장음표시 사용
61쪽
inis videlicissis p S resigiosi, quoniam utrique oHi
a I : gationem peiPel uania ulcipiunt ad Dpci a persectionis, idque cum aliqua externa caeremonia. Epilcopi quidenta , quia ad. M se obligant, ut animas sibi creditas illuminenta instruant, adipersectionem adducant, ac pro ipsis etiam si opus su vitam profundant. Quin etiam ijs consecrandis certi ritus adhibentur . estque nexus ille perpetuus; , qui nisi mussu Pontificis distolui nequeat. Eadem cit ratio etiam religiosoru, sed hoc amplius in Episcopis, quodn Ethc etiam Ut perfectores, quemadmodum ait Dionysius,quo-Hier. c. s. niam cI S perficiendis operam nauant, religiosi autem, ut perfecti. Cum igItur de hoc utroque genere, hoc certum r. p. tit. D. sit, videamu iam de Cardinalibus D. Antoninus quidem
ς diserte, ait, Cardinales non esse in statu perficiendorum, sed persectorum 9S quidem multo magis, quam Episco In sum. q. pos. Idem etiam scripsit Augustinuud riumphus optimus' Iheologus aliquanto senior Antonino natus quippς est. vi accepimus, anno M c c x l iiij. Hie igituri ipse quoque hac qu stione posita, utrum Cardinales sint in statu Per ficiendorum, atavero persectorum, aperte respondet, per sectorum. immo vero in hoc genere persectionis primum in Ecclesia locum tenere etiam supra Episcopos, ac pro
inde maiorem in eis charitatem, maiorem iustitiam, maiorem etiam rerum temporalium despicientiam, requiri,
Lib i O quam in ipsis Episcopis. Quin etiam 1 urrecremata cum γῆς' ' ipse quoque es professo, quaestionem hanc proposuisses, hibiicit eandem responsionem, omnino Cardinales persectionis statu centeri. Nam praeter quotidiana officia pro Ecclesiae dono, quς magna, & ardua sunt, obligant etiam, O deuouent Deo te te ad fidem Catholicam, Christianamque religionem totis viribus tuendam, etiam sit in ea causa sanguis profundendus sit,&ad hoc tam praeciarum munuS conlecrantur cum, multis insignibus caerem Oniis, certisque sacramentis,quq summo Pontifici prς stant, tum vero de fide seruanda. Quare nihil dubitandum est,
62쪽
osin hic quoque status perfectus multo prafeetior, quam Episeoporum,quia bonum Vniuersalis Eccle
ad cuius gubernationem assiimuntur, & pio cuius Ps pugnationes pondent animas exponere,inatus,& diurniugest, quam bonum particularium Ecclesiai um, quam ad curam alij Praelati obligantur; Haec ad verbum 1 uirccre
' Possunt autem omnia ista confirmari pluribuS arguinen setis ductis tum in dignitatis amplitudine, qua anx ς' imus, tum ex ossicio, de quo proxime, tum etiam e di Nficultate negotij, quod Cardinalis gerit. postremo CX u militudine quadam coelestis illius Ecclesiet. Primun cnim honos ipse, qui homini tribuitur, simul di promum , quoddam est virtuti redditum, & indicium, ac testimonium virtutis, quae in homine sit. Quare ex utroque campite summus hie honos summam requirit, perrectamque virtutem. Ac nisi ita sit, mendacium quoddam commi titur, seu furtum in re maxima. Accipitur enim S exigitur maximum decus minime debitum. Adde huc Ecclesia nihil aliud est, quam spiritualis quaedam re purblica; quare & munera, quae in ea sunt, spiritualia sunt,&graduum distinctio ex spiritualibus causis spectari debet. Nam ut in socicta te aliqua mercatorum, aut militum , Vel nautarum, ij quidem in'ossicijs partiendis praeponunyu squi in suo quisque genere peritiores,& instructiores hybentur: contra vero magna esset confusio, & pertui batiosi Magistratus, vel ex formae, aut vocis elegantia, vel ex pingendi, aut aedificandi scientia, quae ad rem non fa ciunt, deligerentur; ita in hoc spirituali, ut diximus, re sno, multo, maius monstrum est, si superiores hi gradus non ex spirituali genere, sed ex diuit ijs, aut opibus, aut alijs eiusmodi terrenis rebus constituantur. Quaraobrem recte de hoc Hieronymus Manfiedus, non quide ex Theo Lib delogorum numero, sed quod magis etiam mouere debet iu - 4 ς 7.ris pallorum, bonus tamen, & doctus iurisperitus, orictu,
63쪽
