Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ter obse vo . Alexandrum Severum erga ritus Iudaicos procliuem fuisse , ex eo haud perperam fortasse quispiam conjiciat, quod is, ut est apud Lampridium, ab Antiochensibus atque Alexandrinis convicii loco, Archisynagogin fuerit appellatus. Archisynagogi quippe sacerdotium , proprium ac peculiare Iudaeorum habitum fuisse,

haud dubie colligitur P Epistola Hadriani ad Phlegontem apud Vopiscum in Saturnino, in qua haec ille. Nemo illic de AEgypto loquitur) Archias naram Iudaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum Presbyter, non Mathematicus, non Harustex, non Aliptes. Haec , inquam , omnia ad conjecturam nostram' fulciendam suffectura videantur apud eos, qui faciliori ingenio sunt. Verum ut severioribus etiam atque emunctioris naris satis , ut possumus, faciamus, addemus quae circa Noe ac Deucalionis nominum analogiam atque, ut ita dicam, synony miam gravissimos scriptores tradidisse comperimus. Primus conjecturae nostrae autoritatem faciat, qui Christianam Religionem non tam eloquentia atque doctrina, quam sanguine tutatus est, Iustinus. Inquit ille ad i.

272쪽

Lb. de Pram. 9 Poena

Σόα DE NUMMO

'ocirca Deus confusionem oe interitum totius mundi, per quem mali angeli , ct damones, ct homines non amplius extent, feri nondum permittit, propter semen Christianorum, quod natura rerum ea semesse novit. Ab ue eo enim si sit, feri baud quaquam posset, ut vos adhuc ista faceretis, rea pravis daemoniis ita agitareminis verum descendens judicii ignis , omnia propalam dijudicaret: sicut antea quoque diluvium neminem reliquum faciens , prater

unum cum suis, apud nos cognominatum Noe, apud vos autem Deucalionem. Iustinum excipiat Hebraicarum rerum pcritissimus Philo, quem ita disserentem audire, operaepretium eth. Hξ α

α-ἱc. oluit enim Conditor rerum omnium,

ut idem homo , oe damnati generis es et is , ct initium innoxii , eos qui providentiam negant docens rebω magis quam verbis, quod jux a legem natura,

siue συν

273쪽

APAMENSI. 263s tatore. proditam, innumerabilω mortales injusti, indigni t qui cum uno homine eum justitia via

etente, conferantur. Hunc Graia Deucalionem, Chaiadai Noe nominant, cujus aetate ingens diluvium a cidit. Noe nomen Chaldaicae linguae vocabulum diserte tradit hic Philo ; quod sane notandum: nam dc hoc facit ad id astruendum, quod paulo ante dicebamus de verisimili apud Syros hujus nominis notitia. Sed omnium apertissime mihi suffragatur , quem jam citavimus , Theophilus Antiochenus, cujus in libris ad Autolycum disertum est de hac re testimonium. Nώε

υιλίων ληθη. Noe mortalibus di&Ῥium praedixit ho tans o Venite, Dein ad poenitentiam vos vocat. Ἀ- de proprie Deucalion is id est vocando , dictus ent. Ubi Graecorum morem non obscure agnoscere licet, peregrina nomina in notiora ac Graecis auribus accommodatiora Commutandi, quem quidem, tanquam ipsorum proprium Iose- ii i. phus olim animadvertit: post narratam enim posterorum Noe per universum terrarum Orbem dispersionem, haec subdit. Καὶ et Δια

274쪽

adhuc semant deriῬatam a seu conditoribus an Llationem, quadam etiam mutaverunt: nonnusia in

familiarem accolis oe notiorem vocem sunt verse, Gracis potissimum talis nomenclatura autoribus. Hi

enim posterioribus sculis veterem locorum gloriam sibi usurpaverunt, dum gentes nominibus sibi notis

insigniunt, dumque tanquam ad suum jus auis rent, mom quoque proprios in istas invebunt. Quod Vero in gentium ac populorum appellationibus fieri solitum a Graecis narrat Iosephus , id quoque in nominibus propriis personarum , illustrium prςsertim , ab iisdem factitatum probabile est Atque haec quidem de inscripto in nummo hoc

nostro Apamensi Noe nomine, de quo maluimus minus fortasse cuipiam probabiliter, quam nihil omnino dicere: quod sane fieri sine nota, in re adeo singulari, atque in nummis hactenus inau-' dita vix potuisset. Caeterum de eo statuere cur illud in fronte Arcae positum , atque utrumne, quod aliquis fortasse ex hoc ipso contendat, Noe etiam Diluvium hic repr sentetur, integrum cuique relinquimus. Mihi certe arridet magis ob ea quae inferius dicentur, ad Deucalionis & Pyrrhae Cataclysmum in nummo nostro allusum fuisse;

