Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

N AT UR A v I s. 337 Caetera praetermitto argumenta quibus

absurda haec orinio refelli potest. Obj. Suppositis materia & motu , di f. scite quidcm est mundum fortuito atomorum concursu effici ornatissimum; id vero non metaphysice repugnat. Infinitis enim diversis modis post unt atomi inter se componi. Atqui si possint infinitis modis diversis inter se disponi, non repugnat praesentem mundi ordinationem casa fortuito prodiisse. Praesens enim partium

mundi dispositio erat possibilis, imo aeque possibilis, ac quaevis altera. Proinde fieri

etiam potuit, ut prima ex fortuito a to

morum concursu nata fuerit.

Nego min. ad cujus probationem dista ans. Praesens mundi partium ordinatio possibilis est, si mundi partes ab ente intelligente disponantur , c. ans. Si partes

materiae fortuito casu , dc caeco impetu in sese incurrant; n. ans. dc cqm. Inter infinitas dispositiones atomorum fortuita concursione in sese impingentium, praesens mundi ordinatio non reperitur. Quod patet tum ex probationibus jam allatis ς tum quia infinitae illae atomorum dispositiones , vel , ut aiunt , combinationes. , ad summum aequivalent infinitis projectionibus litterarum , quae coeco Impeta in terram excuterentur. Atqui etiamsi innumerabiles litterarum formae infinia

402쪽

388 THEOLOGIA'ties coeco impetu in terram conjicerentur. nunquam ex illis in terram excussis pos

sent opera Virgilii vel Ciceronis, deinceps ut legi possent, essici; praesertim si singulis in projectionibus quaedam litterarum formae sibi invicem adhaerescerent. Ergo a. fortiori concludendum est in tetinfinitas combinationes atomorum coeco impetu in sese incurrentium possibiles non reperiri praesentem rerum ordinati

-' Ιd fallit adversarios quod infinitae atomorum combinationes quas essicere potest ens summε intelligens, confundant cum dispositionibus quae ex fortuita &coeca concursione nascuntur. Prioris generis combinationes' sunt ordinatae, posterioris vero generis omnes sunt inordia natara qaod satis demonstrat adducta eo-

Dices, Da mihi, inquiunt Carthesus& Mallebranchius, materiam & motum,& mundum tibi dabo. Ergo in systemate Epicuri mundus essici potuit fortuita ato

morum concursione. - - :

Respondeo. Audaces nimis & temerauios fuisse Carthesium N Mallebranchium qui promissis suis stare non potuerunt, ut constat e* utriusque systematis refu

403쪽

NAT U R A tr l. tulant, sed eos eligunt motus quos nσ- cessarios judicant. Σ'. Postulant leges moistus quae in collisione & decompositione

observantur. .

Postulant motum circularem, quae omnia in systemate Epicuri locum non habent. . R. Contengunt cogitationes non esso posse materiae modificationes. 3'. Fatetur Mallebranchitas ex legibus impulsionis e Grmari non potuisse nec conservari animantium corpora , nec arbores. Ergo ex promissis Carthesi & Mallebranchii nihil potest in gratiam Epicuri

concludi.

Cogitatrones non pojsunt es modificationes atomorum, nec cuyuscum ive corpusculi.

Demonstratur multis argumentis. Primum. Atomi , portiones materiae qualibet ratione dispositae, quaecum quo corpuscula sunt extensa, solida, multis ex partibus a se invicem separabilibus & ex tra se positis composita, variisque figuris donata. Atqui cogitationes esse non pota sunt ejus generis entium modificationes, sed rei omninb simplicis, inextensae, partiumque substantialium penitus expertis, quae nominis animus appellatur. Nam

404쪽

'o THEOLOGIA modificatio omnind simplex, atque indivisibilis, non potest nisi in re omnIno simplici , partiumque quarumlibet substantialium experte reperiri. Atqui cogitatio, ex. gr. judicium , seu assensus pr positioni datus, vel dissensus, est modificatio omnino simplex, in extensa, indivisibilis. Tum quia assensus vel totus ponitur , vel nullatenus ponitur , tum quia ne cogitari quidem potest medietas vel quadrans assensus; tum quia nemo reperiri potest adeo ineptus & mente captuS,

ut assensum sibi fingat pedis vel pollicis

longum, vel latum, vel profundum, eumdemque vel triangularem, vel quadratum. Ergo &c. τSecundum argumentum. Idem homo

simul assicitur variis sensationibus coloris , soni, odoris , tactus , saporis, variis ideis, desid riis, caeterisque affectionibus ;sngulas accurate secernit, alias cum aliis comparat, de earum differentia certo judicat. Atqui non posset haec institui comparatio , nisi variae illae affectiones in re una, non multiplici, in extensa , partiumque separabilium experte inessent. Vel enim id omnino necessarium est, vel inoti tui posset praedicta comparatio, etiamsi singulae variaeque affectiones in variis po

etionibus cujusdam corporis reperirentur.

