장음표시 사용
421쪽
ana sarca excipit, ventriculus omne S aequae materia S, aversatur ; quodque ingeritur in corruptionem mox abit: Hinc occurrunt, pro cibi radiura, iustus acidi vel nidorosi; tantumque abest ut a simplo cibo re siciatur corpus, ut inde
magis gravetur et extumescat. AlVUS plerum lcie tarda, nonnunquam soluta, raro naturali S. Halitus oris saepe gravis est; ucina interdum tenuis et in odora, interdum crasia et spumosa excernitur; progrediente autem.morbo quantitas ejus admodum imminuitur, coli: bita interea perspirabili materia, quae per i ummam cutem diffari, et deficientis urinae vicem gerere consuevit. Itemque bilis pristini sui coloris, et amaritudinis aliquid amisisse perhibetur; et in lino cadavere bilem omnino defuisse memoratum est a). Salivae quicquid exspuitur tenax fila ducit; mucoque lento
Haec incommoda, gradu numeroque in diversis casibus Iliquantum diversa, id corporis vitium constituunt, quod dia thesis leucophlegmatica satis redie nominari poteli; cujus si notae magis obviae et constantes, distincti Ohis causa, quaerantur, sequentes forsitan o ignae sunt quae locum teneant desinitionis. Cutis pallor, corporis totius at praecipue Crurum turge scentia, asthenia, solidarum partium extuberatio nulla. Malus iste corporis humani habitus, quem adumbrare conatus sum, ne leviter quidem nos terrere debet; enimvero ad seria et fere immedicabilia mala ducit. Quumqueis vel sub initio satis manifesta fui praebeat indicia, ideo pro vero morbo habendum, et definiendum putavi. Quis
enim, quaeso, morbus majus medenti negotium, aegrotanti longiores molestias parit, quam hydrops ; atqui a leucophlegmatica diathesi in hydropem, maximeque in
anas arcam, facilis patet exitus. Etenim veteri vitio si paulo tardius subvenitur, intumescentia, quae in Cr Uribus solis fuisset, ad superiora sensim procedit, nec resupinato corpore, ut antea discutitur. Instato tamen corpore magis distenduntur partes, quae imam sedem obtinent, aut laxioribus cellulis praeditae sunt. iam ob rem scrotum saepe, tum propter situm, tum facilem quam patitur distensionem, caeteris partibus vastius tumet; ne Cnon manu S et brachia tumore interdum rigent; isque mollis est, si non nimius humor subest; at, si is vehementer increvit, renititur, sicut uter repletus et arcte adit rictus. Item praeputium in viris, in foeminis labia pudendorum, multo latice quandoque referciuntur. Interdui vero humor, postquam ad interiores caveas viam sibi aperuit, sum
si) Conser. Santorin, Obs. Anat. c. i. ; Morgagn. de Sed . et Caus.
422쪽
Alamum corpus paulo antea distentum relinquit. Ubi iam se late diffudit humor, urina aquosa, aut ad seri similitudinem accedens; saepe autem subrubra, Crasia, et lateritium quid dimittens, parce redditur; et, increscente morbo, dyspnoea cum tusse sicca, importuna, inter decumbendum potissime molesta, somnumque prohibente, aegrotan tem vexat. Cutis frigidior et aridior facta, instar bombycis pellucet, neque amplius delicato sensu, quo naturaliter praedita est, fruitur. Arteriarum pulsu , vel etiam quiescente corpore, frequentiores, parvi, et aliquando inaequales micant. Excretio alvi, cohibitis licet aliis, aliquantum perstat. In explebilis urget sitis ; neque tamen semper lingua arida est; donec febricula in dies increscens, et spem et vires penitus abstulerit. Interdum nausea est, et hanc nonnunquam excipit fatalis syncope. Saepius autem in ultimis spiritus ex toto intercluditur; aut ab Oppresso cerebro lethargus miseriarum simul et vitae dat sinem. Interdum fieri solet, ut cum ingente tumore functiones ad vitam apprime necessariae diu illibatae maneant; est etiam ubi a mediocri tumore functione S maturius graviusque laeduntur. Anas arcam igitur, explicitiore sua forma prodeuntem, Culleno auctore, ita definiam.
