Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 철학

421쪽

stantiam 3 id in mentem pastam chiminis non aliunde venire potuiste videtur, quam quod notionem abstractam substantiae generatim spectatae a statu ideati & abstractionis ad statum realem transtulerit: Ut in sit, tam ineptum systema judice Baylo cumulus est absurditatum omnium quae ' dici possum vel cogitari.

PROPOSITIO I.

Absurdo absurdius est Spinosae systema. Demonstratur. Ad capita quatuor jam exposita revocari potest integrum Spinotae systema. Atqui absurda sunt haec quatuor

capita. '

1 v. Absurda loquitur , cum unicam existere substantiam contendit. Nusquam en1m Spinosa falsam ostendit rei substantialis definitionem , qua dicunt Philosophi omnes rem substantialem eam esse quae existit independenter a subjecto cui inhaereat, peroppositionem ad modum: atqui multa sunt quae existunt independenter a subjecto cui inhaereant; sic terra, sol, planetae, stellae, &c. Ergo &c. 29. Sint globus A & cubus B Ioo oleucis a se invicM distantes, globus ver

sum. Certe partes extensionis ex quibus Componuntur, reipsa multae sunt & distinguuntur; alioquin res eadem posset a

422쪽

o 3 Τ ΗΕoto ora seipsa io oo leucis distare, simulque ver .sus ortum & occasum transferri, sphaerica esse posset simulque cubica r quod est contradictorium. Jam vero vel illae partes extensionis sunt totidem res substanti

les, vel sunt modi ; id est vel in se sunt.

vel in alio. Si primum, ergo cum re ipsa multae sint praedictae extensiones , multa re ipsa existunt substantiae. Si sint modi, ergo illorum subjecta multa sunt, repudirat en1m unicum & idem subjectum Io ooleucis a se ipso distare, versus ortum simul & occatum moveri, simulque spha, ricum & cubicum. Ergo reipsa multa sunt subjecta modorum seu multae substantiae. 3 Q. Ideae, sensationes, taeterieque aniami cogitationes , cum sint modificationes existunt in subjecto seu re substantiali. Ideoque tot sunt re ipsa substantiae, quot sunt subjecta cogitationum a se invicem multis leucis separata. Atqui reipsa multa sunt subjecta cogitationum a se invia Aem multis leucis separata, scilichi multi homines ; nisi dicatur unicum & idem

subjectum indivisibile in locis tam di

tantibus existere & cositare. Quo nihil absurdum magis excogitari potest. Ergo

Tandem ex ipso Spinosa infinita dantur attributa, quae per 1e sunt, per se concipiuntur s

423쪽

N A T U I A v I E piuntur , ipsamque habent substantiae eia sentiam. Atqui contradictorium est ea quae substantiae ess*ntiam habent, non esse. totidem substanti s. Ergo in Spinois principiis innumerae substantiae existunt, vel pugnantia loquitur Spinosa.. q. Absurdum est extensionem & cogitati nem esse attributa aut modificationes unius

ejusdemque substantiae. Nam repugnat unicam eamdemque substantiam simul esse divisibilem indivisibilem , compositam dc simplicem, alioquin idem simul esset Mnon esset res tamen ita se haberet, si extensio praesertim orbis universi, & cogitatio essent attributa vel modificationes unius ejusdemque substantiae. Nam cum extensio multas reipsa partes habeat nocimodb extra se invicem positas, sed etiam quasdam ab aliis valde distantes, revera composita est & divisibilis r & proinde subjectum quod debet sub omnibus extensionis partibus reBeriri, ipsum compositum esset & divitibile. Cogitatio verbita simplex est, ut ne cogitari quidem possint assensus vel dissensus medietates ,ruadrantia , &cc Ergo illius subjectum ebet esse omnino simplex & indivisibile. QuaproptEr eadem substantia idem unicum subjectium esset divisibile simul de indivisibile, simplex omninδ & compo

424쪽

r. Turoxoc 'AEt vero ideo, secundum Spinosam, substantia corporea non habet parres realiter distinctas in quas dividi pollit; quia o nes illius partes inter se connexae serit. nec dari potest vacuum, Atqui etiamst dari non posset vacuum , quod' negant omnes nunc Philosophi, non minus sol dc terra sunt a se invic m realiter distincta, non minus per interjectum aethera separatam habent existentiam , & ab invicem

independentem, quam pervacuum inter positum, Ex omnibus autem est corpori distincta sunt & separata ,'inter quae corpus alterum interjacere potest aut inter.

