Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

APAM ENs I. Et τelate caput, cinctasque resisite vestes , seque 'A tergum magna jactate parentis.

Quod tamen in Deucalione minime observatum, ac contrarium etiam in Pyrrha , quantum ad vestem discinctam attinet, ultro ineor. Sed meminerint ii , quibus liqc miniis arriserint, me Davum hic, non Oedipum agere. Iam verb hoc loco, si unquam alibi, patrocinio tuo mihi opus est, V IR DOCTIS si ME, quando rem plane incredibilem, atque ab Antiquariis vix sine risu audiendam cogor proponere ; inscriptum nempe in Arcae fronte NΩE nomen. Ac primum ego te hic testem appello, qui

in re nummaria - tam cernis acumin,

aut aquila, aut serpens Epidaurius quamvis ubi res ipsa loquitur, vix ullum testibus locum relictum esse videatur. Vidisti ipse non si-nc admiratione in ejus, quem hic excusium exhibemus, archetypo literas tres, N, n, E; in illo vero, qui' est Ottoboni Cardinalis, non obscurὸ primam N: nam in Chisio litere quo prorsus deletς. Vidit eos ipsos nummos Antiquariorum tertissimus, cujusque judicio nemo non acquiescat, Franciscus Gottifredus. Viderunt alii etiam viri cordati atque eruditi, quorum nomina , ne hic judicium instruere videar, consulto reticeo. Ne-

262쪽

. t Jὼ DE NUMMOque est cur vereatur aliquis , quod aliter sit mnummo Severi, sin quo Parisiensis ectypi fidem sequi cogor ne hae tres literae integri vocabuli

pars sint, cujus reliqua in altero Arcae latere, vetustate fortasse attrita minime deprehenderim;

illudque fortasse sit, quod seu sinistro

sum, legi debeat, N sa EM A Π A, pro A Π A ME GN. Nam, prςterquam quod literae E & N, ud nunc sunt, perverse ad eam scripturam essent colloc tae; viderint quibus haec suspicio occurrat, num id, quod in fronte Alcae superest spatii, quatuor, ut opus esset, integras literas, AIIAM capiat: diascantque interim a me , testimonio tuo atque aliorum, qui nummum a me super hac re coim

sulti inspexerunt, in altera Arcae parte nihil minus, quam literae alicujus vestigia apparere. Haec de re ipsa pr fati, illos qui in Dissertatione nostra hunc nummum inspecturi sunt, tantisper judicium sustineant rogamus, dum . quod spero, Consequemur, nos hic non omnino frustra fuisse. ostendamus. Neque vero ipsi pro sua eruditione atque doctrina negabunt, opinor, quod ex Christianis autoribus , qui adversus Gentes scripseruiri , mani nitum est, Barbaros, atque ipsos etiam Grqcos, plurima ex Judaicis antiquitatibus, eque ipsis sacris Bibliis transtulisse ad superstitiones suas, ac sacra, colore veluti aliquo religionis, aut

263쪽

consensu saltem antiquitatis commendanda. Mitto, existimasse Clementem Alexandrinum , Nu--imam Romanorum Regem, illum Mosis e scriptis fructum cepisse, ut Romanos a Dei simulacro, vel in hominis, vel in cujuspiam animantis speciem fingendo averteret. Mitto etiam, quod, ex eodem Clemente, Aristobulum Peripateticum

sensisse video, Platonem Hebrςorum leges atque instituta curiose diligenterque investigasse, ac plane excussisse: Numenium Philosophum itidem apud Clementem, nihil aliud Platonem esse contendere, quam Mosem Attica lingua loquentem. Atque, ut propius in rem nostram descendam, quae de Gigantibus commenti sunt veteres Mythologi, non aliunde originem duxisse, quam ex iis, qui ex Angelorum Dei cum filiabus hominum concubitu nati sunt filii, haud obscure innuit Iosephus. De Turris autem Babylonicae redificatione non solum disertum Sibyllae testimo t

nium profert Iosephus idem ; sed Abydeni etiam

atque Eupolemi antiquorum scriptorum, ex Alexandro Polyhistore Eusebius. Verum haec quidem, ac vulgo passim obvia. Illa non item, quae de rebus e sacra Historia ad Gentium mythologiam traductis animadverterunt Viri docti. Nam in uno Baccho, mirum quot quantaque ad Mosaicorum gestorum similitudinem conficta in Ii iij

. Stram.

