De cardinalis dignitate, et officio. Hieronymi Plati e Societate Iesu. Ad illustriss.mum et reuer.mum dominum D. Flaminium Platum S.R.E. Cardinalem

발행: 1602년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

DE CARDINA L Is

brogalero uterentur. Insuper etiam in publicum proce derent equo vecti. Ex quo sane apparet antea pedibo ire consueuisse, quod unum reliquam quoque tenuitate, ac simplicitatem illorum temporum indicat. Postea vel Bonifacius VIII. ut ait Hieronymus Albanus, vel ut plures tradunt, & in primis Platina, Sabellicus, & Volateris ranus confirmant, Paulus Secundus anno M. c c c c l x iiij. reliquas vestes purpureas, caeterumque ornatum adiecit. Atque ex eo quoque tempore aucta est huius Magistratus amplitudo, ut internae eius dignitati, haec etiam externR

species responderet. - M

De primo Visio Cardinatium ratione ordInis. p. III I

VAE hactenus de Cardinatatus praestantia, eaque praesertim tam eminenti, dicta sunt, facile, nisi fallor omnibus arridebunt, & ab ijs maxime, qui in hac dignitate sunt, libenter accipientur. Est enim hominibus natura insitum, ut inter alios excellere velint, & summos quosque honores, & gradusap petant, & quo ij maiores, eo magis gaudeant. Ned videndum nunc est, hic honor, & hic gradus, quae requirat ossicia. Atque hoc quidem multo diligentius, & attentius cogitandum est Cardinali, quam illa, quae ad amplitudinem suam pertinent, in quibus vix est aliquis solidus fructus, hic autem vel maximus. Nihil enim iniustius, Frater Illustrissime, quam cum artem aliquam profitearis, vel nescias quae ars illa exigat, vel si scias, nihil labores,ut ea prς stes, &cxequaris ..Quod si Medicum, aut Iurispe. ritum pati non possumus, qui id prae se ferat, in quo sit rudis, quanto magis hoc idem reprehendendum csset in Cardinali, qui in arte tanto maiore, ac nobiliore versatur Itaque

42쪽

DIGNITATE, ET OF p IC. a

Itaque quo maius est, quod hic promittit, eo si saltat munus est dignus venia, immo etiam maiori dignus poena . Quare hoc iam ut dixi, videndum, quae sint huius Magistratus officia. Sunt autem triplicis generis m, prium , quod singulis Cardinalibus conuenit propter ordinem, in quo quisque est; reliqua duo omnibus communia ; alte rum in Pontifice eligendo, alterum in eodem adiuuando. nam ctim supra dictum 1it, tres esse Cardinalium classes, . quoniam alii Episcopi, alij Presbyteri, alij Diaconi, hae bent singuli sua munera, eadem videlicet, quς alij etiam Episcopi, Presbyteri, Diaconi. Et quidem quod attinet ad Episcopos, hoc etiam intelligendum est, morem olim fuisse in Ecclesiui, eumque diutissime seruatum, ut non alii essent Cardinales Epilcopi,quam illi, septem prius, postea vero sex, qui ob locorum propinquitatem, simul & Pontifici adesse, de suo tamen gregi non deesse poterant; alii vero aliarum ciuitatum Episcopi, nunquam ad Cardina- latum promouerentur. Cuius ea causa erat non solum ne pastoralem curam desererent, sed etiam,quia aliquandiu,& quidem multo tempore, ut supra ostendimus, maior erat dignitas Episcoporum, quam Cardinalium. Itaque potius ex Cardinatatu gradus erat ad Episcopatum, quam contra. Verum adaucta deinde Cardinalium maiestate, mutata ratio est, ut ex Episcopis, & quidem libenter, fierent Cardinales. Cuius quidem initium Iacobatius adera: Clementem V. refert, scribens, Bonifatium Octauum ob hanc causam multos non fecisse Cardinales, cum id ipse optaret illiq; aptissimi essent; idq; ipsum miratur, quomodo hoc illius hominis alioquin acutissimi solertiam fugerit . Quod sane nos miramur, ab hoc auctore dici, cum Certum sit, eum usum aliquanto ante Clementem introductum, nimirum circiter Alexandri Tert ij tempora . Tunc enim Ecclesis temporalis dignitas, magnopere illustrata est, cum Federicus Aenobarbus Imperator fiactus, atque

