Casparis Ziegleri Sidēroxylon ecclesiasticum : sive, episcopus miles in veteri Ecclesia invisus : akroama potissimum ex jure canonico : accedit eiusdem dissertatio De tonsura clericorum

발행: 1718년

분량: 143페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

DETONsu RA CLERICORUM. proxima nocte succrevit, dum de singulis capulis in eo- um itur , dum aut disjecta coma resiluitur, aut deficiens sim atque AEne in frontem com Lytur ' uomodo irasuntur, A tonsor paulo negligentior fuis tanquam vivum Ionderes. uomodo excandesunt , si quid ex juba sua decisum es ' fl quid extra ordinem jacuis, nisi omniassa in annusos rivs reciderunctauis es istorum, qui non malis Remp. suam rurbari , quam comam' Dinon se icitior sit de capitis sui decore , quam de sa-6 est qui non comptior esse malit, quam honestor 8 Hos iu oc oris voeas, inter pectinem speculumque occupatos caeci II. Et ne putes, inter gentiles tantum, dum Senecam audis, vitium id invaluisse, etiam apud Christianos, non primos illos quidem, & Senecae coaevos, qui toti ab omnibus delitiis alieni fuerunt, sed sequioris aetatis progeniem idem illud obtinuisse, fidem faciunt tot canones in eam rem scripti. Synodus Quinistria in Trullo habita exeunte seculo septimo sub num. 'L hunc edidit canonem : mi Chrsum per baptisenum induerunt, ejus in carne vitae agenda rationem imitari professisunt. Eos ergo, qui capillas ad videntium detrimentum scite excogitatis nexibus adoris nam es componunt , es infirmis animis escam ea ratione obiciunt , conuenient undisio parerne curamus, ipsos instituentes eae semperanter vivere docentes , ut re icta fraude s uanis re , qua ex sordybus mundanis oritur, ad inseritus expertem beatamque vitam mentem assidue traducans. e . III. Non erit extra scopum, si adscribamus ea, quae ad istum canonem commentatur Iohannes Zonaras seculo duodecimo, prolixa ea quidem aliquantum, nostris tamen moribus valde congruentia, quae sic habent: MLI aliud, in uidesur, in ornatu cominum eo sempore peccantur. Nili eorum Aic quae nostris temporibus in capisio tingendo , singendoque homines ecisorant, qui quidem omne drum eo conferunt,

112쪽

us comam alam, ae cincinnorum fimbrias, 1 inarum risu,

eri possit, ad Zonam usque demittant. In quo non solumissi nimium de non undendo ea is sessi cui sum , sed eιiam,

praeterquam quod ferramenti omne genur a capite amovent, omnia praur a coma nutrienis aut augendae medica enta sud Me nimis atque accurate conquirum. Fingunt sibi exinde crines

c misero, quo crispi flant, intorquenus; tingum quoque in vescant, es auri speciem refran . Abi aqua ma factos in

sese explicant, eiusque radiis torrere pri untur, ut ater inde capisiorum color immutetur. Sunt etiam, qui mentistam caesi rum, nasivo ac ingenuo crine ab se induunt. isque haec quiadem hoc sempore in eomponendo, ornandoque capisio a piarimis usurpantur. Contra vero omnia, quod ad barbam attinet,

fieri con evere. auibus etenim jumenisis iis susculus prismum innascitur, Hum subito ne in lanuginem excrescis, sed ipsorum in faciae Ovitas oberret , rque mulierum instar senseri ac mollis, abradi jubent. m. Sequuntur plura, quibus seculi nostri mores graviter perstringuntur. Quod vero de mentita caesarie ait, facile exinde patescit, eapillitium istud adstititium, quod hodie tam frequens in usu est, jam illo tempore oognitum fuisse, imo vero multo antis quior Lucianus in Asexandri ejus facit mentionem. IV. Haec tam anxia & inepte sollieita rapillorum cura ideo reprehensa suit a sanctis Patribus, quod ea minus deceat hominem Christianum omnis vanitatis & deis Iitiarum mundanarum contemptorem, imo vero, quod ipsa natura doceat, dedecori esse Viro, si comam nutriat, uti argumentatur Paulus L Cor. XI. M. Vive detestabilem magis capillorum istum cultum facerent, soliti fuerunt quandoque promissam & prolixam comam signum aut symbolum dicere exuberantium criminum. Sic enim

Isidorus apud Rhabanum Maurum in epist. ad Heribatium:

113쪽

ior DE. TONSURA CLERICost UM. Hi qui paenitentiam gerunt, capisios barbam nurriant, ut dein

monstrens abundantiam crimisum, quibus capus peccatoris gravatur. Capisti enim pro vitiis accipiuntur, sicut irimum este Et crinibus peccatorum suorum unusquisque constrangitur.

