Orationes quas Franciscus Sanbenedictus ab rhetore suo in nobiles adolescentes ad pronunciandum dispersas collegit

발행: 1625년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

171쪽

I73 . . . . 'recte illo in transitu percipit sed ut pro

nunciatione ij, quibus cogitatio velo icior est,quam ut eam lingus motus con

sequi possit, quaedam Verba non integre sonant, sed aliqua parte mutilasquaedam proximis miscent, S ex alijs faciut alia; sic ipsa etiam rerum inquisitio, & comis mentatio si concitatior sit, quam ut sim gula , quae in t rebus, sigillatim reco. gnosci queant, usque adeo confuse , dc

turbide concipimus omnia, Vt nec mori

dice similia satis ab inuicem separemuS, nec a veteribu noua, sed aliud alterius imagine illudat menti ; unde non raro error , frequentissime dubitatio existit festinantibus nimium, & plusquam possunt audentibus. Neq.vero alia de causa vel pueri,uel corpore valde parui, vel sanguine calidiores paulo abstrusioriabus intimae sapientiae studijs minus esse solent idonei, quam adulti, Vel medio .cres,vel temperati, quam illa satis inter

172쪽

nimirum quia spiritus, quo ad intelligendum utitur animus, celerius in illis agitatur, & fluit, refluitq. perpertuo, in pueris quidem, eo quod humor exuperat,& copiosius aluntur, in paruis aute, ob breuiorem ipsius spiritus a corde ad

cerebrum traiectionem, in ceteris denique, quia calore nimio esseruescit; eoq. fit, ut cum spiritu rerum quoq. imagines cito praeterfluant, muteturq. non modo cogitatione, sed etia cupiditate animus, priusquam certa opinione firmetur, nec

ulli unquam operi satis insistat. Lente itaq. sestinet discendo animus , & tai quam bos lassus, fortius figat pedem,Vt ne cum ipse sua abeant vestigia, veluti

seruorum cum latratu canum audito secunda aura fugam capessimi; sed ita m nisesta post se relinquat, ut possit olim relegere. Nullus,quod sciam, unquam negauit, huma aum ingenium amplissi-L a mum

173쪽

notioneS continendas capacitatis r sed tamen asseruere complureS , angustum

illi esse osculum, collumque sinuosum, quod si largiore haustu velis ingurgitare , nihil efficias, si paulatim infundas,

nihil omnino non eapiat. Terrae etiam scciores,quibus nihil imbre gratius potest accidere , quo nimirum veluti marito grauidatae multiplici prole maculam sterilitatis abstergunt; eum tamen si vehementius ingruat, non Ut maritum admittunt , sed ut defloratorem statim de- Onerant. Nullus itaq. Vsque adeo ingenij celeritate confidat ut non eiusdem aliquando firmitatem, constantiamque . desperet. Ideoq. festinet quidem sed lente ; eat semper, sed ita,ut nihil praete- . Ieat,currat, non pricipitet; memineritq. semper omnem humani motum ingenij , consiliumq. delphino iuxta, ac remorae

similem esse oportere ; sed illi quidem

174쪽

I 8 Ianchorae, huic vero sagittar aduolutis;

magnamq. esse laudem celeritatis, modo sit felix, mors, nisi sit otiosa, non mediocrem utilitatem: magnos extitisse Aleia Xandrum, Pompeium, ac reliquos; quod belli famam victoriae celeritate praeuerterent ; maximum vero Fabium, quod Romanum imperium cunctando restituerit; nec sine causa dictum, Alexandrum ideo magni nomen fuisse consecutum, quia cum maximis, S cunctatoribus non pugnauit. Hanc ipsam, qua de agimus, humanae meritis conditionem, Vt non nisi cuncta-do doctrinae praestantiam consequatur 'longe clarius, S tamquam in speculo lucebit intueri,si non ipsa per se spectetur;

sed ex aduerso doctrinarum, quarum est capax. Etenim si cum ijs conferatur, plane constat, non quamlibet doctrina cuilibet aetati congruere; sed aliam alij.

Quare, discentibus non ita esse sestinan-- L 3 duin

175쪽

I82 dum, ut singularum artas non expectetur. Quid quaeso . A. tam tacundum, atq. Vber, quam terra,quae semel in ipso nascentis orbis exordio, vel uno sui conditoris verbo sata nullum unquam pariendi finem, vel secit, vel est factura , quamdiit orbis iste Dei verbo constiterit ξ pariendi, inquam, non unum aliis quod rerum genus ; sed omnia p vere Communis parens , nec foecunda solum; sed etiam felix, quae suis talibus semper

superstes nullam unquam timet orbitatem : cum ipsos immutabili lege alterna redimat morte, eodemq. Vtatur Sc Cain dentis tumulo, & utero renascentiSmec raro ternaeam Hydram representet, Cui

uno demesso, densa capitum repullulet stiva. Terra itaq. quamuis feracissima rerum Omnium parens , an quemlibet fructum, qualibet anni aetate fundit ex se se etiam solertissimi satoris laboribus non culta modo ; sed etiam fatigata

