장음표시 사용
31쪽
Diaconos Cardinales. Eademque ratio est de Episcopis Cardinalibus, quod nomen tributum est sex illis ciuitat,bus Romanae urbi proximis. Atque huic quidem sententiae valde congruit, quod paulo ante ex Meldesi Concilio
Nunc illud videndum quod supra attigimus, antiquissimum fuisse morem, ut suam Cardinalis quisque teneret Ecclesiam, nec eam dimitteret. Nam quamcunque Diaconus Diaconiam, aut Presbyter titulum, vel Episcopatum Episcopus accepisset,eam deinde tanquam stationem perpetuo seruabat, nisi sorte vel Diaconus ad Sacerdotiu, vel Presbyter ad Episcopatum ascenderet. Quod si contingeret , in eo quidem loco, in quo semel potiti essent, deinceps tota vita permanebant. Prima autem occasio huius moris immutandi fuit ex eo schismate quod Vrb no Sexto Pontifice ortum, in Concilio demu Pisano quoquo modo sopirum est. Nam cum utriusque factionis Cardinales ad unum corpus redissent, quoniam ita acciderat, ut ijdem tituli, ijdemque Episcopatus a duobus diuer sarum partium Cardinalibus tenerentur, placuit Alexam dro Quinto, qui tunc electus est Pontifex, eos qui Vibani ipartes sequuti fuissent, suis Eeclesijs dimissis, alias vacantes accipere. Quod cum eo quidem tempore honesta , atque etiam necetaria natio induxisset, postea ut fit,nulla
necessitate retentum est , dum Cardinales tenuem titulum, vel Episcopatum pinguiori mutare studerent, In quo primum suisse tradunt lordanum Vrsinum,sub Alexandro V. qui S.Martino in montibus relicto, S. Laurentium in Dama tum vacantem impetrauit, idemque deinde ab Eugenio Quarto relicto Episcopatu Albano, Sabinum VP etinuit : eiusque exempso Antonius Corarius dimisso Pomtuensi ab eodem Eugenio Ostiensem,quia opulentior erat consequutus est, quod idem alis deinde fecere. Sed rarius adhuc, & parcius, usque ad Sixtum Quartum, quino
solum huiusmodi mutationes creberrime usurpauit, sed
32쪽
ellam quod nunquam antea factum suerat, Diaconias Presbyteris, titulos Diaconis assignare non dubitatui . Veruhoc quodcumque erat, totum arbitrio Pontificis gerebaetur, cum scilicet is valobat, & quibuscum volebat. : Postea vero ita inoleuit, ut iam consuetudo vim legis obsttinuerit, sitque liberum Cardinali cuiuis, proximum sibi tirutum, vel Epistopatum, cum Vacat, optare sic entu loquuntur: id est eligere, & se in eum transierre, hoc e cepto, si quis forte abesset, non ob Ecclesis utilitate a . Lex enim est, ut absentis ratio nulla habeatur. Quin etiam hoc interdum retentum a Pontificibus,ut Diaconos aliquos, praesertim antiquiores, ad superiorem ordinem, gradu non seruato, prouehant, ut Paulus Quartus qui Franciscum Pisanum Albanensem Episcopum, Clemens Septimus Marcum Cornarum Archipresbyterum fecit, a quibus uterque, ut Archidiaconis, fuerat coronatus . Sed in hac optione, ob tam crebram mutationem, illud inesse solet incommodi, ut Cardinales Ecclesias sibi commissas non fere ament, aut curent, tanquam proprias, quas nimirum putent se prope diem relictui os ; ex quo fit ut multa quae ad Ecclesiasticum nitorem, Deiq; cultum pertinent,
negligantur, & pereant. Extremo loco si quis etiam de veterum Cardinaliuminumero qu rat, ne id quidem difficile est colligere ex titulorum numero, quos supra diximus octo& viginti fuisse, quibus si decem di octo Diaconos, ac denique septem Episcopos qui antiquitus erant, addamus, iam apparebit fuisse semper olim tres, & quinquaginta. Atque hic numerus ad Honorium usque secundum anno Domini M. C. XXV. durauit, a quo tempore sensim minui coeptus, cum in demortuorum locum nemo substitueretur, sed eorum tituli, vel ab A rch i presbytero, vel ab altero Cardinali, Pontificis iussit, administrarentur. Itaque incertus ac Varius esse coepit Cardinalium numerus usque ad annum
M CC LXXVI. quo tempore adNicolai Tertij electionε
33쪽
septem tantum Cardinales affuisse legimus. Ab eo vero
tempore rursum reflorescere, & augeri coepit, ita ut Bonifatio octauo sedente, essent iam Cardinales viginti, neq; tamen usque ad Sixtum Quartum trigesimum attigerunt, cum in Constantiensi Synodo cautum esset, ne plures es- . μά- έent, quam vigintiquatuor. Sixtus trigesimum supergres-' '. sus est, Alexander vero Sextus fere ad quinquagesimum perduxit di at Leo X. cum una vice unum & triginta crease' set, usque ad sexagesimum quintum. Paulus Quartus quinq; amplius addidit. Pius Quartus usq; ad sextum de 1eptuagesimu: quo nunquam ante peruentum erat,neque postea peruentum est. Postremo Sixtus Quintus recenti Dsime numerum septuagesimum definiuit, instar illorum,ut Num. I r. ipse ait, septuaginta seniorum,quos Dominus Moysi adiutores dedit, in quos tanti oneris partem derivaret.