Pontifici subiectus esset. Quare, quod quidem scriptis ex D tet γ

43쪽

ete, primus omnium Conradus Archiepis opus Moguntnarus Cardinatatu ornatus est idque hac oriat: Cne,ut quoniam a Federico ipso sua sede esset exactus, compensatio. ne quadam fieret Epitcopus Sabinus Cardinalis: qui de 4nde schismate sublato suae restitutus Ecclesiς, nihilominus Sabinam retinuit. Ex quo deinde coepti sunt alij qumque Episcopi ad Caid in alatum euehi, verum hactenus quidem ad Episcopatus Cardinales tantummodo, id est, ad unum, e sex illis, qui forte vacaret. Breui tamen illud etiam obrepsit, ut ex Episcopis non Cardinalibus, fierent Presbyteri Cardinales . quod a Clemente III. qui paulo post Alexandrum extitit, Actum scimus, in Episcopo Vi- te ibi onsi, itemque in Ariminensi. In qua re usque ad Clementem Quintum satis parce progressi sunt, Romani Pontifices. Hic vero multo liberius id factitare cςpit, ut

iam vix ullus Cardinalis crearetur, qui non unum, inter,

dum etiam plures Episcopatus haberet. Sed hoc serua bat, ut Episcopi nomine deposito, perpetuos se Ecclesiata

administratores appellarent, siue eas in comendam retinerent. quq vocabula eo tempore sunt Auinioni introducta, ubi tum Pontificia sedes haerebat. Atq; hic fere mos ad nostra usque tempora, ut videmus durauit,&si aliquanto parcius, quam illis temporibus fieret. Quoniam igitur hoc iam passim receptum est, ut non modo qui iam Episcopatum habent Cardinales fiant, eius administratione re tenta, sed etiam Cardinalibus, qui non habent, eiusmodi administratio committatur, utrisque sane Episcopali amunera gerenda sunt, non multo siccus, ac si Epit copi non Cardinales essent. Debent enim prouidere, ut ovium, que sibi commissae sunt saluti conlulatur, ut salubria eis pabula non desint, debent arcere corruptelas & Villa,qui

sunt quasi morbi, & pestes huius gregis, denique debent

ero S ic praestare pastores. De quo multa dici pollent, sed pro his omnibus sit Borromei exemplum. Nam & ita re

Kens, ac notum est, ut commemoratione non egeat, & ita : H insigne

44쪽

insigne, ut lolum sufficiat ad docendum, quid Cardinali

Episcopo conueniat. Non possum tamcn alterum exemplum ex eadem Mediolanensi Ecclesia reticere, Gaidini halae, qui anno M C LXV. ab Alexandro Tertio, primum eius ciuitatis Archiepiscopus, paulo post Romanae Ecclesiae Cardinalis creatus, totiusque Longobardiae Legatus, non solum assiduis precibus, ct ieiunijs, omnique viis sanctimonia enituit, sed etiam servido animarum Zelo, ita ut a concionibus ad populum habendis, Catharisque prs semtim haereticis confutandis, nunquam cessaret: in quo etiam unere immortus est. Sic enim tradunt quadam die con eione finita, simul etiam animam Deo redidisse. Itaque in Episcopis quidem, qui animarum curam gerant, nulla fere est facta mutatio. Maior facta in Presbyteris Cardinalibus, & Diaconis, qui iam admodum raro pi Opria exercent officia, nisii forte in lacrificando. At antiquitus multa erant alia illorum propria. Nam presbyteri Cardinalcν animarum, quae in sua paroecia essent, curam gerebant mministrabant sacramenta, habcbant conciones, deniq; in suo quisque titulo pastorum munus lustinebant. Diaconorum vero hoc in primis proprium erat, ut Pontifici assisterent, missam celebranti. Ex quo est illud Laurentis ad Sixtum, quod narrat S. Ambrosius. Quo Sacerdos sancte' sine Diacono properas e Tu nunquam sine ministro sacri- '' ficium offerre conlueueras. Quo eodem loco at erum etiam Diaconi officium indicatur, distribuendae Eucharistiae populo, qui aderat. Sic enim ait, cui commisisti co sumandorum consortium Sacramentorum, huic conso tium sanguinis tui negas Ad eosdem etiam pertinebarrintra missae solemnia Euangelium pronunciare, quod a paret ex Hieronymi Epistola ad Sabinianum. Tu, inquit, sp .r. xanguis,& pallidus. Euangelium Christi quasi Diacoanus lectitabas. Insuper etiam Diaconorum partes erant baptizare, prςdicare, reconciliare publicos poenitentes: vinique Oinnia pia stare, γε presbyteri excepta conse