V. Cumque hoc Pauli monitum generale sit, ad omnes omnino virilis sexus homines directum, facile hinc.

colligi potest, ab illis, qui Ecclesiae ministerio addicti sunt, . prae caeteris id observari debere, adeo quidem, ut si penes

Laicos contraria invaluerit consuetudo, Clericos tamen veteri exemplo atque instituto inlistere qua in maxime oporteat. Nec enim decet eos, qvi circa sacra versantur, quosvis Laicorum mores imitari, & vitam eorum atque

consuetudines exprimere. Id quod nostris quibusdam pa-soribus an stratiotis, incustandum erat, sunt verba Andreae Κunadi Theologi olim in hac Academia bene meriti δώρ. a. de Relig. Constantini pag. 7 a. qui se satis ad osscium Ecclesiasticum instructos esse existimant, si bene comati verus Medusaeo capite Rusticis cerribiles appareant. Plane si paulatim haec consuetudo serpere ac prodire coeperit, & progressu temporis ita firmata fuerit, ut hominem exuisse videatur, qui contra populi studium stare, & impugpare quasi patriam moribus suis velit, non erit vitio vertendum Clericis, si &ipsi recipiant, quod declinari & evitari amplius non potest, dum tamen moderate, neque extra verecundiae fines

seculo utantur.

vi. Nee vero substitit intra suos terminos CIericorum, quam sibi specialem esse voluerunt, religio, sed uti omnium ubique rerum principia parva sunt, suis progressibus & usu augentur: ita illi, postquam pari cum reliquis viris honestis capillamento usi fuissent aliquandiu, ut ne

omnino comam se alere aut nutrire dicerentur, sin larem plane, nec Laicis communem, inuenerunt, L propriam

114쪽

priam sibi fecerunt tondendi rationem. Nec ista. tamen eodem modo semper se habuit, sed, uti infra plenius dicendum erit, varie ac saepe immutata ejus fuit forma. Nec fuit etiam ejus ab initio asserta tanta necessitas, ut clerica- Iem ordinem sustinere nequeat, nisi tonsus. In his enim 'irebus, quae ex mero hominum arbitrio pendent, admodum prudenter se gessit Ecclesia prima, ne laqueum conscientiis injiceret, & externis ceremoniis cultum divinum obfuscaret. Nos, quid de hac Clericorum tonsura statui communiter soleat, quidve de ea sentiendam sit, summotenus ore delibabimus, & brevi hac commentatiunculat evolvemus.

VII. Apollinaris Sidonius BL 4. epist. 24. describit

Naximum palatinum sacerdotio nuper initiatum, & mo-xibus & habitu a se, ut erat olim, longe differentem. Inter alia refert, coma brevi & barba prolixa eum sibi occum risse. Cum surgeremns, inquit, clam percontor adstantes quod genus vita de tribus arripuisset ordinibus e monachum ageres, an clericum, paenitentemve ' dixerunt, nuper impacto δε cerdotio fungi, quo recusentem factiose ligasses civicus amor. Non dubitasset Sidonius de statu Maximi, nisi eadem omnibus tum temporis & monachis, & clericis, & poeni-' tentibus fuisset comae & barbae forma, quam tamen in Gal- - . Iiis saltem ita obtinuisse probabile est. Alibi enim ad eu-tem usque adtonsos fuisse, qui monasticam vitam profite- hantur, Iuliani Imperatoris affecta docet religio apud Socratem lib.3. cap. L Vid Anton. Dadin. Alleserra ascet. lib. cap. al. De poenitentibus certum est, & ipsos tonsos fuisse aliquando, uti patet ex Synodi Agathensis can. IS. & Synodi Toletanae III. can. a.