CORPORIs totius vel partis ejus intumescentia mollis,
Percursa jam leucophlegmatiae et anasarcae historia, apparebit eandem theoriam utrique convenire : Etenim, si leucophlegmatiam pro quadam diathesii habere licet, eadem tunc erit inter leucophlegmatiam et anas arcam ratio,
quae inter phlogisticam diathesin et synocham. In aureo Culleni libro, cui definitionem acceptam retuli, quinque omnino species sub genere anas arca recensentur. Pleraeque harum vel omnes forte, si secundam, vi Z. oppilatam, excipias, cum mere idio pathicae sint, tum id habent commune, ut ab eadem diathesi pendeant, iton alio nitantur fundamento, non alia conditione existant. Quantum ad has igitur species, aliam ab alia distinguere vix opus est, ut ad laboremus. Mulieribus, quae uterum gerunt, familiaris est, ultimo vel penultimo graviditatis mense, tumoroe dematosus pedum, dein et surarum et se morum gradatim adscendens, vespere crescens, noctu evanescens, mane
nullus; qui tumor, accedente partu, vel profluentibus post partum lochiis, ut plurimum discutitur. Sin hoc gravidarum b) cullen. Syn. NOL Meth. Gen. 7s.
423쪽
darum oede ma ulterius serpat, neque a partu discedat; utique, si pallor, solidorum laxitas, et virium permanens imbecillitas, id comitantur, veram tunc anas arcae speciem induit so). Et si enim a locali causa proveniens hic affectus ad symptomaticas anas arcae species referendus videatur ; fieri tamen potest, ut ex locali causa nascatur geneia rate vitium, morbo sustentando et augendo idoneum. Chlorosis, quacunque de causa nascatur, leucophlegmaticam prae sese fert cach ex iam ; imo ad pallentem et anhelam virginem quisquis aspicit, primo intuitu leuco- phlegmaticam pronunciat. Chlorosis non modo cach extae
leucophlegmaticae plurima ligna prodit, sed etiam in anasarcam interdum desinit, iisdemque fere remediis, quae
anasarca incipiens desiderat, non infrequenter cedit. Quum vero in curanda chlorosi, quaedam adminicula uterini systematis non satis vegeti requiri possint; ideo notas
aliqua S tradamus oportet, quas cach exta chlorotica sibi vindicat peculiares. Legitima igitur chlorosis, quicum nobis unice negotium et , puellas ab anno aetatis decimo quarto, vel circiter, male habet; nec ante solet dimittere, quam menstrua ad naturae normam suas periodos serva rint. Praeter eas notas, quae sub historia supra comprehensae sunt, quaeque in omni genere leucophlegmatiae prodeunt, conqueritur aegrotans de lumborum dolore gravativo. Cutis cum pallore virescit, et venae minus solito plenae subtus percurrentes cernuntur. Ut languor corpus, sic animum major vecordia, hebetat. Nubilis et viro matura virgo colloquia et sodalitium declinat, abdita petit loca, posthabitisque vitae solatiis, dissicili negotio e lectulo, quem sola premit, excitatur. Adde, quod
rei non esculentae desiderium, et menstruorum retentio,
ejusdem mali pars sint, et diagno sis plus satis innotescet.
In obeso nimis corpore functiones non sine aliqua molestia exercentur: Superstes autem color, illaesa cibi cupiditas, et firma carnium compages, polysarciam a leuc Ophlegmatia secernunt. Crepitans sub manu sonus pneumato sin manifeste testatur; ne dicam quo hi hoc genus intumescentiae, seu ex plaga aliqua, sive sponte sua oriundum, derepente su Perveniat, citiusque ad summum incrementum festinat, quam ut in ea dignoscenda animus curantis Pendeat. Ecchymoma loco continetur, qui colore livescente, longe
scilicet ab isto leucophlegmatiae diverso, foedatur.