inquit, Cardinalium est, honestis moribus, dc vitae integritate ad eb elucere, ut tanquam lumma quaedam sint,&exemplum Omnibus praebeant, ut vere cardines appellentur . & columnq ills dignitatis supra montem posit .Quid enim perniciosius, quid Deo odiosius, quam ut quos docere debeas, eos tu ipse prauo exemplo ad malu allicias λContra vero quanti refert. si cum prς stantia dignitatis,ui. 'tae etiam praestantia conuenerit ξ Nam cum omnium oculi in eos, qui caeteris praesunt respiciant, sanctiores esse caeteris debent, qui primum locum post Pontificem obtinent, & velut dii quidam in terris honorantur. Haec ille. Ex officio vero ita argumentari licet, Cum Pontifici as, sistere Cardinales, eumque in rebus maximis assidue iuuare debeant, tum consilio, tum opera, nunquam id prςst, re poterunt, ut quidem rei amplitudo requirit, si vitiis ser uiant, si humanis affectibus transuersos se agi sinanti, aedenique si non omnibus virtutibus se diligenter excolant. Qua de re auctoritatem habemus maximam, utique ipsius Sinas ci Tridentini Conciiij, in quo cum de Cardinalium reformatione ageretur, liqc ipsa verba ponuntur. Quorum consilio apud Sanctissimum Romanum Pontificem cum uniuersalis Ecclesiae administratio nitatur, nefas videri potest non ijs etiam vici utum insignibus, ac uiuendi disciplina se eos fili gere, quae merito in se omnium oculos conuertant. Huc accedit, ut diximus,difficultas ipsius status, quae nunquam vinci poterit, nisi abundantia quadam ac perfectione virtutis. Quid enim difficilius, quam inter tantos honores, humilitatem retinere, aut inter tantas opes , & diuitias illam spiritus paupertatem, sine qua, ut Saluator ait, nemo regnum coelorum adipisci poteste Itaque ut ad maiorem hostium numerum pi Gigandum, maius requiritur robur, sic Cardinalis, si salutem consequi velit inter tot salutis aduersarios, necesse est, ut magna quadam. &excellenti virtute sit praeditus. Quin etiam si nihil aliud esset, illud ipsum, quod in Cardinatatu suscipiendo solemniter Corale
64쪽
niter eis a Pontifice denunciatur, & quod ipsi admittunt,& tacite spondent, ut ad ipsum sanguinem pro Dci hon te ,& Ecclesiς defensione profundendum prompti ac parati sint, tanta res est, ut praestati non possit, nisi a sanctis
viris, atque persectis. Is enim actus est summae charitatis, quoniam ut ipse Dominus docuit, maiorem charitatem nemo habet, quam ut animam pro altero ponat. I . s.
Postremo est etiam illa similitudo, quam dixi coelestis Hierusalem. Intelligendum enim est, magnam esse similitudinem, ac proportionem inter Ecclesiam, quae est in terris, & eam, quae est in coelis. Ita enim ait Bernardus, his quia, inquit, non potest filius facere quicquam, nisi quae sid. viderit patrem facientem, praesertim cum ei sub Moysi nomine dictum sit, Vide ut omnia facias secundum exem- exo. plar, quod tibi in monte monstratum est. Viderat hoc qui dicebat. Vidi ciuitatem sanctam Hierusalem nouam Apocri. descendentem de coelo a Deo paratam. Hanc autem mmiIitudinem addit Bernardus in eo maxime sitam esse , quod sicut illic varij sunt ordines, ae hierarchiae Angelorum , Arcangelorum, aliorumque usque ad summunias Deum. ita hic quoque sua sit varietas munerum, ac claiasium, quoniam alij sunt Presbyteri, alij Abbates, Episcopi, vel Patriarchae, alij que gradus usque ad Pontificemia qui summus est. Ex qua comparatione ita ratiocinari licet, ut quemadmodum coelestes illi ordines, ita distributi sunt, ut quo superiores, eo persectiores sint, diuinisque donis ornatiores, idem hic quoque in his ordinibus esse oporteat, idque & recta ratio, & Dei voluntas requirat,
qui omnia ordinatissime fecit. Quod si ita est, ne illud quidem dubitandum, quin Cardinalium ordo, qui sum- , mus est post Pontificem,illi ordini respondeat,qui est post Deum altissimus , id est Seraphinis ipsis. Ex quo sequitur
nimirum oportere, ut quemadmodum eorum locum, sic etiam sanctitatis eminentiam, representent: atque Ut beati illi Seraphini adeo ab hisce terrenis rebus abhorrente ,
65쪽
adeo eum Deo coniuncti sunt, eiusque amore incensi, adeo ei semper assistunt, ut nusquam alio faciem, ac mentem auertant: sic Cardinales non solum ad persectionem conniti debent, sed ita conniti, ut reliquos omne s in hac perfectione, in charitatis ardore, in rerum mortalium contemptu tacite antecellant. Hoc enim postulat, ut dixi, loci ipsius, in quo sunt celsitudo, quam nisi vitae viri sisque cellitudine tueantur, & se ipsos, & loci auctorit tem, maiestatemque dedecorant.