. 3'. Ab omnium hominum sensibus ni hil abhorret magis, quam Deum appetilare unicam substantiam quae corpora Omnia atque animos, eorumque modific rienes omnes complectitur. Nam ex ipso

Spinosa Deus est infinit, perfectus. At qui talis non est substantia quae orbem universum complectitur, ' Quia homines & corpora sunt entia 'eontingentia ,sumnam e dependentia ut demonstravi mus. χ'. Quia illius substantiae , intellia gentia & potentia, non essent aliae, qu mquae in hominibus reperiuntur : qu* certis admodum limitatae sunt. Quia non

modb substantia ejusmodi nullam habeis per sectionem infinitam, sed corpo-

425쪽

NAT U R ALI Drum omnium dc animorum humanorum

defectibus, vitiis & imperfectionibus scateret, eorumque mutationibus subj aceret. Deus ille simul esset Theista , de Atheus, crudelis, impurus , latro , doloret simul & laetaretur. ErSO &c. , Et vero Deum summε beatum cogit verunt , vel illi veteres Philosophi qui

Deo multas perfectiones denegabanr. Deus autem a Spinosa confictus miserriamus existeret. Etenim miserias omnes . dolores dc cruci ius sentiret, quos hominnes experiuntur. Nam cum praeter Deum istiusmodi substantia altera non existar, in Deo reciperentur hominum dolores . cruciatus , sensationes omnes ingratae .. Deumque assicerent. Ergo Deus a Spitanosa excogitatus infelicissimus existeret. Tandem absurdum est nihil esse conri ingens, & omnia fatali necessitate contingere ; quod patet tum ex demonstrationibus de existentia Dei, tum intimo

sensu quo quisque sibi conscius est se

libertate maxima pollere.ad amandum. vel non amandum &c. Ergo &c.

PROPOSITIO M.

Absurdum nihil m gis quam Spinosae systema , si definitiones , axiomata, Miropositiones spectentur. Pex tempus non licet singula percur-

426쪽

' et L THEOLOGIArere 3 praecipua tantum expendemus

DEFINITIONES

Prima. Per causam sui inquit, ligua

antelligo cujus essentia involvit exiisentiam, sive id, cujus natura non potest concipi non existens. Causa alicujus rei, rem eamdem e ficit. Atqui natura necessario existens,

non se ipsa essicit. Ergo absurda est haec definitio , qua in posterum abutitur; cum dicit propositione vigesima quinta Deum esse causam existentiae & essentiae rerum. Eodem enim sensu, quod ipse fatetur insequenti scholio, Deus est rerum aliarum causa, quo sui ipsius. Verum Deus pro- prio sensu dici non potest sui ipsius causa. Ergo nec aliarum rerum. Nulla igitur existit causa, nullus effectus proprie dictus. - Secunda definitio. Ea res dicitiar in suo genere finita , quoe glia ejusdem natur α eminatri potest. Itaque si duo tantum existerent & exintere possent extensionis pedes, extensio illa esset infinita ; quamvis ex omni parte limitata. Hac definitione abutitur, ut probet substantiam esse infinitam. Quia, inquit, cum non possint duae aut plures suostantiae existere; substantia non potest ab alia ejusdem naturae terminari. Quod non minus absurdum est, quam si dice-

427쪽

N A T u R A L I s. Isretur unitatem esse numerum infinitum.

Tertia definitio. Per substantiam id intelligo, quod in se esto per se concipitur;

hoc est cujus concepitis non indiget conceptu adterius a quo formari debeat Quod summam continet Praecipuumque caput Spinosiani systematis , cum illud sit, unica existit substantia; quid su . stantiae nomine significatum velit, id ape tis verbis explicare omninb necesse erat. . Nihil tamen magis obscurum , nihil aequi-- vocum magis , quam allata definitio. Vel en1m intelligit substantiam esse ens necessario existens, quod causam essicientem

habere non possit, vel substantiam in se . ita esse & per se concipi, ut non indigeat subjecto in quo recipiatur , dc quidem per oppositionem ad modum, qui in alior tanquam subjecto existit. Si primum, definitio falsa est, & ab omnibus Philosophis rejicitur ; hoc tamen sensu ab authore assiimitur. Quod est fraus

omnium turpissima. Si en1m liceat certum supponere, quod est controversiaeptaecipuum caput di, nihil erit tam aperrum , tamque perspicuum, quod falsum

- non probetur.

Si secundum ; equidem sic vulgb desinitur substantia in abstracto , & in genere, ut aiunt, spectata. Verum quid illud Spinosam juvare potast , cum luce meridiana

428쪽

η THEOLOGIA clarius sit res multas existere, quae non indigeant subjecto, in quo recipiantur Minhaereant, ut sol, ut planetae, ut homines &c. Addi possunt quae in Ontologia dicta sunt, ubi de substantia disputatum

est. 'Quarta definitio. Per attribunum id is rellim, quod intellectus de sibistantia per ' cipit tamquam ejusdem essentiam consia

Quae definitio, si cum aliis dictis coi feratur , ubique pugnantia loquitur Spinosa. Nam I v. ex illa definitione, attributum est ipsa substantia. Contendit autem unicam esse substantiam ; 8c tameta infinita admittit attributa, quorum unumquodque. substantiae essentiam exprim t.& constrina t. 29. Extra intelleruina , inquit , nihil datur praeter substantiam affectiomes, id est, modos: Quo significatur affectiones & modos esse aliquid . reale praeter substantiam. Si sint aliquid reale praeter substatariam, est aliquod eorum attributum. Ergo omne attributum reale essentiam substantiae non constituit. Sexta definitio. Per Deum lettelligo ensabsiolute infinitum g quo sensu intelligit

collectionem omnium rerum , omnium- . que modorum. Α quo abhorrent omnium nominum sensus.

t . Septima definitio. Ea res libera escetur

429쪽

Ux.fossi Iua natura necessitate existit , O a se sola determinaturis Ridicula, sit quae unquam fuit, libet talis notio, qua pofita atomi Epicuri li- . bere moverentur. Non philosopni solum, sed homines omnos eum dicunt liberum , qui actionum suarum dominus est, ideo quo potest pro nutu agere vel non agem.

Quartum axioma. uectus cognitio amo uione causae dependet, O eam involvit. Ambiguum est illud axioma. Nam eta sectus considerari potest, vel prout est in .se . seu ut aiunt materialiter; vel proue-4 causa producitur, seu ut aiunt forma iliter quatenus est effectus. Si priori sensu. intel Iigatur axioma, omnino falsum est. Quot enim sunt effoctus in rerum naturi

quos cognoscimus de eorum causa non Cogitantes , eamque omnino ignorantes.

-In exemplum afferri possimi magnetis Melechri phoenomena. Nonne etiam Petrum sconcipio independenter a concepta Pauli cujus est rei si situs. Nonne tabellam pictam considerare possum, quin de Pi tore cogitem. Is autem est Spinota sensus; ex quo probare conatur unam substantiam nonposta ab altera estici. Quod quam ablurdum sit, nemo non

430쪽

η ς Tullo Loget a. Si posteriori sensu intelligatur, verum est axioma ; quia effectus quatenus effectus re causa sunt duo correlata. Sic Petrum non concipio ut filium , sino conceptu patris alicujus. Illud autem hoc sensu adhibere non potest Spinosa, ut probet se atantiam non posse ab altera essici. Quintum axioma. Quae nihil commune inter se invicem habent , etiam per se in-νicem intelligi non possynt,sive cDnceptus

aenius alterius conce iam hori in volvit.

Ambiguum est praetensum 'axioma. Quae attributa communia seu similia non habent , nec relationem communem causae

ad effectum, & effectus ad causam V ea quidem non possitnt per se invicem imtelligi. Quorum autem natura omnino diversa est, haec tamen possunt per se i vicem intelligi ,. si communem habeant relationem effectus ad causam. Sic hor logii & hominis naturae omnino diversae sunt, attamen artificis industria ex horologio facile intelligitur. Caetera praetermitto axiomata , quorum aequivocatio ex duobus jam relatis facile

deprehenditur. . .

Secunda propositio. Duae substantpae diaversa habentes astributa, nihil intὸr se commane habent.

SEARCH

MENU NAVIGATION