424쪽
Rachitis cach ex iis annumeratur; a leucophlegmatia a tem distat, quatenus mole capitis adaucta, et carnium marcore insignitur. Caetera hydropis genera anasarcam plerumque habent Comitem, vel excipiunt; cujus rei ratio ex theoria eluce iacet. Ascites, et hydrothorax, saepius aliquam labem jecinoris, pulmonis, vel cordis, sequuntur. Idio pathica anas arca latiores in universo corpore agit radices. HydrOthoracis primarii principia quidem saepe obscura sunt, et notae ambiguae: Graviorem autem sub initio dyspnoeam, et pulsum inaequaliter intermittentem plerumque habet. Fluctuans in abdomine humor asciten prodit. In primordio astitae, exigua humoris quantitate effusa, fiuctus facilius percipietur, si abdomen, dum corpus anteriora versus inclinatur, attrectas. Contra, distento admodum abdomine, aeger respinari debet, ut humoris, qui intus est,
PROXIMA causa Ieucophlegmatiae chloroticae, pariter et hydropice, non alia esie videtur, quam solidorum nimis la Xa compages, et atonia ; atque plerumque inde subsequens intemperies vel dyserasia aquosa sanguinis. Si veteres de hac re disserentes audiamus, chylopole sis quocunque modo depravata habitudinem cacochymicam,
distensionem pituitosam, et bilis inertiam essiciendo, leucophlegmatiam gignit. Quae quidem doctrina, a Boer-haavio ejusque discipulis decantata se), ab Ho anno quoque, tanquam adaequata cacheXiae hujus causa accepta sy , cum hodierna pathologia parum congruit; quae non adeo exploratam habet pituitosam humorum intemperiem ; et Omnes fere,. quascunque humores subeunt, mutationes a solidorum vitio, antiquis nimis neglecto, pendere docet. Dotes mechanicae, quibus solidum animale ad vitae usus aptatur, sunt tres, adhaesio scilicet satis magna, mollities quaedam sexilis, et insignis vis resiliendi. Tanta enim adhaesione partium opus est, ut motus quicunque sine laceratione perficiantur. Oportet quoque, ob eandem causam, partes solidae, aliae magis, alii minus se sem sinant g . in te uera aetate, sexuque sequiore, mollities major eit: Annosis adhaesio nimia: In athleticis vis restiendi
425쪽
endi potissimum eminet. Has varietates intra certos limites fert natura ; si Vero aliqua harum proprietatum praecaeteris p dmodum augeatur, morbus in proclivi est. In leucophlegmatia adhaesionem solidorum multum imminutam testantur omnia, quae primo iratuitu se produnt signa, sacciditas, mollities, facilis ab humore diliensio. Q ain etiam, diminuta sic solidorum adhaesione, diminuitur quo que vis ista contrahendi, qua eadem solida ad omne vitae
munus instruuntur. Atque proinde, ubi solida simpliciter dicta id genus vitii contrahunt, quod Gaubio debile, Jaxum, si accidumque appellatur; q uisque oeconomiae motus, perinde eorum qui sine voluntate fiunt, ac eorum qui
mentis imperio obsequuntur, languidus erit et dissicilis. Hinc illa membrorum pigrities, et debilitas: Hinc sub initio remissior sanguinis circuitus. Cor enim et arteriae solito minus valide agunt in sanguinem, qui lento gressu
ad dextram aurem redux, lentas ciet contractiones. Siquando autem refluus venarum sanguis levi musculorum molimine citetur, sequitur ut is cor obruat, et in ab norinmes motus rapiat: Est enim unda major quam ut continua a corde, jam debellato, arteriis tradatur. Pulmo simul, si colluvie aquosa opprimitur, transeuntem sangui-Nem moratur. Crescente quidem morbo, pulsus celerius micat, atque, uti in hecticis, maxime circa vesperem ac
celeratur. Quae hydropicorum febricula ab effusi laticis
irritamento, aut a natura contra vim morbi luctante, essici existimatur. Potior autem videtur sententia, quae celeres
cordis arteriarumque micationes soli debilitati tribuit; neque enim naturali molimine, neque irritamento laticis e fusi, opus est, ut sanguinis exigua quantitas, quae nunc vasis inest, contractionibus brevioribus provehat ur. Non ideo negatum ibo, accumulatum laticem saepe sub finem morbi resorptum arteriis calcar addere : At pulsus celer est quando absorptio impeditur: Ergo haec illius causa nece saria non est. An orexia et drspepsia, ut atoniam ipsius ventriculi manifeste declarant, sic omnium solidorum at Oniam indicare videntur; et profecto, si febris analogia uti
licet, haec ventriculi atonia exiles arteriarum fines praC-cipue relaxatos et infirmatos e se indicat. Verum, ne Videar analogiam inter morbos tam longe inter se di screpantes proponere, aut cum iis consentire, qui mille morbos toto coelo diversos in una asthenia positos finxerunt; juvabit paucas notas ex multis proferre, quae chroni Camhanc a toniam, ab atonia febrili distinguendo abunde sumciunt. Haec subito incidit, citius ad summum perveni: s
426쪽
citiusque naturae vel artis ope sublevatur. Illa sensim irrepit, paulatim diuque crescit, nonnisi post longum tem
Superioris aevi scriptores omnigenae aegritudinis culpam in sanguinem conferebant. Hodierni medici causas altius repetunt, eo prudentiores quod, solidorum vitia dum prospiciunt, mutationes suidorum haud praetermittunt. SO-luta solidorum compages, et permanens atonia labem sanguini nequeunt non inferre. Et in primis stomachus, haud secus ac aliae partes relaxatus, infirmusque, ossicio suo deest, et concoquendo cibo prorsus impar, chylum male elaboratum duodeno tradit. Itaque ex ossicina cibi, cruduS et Drsiit an corruptus chylus sanguini subministratur. Ipsius autem sanguinis crasis tandem tenuis et aquosa fit. Rubrarum sanguinis particularum origo, et utilitates nondum satis perspectae sunt. Hoc saltem scire licet, quod quo validior sit vasorum actio, eo uberius producuntur; et vicissim, quanto magis eae in sanguine abundant, tanto magis renituntur et distenduntur vasa. Debilis nunc vasorum actio, rarae particulae, et pallidus ubique color.