De excellimia, dignitare Cardinalatus. p. III.
V N C sequitur ut videamus, quam ma gna, & excellens sit haec Cardinalium dignitas , quod & si minime obscurum est,
quin potius ita apertum, ut ea etiam cau la sit, cur hic honor vulgo tam avide ex
petatur, nobis tamen aliquid in hoc genere magis solidum, & reconditum afferendum est, nec sine fructu. Nam hoc dignitatis iundamento posito, facile erit deinde argumentari, quos mores, quam vitam, eiusmodi locus postulet. Primum igitur hoc ponendum est, quod maκime ad rem nostram facit, cum inter homines duo sint dignitatum genera, unum Rculare, & Iaicum , alterum sacrum,& Ecclesiasticum , nullam esse posse dubitationem, quin hoc longe illi antecellat, quaecumq;&quantacunque sit facularis dignitas, etiam si regiae. Sic
34쪽
enim B. Gregorius quis dubitet, inquit, Sacerdotes Chri L 1 irristi Regum, di Principum, omniumqfidelium patres,& magistros censeriὸ Neque obscura est huius rei ratio. Est enim altera dignitas spiritualis, altera terrena, di humana . Quare quanto spiritus nobilior est corpore, tanto spiritualia temporalibus; ut Innocentius Pontifex ad Imperatorem ipsum scribit. De quo etiam Na Zian Zenus ad 8c laicos Pi incipes. Lex Christi sacerdotali VOS subijcit po- O ii iatestati, atque hisce tribunalibus subdit. Dedit enim & civ. nobis potestatem, dedit principatum multo perfectiorem principatibus vestris. An vero iustum vobis videtur, si cedat spiritus carni, si a terrenis coelestia superentur, si1 diuinis praeferantur humana Θ Apparet hoc etiam ex ipso fine. Nam utraque sane potestas populorum bono consulit, quod in hoc consistit, ut vivant ex virtutis regula: sed hoc interest, quod seculari propositum est bonum morale, quod est naturale, spiritualis autem aliud quoddam bonum curat, quod est multo altius, & excellentius, nempe supra omnem naturam. Iure igitur ob hanc, quam dixi,&ob alias etiam causas, illa a Chrysostomo in hanc sententiam dicta sunt,Sacerdotium principatus est ipso etiam ΠΛ, regno venerabilius, & maius. Nec mihi ob ijcias purpu- di Dodia. ram, neque diadema, neque vestes aureas, Vmbrae sunt ista omnia, & flosculis leuiora . Pergit deinde pluribus utrunque comparare, quoniam quicumque est ille Regis splendor ex auro, & potentia, totus est in rebus terrenis. At Sacerdoti, inquit, thronus in coelis collocatus est, &auctoritatem habet iudicandi de coelestibus negoti j s. Quis hoc dicitὸ Ipse coelorum rex. Quaecumque ligaue- Matth itaritis super terram, erunt ligata & in coelis. Quid cum
hoc honore conserri possit Θ Haec Chlysostomus. Quare ho et positum esse debet , Ecclesiasticam dignitatem ipso genere, ita praestare laicar, ut ne sit quidem comparatio. Quo a II hoc valet in omni Ecclesiastica dignitate, quid de ea dicemus, quae inter ipsas Ecclesiasti eas praecipuum te
35쪽
net locum Θ Tales sunt igitur Cardinales, quos Sanctus
EA .. d. Bernardus appellat lenicres populi, iudices orbis. D. An-eon toninus autem, cuius testimonium eo pluris faciendum,. ' quod ut Theologus, nihil loquitur augendi gratia, aperte Principatum dignitatis in Ecclesia,mst unum Pontificem,
Lib. i. de Cardinalibus tribuit. Idemque sentit Turrecremata eccles e si haud minor Theologus, qui ait, eos excedere dignitate omnes Ecclesiasticas dignitates, redditque hanc ratione, Li r. din quia sunt membra Papae, S una persona cum illo.Valden-M R us etiam magnae vir auctoritatis, cu alia multa de Cardinalibus tradit, tum hoc, non modicum iuris habere eos in Orbe,sed quem locum, ac munus tenuit Aaron, S Vr apud