275쪽

APAMENfLaut saltem squod in idem recidit) confusa apud

Syros inanibus figmentis antiqua veritatis traditione , Noc Diluvium ad Deucalioneae fabula: peciem ab Apamensibus expressium. Superest nunc, ut quid haec Deucalionei Cataclysmi reprςsentatio ad Apameam Syriae attineat, paucis ostendam. Lucianus itaque nam rei hujus origo paulo altius repetenda) in eo, quod superius citavimus, Syntagmate de Dea Syria, quo Hierapolitani Templi non minus antiquitate quam religione celeberrimi historiam fuse persequitur, inter alias , quae de ejus conditoribus apud Hierapolitanos opiniones ferebantur, illam

quoque extitisse narrat, Deucalionem, cujus temporibus aquarum diluvium fuerat, Templum illud dedicasse; idque ut faceret , ei occasionem prςbuisse, quod ipsi etiam incolae Sacrae Civitatis memorabant, ed loci, ubi exstructum deinde Templum , ingentem olim voraginem factam, quae universam Diluvii aquam absorbuerit: hanc supra exstruxisse Deucalionem aedem Iunoni sa-sram, quo etiam nomine ab ipsis Dea illa Syria colebatur. Similis apud Pausaniain fabula deliu

jusmodi voragine in Templo Jovis Olympici Athenis, ut vulgo credebatur, a Deucalione exstructo, in quam etiam universam Diluvii aquam desuxisse fama erat, ac nescio cujus religionis

276쪽

266 DE NUMMOritu, quotannis placenta E melle & saritiaciebatur. Ut vero ad Lucianum redeamus, quid in ejus, quam diximus, rei memoriam ab His rapolitanis fieri sblitum esset, narrat his verbis.

mari aqua in adem defertur quam non Sacerdotes modo ferunt, sed tota Dria , er Arabia, qui trans Euphratem habitant, multi homines ad mare veniunt , indeque omnes aquam asserunt, quam in adem primum efundunt: deinde ea in hiatum delibitur ; ab eo quamvis parvo ingens copia recipitur. Vm hac faciunt , Deucalionem eo in templo legem hanc tulisse dicunt in calamitatis re bene ii monumentum. Verum tum ejus Cataclysmi, tum ipsius etiam Deucalionis, alia quoque in Hierapolitano Templo monumenta extabant. Mamque dc ii, qui colosi eos illos trecentarum ulnearum priapos, quos Bacchus in vestibulo Templi dedicasse dicebatur , quotannis certis temporibus ascendebant, ac dies septem, ita religione suadente , in eorum apicibus commorabantur, id Deucalionis

277쪽

APAMENfu 267 gratia facere a nonnullis existimatum refert Lucianus idem, in memoriam calamitatis. OGri Mἐι υ ιυρια - ἰς G----, τευδωρ ν ωαον Pndo homines in montes oe in alti mas arbores ascenderunt, aquarum inundationem metuenteri His illa etiam addenda, de aureo

signo, quod in interiore Templi parte medium inter simulacra Jovis & Iunonis positum erat, quodque alii quidem ad Bacchum, alii ad Semiramidem, alii vero ad Deucalionem certiori, ni fallor, conjectura referebant. Vetustiorem quippe originem, quam Semiramidis temporibus conveniat, illamque Deucalionei plane aevi, quod propter obscuritatem a Veteribus Chrono-lagis appellatur, ea redolere videntur, quibus signum illud describit Lucianus, digna sane, quae silentio minime praetereantur. Sic inquit ille:

ψ λήγωi. Porro in utriWque medio sJovis nempe ac lunonis) flat simulacrum aliud aureum, simulacris aliis nequaquam simile , quo formam propriam non habet, sed aliorum Deorum formam gerit: oe ab ipsis etiam riis vocatur Signum ; nec

dum ipsi proprium nomen imposuere e sed neque de

278쪽

263 DE NUMMO teneratione 'sim, neque de s cie quicquam dicunt. Quod vero columbam signi illius vertici insidentem ii opponerent, qui id simulacrum ad Semiramidem pertinere existimabant , non certum adeo ejus rei indicium erat, ut ad Deucalionem etiam referri non posset. Scio equidem Semirami-

dem columbae specie ab Assyriis coli solitam , quod etiam nominis GraecE , , columbam significare tradit Hesychius, reclaman--37. te tamen Scaligero in Eusebianis: verum ex hoc ipso contrarium potius colligi, meo quidem judicio , potuisse videtur. Nam si columbae specie Semiramis ab Assyriis colebatur, haud rite satis ac recte signum illud Semiramidem repraesentare videri poterat, in quo scilicet columba non pri- mas partes obtineret, sed tanquam rei alterius signum esset. Neque enim arbitror, si aut noctuae specie Minervam, aut pavonis Iunonem Veteres i coluissent, recte ad eorum Theologiam is fecisset, qui harum Dearum simulacris noctuam aut pavonem in vertice apposuisset, quas numinibus iis designandis adhibere consuetum esset. Si min. . lacri etiam virilis species , quae Baccho aut Deucalioni quadraret, Semiramidem vix apte referre l. poterat. Contra Vero Deucalionem a columba

vertici insidente designari probabile est, ob insignem operam ab ea Deucalioni navatam, in do-

279쪽

Ap AMENSI. . serendo dilabentium aquarum indicio ; eoque etiam fortasse spectabat, quod Galli, qui Deae sacra administrabant, columbam, ἰρω- ν, rem

sancti limam, ut Luciani verbis utar, haberent,

quam neque tangere aequum existimarent; ac si

inviti tetigissent, eo die, execrabitis haberentur. Sed haec ambigua forsitan , quaeque iii utramvis partem accipi possint : illud ad Deucalionem id simulacrum pertinere non obscurum indicium, quod in ea ipsa pompa, qua bis quotannis aqua e mari ad Templum deferebatur, signum istud portaretur. Quid enim Baccho aut Semiramidi commune cum Diluvio , in cujus id fieri solitum, ex Luciano didicimus 3 Ex his ergo omnibus manifestum est, ingentem in celeberrimo illo Deae Syriae Templo, Deucalionis ac Diluvii, quod sub ipso fuit, memoriam viguisse. Quam vero magna fuerit ejus Templi religio, quamque late propagata apud finitimas nationes, hinc conjicere licet, quod & inde Hie-xapoli nomen, hoc est Sacrae Urbi, factum sit ei, quae alias Plinii testimonio Bambyce, Strabonis

Vero etiam Edessa appellata; tum etiam ex iis, quae de ejus donariis atque opibus, deque incredibili gentium ad illud concursu, occasione an- .nuarum celebritatum, Lucianus memorat. Quamobrem vix dubium esse possit , quin ejusdem

280쪽

27o DE NUMMO Templi religiones ac sacra in diveras regiones

fuerint translata , ne dum Apameam, quq in eadem provincia erat , atque ab Hierapoli non to ge distans. Quin de a vero non ita prorsus aber- rarit, qui alias quoque hujus nominis urbes harum namque tres aliae a Stephano recensentur γa celeberrima illa Syriae, sacra simul ac nomen mutuasse arbitretur. Quicquid enim sit de illis duabus, quarum unam in Creta, alteram in C ria ponit Stephanus, illam certe, quae inter Phrygiam dc Lydiam dicitur, quaeque , utpote sentium copia, ac lanarum tinctura nobilis a Stra-h bone laudatur, ejus quae in Syria erat veluti coloniam fuisse, non contemnendum indicium est, quod in ejus descriptione Gallos, tanquam templi nescio cujus ministros Strabo idem memoret, quales in Hierapolitano illo Deae Syriae fuisse ex Luciano audivimus. Hujus profectb Sacrorum

inter diversas urbes communionis non rara in antiquitate exempla reperire est. Cereris mysteria eodem ritu , quo Eleusine , peragi solita apud ni Pheneatas, testis Pausanias; Eleusina verb eadem cum Samothraciis fuisse, aut altera ex alteris de- se ducta, liquet ex Diodoro : Samothracia in Lem num imbrum propagata, Strabonis atque Eu, iis Fusitat. stat hii aut horitate ostendit Hieronymus Alean-T . H i/- Dianae Tauricae sacra non solum Arici m

SEARCH

MENU NAVIGATION