali tartari vel acido vitriolico, magis quam aeri, affinem esse, aliaue ideo ex aere a sicco sale vel ab acido attrahi s m).9. Alenstruum, secundum densitatem, plus minusve disi
solvit; quoniam attractionem electivam, secundum particularum in menstruo numerum, vi majore vel minore agere oportet. Ita, si stibium in aqua regia solutum aqua communi diluatur, particulae acidae a se invicem remotae non diutius valebunt metallum sustinere, quod ideo praecipitabitur. Sic etiam ex antliae pneumaticae excipulo, parte aeris extrasta, adeo expanditur pars reliqua, ut aquam dissolutam nequeat retinere, sed nebulosa fit, atque excipulum intus rore obducitur; hic autem ros, aere admisso, iterum dissolvitur, et nebulae evanescunt n). Io. Hoc etiam principio, ratio singulorum atmosphaerae phaenomenorum facilis et haud redarguenda redditur. Sed hanc rem in dissertationis hujus parte posteriore non
Hujus tamen doctrinae admissioni unum obstat et ingens impedimentum. Dicitur enim evaporationem in vacuo fieri, atque ibi melius etiam quam in aere aperto, proincedere. Certum est aquam in vacuo ebullire, et affatim in fumum converti, Calore 9S graduum, quum calor infra gradus 212, in aperto aere, eosdem effectus producere nequit.
SENΥENTIAM nunc consideremus, quam hac de re tradidit Blachius, Professor noster jure celeberrimus ίο. in Philosophus ille probare conatur, corporum fluiditatem minus de igne sensibili, quem continent, pendere, quam de certa
quantitate ignis qui in illis adeo latet, ut neque sensibus
405쪽
neque thermo metro percipiatur, semper tamen erupturus
in quibusdam rerum statibus, et ignis sensibilis vel mobilis formam induturus. Illum ab hoc, ignis latentis nomine distinxit, multisque experimentis et observationibus pulcherrimis existentiam ejus demonstrat. Ita, quando aquae quantitates duae, mensura aequales, sed calore discrepantes, una miscentur, temperie S misturae est media arithmetatica inter quantitatum nondum mistarum calores. Sed, quando aqua calida et glacie S una miscentur, temperies multo minor evadit, quantitas ignis omnino evanescit. Certum est, non deleri hunc ignem ; quoniam aquam in glaciem iterum convertendo, quantitas ignis emuit multo
major, quam in aqua fluida percipi posset. Necesse est igitur, ignem, qui in hoc experimento amitti videtur, cum aqua intime conjungi, et sensibus non percipiendam fluiditatis causam fieri. Opinatur Blachius et fluiditatem et evaporationem de eadem ignis operatione pendere ; atque mutationem aquae in vaporem similem esse mutationi glaciei in aquam. In
fluidum ingredi putat, quantitatem ignis, quae, fluido in
vaporem converso, in statum latentem transit, et fit unum ex principiis ex quibus vapor constat; semper tamen formam propriam vapore condensato iterum indutura.
Ad hoc probandum Blachius notat, aquam calidam sub antliae pneumaticae excipulo positam ebullire violenter, et partim subito in vaporem dispergi; aquam interea frigere
celerrime, partem ignis evanescere, neque in Vapore, neque in aqua percipiendam. Concludendum est igitur, hunc ignem in vapore etiamnum existere, sed latere, methodis usitatis se ostendere recusantem. Experimento etiam, quod Cullenus instituit, illustratur haec domina. Phialam vitrio licum aetherea continentem posuit ille in vase aquae pleno, sub antliae pneumaticae excipulo collocato. Exhausto aere, aether violenter ebullivit, et frigore in evaporatione producto gelavit Circum-jacens aqua sp). Aqua in hoc experimento magnam amisit ignis quantitatem, quae tamen neque in aethere nequCin vapore posset detegi ; quamque igitur in vaporis constitutionem assumi, et ibi latere, oportuisset. Praeterea ostendit Blackius, vaporum condensatione ita alembico communi, aquae frigidae vaporem condensanti, communicari tantum ignis, quantum ad gradum usquuferri candentis liquorem distillatum calefacere lassiceret. Vapor tamen nunquam calidior evadit, quam aqua ebulliena p) Essays physical and literary, voL ii. P. rq .