Moy sem, tenere eos apud Pontificem. ipsisque datum esse in conspectu primae sedis facere iudicium,S iustitiam in terra, di orbis Pontificem praemunire consilijs. Quod etiar. . dii. confirmant duo insignes viri,& Pontificii iuris petitissimi,ctus de Hostiensis, imoannes Andreas, cuius utriusque illa sunt P verba, Excepto Summo Pontifice, nullum esse maiorem Lib. 1.de gradum. lacobatius etiam doctrina excellens, dignitate eono l. nu. ipse Cardinalis ita docet quodam loco, tum ob alias rationes, tum ob eam, quam modo attulimus,quia lunt unucorpus cum Pontifice, di quia uniuersae Ecclesiae consu- 14 i, lunt, non solum Romanae. Videmus etiam quam de ijsinii ' honorifice loquatur B. Hieronymus iam tum suo tempore, Ecclesia, inquit, Senatum habet presbyterorum, uiae quoru consilio nihil Monachis agere licet. Senatu quoq; Romani habcbant, cuius consilio cuncta agebant, & nos
habemus Senatum nostrum, coetum preSbyterorum. EX
' tat etiam Constantini illius Magni, magnum de hoc ipso testimonium, quo huius ordinis amplitudinem confirmat, . atque ipse insuper auget pro potestate, Viris, inquit, Re-ἀConsuri. uerendissimis Clericis in diuersis ordinibus Romanae Eta. yclesiae seruientibus illud culmen singularitate, potentia, ct Praecellentia habere sancimus, cuius amplissimus Senatus noster gloria adornari, idest, patritios, di contules enfici
36쪽
fles, nec non & c teris dignitatibus Imperialibus eos prommulgamus decorari. Quid magnificentius dici poterat. praesertim ab Imperatore totius orbis ξ Nam quod eos patritios facit, ea vero summa fere erat dignitas post Imperatoriam . Quod etiam eκ eo cognosci potest, quod cum anno Domini D CCLXXlII. Hadrianus Primus Pontifex una cum Concilio summos omnes honores excogitaret, quos Carolo Magno Gallorum Regi, ob Ecclesiam liberatam, decerneret, hoc in primis tribuit, ut eum patritium Romanum faceret: idemque ducentis viginti post annis, Henrico Secundo Imperatori, ob magna eius merita. honoris causa, tributum est. Nihil mirum igitur, si cum ad tantum splendorem prouecti sint, vere etiam Plincipes vocantur, ut est apud Archidiaconum in quodam, C* . consilio, quin etiam dicuntur regibus aequiparari; quod nec temere, nec adulatorio more dictum est , sed a praecipuis viris, & Iurisconsultissimis. Sic enim Iason, sic Paris Puteus, sic etiam Hieronymus Mansredus in eo libro, In l. Ceari quem scripsit de Cardinalibus. Addit etiam Conradus Q f dς Laudensis, hanc esse causam, cur purpuram induant, mO- Deei gre regum, ut quemadmodum dignitate, sic etiam corpo- Lib δ p.ris cultu & ornatu, regibus aequentur. Atque ex hac di-tet, a gnitatis eminentia illa quoque sine dubio consequuntur, di decisis. quae sacri Canones pro Cardinalium salute, & auctoritate. ituenda statuerunt, cum etiam qui eos laeserint, reos lae' de Maiestatis decernant , & alias poenas addant solo auditu 'δε horribiles. Quo etiam illud vel maxime pertinet, quod in Romana Synodo a Sylvestio habita sapienter constitu q tum est, ut Presbyter Cardinalis non nisi quatuor,& qua 'draginta testibus condemnetur, Diaconus autem Cardinalis octo, & viginti. Que enim alia huius tanti priuilegis causa, nisi ut ait S. Thomas, propter eorum dignitatC , a. ' γο α quia tales existimentur esse, ut plus eorum sanctitati ' icredatur, quam multis testibus.