In quibus consectat hac persectio, qua requiritur in Cardinan. , Cap. VII L ,
I verum es quod modo tractauimus,lotque argumentis confirmamus, necessarium esse Cardinali, ut iam sit persectus.& perfectam ex omni parte vitamduca idque ab eo statum ipsum exigere; facia Ie est iam videre, quid ex hoc fundamento sequatur. Sequitur enim omnes, qui in hoc gradu sunt, omnem suam curam, studium, industriam eo conferre debere, ut hoc opere, & reipsa expleant, quod professonetas prae se serunt; itaque se componant, ut ad sanetitatem,&, persectionem, in omnibus suis factis, dictis, & cogitationibus aspirent. Nam &si perfectio omni homini ita conuenit, ut si adsit magnum aflarat ornamentum,si absit magna sequatur deQrmitas; tamen haec ipsa deformitas, eo magis augetur, quo magis debuisset inesse perfectio. Velapidi, aut stipiti, si visus desit, non ideo turpiora sunt, at, si animanti desit, Dedum est, & inutile. Atque ut similitudinem capiamus, ex rebus eXteris, quae sensus mouent,
si Cardinalem prodire in publicum contingat sine purpinai ata, & sine ijs ornamentis, quae illi ordini hominum more. Vsuque congruunt, contra vero sacco, aut pannosis baiuli vestibus
66쪽
vestibus indutum , quam ipsum pudeat, quam omnes ODsendat Quid igitur si interiori illo habitu, qui multo
magis Cardinali, quam hic externus conuenit, spoliatus,& vulgaris vitae vitiis deformatus incedat ξ Atque est etiam aliud, quod ex suo ipsius sensu,& iudicio mouere possit Cardinalem. Cogitet enim quisque apud se, cum de Monacho, aut religioso aliquid audit, quod statum illum non deceat, quantum indignetur, quibus verbis in uehatur, quos carceres, quae supplicia intentet . idque naimmerito, quoniam cum vir religiosus perfectionem pro fiteatur, iure ab eo exigitur, quod profitetur. Atqui iam proκ imo capite demonstratum cst, Cardinalium statum multo magis obligari ad perfectionem, quam statum religiosum. quare si eam non habeant, turpius etiam eis est , quam religiosis. Hoc igitur primum, ob has, & ob alias, quae afferri possent rationes omnino apud animum suum , decernat Cardinalis, pei sectionem sectari suo statui co gruentem, Omnesque alias curas, & cogitationes huic uni curae, & cogitationi postponat. hanc semper ante Oculon habeat, huc caeteras dirigat. Quod si deinde quaeratur . quaenam sint, in quibus consistat haec perscistio, & quae requirat, ea quidem non ita multa sunt, nec ita grauia, ut pertimescas, sed ad tria capita reuocari possunt. Primum est ut a malo declines, idest peccata fugias,& ea praecipue, quae grauiora sunt, & quae ideo mortalia appellantur,quoniam mortem animae afferunr, multo horribiliorem,quam
corporis. Viram enim eripiunt, sine comparatione meliorem, & nobiliorem, & certe diuinam. Quare ita animo constitutus esse debet Cardinalis, ut quiduis potius serat, di quiduis patiatur, quam ut suum creatorem, ac Domi num tam grauiter offendat, & cum vel odorem aliquem talis peccati teterrimum sentit, ita se avertat, ita re iugiat, atque auersetur, ut pestem', ut exitium. Sed hoc quidem commune est Omnibus, etiam laicis, ac plebeis, di certe parum admodum tali Ecclesiae Praelato, neque tam magna , ἰ6 G Iaus
67쪽
laus, si fiat quam magna culpa, si non fiat. Quare aliquid amplius etiam in hoc genere ab ipso exigendum est.