264쪽

α 4 DE NUMMO

Veterum monimentis deprehenderunt. Ipsum nempe in AEgypto natum, statimque arcae inesv-ssem, atque in aquas projectum. Ad haec, aquam ab ipse, percussa thyrso petra, eductam, na itidem thyrsi ope exsiccata, ac trajecta, quod que animadversione dignius, ab autore Hymno rum, qui Orphei nomine circunferuntur , Bacchum , dc pro Mose, dc ληα φ . legistrum fuisse appellatum, de bifidas etiam in vertice comas habuisse; quemadmodum dc Moses, vulse corniger : ne quid dicam de baculo hederaceo Baccha in serpentem verso , deque offusis quae Indos tenebris, dum Bacchae interim luce frue rentur; quae sanὸ nonnisi ex antiquioribus My thologis Nonnus in Dionysiaca transtulit. gnia quoque sunt ad hunc locum quae habet Pausanias, Eurypilum , cum Arcam Libero fac Latii i reclusisset, in qua ejus simulacrum asservabatur eo viso statim mente excidisse ; quod illo S muelis est 6. 19. ubi Belsemitas a Deo percussos legitur, quod in Arcam introspicere ausi essent omnino vero ad plagam a Philisthinis in Haemorrhoidibus acceptam ob Arcam neglectam illa expressa sunt, quae de Phallos Baccho dedicandi origine e fabulis deprompta venditat Aristo

Achara κ. phanis Scholiastes, Athenienses ob spreta Bacchi mysteria ita pudendis morbo correptos, non antea

265쪽

A p A M E N s I. α3ue ab eo cor aluisse, quam Phallos, hoc est illarum partium icones, in quibus Numinis iram experti fuerant, ipsi sacrassent. Sed & illustria Veteris Testamenti nomina profanis diversarum gentium scriptoribus innotuisse nemo sane ignorare potest, qui ri ter vulgata illa de Mose apud Diodorum , Tacitum, Iustinum aliosque, nonum Eu-

bii librum de Praeparatione Evangelica legerit, in quo ille, cum de Abrahami rebus gestis Hecataeum justum volumen scripsisse tradit ; tum vero Iacobi, Iosephi, Iobi, Davidis, Salomonis,

Ieremiae Prophetae mentionem feri apud antiquos scriptores, Berosum,Demetrium, Arist am, Artapanum, Theodotum, Eupolemum, Alexandrum Polyhistorem , Nicolaum Damascenum, Melonem, Philonem, Abydenum . Megasthenem,

ex Corundem monimentis ostendit. Generatim vero antiquitatum Hebraicarum vestigia extare

in Syrorum, Chaldaeorum , Phoenicum historiis refert Iosephus: quarum historiarum autores no minat, Theophilum, Theodotum , Mnaseam, Aristophanem, Hermogenem , Euhemerum, Cononem , ac Zopyrionem. Iam vero Noemici Diluvii, Noeque ipsius, Arcae ligneae beneficio servati meminisse prςter Berosiam , Hieronymum quoque AEgyptium, ac Nicolaum Damascenum,

testatur Josephus idem. Quin ut Diluvium Noe

266쪽

ii K DE NUMMO Medis de Assyriis scriptoribus haud ignotuin stiis. se probet, profert Eusebius luculentum Abydeni

bi' ' v quod, quandoquidem lepidam ob aniles assutas fabulas Diluvii narrationem continet, huc adscribere non abs re futurum existiimo. Mεθ' ον αMοι τε ω λὶ Κώ...

μυικα bunν Huic tum alii plerique , cism etiam Sisithri in Imperio successi, cui cum turnus imbrium vim maximam decimoquinto men

sit Desiis re ρ dixisset, oe quicquid literis comprehensim erat, id totum apud Heliopolim S parorum occultari seponique jugisset, oe is Dei mandatis o

sequutus, continuo navigationem Armenios versus instituit, in qua repentino divina praedictionis evra tu occupatur. Tenio autem die, quam tempestas r mitti coeperat, aves emittit explorandi gratia sicubi terram undis emersam atque existenIem Oaerent.

267쪽

APAMENs I. a pcum immensum in pelagin incidissent, nec quo succederent omnino quicquam occurreret , ad Si*thrum denuo revolarunt, aliaque postea similiter emisse. At cum tertio idem scissit , votique compos evasisset , quippe volucres alis limo plenis redierant9Hico Deorum numine, hominum scietati oculi que subducitur ; navigium autem ad Armeniam appulsum, amuleta sῖis e lignis confecta, qua de cosio seu pen gestarent, indigenis sippeditavit. Nonne vides hic, VIR DOCTISSIME, Mosaicae veritatis manifesta vestigia in iis, quae noster de avium missione ac reditu, deque Arcae, cujus ille loco, ut Berosus quoque, navigium finxit, ad Armeniae montes appulsu ὶ ut merito Sisithrum hunc eundem cum Noe fuisse, ita fortasse Assyrio vocabulo appellatum crediderit , qui hunc ipsum Abydeni locum profert in libris adversus Julianum , Cyrillus Alexandrinus. Nonne egregia inserta commenta de praenunciato a Saturno Diluvii die, datisque Sisithro mandatis de recondendis in urbe Heliopoli literarum monimentis 3 Observatu etiam digna mihi videntur, quae de amuletis e ligno Arcae ab Armeniis sibi comparatis refert, quod etiam de bitumine ab ea abraso narrat Berosus apud Josephum. Diluvii item histo- Ll, i. riam, licet haud adeo prolixam legere est apud Eusebium .ex Melone in opere adversus Iudeos: K k i 9