Item serositas ista, quae per crassiores partes diffusa justam fluiditatem toti sanguini conciliat, et cujus omne quod sit
perfluum est trans Cutem colari, aut per vias urinarias secerni solet, solida nunc inundat et magis emollit. At, si vasa sanguifera adeo languent, ut ab inundante humore neque per summam cutem, neque per renes sese expedire queant; eflusio per breves exhalantium fines sequatur necesse .est; et haec effusio in imo corpore primum fieri expectanda est; quia ibi languidior circuitus est, et grave pondus adscendentis in venis sanguinis, iter ejusdem ex arteriis impedit, et in exhalantes sines urget. Cui que corporis humani cavo, quantumvis exiguo, sua sunt ostia exhalantia, neque ulla pars cellulosae telae eis destituitur. Hac prodit halitus, qui sano corpore per lymphatica vasa ibidem inhiantia continuo resorbetur ; sic enim ab ejus accumulatione et corruptione praecavet natura. Quum Veronimius in sanguine humor facilem per ostia exhalantia, nunc patentiora, habeat exitum; cur ideo leucophlegmatica diathesis in anas arcam desinat, causa manifesta est. Ac profecto nimia exhalantium laxitas atoniam corporis sequitur ;diathesin que, e qua anas arca pendet, hydropicam magna ex parte constituit. Uti enim in membro paralytico superveniens oede ma non aliam causam, nisi exhalantium laxi
tatem videtur agnoscere ; sic intumescentia generalis simile corum in toto corpore vitium indicat. Quin etiam credi-
427쪽
bile est, vasa lymphatica generalis atoniae, vel in initio
participes, ei susum humorem ea, qua debet, celeritate non devehere. Quicquid est, ubi ab ellusione talis distensio cellularum aut cavearum facta est, ut ostia lymphaticorum, vel partes ostiis proximae, Vehementem subeant compresiasionem, tunc lymphaticorum actio supprimetur: Etsi enim levis distensio absorptionem excitet, vehemens tamen supprimit. Ut semel est effusa major humoris Copia, quam quae a vasis lymphaticis eae hauriatur ; in perviam ubique
telam cellulosam abit; et, crescente morbo, molem totius corporis mirum in modum adauget. In abdomen si transia eat, tunc ascite simul et anas arca aegrotans premitur. Cerebrum quoque eidem periculo Objicitur. Naepius autem pulmo et thorax plediuntur; unde orthopnoea et hydro thorax, cum anas arca complicantur. Igitur ab universo
vitio localis hydrops evenire potest : Contra multus in abdomine vel pulmone congestus humor, Vel innatus tumor, liberum sanguinis per venas regressum impediendo, an a- sarcam symptomaticam saepe producit. Quod ad aquae ita late diffusae sedem attinet, in eorum sententiam non concedendum est, qui aquam cum liquato adipe confusam existimant. Adeps enim propriis sacculis contentus est, qui alluentem humorem excludere videntur: Quinimo in cadavere plus uno ex industria perlustrato, adeps fuam indolem servasse naturalem, vel parum mutatam deprehensus fuit h). Expendendae nun CREMOTAE CAUSAE,Quhn solidorum infirmitatem, sui dorum tenuitatem aquolam, et exinde universi corporis habitum leucophlegmaticum inducendo, Valeant.