Sed illud vere maximum, ac summum in hoc genere
37쪽
dignitatis, quod Cardinales Apostolorum locum in Dei Ecclesia tenent. Non enim dubitari potest , quin in Sancta Ecclesia primus L& Princeps locus Apostolis sit tribuendus, de quibus dictum est in psalmis, Constitues eos
Principes super omnem terram, & qui etiam a Paulo sundamentum huius domus, & a Ioanne supernae illius Ciuitatis portae appellantur. Quare nihil magis insigne, aut honorificum vili homini contingere potest, quam hunctam honoratum locum quasi haereditat io iure consequi. Sic enim duo praecipui tum docti ina, tum sanctitate auct ' 'res, D. Antoninus, ct Turrecrcmata ij idem pene verbis. Lib. i .de Duplicem enim iaciunt A postolorum statum, duplicemq;Σςςἰς respectum ad Christum Dothinum, ac Saluatorem: alte rum, cum adhuc viventi, & in terris versanti assistebant,&praesto erant ad omnia, quod idem etiam post cius ad coelos ascensum, aliquandiu fecerunt erga Petrum, qui
Christi gerebat vices. Sic enim in actis legimus, consilio,& opera ei affuisse, dum adhuc coniuncti Hierosolymis degerent. Alterum vero statum perhibent, cum post spiritum sanctum receptum, profecti sunt in omnes terras, ad Euangelium disseminandum, ad populos fide imbuendos, atque instituendos, neque id temere, aut sine ordine, sed prouint ijs sortitis, atque inter se distributis. Sic igitur cuRomanus Pontifex Petri Successor sit, & Christi Domini personam sustineat, nimirum conlequi aiunt, ut ipsi quoque Cardinales Apostolos reserant,priore illo modo,Epistopi vero, qui singuli singulis praesunt,uel ciuitatibus,vel prouinc ijs, posteriore. Quare de Cardinalibus illud dici posse, quod est in sacris litieris, Domini sunt cardines terrae, & posuit super eos orbem. Hanc enim terram tam late patentem, ita firmam, .& fixam,dc quae homines omnes& sustineat, & alat, esse Ecclesiam , eius autem cardines, ut nomen ipsum admonet , esse Cardinales, quare i pios quoque Principes esse mundi. Ι Iaec omnia patres illi quos
38쪽
Sed quoniam ita dictum est, Episcopis etiam hunc ho-
norem communem esse, ut ipsi quoque Apostolorum Successores dicantur, ideo hoc etiam videndum, an aliqua ex parte Cardinalium primatum imminuat. Igitur si in . ter hos comparatio facienda est, prosccto si ordinem , &ordinis potcstatem spectemus, maior est Episcopus. Hiccni in Sacerdotes consecrat, confirmat baptizatos, & alia eiusmodi facit, que non potest Cardinalis. Idemque sentiendum si spectemus iurisd tionem serendi leges, puniendi, dispensandi, indulgendi, quae item non licent Cardinali, quoniam nullam habet diocesim. Itaque ex hac lane parte, maius aliquid habent Episcopi: quae etiam causa est, cur Summus Ponti sex veteri more Episcopos quidem venerabiles fratres appellet, Cardinales autem dilectos filios; quoties scilicet singulis loquitur, vel scribit:
nam cum uniuersos alloquitur, tum communiter fratres Vocat, propter admixtos Episcopos . At vero si uniuersalis Eccleuae gubernationem respiciamus, sine ulla dubitatione , maior est Cardinalis, non modo Presbyter, sed etiam Diaconus, quam quiuis Episcopus. Addo etian quam quiuis Patriarcha,quoniam Cardinales Pontificem iuuant in Ecclesiae gubernatione, in negocijs consilio expediendis, & opera exequendis: quare ipsi quoque ex bona parte hancEcclesiς totius administrationem attingunt; Itaque S. Bernardus de Cardinalibus disserens ad Euge-' '''nium, An non, inquit, eligendi de toto orbe orbem iudicaturi ὸ Immo vero ab his etiam aliquo modo ipsoru a Episcoporum pendet electio, quoniam non sine ipsorum consilio res geritur, nec solum eligunt hoc modo quem dixi, sed eos etiam iudicant, & deponunt cum opus est, quod Episcopi non faciunt, nec facere possunt in Cardinales . Itaque priscis sane temporibus Episcoporum dignitas maior erat, quam Cardinalium: idque tum ex multis alijs, i um ex eo potissimum constat, quod & in conci- ,hs, adhuc eorum extant nomina priori, ac digniori loco subscri-
39쪽