45쪽

yx DE CARDINAL IR

cratione, & sacramento confessionis. sed absentibus S cerdotibus, vel eorum permissu . Nam quod Diaconi Cardinales ad populum concionarentur, illud satis ostendit, Lib. ,..i. quod in Vita B. Gregorij legitur, ipsum cum adhuc in eo .c esset gradu, id assidue,& diligenter factitasse. Illa tamen prς cipua erat cura, Vel una ex praecipuis, ut fidelium eleemosinas colligerent,& reliquas Ecclesiiς opes custodirent, ct administrarent, atque ex ijs viduas, pupillos, & plane egenos omnes delectu, atque inquisitione adhibita, subleuarent. Quod item egregie a B. Laurcntio praestitum s. m. a. esse, indicat S. Leo, cum de illo ita scribit. Qui, inquit, S. Laan non solum ministerio Sacramentorum, sed etiam dispensatione Ecclesiasticς substantis prς eminebat,& paulo post de eodem, Quem si fecisset sacrae pecuniae traditorem , itemque numerosissimos sanctorum pauperum obtulit greges, in quorum victu, atque vestitu in amissibiles condiderat facultates. Atque haec quidem administratio valde erat eo tempore honorifica, ct merito, exigebat enim fidem, & integritatem, & prudentiam haud mediocrem. Quo factum est, ut hoc Diaconorum Oisci uin inter ipsos Cardinales valde esset illustre, & honoratum. Accedebat etiam alia causa, quod Pontifici ipsi propius assisteret,

ac ministrarent. Itaque eo etiam ventum est, ut nonnunquam ipsis quoque presbyteris se se praeferrent, quod apparet ex illo Bernardi loco ad Eugenium, ubi eos de hoc ipso reprehendit. Ridiculi, inquit , ministri vestri sic

enim Diaconos appellat vestris se compresbyteris anteferre conantur. Non hoc latio habet, non antiquitas habuit, non consentit auctoritas. Et si de sua consuetudine calumnia struitur, melius profecto illa, quam summus Ordo contemnitur. Friuolum tamen satis unde id maxime obtinere volunt. Nos sumus, inquiunt, qui in omni celebritate domino Papae coniunctiores assistimus, sedenti propiores assidemus, priores sequimur procedentem .

Hoc totum non dignitatis priuilegium, sed sedulitatis de bitum

46쪽

bitum est, Diaconi nomen solemni ipsa administratione. inter pretans. Deniqxpresbyteris orclinata processione ambientibus vos ad pedes sedetis. Propiores assistitis,ut habeat paratiores. 'c S. Bernardus.

De secundo Oscis Cardinalium nempe eligendi

Pontificis. Cap. V . '

L T E R V M est Cardinalium officium ,

quod diximus Ilimmum totius Ecclesiae praesidem eligere; quae quidem est actio omnium maxima, & praestantissima,quae a Cardinali obiri possint. Nam cum in Ecclesia nulla maior altitudo cogitari

possit ipso Pontificatu, quod est sublime, ac summum fastigium inter Christianos, profecto sequitur, ne maius qui dem esse posse negocium, quam hunc ipsum Pontificatum alicui mandare, partemque aliquam .habere in eo creando, qui coelorum claues habeat, qui totum Christi Domini gregem eius loco , ct cum eius potestate gubernet. In quo quidem opere tam diuino, quae religio, quae integriqias adhiberi debeat,dicetur a nobis alio locomune id sola quomodo huius amplissimi suffiagij ius ad Cardinales venerit, ct in ipsis solis remanserit,videamus rem,ut opinor, tum iucundam scitu, tum cetie no inutilem, semper enim,

vel ab initio ipso Ecclesiae, hoc perpetuu, ac solcmne suit, ut Pontificem Cardinales, id est, ij, quos nunc Cardina les vocamus eligerent, sed non soli, nam praeter eos, reliquus etiam clerus, atque adeo etiam populus ipse adhibebatur ι Declarat hoc quidem Cypriani locus, ubi de in Cornelio scribens, qui anno CC L I. Pontificatum cepit, e presse indicat, quae tum esset formula holum comiti rum . Ait enim Cornelium factum esse Episcopum a plurimis Episcopis, qui tunc Romae aderant, de clericorum pene

47쪽

paenit.