Zer frigidus humidusque, qualis in terris uliginosis et depressis incidet, corporis vigorem sine .lubio diminuit. Perfrigidi quidem aeris incursio summum corpus constringit,
et Oeconomiae vires excitat; neque, si materiam perspirabilem reprimit, adeo sanitati inimica est, modo vicaria excretio per urinam integre pernet; sed a diuturna frigido humore referti aeris applicatione metuendum est, ne solidorum Contextus, et vis resiliendi sensim infirmetur, proindeque sanguis nimis tenuis et aquosus tandem C vadat; neque alia causa est, quantum assequi potui, cur chlorosis, eique similes assectus, quibusdam in regionibus, crebro et pertinaciter incumbant; quorum affectuum quandoque
alentillima medicina est aeris solique mutatio. Non dubium
428쪽
bium est quin summa cutis, ut plerumque materiam pem spirabilem exhalare solet; sic interdum multum humoris ab aere, illa suppressa imbibat. Haec vero absorptio potissimum sit, ubi humida frigidaque coeli intemperies est, aut languidior sanguinis circuitus. Imo in hydropicis videtur cutis adeo esse bibula, ut propemodum nulla peream eliminetur materia perspirabilis. Ita, inverso humorum tenuium cursu, id iopathica anasarca incipere, aut certe augeri potest. Cibus ex leυissima vel tenace materia alia hujus vitii causa est. Nimirum perversa victus consuetudo, vel assuluus usus eorum, quae viribus stomachi concoctricibus dissiculter subiguntur, ipsi stomacho nocet, et leucophlegmasiae
viam sternit. Hoc crimine accusantur alimenta e X materia crassa, si brosa, pingui, glutinosa, farinacea non fermentata, oryZa ex aqua decocta si . Frigidae et immodicae potiones. Sydenhami verba sunt, Aquae potatio in iis, qui generosis liquoribus diu adsueve- rant, sanguini eandem noxam infert.' Quod sagacis medici effatum facilem et rationi consentaneam habet explicationem: scilicet, quo sortiori stimulo solida adsueveritit,
eo sortioribus adhuc indigent, ut eorum tonus servetur; subducto autem meracae potionis stimulo, corruit tonus. Caeterum frigidae, aestuante corpore, in gurgitatio leuco-
phlegmaticam diathesim, vel ipsam protinus anasarcam, progignit i estque Sau vagetio anas arca hydro potarum ab alimentis aquosis, frugibus horaeis, aquis mollioribus, coenosis, aut acidulis intempestive adhibitis, oriunda h).
Qua ratione nimis aquosa diaeta, vel dilutae potionis diuturnior usus ad anasarcam disponat, non ita dissicile conceptu est. Extant autem exempla anasarcae illico post
immodicos frigidi liquoris haustus supervenientis. Hoc praesertim iis accidit, qui ex labore ludant, aut frigori eodem tempore sunt objecti. An igitur haec potestates tonum exhalantium vehementer imminuendo effusioni favent i Cur autem simul occludantur viae urina riae-quare non aliquis morbus pyrex talis potius quam hydrops accendatur, ignorare me fateor. Vasa excernen-nentia, dum frigore aliave comitante causa sunt constricta, ingestas potiones transitu prohibent: has autem exhalantia eo facilius recipere, et in cava effundere videntur,
quod a praegresso labore in atoniam dilapsa sunt. Sed haec sorsitan una est ex reconditis rebus, quae medicorum aciem
429쪽
aciem adhuc sugerunt, de quibus dixit facetus Sterne: So great are the dissi culties of tracing out the hidden causes of the eviis to Whicli this frame of ours is sub ic est that the most candid os the profession have ever allo Ned and lamented hO una voidab ly they are in the
da rh. Quietum υitae genus. Somnus In multum diem pro- tradius, otiosa et sedentaria Vita, denique motus animalis desuetudo, vires corporis vel in saluberrimis locis deterunt, et huic aegritudini ansam suas ludendi tragoedias ministrare possunt. Agilitati, et vigori omnium sunctionum assiduus musculorum motus magnopere auxiliatur. Desidiam magiana malorum collo is debitis poenis insectatur: Enimvero nil sine magno vita labore dedit mortalibus.' A remisias ore musculorum motu atonia Ventriculi, alvus tarda,
