Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 철학

391쪽

tiam bona fide negare ; proinde quasi

haec quorumdam stultorum opinio tradutas de existentia Dei demonstrationes in- . firmare posset atque elevare.

Alii econtra Philosophi & Theologi .

sentiunt quosdam extitisse Atheos positia

vos dc etiamnum existere. Quam in rem

nes de vacilianus , O d'emetri. His autem rationibus nituntur. 1'. Teste Cicerone, inquiunt, protagoras Theodorus , Diagoras aperte naturam Deorum e medio sustulerunt ; Epicurus materiam necessariam propugnavit, mundumque pulcherrimum effectum esse for- tuito Athomorum concursu. illis veteribus Atheis accenseratur Lucretius, Plinius Junior. Cum aliis Straronici Opinabantur non solum materiam, sed mundum orna--tissimum qualis conspitur aeternum esse& necessarium , nullumque existere orbis providum moderatorem , sed omnia fatali necessitate contingere. Inter recentiores Atheos praesertim numerantur Uanini iaqui tolosae propter suam impietatem igni traditus est, hobbius , & spinosa Σ'. Impii homines multi reperiuntur qui supremi

392쪽

criminum vindicis existentiam suis cupiis ditatibus molestissimam nullam esse exoptant i ideoque nervos omnes intendunt νut sibi persuadeant Deum non existere. Sed qui sic animo affecti sunt, possunt tamdem eo deduci .: ut Deum non existere arbitrentur. Si enim, ut loquebatur Augustinus, sanctum est quod volumus, licer aliis evidenter malum & injustum videatur falsum similiter erit , quod vehementer optabitur , etiamsi perspicuum sit & aper

tum. Attentionem omnem ad objectio 'nes quae . proponuntur contra quaedam

Dei attributa, vel providentiam conve tent , avertentque a principiis solutionum.

Imb objectiones illas assument in prob

. tiones , ut supremum numen e meaio tollant , demonstrationes vero de existentia Dei quantumvis perspicuas excoecante cupiditate 'el spernent,vel spectabunt tanquam meras dissicultates, quae quidem nota

facile enodantur, sed quas probationibus suis infirmiores judicabunt. Quid. non mortalia pectora cogunt , quid non se dent cupiditates , vitaeque liberioris de derium λEt vero in confesso est quosdam homines de existentia Dei revera dubitasse , nostrisque temporibus dubitare ; qui id i co inconvicti nominantur. Atqui latum non est discrimen inter' dubitationem de

393쪽

NATURALI s. 37st

existentia Dei, & positivum Atheismum

eaedemque cupiditates quae in dubitarionem deduxerunt , cum incitatae semel , nullo modo sustineri possint, mox in apertam negationem rapient. Ergo &c.

Quapropter , inquiunt , nullus quidem esse potest Atheus de suo systemate convictus : ad hoc enim requireretur, ut de non existentia supremi numinis demoniatrationem haberet , quae haberi omnino non potest. Verum nihil impedit quominus Sophismatibus , maxime cupiditatibus delusus Deum nullum existere arbitretur. Enimvero Haeretici quibusdam

tricis Sc cavillationibus nixi falla quaedam existimant , quae catholici judicant evidentissima , omnibusque obvia. Ergo similiter Athei &c.

Ut ut sit ex Atheorum quorumdam a surdis opinionibus, demonstrationum nositrarum de existentia Dei robur non minuitur , cum nulla sit opinio tam ridicula , quae patronum quemdam magis ineptum non inveniat. Cum Academici quidam putaverint nihil esse quod probabile

superet aut verisimillimum ; quod tamen evidentiam multarum propositionum dc certitudinem Metaphysicam non infirmat, nec destruit. Maxime cum Atheorum opiniones de origine mundi, plantarum, animantium , cogitationum tam absurdae

394쪽

38o ΤΠ Rotos Iasint, ut risum moveant. Tandem sive ex animo sive simulate contra Deum disputaverint, non minus refellenda sunt e rum systemata. De Atheorum 1 tematibus. Primum Atheorum omnium princirium est ex nihilo nihil fieri, & in nihi-um nihil posse reverti. Ouod sic intelli

gunt, ut res nulla fieri possit de non exis tente existens , dc vice versa ; ideoque contendunt rem nullam creari posse vel

destrui. Verum illud ipsum est de quo

controvertitur , quod gratis & sine probatione verum supponunt; quod nos fausum jam demonstravimus etiam in Athe rum principiis, quodque ab omnibus omnino Philosophis tanquam absurdum rescituris Stratonici opinantur mundum ipsum qualis nunc extitit ornatissimus , aeternum esse & necessiarium ; atque omnia quae in mundo contingunt, fatali necessitate evenire. Quod systema cum satis supεrque refutatum sit ex jam traditis de existentia Dei demonstrationibus , ne verbum quidem addemus.

