Orationes quas Franciscus Sanbenedictus ab rhetore suo in nobiles adolescentes ad pronunciandum dispersas collegit

발행: 1625년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

201쪽

claris o miro copiarum Praefecto de Prouincia decedent, . a M.

Ι totai Bergomensium Ciuitas, immo uniueris,quae eius ditionis late Vndiq. patentes agros aut colit, aut imcolit natio,iam multis

tibi nominibus hoc proximo triennio factis in sempiternum tempus deuincta, commouere se iunditus potuisset, Scoram non priuata indiserti, aut orat

202쪽

2ostroris, aut interpretis voce; sed publico;

jc communi luctu profiteri, quam inui ta, & moerens de prouincia decedentem te videat, quem incredibili laetitia venientein suscepit; magnum prosecto hodierna die tuorum in nos beneficiorum fiuctum perciperes: cum non modo talpse, cui iampridem incredibilis erga nos humanitatis, S plurimorum meritorum conscientia usuram amoris bonis Principibus iucundissimam pollic hatur r sed totum imperium Venetum, at q. Italia uniuersa facile posset intellugere, eum esse nostrum omnium in diascessu tuo sensum, qui solet esse in excessu carorum. Nec esset, cur hoc loco, ac tempore, aut studium illud Scice sum erga te maximum, tuOq. nomini gloriosissimum in nobis desiderares, cate de prouincia in patriam reuertentem non modo faustis precationibus, ac VO- eis; sed etiam nauigijs multis proseque-N rentura

203쪽

rentur; prorsus quasi patrias sedes deserturi, ibiq. domos, coniuges, liberos,

suaq. Omnia, ubi Vnum te cernerent,habituri: aut illam tibi tot vexillorum gloriam inuideres, quae ijdem Scicenses sustulerunt ad tui nominis memoria sempiternam. Nam nec tuam,PrincepS,s pientiam sugit, nullum esse clarius amoris argumentum, quam dolorem: nec humanissimi mores tui maiorem possunt ex ulla re alia, quam ex amore volupta tem referre, Ex his tamen, qui: te circumstant, facile de ceteris facere comiecturam potes: ne enim aut mentium operta rimari, aut singulorum expectare loces necesse est. Extat in multu cuius'.

doloris, non vestigium; sed species, ac sorma;& in demissis frontibus impresis,

inustaeq. ab tuo discessu moeroris notae perleguntur: ut mihi iam necesse non sit, quantum apud nos tui desiderium relinquas, aut quantam de tuo discessu tristitiam

204쪽

2I Irristitiam, hoc qualicum q. publicae or: tionis munere contestari. Utrumq. profecto adeo magnum est ; ut nis tuam illam.nobis per triennium praestitam humanitatem obsidem dares suscepti rerum nostrarum patrocinij, nunquam in- posterum repudiandi , nulla unquam moerori nostro allatura sit finem aetas. Sed ego tamen actum agam, & ineptus merito videar interpres, si, quod fronte Omnes praeserimus, Vnus planum facere oratione contendam. Quare hac omissa ad alteram , eam q. praecipuam, me confero mei muneris partem, ad quam ut non modo publicae, sed etiam priuatae me causae vocant: ita S commune omnium studium, di mei ipsius propriam quamdam afferrem alacritatem, si aut ingenium mihi ad excogitandum, aut ad dicendum facultatem, aut demum ea, quae mediocribus quoque ingenijs subsidio esse solent, usum scilicet, atq.

205쪽

exercitationem suppetere intelligerem. Nunc quoniam haec mihi omnia deesse sentio, id muneris, quod salua religione officij recusare non poteram , suscepi

non mediocriter inuitus. Agendae nimiis rum gratis sunt tibi, viro non modo clarissimo ; sed etiam de nostro genere, de

hac prouincia uniuersa uri. adeo bene merito, ut nullius tanta possit existere ubertas ingenij, nullius tanta in dicendo copia, tamq. incredibile, ac diuinum genus orationis, ut eo possit tua in nos uniuersa promerita non dicam complenti orando; sed percensere numerando, Ni propterea id munus non mihi modo; sed disertissimo cuilibet oratori repudiandum fuisse videatur. Non commitis tam tamen, Vt qui priuatim ad agendas meo nomine gratias descensurus eram, ne eundem me & beneficijs cumulatum, R ingratum relinqueres; id oneriS,N, Vt

Vere dicam, honoris publice delatum

. ς . . adire

206쪽

adire non audeam, maioremq. habeam rationem meae facultatis , quam dignutatis tuae. Fateor tua in nos beneficia , S magnitudine esse singularia,& multu tudine prope infinita, Vt nec mea, nec alterius Oratione compensari possint esed ea aut hoc tempore sileri, aut ullo