is. i.αν. subscripta. Et in vita S. Gregorij. ita memoriς traditum est, eum ex Cardinalibus conlueuisse facere Episcopos . Atque hoc quidem illis, ut dixi, temporibus, postea vero mutata ratio, ac tanta Cardinalibus facta est splendoris accesso, ut si ab lute loquendum sit, non modo in hac Ecclesiae serma, quam nunc videmus, sed a multis iam sq-culis , magno interuallo Episcopale superent dignitatem. Huius autem accessionis ea fuit causa, quoniam Cardina Ies soli tum ad Pontificum consilia, tum ctiam ad Pontificis electionem adhiberi coepti, atq; etiam ex ipsis fere so- Lib. de iis Pontifex eligi. Sic enim Sigonius diligens historicus Ru ι narrat anno iam tum DCCLXXIX. in Concilio, quod Stephanus Tertius Romae habuit, hoc etiam constitutum, ut deinceps nisi Presbyter, aut Diaconus Cardinalis nemo Pontifex fieret, quod S si non semper omnino seruatum est, quoniam alios etiam plures fastos videmus, tamesatis ex hoc apparet quanta vel eo tempore Cardinalium I s. ratio haberetur. Atq; idem Sigonius alibi ita scribit, cuin Romani Pontificis creatio Cardinalibus precipue permista est, quod suit anno Domini M. LIX. eorsi nomen coepisse magis ac magis in Ecclesia celebrari. Quam in lententia, Petri quoque Damiani,qui hoc tempore vixit, Fuitq: ipse Cardinalis Ostiensis, ex quodam eius libro dictum afferta Romani inquit, Cardinales, Romanum Pontificem principaliter eligunt, & quibusdam alijs praerogativis, non modo quorumlibet Episcoporum , sed etiam Patriarcha rum, atque Primatum iura transcendunt. Saluo quippe uniuersalis Ecclesiae Sacramento, isti sunt oculi unius campitis, ipsi Iucerna huius candelabri. Haec ille . Sed habemus etiam luculentum de hoc ipso testimoniu ipsius Pontificis Eugenij Quarti in litteris quibusdam, quas ille ad
Henricum Cantuariensem Archiepiscopum eo ipso tem pore scripsit, cum Florentiae generale Concilium haberet, scripsit autem ob hanc ipsam occasionem, quod ille de priore loco cum Ioanne Presbytero Cardinali litigaret. ln
40쪽
his Igitur literis, multas caulas affert, cur eum iniuste agere dicat, multaque addit ad Cardinatatus dignitatem omnibus dignitatibus praeferendam, quia Archiepiscopus ius tantum diocesis utilitati seruiat, at Cardinalis publicae totius populi Christiani, ille unam priuatam duntaxat regat Ecclesiam. hic una cum Sede Apostolica uniuersas ; &cum Cardinales a nemine nisi a Summo Pontifice iudicentur. ipsi tamen simul cum Pontifice omnes Ecclesiae gradus dijudicent. Denique ex illo Stephani decieto, deo si , quo paulo ante diximus, hoc quoque confirmat, hos qui
nunc Cardinales appellantur extitisse etiam Petri tempore, licet alio nomine. Haec ille omnia, & alia complura. Lib ε d. Sunt enim prolixae literae, easque videre est, apud Iaco- ς ης L.
Concludamus igitur, de cum Turrecremata, de quo sila pra diximus, huic tam eximiae dignitati, atque excellen tiae in Dei domo, quae est Ecclesia, applicemus locum illum ex Apocaly psi , in quo augustissima quaeda sedes de- Apoe i. scribitur, de in eius circuitu seniores multi. Hoc enim s lium, ac tribunal, ille Apostolicam Sedem esse interpretatur, in qua Deus residet, nempe Dei icarius, qui eius potestatem, ac personam gerit. Sedilia vero viginti quatuor seniorum. Cardinales ipsos significare, qui seniores vocentur propter iudicij, morumque maturitatem,t demque sedere dicantur, ob animi tranquillitatem , omnibus videlicet turbulentis motibus sedatis, qui etiam stolis albis amicti describantur, quoniam eiusmodi vestes longae,
di quae totum contegant corpus, candorem, di puritatem totius vitae indicent. Quae vestium mentio admonet me , ut etiam hoc extremo loco aliquid de Cardinalium habitu , cultuque attingam . nam hic quoque quoniam ad externam quandam maiestatem compositus est, non alienus videtur ab hac dignitate quam tractamus . Eius autem initium factum accepimus ab Innocentio Quarto anno sa-iutii M CC XLVI. cum statuisset ut Cardinales omnes ri bru