406쪽
Iiens unde emittitur; adeo ut hunc ignis excessum in vapore latuisse liqueat, condensationis tempore tantummodo percipiendum. Hanc ignis quantitatem modo sequenti Computat. Pone in vase refrigeratore Ioo libras aquae contentas, et libram unam distillari. Si aquae in refrigeratore communi centur Io gradus caloris, libram unam distillatam Iooo gradus amisisse sequitur. Si transeundo Per refrigeratoris canalem, ad graduum 5o temperiem redigatur aqua distillata, quum eidem in canalem sub sorma vaporis ineunti esset temperies graduum 2I2; tunc I 62 tantum gradus ignis sensibilis haec aqua amisit; quem vero ignem aquae in refrigeratore, hujus ignis pars reliqua tota, 8Oo gradus superans, impertivit; in eadem vapore facta latebat adeo, ut ne vel thermo metro posset indicari. Ex tali igitur calculo apparet, ignem vapori communicatum 8oo gradus superasse, qui ferri molem, ejusdem cujus
aqua magnitudinis, candefacere sussicerent. In experimento quod instituit Waltus, communicabatur ignis ad graduS usque I COO, quanquam aqua toto tempore calore transibat leni, paullo majore quam man Us posset tolerare.
Evaporationis igitur rationem hujusmodi reddit Blackius. Aqua in statu fluido remanet, quamdiu ignis, in illa
Contentus, certam quantitatem non excedat: Si quando injiciatur quantitas major, haec cum aqua intime Conjungitur, latet, et corpus format novum, vaporem scilicet, ab aqua unde derivatur omnino diversum. Hic vapor in atmosphaeram levitate ascendit; atque ita ab aquae superficie exhalatio procedit continua, quamdiu adsiit plus ignis, quam aquam retinere fluidam iussiciat. Boylaeus, et Gauteron Academiae Gallicae, evaporationem a glaciei superficie nonnullam esse repererunt. Hoc autem theoriae Blachii non repugnat; experimento enim
insigni ille ostendit, latentem aquae ignem inter congelan dum evolvi et sensibilem fieri. A qua gelans igitur et glacies in ea formata, procedente congelatione, semper sunt aere externo paullo calidiores ; atque ideo haec aqua caloris sui sensibilis partem aeri externo impertiet, et pars Altera cum particulis aqueis intime conjungetur, et vaporem formabit, qui in atmosphaeram exsurgat. Hoc, una cum aeris actione mechanica, supersiciem glaciei semper abradente, rationem hujus phaenomeni suificientem reddere videtur.
Ex principiis Blachii sequitur, in uno tantum rerum statu evaporationem paullulam vel nullam fieri ; quando
scilicet glacies solvitur, sed non est jam soluta. Hic aqua
407쪽
revera ignem ab atmosphaera accipit, sed ignis, statim ut accipitur, sensibilis esse desinit, et latere incipit; et donea
igni latente saturetur aqua, parum ignis sensibilis cum aquae particulis ad vaporem formandum conjungi potest.