circuitus sanguinis languidior, atque inde sanguinis ipsius mutatio, corporisque universi diuturna infirmitas. Quam ob rem, qui sedilibus infixi in artificium aliquod, vel studium impense incumbunt, quo in numero magna pars urbanorum et seminarum, omnesque pene cupidi literarum iunt, pallidi toties et oedemato si evadunt l). Sanguinis detractio Uel Doliatio. Spoliatur sanguis, si pars sua crassior iniqua quantitate abducatur. Ex variis incommodis, quae sanguinis dispendium inducit, seu sponte sua, sive mala arte profusus fuerit, non aliud est magis cognitum aut frequens quam leucophlegmatia. Subita vasorum a misso sanguine exinanitio cito plerumque reficitur; crebrae autem exinanitiones in infirmis, aut iis, qui sorbitionibus eodem tempore liberaliter sibi indulgent,
tarde via nunquam resarciuntur: e X hauriuntur enim majora vasa, in quibus solis gluten particulaeque rubrae in- sunt; neque hae sanguinis partes, quae earum densitas et crassitudo est canaliculos extremos ingrediuntur. Quum vero sanguiserorum tonus non nisi a densioribus sanguinis partibus pendeat, et excitetur; eorum igitur a filo dissi- culler redintegratur, his amissis; et propter nimiam nunc in vasis remanentem serositatem, leucophlegmatia, vel anas arca facile accidit. Ad eundem effectum, diversa aliquatenus ratione, confert glutinis spoliatio ; cujus peculiare munus est rubras particulas omnes, et serositatis quantum ad totam massam diluendam sufficit, a minimis vasis tenacitate sua continere : siquando igitur nimia ejus quantitas abstrahatur, serositas vinculo soluta in fines exhalantes di- manabit. Gluten praecipue exhauriunt di arrbo ea diutur
l) Sydentiam, l. c. Ramazetini de morb. artise.
430쪽
na, bene largae suppurationes, diabetes mellitus, leucor- rhoea, seminis immodica prostasio, egestio multae salivae, lactis nimis abundans aut diuturna secretio. Orbi praegressi. Febres, phlegmasas, aliosque acutos
morbos, qui diutius perduraverunt, aut multa exinanitione curati fuerunt, excipit summa ventriculi et totius corporis imbecillitas. Intermittentes quidem iterato paroxysmorum impetu jecinori, aut lieni labem inserunt , cui plerumque accedit ascites: fieri tamen potest, ut dia thesis eucophlegmatica, sine magna viscerum labe, ab intermittente febro nascatur. In iis, qui ab acuto morbo convalescunt, toni- Corum remediorum solennis et nece Tarius usus est: in tumescunt enim malleoli; et ventriculo vim morbi perpecto, si plus ciborum ingeratur quam is concoquere potest, cruditas et cach exta leucophlegmatica oboriantur necesie est. Eadem polt variolas maturius justo evanescentes : eadema reprelia scabie, provenisse traditur m . Aliquot ante annis innotuit mira scarlatinae in leucophlegmatiam proclivitas. Scilicet observatum est, tumorem leucophlegmaticum, primario morbo calamitosiorem, complures maximeque teneros, assicere; qui tumor, tum post benigniorem, tum graviorem scarlatinam, supervenire consuevit.
Nonnullis in exemplis, frigidi aeris assatus intumescentiae occasio fuisse videtur n).C5bibitae excretiones. Neque minus ad hanc aegritudinem viam sternit suppressio cujuscunque fluxus, secundum naturam procedentis, aut statutis periodis recurrentis. Exinde enim fit plet hora, in cach ex iam leucophlegmaticam degeneratura. Huc spectant urinae, perspirationis vel sudoris haemorrhoidum, maximeque mensium retentio vel
suppressio so). Ischuria saepius hydrocephalum gignit.
Exemplum anasarcae ab adia piae ustia Sau vagesio memoratur, quod ex repentina sudoris suppressione originem traxisse videtur, facilemque admisit curationem sp). At retentio excernendorum, etsi ad dia thesin leucophlegmaticam inducendam, vel anas arcam protinus excitandam, valeat;
saepius tamen pro symptomate ejusdem diathesis habenda est quam proxima causa. Exemplo sit chlorosis. Hoc in morbo, priusquam superfluus sanguis paratur, a tonia Ovariis, vel uterino systemati ingenita, cum toto corpore communicatur, et inde facta diathesis leucophlegmatica, retena tionis
m) Recueii d 'Observat. par Richard, t. ii. Sauvages, loc. Cit. n) Pleiaciet. Tractat. de Scarlat. De Haen Rat. Med. coni. t. i. Withering's account of the scarlet laver. ο) Friendii opera, p. 96. p) Sauvag. NOL Meth. Cl. X. O. a.