268쪽

diluvium efugerat , ab in genis Armenia pulsum , adibusque ac possisitonibus eyectum suis, intermediam regionem transgressum, in desertos Syria monis se cessisse. Ubi animadvertas velim quae de homine

illo ignoto ex Armenia profugo, atque in Syriam montanam, eamque incultam ac inhabitabilem se recipiente, hic narrantur. Illa enim non contemnendae suspicioni aditum patefaciunt, ex hac recepta apud Syros opinione invaluisse postmodum, fabulis subinde irrepentibus, tam magnam Diluvii memoriam , quantam ex Luciano inferius videbimus; idque ob rei ipsius magnitudinc in , aut quod eam fortasse Syriae partem , quae deserta hic dicitur , ab eo primum excultam, aut insigni aliquo hujusmodi beneficio affectam crederent ejus regionis incolae .hillum vero non alium fuisse , quam Noe, Syrus scriptor Credidit Nicolaus Damascenus. Ejus de hac re verba ex libro 96. haec extant apud Josephum. EQν K '

Diuilias

269쪽

Hi suis regionem Mivarum magni mons in Armenia, nomine Baris , in quo multos profugos Di- ωυii tempore servatos feruUx, ct quendam arca vetarum in hujiu mertice haesisse, ac reliquias lignorum

e in longo tempore duravis; qui fortasse is pust, de quo etiam Moses fribit Iuda,rum legistitor. Quod

verb hic Nicolaus Damascenus tradit, reliquias lignorum Arcae diu perdurasse, mirifice facit ad illa Chrysostomi, Oratione de Perfecta Charitate :OOs-ορη , πυμ της η racωώι ἰήλυ iobs ,. I ' 'e

Nonne etiamnum Diluvium) Armenia monici testantur, ubi constitit Arear nonne hodieque ibi semmantur ejus reliquia ad nostram commonefa Bonem PEadem ante Chrysostomum de Arcae reliquiis te status est his verbis Theophilus Antiochenus in lib. . libris ad Autolycum, si modo is ejus operis au

A ι . θεειν' Arca hujuae reliquia adhuc durare perhibentur in montibus Arabicis , seu verius Armenicis, ut apud Theophilum reponendum censuit Bochartius. 79 crvb. Haec sane ad ostendendam non absurdam in nummo hoc nostro inscriptionem Noemici nominis apud aequos lectores sufficere videantur. Ex iis namque verisimile fit obscuram confusamque

270쪽

16o DE NUMMO

fabulis Noe ipsius notitiam, aut certe famam in Syria obtinere potuisse, seu ob Armeniae provinciae vicinitatem, in quam vel Syrorum scriptorum testimonio delatum Arca Noe Syri haud - ignorarunt; sive quod Noe tanquam alicujus magni nominis viri apud eos memoria invaluisset:

quemadmodum ut in re haud dissimili non alieno exemplo utar) inter optimos, electos animas sanctiores CHRISTUM Abrahamum censitit Alexander Severus, atque utriusque effigiem in

Larario habuit, teste Lampridio in ejus Vita. Quae quidem Noe fama eo facilius apud Syros disseminari potuit, quod Syria universa ut est apud Iosephum) a Davide , victo Damascenorum Rege Adado, in ditionem suam redacta, vectigalique reddita, consentaneum, immo plane necessarium fuit, in devictam gentem una cum im- perio, Hebraicarum quoque rerum notitiam propagatam. Cuius etiam rei argumento esse possit insita, ut vidimus , animo Syri Imperatoris,'Abrahami sacra quaedam, ut cum Quintiliano loquar, memoria, quam ille, ut par est credere, a majoribus acceptam coluit. Nam & Abrahamum Damasci regnasse tradit Nicolaus Damascenus, ejusque nomen sua etiam aetate celebre fuisse apud

Damascenos, apud quos & vicum ostendi , quem vocarent Abrahami Domicilium. Ac, quod obi-

SEARCH

MENU NAVIGATION