in hoc autem rerum statu, theoria operimento confirma
tur. Hamiltonus enim glaciei colliquescentis frustulum unum in excipulo exhausto, et in alio aeris pleno frustulum aliud, inclusit; atque neutrum, 24 horis, quidquam evaporatione amisisse comperit Talis est doctrina Professoris nostri celeberrimi. Sed Chemicus egregius Irvinus Glascuensis, hunc ignis in corpora influxum non esse causam, sed e contrario effectum, sui ditatis et evaporationis contendit. Faren heitii experimenta a philosophis quibusdam recentioribus, et praecipuae a Blachio repetita et emendata, satis demonstrant, corporibus diversis ejusdem a thermo metro indicatae temperiet, . longe diversos ignis quantitates revera inesse. Haec experimenta prosequens Irvinus observavit, corpus idem sub formis diversis examinatum, magis vel minus ignis Capax semet ostendere. Sic glacies, cum mercurio 2 O gradibus se frigidiore mista, minus ignis ei impertivit, quam aqua cum mercurio a o gradibus frigidiore mista. Hinc concludit Irvinus, corpora, in fluiditatis vel evaporationis statum transeundo, absorbere ignem, propterea quod forma eo
rum mutatur, unde magis capacia ignis redduntur. . In
eandem quoque sententiam Cleghornius abiit, suis de igne
opinionibus magis congruam arbitratus fr). Num haec sententia vera sit necne, quoniam eX perimenta quibus nititur nondum in medium protulit Irvinus, mihi dijudicare nunc non foret aequum. Hoc saltem Πομtare fas sit, summa cum cura et instituenda, et, post instituta, repetenda esse talia experimenta, antequam Opinionem esse stabilitam rite concludamus.
REcENs1 Tis theoriis diversis, quae ad evaporationem explicandam sunt propositae, mihi liceat conjecturam sequentem Proponere, quam quidem hoc tempore proferre Piget, antequam rite eam prosequi otium sineret. Apparet mihi evaporationem esse processum revera dum
plicem; vaporem primo, ut arbitratur Blachius, ab ignis influxu formari s); atque hunc vaporem, jam formatum, esse facile in aere solubilem.
408쪽
Purus vapor in aere nondum solutus, vim elasticam imis mensam pollidere videtur; cujus rei exempla videmus in-Dgnia in machinis Saveriana atque Papiniana, ubi vapor elasticitate aerem magnopere superat. Sed postquam Vapor in aere dissolvitur, nullam hujus elasticitatis notam reperimus; e contrario, aeris ipsius elasticitas, conjunctione tali, multum diminuta videtur st). Si vapor continuo per aerem ascenderet, nec ibi dissolveretur, tunc aer, uti credo, haud maneret translucidus ;radiis luminis diverse refractis visus fieret consulas; et res omnes motu illo tremulo, de quo facta est mentio, un-dulata appareret. Atque hoc argumentum gravius Vide-hitur, si reputemus quam immensa moles aquae a terraC superficie semper exhaletur. Si aeris vim dissolventem denegemus, haud equidem Concipere possum, quomodo vapores supra terrae superficiem ad altitudinem ullam notabilem ascenderent. In distillatione condensantur, etiam quando pars apparatu S unaquaeque sat calida facta est ; quanto citius igitur atmosphaerae regionum superiorum frigore intenso eosdem condensari oporteret 8 Facile probari potest thermo metrum quinque millibus passuum supra terrae superficiem positum, ad gradum usque centesimum saltem, infra o, scalae Farenheltianae, etiam in Zona Torrida, este descensurum su). Hinc concludo, quod nisi vapor in aere disiolveretur, igni 3 ejus latens evocaretur cito, atque vapor ipse in aquam congelaret; adeo ut neque alte ascenderet, neque, si forte sublatus esset, suspenderetur diu. Si ignis e siet evaporationis causa unica, tunc aqUa in calido et sereno loco citius exhalaretur, quam flamini exposita in loco frigidiore. Sed omnibus bene notum est, ren: non ita se habere. Nemo est qui non notavit quanta efficacitate ventus agros, vias, Vicol que, post multam pluviam,
Argumenta antehac illata ad solutionem aquae in aere probandum validissima videntur; atque ex hypothesi quam nunc props no plane videmus, quod aqua, etiamsi excipulo exhausto in vaporem igne convertatur, tamen, defectu aeris ad vaporem dissolvendum, paullulum tantum
ascendet, et statim in forma roris praecipitabitur, vel in lateribus excipuli stillatim destuet.
409쪽
De Fantitate aquae in aerem exhalata. TMMENfAM aquae quantitatem in aera pmnibus tempori biis ascendentem, ex observationibus quae sequuntur quodammodo concipere possumus.