Vnquam tempore intercidere quis no strum, aut alioru aequo animo patiatur δAlienum videtur a tuorum praestantia beneficiorum, verba tibi a nobis, ac pein ne ludicrum orationis munus rependi: frigidum q. nimis videtur esse verbum

illud Agimus gratias, ubi beneficiorum

magnitudo easdem postulat referri. Sed nec tua fortuna desiderat remunerandi Vicem, nec nostra suggerit restituendi facultatem. Haec parium facultas est, inter se esse munificos. Tua beneficia ut maiestate praecellunt, ita mutuum non reposcunt. Ac, si ego bene te noui, iam longe abes a turpi illa. beneficio

207쪽

I rum Mnetatione, qua illorum fructum :aliquem expectes; Vt ne actionem qui dem gratiarum expectaturus suisse videaris, nisi illam admittens,hoc quoque nouum adij ceres, ut ne in nobis id crimen esset,Vi essemus, aut videremur inriguati a Itaq. hanc eo tibi gratiorem fore conijcio,,2quo breuior fuerit, minuri magnifica, di exaggeratae qua in re morem tibi gerere non recusabo. Nam , ut ad liberandam obligatam beneficio fidem nun facultatibus, sed animo opus est; quod reddere censeaturbeneficium, qui libenter debet: ita in agendis gra-eijs plus interest quid sentias, qua quid

loquaris. Estenim animi haec virtus, non Imguae: quemadmoduni S vitium; ut latis ille sit gratus,qui quod.accepit, intelligit, ac magni facit: esuri aestima tionem animo, non linguae permittit Ergo communi nomine quantas, S quales animo concipere, vel opto, vel pota sum

208쪽

2Iysum, gratias agor Verum ita, Vt Deo a- ingere solemus, sentiendo copiosius, qua loquendo . Quid enim multa a me dici necesse est Θ An ut ne beneficia tua Obscura sint, & ignota Cui vero esse posisunt Θ Num tibi, qui dedisti; an nobis, qui accepimus Θ Multis sane nescienti,

bus excidunt beneficia,quae naturε quadam improbitate sponte non darent talij, in exuperans vitium concedente virtute, eadem inconsulte potius proij-ciunt,quam studiose largiuntur. Te Vero , qui rectam in omnibus rationem se,. queris, normamq. virtutis, tua beneficia latere non possunt: nec a reddente

monendus es, ut dedisse te scias; sed ut illum intelligas accepisse . . Nos Verois qui postumus ignorare quid tibi refera-mu S acceptum, qui quid abs te non acceperimu S multo aegrius dicturi sumus 'Sed ea apud te dici a nobis fortasse opus

est , ut tibi reseramuS accepta i nec no- .

209쪽

x Issrae modo haereant; sed eorum quoq.

qui audiunt memoriae consigentur. Fo casse etiam commendari,ne non magnas

gisse gratias videamur , nisi maximasiisse beneficia demonstremus. Quasi vero docendi sint, qui me circumstant,

quid acceperint: aut tuorum magnitudinem beneficiorum silendo melius, qua dicendo non fateamur. Si quis est tamen , qui hanc silentij praedicationem, eloquentiamq. non capiat; breuiter sautem a me dici patiatur; & in compendium, ut ita dicam, mitti; quae si paulo fusius, diligentius . tractanda sint, diur- viam impleant dictionem. Ego enim rem sic statui existimo totam posse. Ea n his omnia abs te data fuisse , quae taciti huius belli tempestas hactenus no ad mit . Nemo est, qui nesciat nisi quem tua incredibilis prouidentia , cleme tiaq. istiusmodi malorum non modo ex-' pertem facit,verum etiam ignarum sed

tamen

210쪽

tamen nemo est hostrum , qui non ex aliarum saltem circa se gentium quere. lis ipxplligat,quae,& quanta accidant ex bellis incommoda, non ijs tantum, quo- ruin agris debellatur; sed ceteris quo bad quos in hyberna legiones deducuntur , vel de itinere tantum diuertunt. Nemo ςst, inquam,qui nesciat, quanta sit non modo hostium, si vicerint , crudelitas, quantus furor, quantas in urbi bus, atq. oppidis strages, in agris populationes, ubiq. direptioncs exerceant: sed nostrorum quoq. militum quanta in nobis ipsis compilandis auaritia, quan, ta in furando audacia,quanta hostilitas in pradando. Per agros excu rrunt, penetrant domos, non oculoS, non manusa hostris rebus abstinendas putant. Parcerent saltem vitae, parcerent honori, ac dignitati . Compilantur indigenae; durum est rebus diuturno tempore coita

quisuis una die spoliari. nos, liberiq.

nostri

SEARCH

MENU NAVIGATION