Atqui si variae assectiones in variis cujus-

405쪽

dam corporis portionibus reperIrentNς. institui non posset praedicta comparati

Cum enim una materiae portio esset ea

tra aliam posita, nec alterius portionis affectionem ullatenus sentiret, suam aD sectionem cum alterius portionis modi Leatione non posset comparare magis , quam animus Pauli a nativitate coeci poI-set suam soni sensationem conferre. Cum coloris se11satione quam animus Pauli a nativitate surdi experiretur. Ergo dcc. ΕΠ vero qui tot varias sensari ex ca terasque astectiones simul experirar ,sen se intimo fibi conscius est eamdem esse: rem quae eas sentiat, simulque suam existentiam. Atqui si variae sensationes eaeteraeque affectiones in variis materiae portionibus inessent, nemo sibi conscius e taset eamdem esse rem quae has omnes aD

sectiones diversas sentiat , sed multas esse res, roridemque quot essent diversae affectiones; ut perspicuum est. Ergo&GIdem confici potest ratiocinium ex comparatione inter ideas subjecti dc attriabuti instituenda , cum de propositioncifertur judicium , vel etiam ex multarum idearum collatione r quod sic adornat Baylus. Si substantia in me cogitans non sit omnino simplex , partiumque separabilium expers, non alitet est una , quam globus in quo quatuor mundi partes ex-

406쪽

'3 1 THEOLOGIAhibentur descriptae. Quod profecto ab lardum est. Nam supponantur variae globi portiones sentire posse quas in se recipiunt variorum terrae regnorum descrip-giones. In hac quamvis ridicula suppolitione nulla esset globi pars, quae dicere

posset totum novi Persarum regnum , Vel totam Galliam, imo nec unum flumen. Ergo si substantia cogitans non alia ratione esset una, atque globus praedictus, non posset simul variorum obiectorum cogni-

tiones 1ent1re , eatque Inter se comparare.

Quod intimo sensui cum adversetur; hinc animum nostium simplicem esse , Partiumque expertem perspicuum est omnibusque obvium. L'on petit dire , inquit Baylus, tom. I. Operum, p. IIo, queCeἱte pretive e si une demonstration aescissurae que celle des Geometres I O si totieti monis n. a sent pas PDidence re si a cause que Pon n'a pia, ou que Pon na psint Noum s'Rever au-dela des notions d'une imarination possiere. Tertium argumentum. Si cogitatio esset atomi vel cujustibet corporis modificatio , vel tota in singulis atomi partibus existeret, vel eadem cogitatio in omnes partes diffunderetur , partimque distribueretur. Uutrumque absurdum est. Primum quidem. Etenim si res ita se habe-xet, cum percipio, vel judico ἱ quot en

407쪽

NATURALIS. 393sent in re cogitante partes , totiὶs ideam vel judicium sentirem repetitum, ut quot sunt in vitro multangulo facies, tot exhibentur imagines. Qine idearum vel cogitationum quarumlibet multiplicatio cons.cientiae adversatur. Secundum non minus

absurdum est. Thm quia cogitatio simplex est & indivisibilis, quae proinde atomi vel corpusculi partibus co extendi non potest. Tum quia singulae partes varias

Ideae seu repraesentationis partes sentirent, nulla pars totam ideam & repraesentationem, Ideoque de toto ideae ob

jecto judicium ferri non posset. Ergo

Quartum argumentum, ex voluntate libera. Conscientia metaphysice certi sumus in animo nostro vim & facultatem inesIe , qua animus amores suos , odia ,

volitiones ipse essicit δc quidem pro nutu , qua in se ipse agit, non in objecta

extra se posita. Id autem animum deis monstrat immatorialem , & a quolibet corpore ementialiter diversum. Nam i '. corpus iners est & passivum ' motum suum non essicit , non sibi dat , aeternumque quiesceret, nisi causae extrinsecae virtute moveretur. 2'. Corpus etiam accepto motu , in seipsum non agit, sed in corpora ipsi extrinseca. 39. Saepe animus