I. Notetur quantitas fluidi ab animalium corporibus exishalati. Perspirationem humani corporis non sensibilem 3 libras pondere 24 horis aequare, Sanctorius ponit x);Keilius vero a libra una et dimidia ad libras tres s 1 ). Ex his perspirationis, tum apud Venetos tum in Anglia, eXemplis videre licet, quanta a toto genere humano, quanta a toto animalium genere, perspiratio foret. 2. Quantitas a plantis exhalata. Plantae Heliotropii,3 pedes et dimidium altae, perspirationem mediam reperit Halesius et et uncias i et horis set . Plantae Brassicae capitatae, magnitudinis mediae, reperit I9 uncias eodem tem pore sa); et vitis novellae, s uncias, etho grana b). Ex his exemplis conjectari quodammodo pos uinus, quantum suidi a plantarum genere universo exhaletur.3. Immensa ex hujus orbis aqua exhalatio. Ex vase
Pleno aqua, aeque ac oceanus salsa, quantitatem vaporatam Hallaeus notans, computavit quantitatem e mari Mediterraneo solo, die aestivo unico, esse 5, 28O, O OO,OOO dolia majora sc). Et huic calculo addendum est, quantum a ventis et undarum agitatione adjuvetur exhalatio. q. Quantitas aquae e terrae superficie eae halata. Die sereno, ab unoquoque viridarii tonsi jugero, supra I 6 Oo aquae congios, Ia horis, dissipari Wat sonus invenit; quanquam per mensem et amplius pluvia nulla ceciderat, et herba facta fuerat susca. Experimentum aliud dedit i 973 congios ab uno jugero, I 2 horis; et aliud, ubi terrae calor radiis Solis a pariete lateritio reflexis augebatur, dedit 28OO congios. Semita quoque, ut Wat sonus observavit, sicca quantum apparuit, et ubi nulla erat herba, vaporem Pssatim, quanquam non aeque abundanter ac ager herbosus, emisit d). Ex his experimentis verisimillimum videtur, durante tempestate pluviali, intra Zonam Torridam,
410쪽
non minus ς vel 6 millibus aquae congiis, ab unoquoque agri jugero, 24 horis, dissipari.
s. Ad haec omnia sunt addendae quantitates magnae fumi, et vaporum aliorum, a fomite incenso, dispersae ;fomes enim ex aqua praecipue constare videtur. Ratio quoque habenda est electricitatis, utpote evaporationem Promoventis plurimum, quod quidem a Nolleti experimentis apparet. Hisce observationibus, quantitatem aquae immensam, aridissima etiam tempestate, in aere inclusam, concipere adjuvamur. In oceano vivere revera dici possumus; hujus quidem oceani aqua raro est sensibus obnoxia; eam neque videmus, neque, dum in aere disi olutus maneat, humidam sentimus ; sed nihilominus est aqua, quanquam nec vide ri nec tangi queat; sicuti sal in aqua dissolutus, uanquam et manus et oculos penitus effugiat, non ideo
Sicuti atmosphaera semper aqua, sic aqua in terrae superficie semper aere, oneratur. Animalium aquaticorum gente S numerosae, Oceanum aqueum incolentes, perirent ibi, si nullus aer inesset; et haud a vero absimilis videtur Conjectura, animalia, in hoc Oceano aerio viventia, sine
aqua ibi dissoluta, peritura fore se).
Boerha avius pondus aeris. fere totum aquae in eo suspensae attribui volebat s f). Sed utrum admittatur haecce Conjectura necne, nunc tamen facile explicare possumus, Cur non redundet Mare Caspium; et non cogimur ad hypothesin illam duram, de exitibus subterraneis, perfugere. Intelligere etiam possumus, cur Mare Mediterraneum, quo sumina magna compluria non cessant influere, subsidium tamen perpetuum ab Oceano requirat.
De quibusdam svaporationis est eritibus. S E C T. I.
UNA ex rebus quae evaporationem comitantur, est frigoris notabilis generatio. Hujus rei mentionem fecit Amon tonsus anno 1699 g . Mai ranus postea, anno sci