pene omnium testimonio, de plebis, quae tunc adsuit, suς fragio, de Sacerdotum antiquorum. bonorum virorum Nollegio. Ex quibus Cypriani vel bis, hoc intelligi licet, praeter vIbanum clerum, & popuIum, si qui forte externi, Episcopi adessent, ut tum aderant ex Africa, eos quoque ad eligendum Pontificem admitti solitos. Atqi hic quiadem usus viguit usq; ad annum circii er D. x x X. quo tem pore Iustinianus imperator, ad tollcnda dissidia, quae saepe incidebant, hoc deci euit, ut Pontificis electio firma,&rata non esset, nisi imperatoris etiam consensus accederet. Itaque anno D. X c. cum Romae una omnium ordinum voluntate Pontifex creatus esset, Magnus Gregorius, non tamen antea consecratus scribitur , quam responsum a

Mauritio Imperatote venisset, quod fuit post sex menses,& si non intelim Gregorius omitteret curam aliquam Ecclesiae gerere, indicitis aduersus pestilentiam Litan ijs,&supplicationibus, alijsque eiusmodi salutaribus decrctis, pro loco & tempore. Sed hanc sane legem de Iinperatoris assensu expectando, S si eum, quem dixi pra textuli habebat, tamen Gregorius ipse, in cuiusdam psalini interpretatione iniustam, & iniquam, atque adeo tyrannicam. appellat, di merito quoniam laicis Magistratibus nulla eiusmodi potestas a Christo telicta est. Tenuit tamen per annos centum di quinquaginta. id cst, usque ad annum Domini D c. I xxxiiij. quo tempore Costantinus Quartus, optimus Imperator, & Ecclcsiae defensor acerrimus, antiquam restituit libertatem Benedicto Secundo Pontifice, edicto misso, ut qui Boinae concordibus animis Ponti sex Higerctur, statim sine imperatoris auctoritate consecrati posset, priore illo Iustiniani decreto abrogato, quod hacite nus suetat semper seruatum, nec sine summa necessitate piae iermissum. Qus quidem huius Principis sanctio pcr-kommode, pei que opportune accidit, ob eorum Impera- eorum impietatem, qui postea sequuti sunt ut Leonis, Copronymi, di aliovum, qui catholicae Ecescsiae apertum a

. . bellum

48쪽

bellam indixere . Postea vero cuin Romana Sedes Lo gobardorum armis praemeretur, eaque a Gallis Regibus, quorum opem impIOrarat, strenue esset defensa, primum a Pipino, deinde etiam a Carolo Magno, ac praeterea multis agris, & urbibus, & prouinciis etiam integris ab ijidem

esset aucta, anno demum D c c l xxiij. Hadrianus Primus, cum Concilio centum & quinquaginta trium Episcopo rum, praeter caetera, hoc etiam Carolo detulisse dicitur,ve Pontificis Iegendi ius habereta primum,ut eo honore gratiam tantis eius meritis, tum proprijs,tum etiam paterniri atque auitis rependeret. deinde ad comprimendas populares contentiones, quae in Pontificijs comitijs crebro nascebantur; cum nemo Romae esset tanta potentia, Ut eas posset coercere. Carolus tamen potestate huiusmodi nunquam exercuisse legitur, siue quod vere eam nunquam habuelit , siue quod in re quam ad secularem Principem minime pertinere nouerat solita sibi moderatione animi utendum arbitraretur, Quare priori consuetudo in . . creandis Pontificibus perseuerauit. Itaque anno Dccc. I x vij. cum creatus esset Hadrianus Secundus, statimque eonsecratus, ac de eo Ludovici Secundi Imperatoris Legati, qui ibrie aderant expostulassent, responsum est eis , hoc ideo factum, ne ius aliquod Imperatori in Pontifice creando quereretur; quod Ludovicus ipse non solun probauit , sed etiam priuilegio antea concesso legitime brenunciauit, quae renunciatio in sacros canones relata est. domeus.

Nec ita multo post senescentibus in Italia Gallicis viri- sis bus,hoc ipsum expressius ab Hadriano Tertio anno D ccclxxxiiii. constitutum est, cuius hoc decretum extat, VuPontifex sine Regis praesentia, vel Legatorum eius , consecrari possit. - .