VIII. Monachalem autem tonsuram privilegium id non conserre, ut vel Lectoris saltem in Ecclesia munus, susti-

115쪽

sustinere queat, qui ita tonsus est, nisi aliud quid accesse- - ,rit, notat Theodorus Balsamon ad can. 33. Synodi Quini- .

sextae Trullanae. Lectoris enim munus inter ordines resem

re placuit sequioris Ecclesiae Doctoribus, qui non nisi a Cle- - δticis expediri possent. Cumque adeo monachi extra elerum essent olim, & Laicorum fere jure censerentur, inde. corum visum fuit , tale aliquod clericale munus eis committere praesertim cum: tota eorum i Vita perpetua esset . poenitentiae professio, poenitentes autem & lugentes, quasi eriminum rei ordinari non possent. Franc. de Roye -- si M. Dr. Can. lib. r. ni. ao. Qua ratione prohibitum fuit

in Concilio, quod Constantinopoli in templo Sapientiae

convenit, can. a. ut si quis vi pus, Iasiquis abus expontificiali dignitate voluerit ad visam monasticam descendere,s paenitentia locum implere, ne ampsius Antistitis partes obis, rei. Sed de hac monachorum tonsura, quae tantis enc miis ornari solet a nonnullis, ut magni & angeliei habitus amictus dicatur, notante Balsamone ibid. nulla nunc eum est, uti nec de tonsura poenitentium. Potius est, ut Cleria

calis tonsurae intueamur rationes.

IX. Qua aetate tonsura ista eoeperit, dicere vix li- ectit. Aniceti enim Pontificis Romani epistolam , quam in partes vocat Gratianus e. prohibite dist. U. νο9hαι vitis Iaborare, ostendit David Blondellus in Pseudo Isidis pag. zor. Qui ex conciliis antiquioribus produci solent canones, Carthaginiensis IV, e. - . Agathensis e. zo. nihil aliud docent, quam Clericos comam nutrire non debere, plane ad mentem Pauli Apostoli, qui in genere Viris hanc rein .gulam praescripsit. Turpe enim esset, & indecore faeeorent verbi divini ministri, si omitterent id, quod omnes viri modesti facere tenentur. Et hinc quidem Apostolos coma brevi usos fuisse colligere licet, singulari autem &

116쪽

Clericis propria tonsura ministerium suum insignivisse, &in tali tonsura mysterium aliquod statuisse nullibi legimus. Quin imo ex Benedicti Paullini Petrocorii de vis. S. Maritini lib. a. vers. 46. optime colligit Caspar Barthius in con mens. non fuisse ea aetate vixit autem Paullinus seculo U. moris, quod postea famini est, ut sacerdotalibus honoribus invehendi comam ' deponerent. Verba Paullini haec sunt: tauosdam etiam perhibent , nefas es quod credere, docta Mente sacerdotes si sem traxisse furorem, Ridentes gaudenda sibi, quod nulla verendam Gratia compsi et faciem, quod crine reciso Proferret totum Domini frons libera signum. Veteribus enim Christianis curae fuisse, ut formosi, & quibus oris esset quaedam dignitas , inaugurarentur potius sacerdotio, quam deformes, notat Franciscus Iuretus ibid. X. Videtur tamen non multo post, in Hispania prae- aertim, invaluisse, ut tonsura ista pro ceremonia haberetur ordinationis. Huc enim , ni fallor, pertinet capitulum I. Concilii Toletani II. celebrati anno DXXXI. De his quos

motantaου parentum a primis infantia annis cierieatus officio man. t aris, statuimus observandum, ut mox cum detonsi, vel mi-nisterio electorum h. e. clericorum. Sic enim hoc vocabuislum explicandum est ex c. duo ham ta. q. r. contraditi fue-- rini , in domo Messae sub Episcopao praesentia a praeposito sili,

debeant erudiri se. Et quo remotior deinde ab Apostolorum aetate fuit Ecclesia , eo magis in superstitionem, & eL fictam religionis speciem prolapsa est. Vix enim integrum seculum exactum fuit, cum in Concilio Toletano IV. sub num 40. tale prodiit decretum: Omnes corici vel Leectoaret , sicut LevitaeVsacerdotes detonso superiuου capite trio. --. P ferius