176쪽

quis unquam hieme cum arua lgelu in

horrescunt, arbusta pruinis rigent, montes nivibus exaggerantur, liquores non nisi ignibus redeunt, amnes glacie negantur, caesum vel tetra caligine soli est invium, vel non nisi aquilonibus peruium, vel terram vidit herbescere , vel frondescere arbores, vernare flores 'quis vere, vel de arboribus poma. vel de palmitibus racemos pendere habet terra suas aetates , & quidem breues, quippe quas annus Acit nec eo est immortalis , quod non senescit; sed quia renouatur, eo Phoenice selicior, quod citra interitum. Harum ita l. aetatum videte A. quam religiose modum quasi iura retineat , nec omnes uni , sed suos cuiq. foetus impendat. Etenim vere quae anni puerilis est aetas non nisi gemmas, folia, & flores parit, & omnino fructuum, vel ornamenta , vel praesidia, vel rudimenta,quae spe excitent, alantq.

177쪽

in meliorem aetatem ; ubi vero 'AEstas tamquam iuuentutis ardor accessit, videas meliores laetus Vbi q. se prodere, &in dies grandescere, quosdam etiam non solidissimos ad maturitatem, & messem

peruenire, quam reliquiS affert autumianus robustae, perfectSq. aetatis exemplar.

Si secus faciat, hoc est si uteri impatiens, hieme nondum elapsa, suos incipiat sceiatus ad lucem perducere, si gemmi S tu

gescere, si floribus, folijsq. conuestiri, non illa foetum edit, sed eijcit abortum ventis, ac frigoribus ludibrio futurum.

Habet, mihi credite A., humanum etiam ingenium aetates suaS: & Vt cum corpore venit ad lucem, ita cum eodem primo

quidem quasi infans vagit in cunis, indisper reliquas aetates pergit ad senectu tem,quarum aliam studia alia deposcui. Etenim quamdiu tanta praeditu est mollitudine, V rerum imagines per sensum occurrentes facile recipiat, & alieno an bitrio

178쪽

18 hitrio fingatur,sormeturq. ; per se ipsum. autem vel nihil , vel certe parum possitessicere, ideoq. solis pene memoriae viribus utatur quae illius est pueritia, &primus verni temporis nitor) nihil omnino prster verba, sermonis . ornamen ta satis utiliter didicerit, folia nimirum, di flores rerum, vel doctrinarum. At ubi robur,& Vires secerit, coeperitq. tamqua' aestiuo iuuentutis calore effervescere , tum demum grauioribus Dialectics, naturalis . philosophiae disciplinis operam non inutiliter dabit. Philosophiae de-mu moralis non priuS idoneu S erit auditor , quam ad virilis autumni maturitatem ingenium , animus'. deuenerit; seq. ex effervescentium affectionum, &cupiditatum aestu, quo recti, honestiq. iudicium corrumpi solet, in modestiaequendam portum subduxerit. Id quod non Aristoteles modo diserte docuit sed etiam Plato non obscure insinuauit

179쪽

breui illa epigraphe, qua Geometriς ex. pertes , vel primo Academis arcebat im' gressu. Id enim, ut acute est interpre. tatus Marsilius, non solum de lineis; sed multo etiam magis de affectuum debita mensura voluit intellectum . Quod si morum doctrina non nisi in animum paulo maturiorem cadit, quid erit de ciuili scientia , atque adeo de iuris , leguml prudentia dicendum Θ Etenim, ciuilis scientia, quam politicam vocantinorum doctrinam uniuersam complectitur, cum ciuilis homo sit, qui non m

do ipse bonis moribus praeditus est; sed

etiam ut tales reliqui sint ciues curat; eoque prudentior esse debet, quo non

quid unum aliquem; sed quid quemq.

deceat, & de iusto, & aequo; de bono, dehonesto uniuerse decernit. Habet ita lanimus etiam, habet ingenium, habent literarum studia aetates suas, non humano arbitrio; sed ab ipsa natura constitu.

180쪽

tas lege v . adeo certa, quam nec eadem ipsa impune violet. Etenim si eas ingenium naturae beneficio velocius anteuertat, nemo non illo Mediolanensis

poetae emblemate malὶ illi ominetur, Cur properas soli1s praemittis Amygdale fortaὸ Odi pupillos praecocis ingens. Vulgo enim pene apud Omnes creditum est , quod antiquissimi scriptori res Actius, & Gellius testatum reliquerunt , & exempla confirmant, ut poma, sic etiam ingenia praematura, breui putrescere, siue quia in stuporem, vel insaniam incidunt, siue quia morte praematura tolluntur. Fidem inter ceteros s cit Hermogenes, cui cum vix dum pubescenti tantum ingenij, memoriaeq. natura tribuisset , ut admirationi esset pinnibus,& annos natus Octodecim artem

rhetoricam conscripserit , quam nemo

SEARCH

MENU NAVIGATION