408쪽

39 . THEOLOGIA corpus versus se ipsum non movetur. - . Animi affectiones subito mutantur ita contrarias. Atqui affectiones mechanicae, motusque non tanta celeritate de linunt,& in contrarias vel diversas mutantur, cum motus sit essentialiter successivus. 3Animus potest pro nutu amores suos ,

Volitiones , caeterasque affectiones sibi dare , su endere, sistere , alio deflectere. Atqui experientia reste non potest corpus quodlibet varias affectiones mechanicas , variosque motus sibi dare , suspendere , resumere , sistere , alio deflectere. Ergo

Et vero si Lucretium explicantem audiamus, libertas aliud nihil est, nisi declinatio motus a priori directione ; Voluntas vero ambulandi, ex. gr. efformatur ex simulacris meandi, quae animum pulsant.

Nunη qu; fiat uti passus proferre queamus, Cum volumus, varieque datum sit membra moυere.

. . . . . a . . .

Diso 'nimo nostro primum simulaera meandi Aecidere, atque animum pulsare , ut diximus antλInde voluntar fit. Ita Lucr. de rer. nat. L. 4. V. 88 .

Quae quidem explicationes adeo ridi culae sun r, ut nihil absurdum magis e flepossit. Quaenam enim similitudo inter

409쪽

NATURALI S. 391 declinationem motus priori directione, de vim seu facultatem qua potest animus pro arbitrio amores, odia , caeterasque assectiones essicere, suspendere , mutare, . sistere. Maximὰ cum haec declinatio mo-

tus tam necellario oriatur a causa eXle

nia tamque leges necessiarias quam ipse motus sequatur. Quid etiam ineptum magis, quam fingere simulacra ab objectis in animum emissa, ex quibus efformetur voluntas λ Ent ne tanta animi vissimulacrum , an pars, an collectio sim lacrorum Quaero etiam qua ratione in

homine a nativitate coeco nasceretuo am

bulandi voluntas; cum ejus generis simulacra recipere non possit. Verum his innam iis moror diutius. Quintum argumentum. Omnes atomi, vel cujussibet corpusculi modificationes ad quietem , diversi generis figuras, Variosque motus revocantur. Atqui ab his modificationibus essentialiter discrepant cogitationes. Nam de rerum naturis judicare non possumus nisi ex rerum earumdem ideis; quod principium si tot latur , scientia nulla superest. Ideo namque certus sum triangulum a circulo diaversum en ; quia aliud exhibet idea trianguli, aIlud idea circuli. Atqui praedictarum modificationum idear omnino diversae sunt a cogitationum ideis.

410쪽

396 THEOLOGIA Finge si possis ideam connexionis , pos sibilitatis , impostibilitatis , futuritionis , Praeteritionis . virtutis 5c vitii ; finge a Dsensum vel dissensum, amorem sui ipsius, vel Dei, vel virtutis & veritatis , sensum

laetitiae vel tristitiae, caeterasque cogit tiones ε, finge si possis eas esse quietem , vel motum quemlibet, vel triangulum, quadratum, caeterasque figuras. Haec en Imtam diversa sunt, ut inter illa nihil similε concipiatur, ut ideae praedictarum materiae modificationum , nedum inserviant ad efformandas cogitationum ideas, e

Contra noceant, easque magis obstulent.

Quod adeo verum est, ut optime eXplicetur quid sint quies , figura triangulaxis , quadrata, &c. quid sit motus , sive Tectus , sive angularis & curvilineus ;quid vero sint variae cogitationes non explicetur. Idque ex eo oritur, ut Loc-λio placet, quod animi affectiones sint

omnino simplices. Ergo &c. Idem argumentum per partes cons

matur.

Itaquὶ probatur prima pars. Cogitationes non in quiete consistunt. Quod fatentur Athei Materialistae, & perspicuum est. Tum quia correspondentia eidem loco permanens ab ideis , iudiciis , am xibus omnino discrepat. Tum quia mul-- cogitationes sum animi actiones P

SEARCH

MENU NAVIGATION