117쪽

xo DE TONSURA CLERICon uti. ferius solam circusi coronam rebnquant. Non sicut hucusque in Galliciae partibus facere octores videntur, qui prolixis, MLaiei, comis in solo capitis apice modisum circulum tondens. R iuι enim isti in paniis hucusque haereticorum fuit. Uodevortet, ut pro amputando ab Ecclesiis scandalo hoc signum dedecoris auferatur, qui secus fecerit, Dei catho cae reus erit. h. e. habebitur pro tali, qui fidei Christianae articulum corruperit aut impugnaVerit. XI. Quod ex Ammiani Marcellini Scriptoris Ethnici Bbro aa. adducunt de Diodoro quodam, quod, dum aedificandae praeesset Ecclesiae, cirros puerorum licentius detonderit , indeque antiquitatem tonsurae clericalis probari posse contendunt, parum facit ad rem, neque tale quid intelligi ibidem debere , aut posse , agnoscit Hadrianus Valesius ibid. cum Diodorus , de quo illic sermo est, Comes dicatur non Episeopus. Accedit, quod ad decorum cultum id pertinere existimaverit Diodorus, & hinc geri tilem fuisse constet. Vid. Rivet. in Cathol orthodox. qu. assi Nagis huc spectat testimonium Hieronymi, si modo ejus est, eum non sit ad manus iste ejus libellus, adductum a Gratiano d. e. duo sunt Ia. qu. r. id enim ostendit, seculo jam quarto coronam clericorum fuisse in usu , sed bene est, quod eam haberi dicit ab institutione Romanae Ecclesiae- Nec ergo ab Apostolis ea suam ducet originem, uti plerique hodie volunt, nisi Apostolicam traditionem, quam jactitant 3 ita interpretentur, ut non praecise ab ApostoIis eam provenisse statuant, sed quod Apostolis tribuatur laepe, cujus ignoratur Origo. Andr. Rivet. in Cathoc oris tr. a. q. Io. g. I. Joh. Dallaeus de jejun. lib. R. c. a. p. 3n. Conferri autem cum adductis Hieronymi verbis debet alia ejusdem Hieronymi sententia ad Mech. XLIV, ao. dum ait: Camillum novacuia non es sariendum , nec ita ad pressi

118쪽

ramum capisti demittendi , m M e uis. Quae, ut i-ptas Ezechielis, verba hoc volunt, modum ac decorum esse observandum, nec tonsuram in rasuram esse vertea.

XII. Quemadmodum autem omne fere jus Ecelesiasticum mos aut consuetudo induxit primum, & constitutio deinceps confirmavit : ita mihi dubium non est, moribus primum, & sensim quidem, invaluisse specialem aliquam Clericorum tonsuram , eamque deinceps conciliorum decretis roboratam fuisse. Quia enim prae caeteris illos modestiae studiosos esse oportebat, certe, ut praese ferrent insignem pietatis speciem, ipsa officii ratio exigebat, creditum fuit, nec frustra quidem, etiam in habitu & externa corporis forma praecipuum quid haberi &obtineri debere, ut vel hac ratione disciplinae Ecclesiasticae custodes, & reverendos verbi divini praecones venditate se possent. Et hinc vero variae ejus ritus interpretationes ex-cVitari coeperunt, ut non sine ratione introductum eum quis exi stimet. Nempe, uti servi olim , simulac manumissi essent, radebantur & comam deponebant in signum libertatis, ut nullae sordidi aut servilis status reliquiae superessent in eo : ita Clerici per tonsuram denotare voluerunt, servire quidem se DEO, sed hoc servire regnare esse, & hine liberatos se esse ex servitute mundi, nec curis & sollicitudinibus vitae praesentis se amplius teneri. Uti porro fastus &superbiae indicium esse solet promissa caesaries, ita declarare volunt illi, se ab omni superbia alienos esse suoque& exemplo &do strina humilitatem profiteri. XIII. Nec vero improbari possent symbolica illa argumenta , qualia plura collegit Sixtus Senensis Liaioth. . lib. s. annos. a . Renatus a Valle in Hipparcho num v. fles PI . - . nisi