Deinde vero anno D cccc I x iii. cum Ioannes XII. Pomtificiam Sedem, quam Alberici patris potentia, &vi Occu Parat, vita pes1ima, improbisque moribus foedare dice , retur, Otho primus. ex Germania aduocatus, concilio coa

49쪽

cto curauit, ut eo deposito, alter eligeretur. EIectus Les Octauus inter caetera, quae ad Eccle1itim reformandam constituit, id etiam suit, quo modo obsisteret Romanis, qui aut minis, aut mercede populum, clerumque corrumpebant, ut seipsos, vel amicos, vel propinquos, ad Ponti ficatum prouehc rent, ex quo seditiones, & schismata, ac tetra scandala oriebantur. Visum est autem non posse huic eoru in insolentiae acrius frenum in i jci, quam ii suffragii ius quo Populus Romanus in electione Pontificis utebatur in Imperatorem tranSferretur. Neque enim e quae tum vigebant tem vora iam amplius ferre poste iavidebantur. Hadriani Terti j decretum quo magna cum Ecclesiae utilitate ac dignitate Pontificia comitia in pristinam fuerant libertatem redacta. Quam ob causam ideLeo ius eligendi suum successorem ac ordinandi sic enim ait Summae Sedis Apostolicae Pontili em Ottoni Imperatori eiusq; in Regno Italiae successoribus tribuit. Atq;

C. in syno haec quoque facultas sacris canonibus inserta est. Sed ta-do d. 6s. men no multo post hoc est anno D cccc I xxiij. rursus Pontifices creari coepti sunt, nulla Imperatoris ratione habita, eadem Romanorum vi, & seditione, quod cum multorum malorum seges esset, anno M. xxxxvij. Hemico II. Imperatore ob eius item prς stantem pietatem, & merita,

concessiim est idem quod Othoni, ut deinceps sine ipsius

auctoritate non crearetur Pontifex. Ex quo priuilegio is anno proximo, Clemente Secundo mortuo, Popponem

Brixi ensem Episcopum Pontificem abs se factum, Romam misit, qui Damasus Sccundus dictus est . cuius quidem

celerrima mors hanc opinionem in hominum animis iii- generauit, non placuisse Deo Pontificem electum ab Imperatore. Quare cum hoc mortuo nihilominus ille Bru-nonem Tullensem Episcopum, qui Leo octauus appellatus est Pontificem fecisset. hic quidem, & Damasi exemplo, & Hildebrandi Monachi oratione deteiritus, ne sacrosanctam dignitatem prophani hominis arbitrio dei

Iam ' Diuitigod by Corale

50쪽

DIGNITATE, ET OFFIC.

tam iniret, in ipso itinere purpuram, & Pontificia ornamenta statim abiecit, ac peregrini habitu Romam iureGsus, cleri, populique consensu,ad Petri Sedem euectus est. Quare cum Imperatores nimium iam sibi sumpsissent, Ni-Aolaus II. anno M LIX. omnem hanc eligendi rationem a , . imoderandam ratus, ita decreuit,ut electio praecipue a Car e.si quis peiamalibus perageretur, deinde reliquus clerus, ac populus ς ad eam comprobandam accederet, laluo tamen, inquit, honore, & reuerentia Henrici. Quare hoc primum tem

pore , totum eligendi ius Cardinalibus concessum est, 1icitamen ut adhuc ratio aliqua haberetur, tum reliqui populi, tum Imperatoris. Et tamen biennio post, Nicolao mosin tuo, legimus Alexandrum II. nulla Henrici, qui tum erat Tertij auctoritate tum electum, tum etiam consecratum , quae fuit causa, vi indignatus Henricus, habito Basilear Onuentu, Cadolum Parmensem Episcopum Ponti sitam

Senunciaret, ex quo turpe schisma exortum est. Et cum

paulo post Legatum Romam misisset, ut de hoc Pontifico

accusaret,ita ci satisfactum est,quoniam propter imminentem dissensionem non potuisset diutius expectare . Quare de Gregorio Septimo magno plane viro,qui huic Alexan- dro successit, ita accepimus non prius consecrationem admisisse, quam inissis ad Henricum Legatis, illius quoque

voluntatem exploratam habuerit. Caeterum in huius Pontificis electione, cuius adhuc decretum extat, satis apparet quae tunc esset formula in eligendo. Sic enim habet . , , Nos Sanctae Romanae Ecclesita Cardinales, Clerici,acoly-

thi, Subdiaconi, Diaconi, Presbyteri, praesentibus venerabilibus Episcopis, Abbatibus, & Monachis, consentientibus pluribus turbis utriusque ordinis, eligimus nobis in Summum Pontificem Hildebrandum Archidiaconum, &reliqua, quae multa in eius laudem sequuntur. Ex quo apparet, adhuc prς ter Cardinales hoc tempore alios et ad electionem admissos. Quod etiam apertius cognosci Potest, ex eo, quod scriptum est, tum ab alijs, tum a Sigo- ' . E nio,

SEARCH

MENU NAVIGATION