Recte enim S. Ambrosius, Non mediocris, inquit, est vir tus , Sacerdotalis, cui cauendum Non solum ne grauioribus fiagit ijs sit iamnis, sed ne litanimis quidem. Neque enim ideo contemnenda, quia parua videantur, quia si Deum spectemus, Deique dignitatem, nulla offensa, quae in eum committatur , leuis videbitur. Si vero damna nosti a spectemus, haec etiam nemo leuia reputabit, qu niam ut ait S. Gregorius, pluuiarum guttae exiguae sunt, sed quia multς magnos fluminum gurgites esticiunt. &nauigio tantum nocet sentina latenter per rimas eXcre scens quantum procella aperte saeuiens, utraque enim ademergit & obruit, sed illae sensim, haec statim. Et minuata sunt quae erumpunt in membris per scabiem vulnerara, sed cum multitudo eorum innumerabiliter occupat, sic vitam corporis , sicut unum graue inflictum pectori vulnus necat. Hinc videlicet seriptum est, Qui modica spernit paulatim decidit. Qui enim peccata minima fiere, ac de uitare negligit, a statu iustitiae , non quidem repente, sed partibus totus cadit. Haec Gregorius veri ssime, ex quibus intelligere possunt omnes, ac praesertim Cardinales, quam sibi obfirmanda sit mens etiam aduersus ea peccata, quae vulgo ita contemnuntur, Ut passim incidant. Atque in his etiam est aliqua differentis .i Et si enim omnia sunt fugienda, tamen multo magisnocent,quq ex habitu quo dam fiunt. Nam irasci, exempli causa, iactare se se,uelle honorari, indignari ob negatum honorem, ociosas nugas loqui, spectare inutilia, gulae indulgere, & alia eius gene. ris pene infinita, si ex habiIu proueniant , multo sunt damnosiora, quam si ex repentinae quadam incitatione, qu iniam & frequentius committuntur,d minus aduertuntur, di denique difficilius extirpantur is Quare in his etiam , tum cognosceudis, tum prurigandis, omnis est a Cardinali adhibenda diligentia. . i
68쪽
Alierum lcaput huius perfectionis est, virtutum Omalus.&quidem omnium. Quemadmodum enim cui brachium desit, aut tibia, non po. est pulcher dici, etiam si alia membra habea dic qui,aut pluribus, aut etiam una virtute de
stituatur licet alias habeat non modo non potest dici perfectus, sed nes onus quidem, quia quicumq; totam legent
seruauerit, offendat autem in uno, factus en omnium reus ut docet lacobus Apostolus. De his igitur virtutum or- Iacob. a. namentis egregie X. Bernardus ad Eugenium, ubi ait, omnes quidem erubescere debere, cum ijs nudati sunt, sed multo magis qui in loco eminenti sunt, quia quo quis illustrior, eosne his insignibus deformior. Nunquid , in
quit, potest abladndi ciuitatis supra montem positae dc so . latio , aut latere fumus lucernς extinctae super candelabrumὸ Simia in tecto rex fatuus in solio sedens. Mon , struosa res gladus luminus ,&animus infimus, sedes pri- .ma, & vita ima, lingua magniloqua, & manus ociosa; sermo multus. & fructus nullus. vultus grauis, & actus leuis, ingens auctoritas ct nutans stabilitas. Tertia pars huius perfectionis est exequutio quorunda consiliorum, quae , Saluatore nostro tum exemplo, tum etiam voce tradita sunt, cuiusmodi est abnegare seipsum, in multis, ei qui nobis male fecerit, ultro bene facere, conformare omnino vo untatem suam diuinae voluntati, libenter pati aduersa pro Christi nomine, ijsque gaudere, dc alia huius generis, quibus plenum est Euangelium. Haec autem licet alijs vulgaribus hominibus. non ita fortasse necessaria sint, ijs tamen, qui quasi arcem perfectionis in
Dei Ecclesia tenent, ita conueniunt, ut nisi faciant, pec- care videantur. Nam ut rudi,&illiterato satis est, si i 'Ioquendo non erret, immo etiam errata quaedam condo nantur, at vero ab Rhetore plus requiritur, ut etiam ornate, & cIeganter loquatur, ita etiam Cardinali non sulficiunt illa communia,&mediocria, sed status ipse exceIeientiam quandam sanctitatis profitetur. Qito fit, ut quem G a admodum