119쪽

nisi maxima cultus divini pars, & tantum non praecipitaum Christianae religionis fundamentum, saltem quod ministerium Ecclesiasticum attinet, in tali tonsura poneretur. Admitti enim omnino nequit, quod Canonistae & Doctores Iin latina Ecclesia plerique omnes suam illam tonsuram &coronam clericalem sub necessitate quadam peremptoria& quidem religionis causa obtrusam cupiunt, aesi nemini etiam legitime vocato sacra facere liceat, nisi in circu- , tum detonso, & singulari hoc charactere notato. Quibus merito opponi potest illud, quo Optatus Mileuitanus tib. a.

aDersus Parmenianum alloquitur Donatistas: Docete, inquit, ubi vobis mandatum es radere capita racerdotum , cum e con trario sint tot exempti proposita, seri non debere. At enim solenne hoc est Ecclesiae Latinae, ut certos praescribat ritus , ineptos quandoque & pene pueriles, sub opinione vel cultus, vel necessitatis intrinsecat aesi essent media promerendi gratiam, aliosque effectus spirituales producendi. XIV. Qui ad Apostolos provocant, quo se Vertant

nesciunt. Nec enim probabunt unquam, vel attonsos os omnes sub certo charactere fuisse, vel uniformem omnibus . . placuisse comam. Ceolfredus Abbas ab Naitans Rege Pi- . ictorum, qui septentrionales Brittanniae plagas inhabitant, rogatus, ut verum tonsurae Clericis instigniendis modum praescribere vellet, hunc in modum respondit: Scimus, quia neque Apostoli omnes uno eodemque sunt modo adtonsi, ineque nunc Ecclesia Cauoύω secvi una fide, spe-charitate in DEUM consentit, ita etiam una atque indissimili totum per orbem toninsurae sibi forma congruit. apud Bedam ob. s. his. Eccles cap. aa. ubi omnibus aliis anteponendam censuit illam, quam

in capite suo gestavisse Petrum credidit , eam que ad forin

120쪽

mam coronae, quam in passione sua spineam portavit in

eapite Servator noster figuratam ait. Inter omnes samen, inquit, quas vel in Ecclesia, veI in universo hominum genere reperimus tonservis, nustam magis sequendam nobis amplectin- ,

damque jure dixerim ea , quam in capite suo gestabat illi, cui

se confitenti Dominus ait: Tu es Petrus saec. - - Neque vero ob id tantum in coronam ad tondemur, quia Petrus ita adtonsus

est, sed quia Petrus in memoriam Dominicae Passonis ita adumsus est, idcirco is nos, qui per eandem palsionem famari de deramus ipsius passionis signum cum illa in venire summa videlicet corporis nostri parte gesamus se. XV. Occasionem Petro natam fuisse dicunt exinde: . praedicasse eum aliquando Antiochiae Christum crucifixum magno cum ardore, nonnullos autem in Christiani nominis ignominiam caput illi abrasisse, sed illum ob Christi amorem illusionem in gloriam, & infamiam in honorem convertendo praecepisse omnibus Ecclesiae ministris tonsuram gestare. Quam fabulam post alios resert Nico Iaus RodrigueZ Fermosinus ad si a. s 3. X. de o c. Archist diaci q. a. n. 1s Eam Germano Episcopo Constantinopolitano acceptam refert Cardinalis Baronius ad ann. Chri- si sin num. ras. & quidem sub hoc schemate quod CD sus Magiser post eam Agusionem Petro benedixeris, eae infamiam in honorem, Missionem in Horiam conveneris, s posuerit super caput ejus coronam non ex lapidibus preriosis,

sed lupide N pNra fidei ejus D scenirer super aurum stopazium s lapides pretiosos. Fatetur autem Baronius, ignorari, unde id acceperit Germanus, credendum tamen esse, ex majorum traditione id edoctum fuisse. At enim recentior & seculi octavi scriptor est Germanus ille, &praeterea Graecus, h. e. fabularum arehitectus. Nec sistis ipsa cohaeret relatio. Quomodo enim benedici ei pο- P 3 tuit

SEARCH

MENU NAVIGATION