Academicorum qui mundum necessa-rrum esse arbitrabantur opinionem impugnavit Epicurus, dc docvit orbem univer-

395쪽

NATURA LI s. 3 8 rlam, arbores , animantia fortuito casu eL formata fuisse. Sic autem mentem suam explicaei. 1 Q. Summa rerum principia duo esse statuit vacuum immensum& Atomos. Ua- cui nomine intelligit spatium quoddam negativum & inane , quod veluti locus esset atomorum. Athomos vero appellat materiae particulas ita exiguas , ut non possent sub sensus cadere niu multae simul

unirentur.

29. Atomos aeternas esse decernit & ne cessario existentes, variisque figuris donatas , cum aliae sint oblongae. aliae sphaeriacae aliae cubicae , aliae aduncae Scc. Quare materia in Epicuri systemate necessaria est, non creata, cum, ut Opinatur, ex nihilo nihil fiat. 3 '. Docet athomos extensas simul esse

di indivisibiles , eo quod sint perfectε

duraea

Q. Athomis tribuit motum gravitatis necessarium quo singulae a summo deorsum secundum lineas rectas M perpendiculares per vacuum inane ferebantur. Cum autem animadvertissent Epicurei nunquam fieri posse , ut mundus efformaretur , si atomi secundum lineas rectas

parallelas in vacuo immenso moUerentur, Ideo motum alterum excogitaverunt ,

auem Lucretius Clinamen appellar, quo

396쪽

THEOLOGIA

facturn est ut atomi declinantes I linis recta , & parallelismo in sese invicem incurrerint , aliae aliis propter figurarum di

versitatem adhaeserint, aliae vero reflexae sint ; sicque fortuita atomorum concursione felici casu mundus pulcherrimus e fectus sit & ornatissimus. Fortuna eadem favente ex limo terrae radiis solaribus calefacto nata sit ni varia animantium gene

eta , belluae & homines , dc in qualibet specie mas 8c femina , ad quos nutriendos telluris uberi mammarum instar saccos fundebant lactis consimiles ut explicat

Lucretius.

Quod autem attinet ad cogitationes 3c libertatem quas experimur ; atomi ratione nulla anth donabantur , quam animanotia nascerentur ; sed postea cogitationes

exortae sunt ex varia atomorum compo

sitione , & ex diverso motu in quibus co sstunt. Quocirca res substantiales a corporibus diverta nullae sunt, sed cogitationes sunt corporum minutissimorum modificationes , dc diversae commotiones.

I is sic expositis. PROPOSITIO. Absurdum est Epicuri tema.

Demonstratur. Illud systema absum duin est, cujus principia gratis confictae

397쪽

sunt, falsissima, & inter se opposita ; qui

bus etiam eo sitis consecutiones sunt ridiculae . Atqui tale est Epicureorum systema. Nam contendunt Athomos necessario exis-rere , eas variis donari figuris , motum ipsis secundum lineas parallelas esse necessarium , tamen eas in posterum a lineis parallelis declinavisse , cum in vacuo immenso gravitate sua deorsum ferrentur. Atqui I '. haec omnia gratis Zc sine ulla probatione supponuntur Σ'. Falsa jam demonstrata sunt in prima demonstratione de existentia Dei ; 3'. Haec plena

sunt contradictionum. Nam vel Atominumero infinitae sunt vel non. Si primum ;ergo nullum est vacuum. Si secundum, ergo materia non est necessaria r, quippe

vacuum aliud nihil est, nisi materia possibilis nondum existens. Praeterea quare determinatus est earum numerus, si necessariae sint 8 Quare potius illae quam aliae

quae possibiles concipiuntur , existentiam necessariam sortitae 1unt, talemque figu- Tam potius quam aliam λ Supponuntur in vacuo immenso deorsum ferri, Contradictorium autem est Scineptum in vacuo immenso surssim aliquod vpi deorsum supponere. Cum haec ad centrum aliquod commune , quod in tali vacuo nullum est, relativa sint.