69쪽
admodum dixi, non solum omnes virtutes, sed eximios etiam quosdam gradus omnium virtutum ab his exerceri oporteat. Itaque, ut cum aliquis in Cardinalium num
rum cooptatur, tanta fit mutatio rerum omnium extern
rum, videlicet in vestibus, in domo, in suppellectili, in famulis, & familia, & denique tota vivendi ratio commutatur, & transfertur in rationem aliam adeo dissimilem,&quidem longe splendidiorem: sic mihi videtur idem omnino fieri debere in interioribus, ut nouus Cardinalis no ua stati in induat consilia, nouas cogitationes, nouum spiritum, nouum animum, eumque illi statui, & illi vocati ni, qua eum Dominus dignatus est, conuenientem. Cum Samuel diuino iussu Saulem unxisset in Regem, illud etiapraeter caetera praedixit, Insiliet in te spiritus Domini, &mutaberis in virum alium . idque paulo post cum omnium admiratione euenit. Similiter etiam cum Moses septu ginta viros adlegisset, quorum opera in tanto populo gubernando subleuaretur, ita scriptum est, descendisse in nube Deum, di abstulisse de eius spiritu, & dedisse illis septuaginta, & quidem indicio manifesto, clim statim prophetare coepissent, stupentibus omnibus rei novitate. Haec igitur eadem mutatio in Cardinalis pectore fieri debet, cum ad tantum munus alciscitur, ut ipse quoque alia mentem, & cor aliud concipiat, totumque se se Deo domino , & eius sponsae Ecclesiae in eo minister ij genere d dat, & consecret. Atqui haec perfectio de qua loquuti sumus quamuis multa, ac varia complectatur, tamen si eius quasi breucm descriptionem, ac summam velimus, licet eam sumere a S. Bernardo, qui his coloribus vivis sane,&aptis honos Cardinales expingit. Sint, inquit, compositi ad mores, probati ad sanctimoniam , parati ad obedientiam, mansueti ad patientiam, subiecti ad disciplina, rigidi ad censuram, Catholici ad fidem, fideles ad dispensationem, concordes ad pacem, consormes ad unitatem.
Sint in iudicio recti, inconsilio prouidi, in iubendo diascreti,
70쪽
screti, in disponendo industrii, in agendo strenui, in I quendo modesti, in aduersitate securi, in prosperitate deuoti, in zelo sobrij, in misericordia non remissi, in octo no iosi, in hospitio non dissoluti, in conuiuio non esitis, in cura rei familiaris non anxit, aliene non cupidi, iuae non prodigi , ubique& in omnibus circumspecti. IIaec Saninetissimus ille pater de Cardinalibus.
. De particularibus virtutibus quas halere deber rinnalis,mprimum de prudentia.
VM haec de perfecto Cardinali necessaria in uniuersum dicta sint,dicendum nunc est de singulis virtutibus, sine quibus hic locus recte, & cum dignitate teneri non potest. Primum autem occurrunt quatuor
illae, quae Cardinales ipsae quoque vocantur. Quid enim magis conueniat homini Cardinali, quam Cardinales virtutes, non solum ob nomen, sed etiam ob rem, quoniam omnes humanas actiones moderantur, quae si absint, ininnumerabilia peccata sequi necesse est. Ex his igitur prima est prima est prudentia. tum quia, Vt ait Aristoteles, ε.etiae. e. himen est reliquarum, tum etiam quia non modo orna Vi mentum, sed pene fundamentum est huius muneris, de
Zo loquimur. Nam cum Cardinales ad hoc institutini, ut sint Pontificis Consiliarii perpetui, quomodo id ab eis praestari poterit sine prudentia, ct quidem magna, di insigni Etenim si Principis cuiusuis Consiliarium prudentem esse necesse est, quanto magis uniuersalis Princis pis totius Ecclesiae dissuta per orbem terrarum, ad quem ex toto orbe grauissima, & maxima, & difficillima negocia reseruntur ξ Itaque ut a Medico, ut a Iurisperito,ut etiam a pictore, vel a quouis artifice De artis, quam quisque