Supponuntur primum moveri secun-

398쪽

3 THEOLog IAdum lineas parallelas , postea tamen a piliarallelismo declinavisse, ut in sese invicem

incurrere possent. Id etiam contradictorium est , cum directio motus non minus necessaria sit , quam ipse motus. Ideo enim supponuntur necessario moveri, quia

motum ex se ipsis habuerunt ; atqui non minus ex se ipsis tali motus directione donatae sunt. Ergo non potuerunt a priori directione deviare. Pbr. secunda pars nempe suppositis principiis absurdas esse conlecutiones; idest supposita atomorum, & motus nece sitate , ejusdemque motus a parallelismo declinatione suppositis nunquam potuissemnndum variatque ejus partes , ut arbores , belluas , homines emci. Quod quidem perspicuum est ex secunda & tertia demonstratione Physica de existentia Dei In principiis autem Epicuri magis absurdum demonstratur. Nam praecipuae mundi partes quales sunt planetae lineas curvas describunt , terra etiam circa centrum suum volvitur. Atqui haec omnino fieri non possunt in Epicuri systemate. Nam etiam si gratis omnino supponatur atomos cum a parallelismo deviare coeperunt , non secundum eamdem directionem omnes

declinavisse , sed secundum diversas om- occurrisse ;

399쪽

NATURALI g.

tibus omnino oppositis in sese incurre runt , juxta sese immotas quievisse ; alias vero secundum innumeras directiones plane diversas isisse reflexas. Si tamEn neri

potuit, ut motum vel directionem necessariam amiserint. Atqui ex his nascitur quidem motus perturbatus in omnem sensum , non motus constans & regularis secundum lineas curvas. Ergo &c. χ'. Lineas curvas describere non po itinerunt, nisi duplici motu donarentur, altero centripeto, seu tendente versus cenistrum aliquod commune , altero secundum lineam curvae tangentem. Atqui illud omnino repugnat, tum quia nullum est centrum commune in vacuo immenso ;tum quia quamvis centrum aliquod supponeretur , neque ab illo, nec a re qualibet extrinseca motum accipere potuerunt, cum motum quem habent a se ipsis necessario habeant, nullaque vis in centro concipiatur ; tum quia etiamsi lineam curvam inchoavissent, nunquam potuissent eam absolvere i quippe corpus secundum lineam curvam translatum singulis instantibus nititur I centro communi motus recedere; & reipsa per lineam tangentem aufugit, nisi sit obex rin vacuo autem nihil obstaret. Ergo &c. 3 v. Mundus efformari non potuisset

nec perseverare, nisi natae fuissent legea

400쪽

motus quae in mcindo observantur ἔ atqui certε leges illae ex declinatione motus a lineis parallelis, neque potuerunt eXurgere , neque stabiles permanere ; p sertim illae quae ad motus obliqui deco- positionem spectant. Ergo &c. TandEm nisi ex atomis prima vice in sese incurrentibus pulcherrima mundi omdinatio quae nunc obtinet , prodierit ,

nunquam potuit mundus ex fortuito at morum concursu efflorescere. Nam ex primo atomorum occursu debuerunt in numera corpora dura concrescere , sine

ullo ordine, sine lege certa per immensum vacuum errantia. Atqui absurdum est contendere ex atomis prima vice in sese incurrentibus potuisse mundum hunc aspectabilem efformari; proinde quasi ea

demum motus quantitate , Velocitate ,

directione potuerint in sese impingere, eodemque instanti disponi ea praeter timratione ex infinitis possibilibus, quae necessaria est ad praesentem rerum omnium ordinationem efficiendam. Si enim innumerabiles unius & viginti formae litterarum coeco impetu conjiciantur ; evidens est non posse ex his in terram excussis annales Ennii, deinceps ut leti possint, effici. Ergo meliori jure concluditur munis dum efformari non potuisse ex atomis prima vice in sese invicem incurrentibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION