Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

Do Gallia Romanorum provinciR.

orat, eligebatur. Sio Sicilia, Hispania, Africa, Asia sunt constitutae, sic ipsa cum civitate donaretur Italia, sic denique quicquid deinceps mutandum videbatur esse, emendatum e8t, notaeque sunt leges Rupiliae, quibua multa per Siciliam sancita sunt, lex Pompeia, qua Bithynia constituta est Comment. epigraph. Vol. I p. 76 et saepius), Cornelia in ipsa Italia, aliae. Rito enim hae quoque, quae ab eo, cui a populo mandatum est, dantur nam proprie dari dicuntur , leges appellantur, propterea quod ex auctoritate populi sanciuntur. De quo legum genere nuper Theod. Momm senius, cum de tabulis aeneis Salpensana et Malacitana diceret in commentationibus societatis littor. regiae Saxonicae anni 1855 Vol. III p. 390ὶ, quaedam

disputavit: qui vereor tamen, ne et Omnino angustiores aliquanto fines constituerit quam suerunt et id praetermiserit, in quo imperatorum quidem tempore poSita erant omnia. Neglexit enim discrimen provinciarum senatoriarum et earum, quas imperator tamquam sibi pmprias regebat. In his dubium non est, quin imperator, quid sibi vel de universae provinciae constitutions vel de civitatum republica placeret, ipse opera legatorum ita sanxerit, ut nec populi neque genatus auctoritate opus e88et: in illis vetus consuetudo, ut senatus consultum intercederet non minus congervabatur, quam Olim in libera republica, cum leges Rupilias ex Sconsulto datas esse seribit Cicero in Verr.

II, 16, 40 et II, 37, 90. Sed pluribus hanc quaestionem persequi nihil attinet; apparet enim, opimir, legem illam Pompeiam, quae a Plinio commemoratur, non Iuliae vel Plautiae Papiriae suisse parem, sed eX eo genere, quod a provinciarum praesidibus dari soleret. Quare, ut tandem ab hac satis longa digressioue ad hanc, quae proposita est, disputationem rever- tumur, Cn. Pompeium, cui Italiam provinciam evenisse diximus, eundem in Gallia et Cispadana et Transpadana cum imperio

verSatum esse demonstraVimus.

De consulibus anni 88 a. Chr. iam supra quaedam disputavimus, ex quibus L. Sulla postquam discordiam civitam utcunque composuit, ad bellum Mithridaticum, quod sorte acceperat, i. e. in Macedoniam et Asiam provincias nam utramque Mithridates occuparat), prosectus, Q. Pompeius cum

52쪽

De Gallia Romanorum provinciR.

Italiam et Galliam obtineret, opera Cn. Pompeii occisus est. Anno 87 ambobus consulibus, Cn. Octavio et L. Cinnae successoriquo eius L. Cornelio Μerulae, Italiam Obvenisse iudico, utramque certe intra Italiam substitisse scimus. Idque eo iacilius erat, quod cum duae provinciae ab Sulla obtinerentur cf. Commentat. epigraph. Vol. II p. lib), sex ipsae quae Praetoribus dividerentur, reliquae erant. Sed hos consules Gallia quoque Cisalpina tamquam sua provincia usos e8ge docet, quod Eupra ex Appian. bell. civ. I, 66 et 74 commemoratum est, quod inde auxilia, quibus urbem tuerentur, arcessiverunt. Aliud eiusdem rei apertum testimonium exhibet Vat. Max. IV, 7, 5, qui ab Octavio cos. P. quendam Caelium Placentiae praesectum ESSe narrat. Tum anno 86 cos. creati sunt L. Cinna II et

C. Μarius VII, huic Idib. Ianuariis mortuo Liv. opit. LXXX)suffectus est L. Valerius Flaccus. Hi provincias ita inter se compararunt, ut L. Flacco bellum Mithridaticum, quod L. Sulla

gerebat App. l. l. c. 75; Liv. epit. LXXXII; App. Mithrid.

e. 5l Eq.), i. e. Macedonia et Asia, decerneretur, L. Cinna Italiam acciperet, reliquae sex provinciae praetoribus anni praeteriti traderentur. Sed Cinnam etiam in Gallia cum imperio fuisse docet Ual. Max. IV, 7, 5, qui Ρlacentiam Cinnano senatu occupatam esse scribit, id quod hoc maxime anno acciderit necesse est. Insequenti anno 85 L. Cinna et Cn. Papirius Carbo cos. quo pacto proviniam diviserint, non traditur. Sed

etsi utrumque in Italia mansisse constat, ut copia8 atque eXercitus ad L. Sullae adventum compararent, dubito tamen, unCinnae exeunte anno Macedonia et Asia decreta sit. Etenim eum, qui anno superiore in eas provincias missus erat, L. Flaccum

turpi seditione a. C. Flavio Fimbria occisum e88e ne populares quidem, qui in urbe tunc dominabantur, aequo animo pati potuerant exercitumque, quem Fimbria vi tenebat, decreto pe miserunt Cinnae, qui cum in colligendis copiis severius ageret,

anno 84 Anconae a militibus occisus est Auct. de viris illustr. 69γ. Verum Cn. Carbonem Italiam habuisse provinciam constat, eundem tamen in Gallia imperasse ex iis, quae via. Max. VI, 2, 10 do Castricio, Placentiae praefecto, narrat, intelligimus, quae ad hoc tempus reserenda sunt. Paulo plenior

53쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

anni 84 memoria superest, quo iidem Cn. Carbo et L. Cinna, tum hoc occiso ille solus consulatum gessit, qui quin Italiam

provinciam non armis modo, verum Sorte etiam obtinuerit, noriosi dubium. Iam de eius provincia sic narrat Cicero in Verr. libr. I, l3 de C. Verre dicens: uuaestor anno 84) ea senatias

consulto provinciam sorictus est obtigit tibi consularis, tit cum consule Cn. Carbone esses eamque provinciam obtineres. Addit

deinde pecunia accepta Verrem in Galliam ad exercitum consularem venisse, Sed anno post, relicta Arimini quae supererat pecunia, ad L. Sullam transisse. In his primum animadvertemus exercitum consularem dici in Gallia fuisse, qui si suit, sequitur, ut consul ipse eam provinciam habuerit eamque cum Italia coniunxerit. Sed operas pretium est etiam ipsa Ciceronis verba diligentius considerare, quae Galliam non fuisse talem provinciam, quales suerunt reliquae, aperto significant. Quam enim provinciam obtigigae ait Verri 3 Nimirum hane ut esset cum consulo: eum eum exercitu fuisse in Gallia. Iam laciamus Cisalpinam Galliam eius generis fuisse provinciam, cuius tunc erat Transalpina, cuius Ahica, cuius reliquae, consulique Carboni eam evenisse: nonne sic potius dicere debuit, Verri obtigisse Galliam Cisalpinam, quae cum consularia esset, a Ci-diase, ut cum Carbone esset y Notum enim est quaestoribus

non minus sorte datas e88e provincias quam consulibus neque eadem fuisse quaestorum tempora ac praeSidum, ut quaestor maneret, cum prae8eS decederet, et contra. Quare cum Cicero

Verrem dicat consulis factum esse quaestorem, ei propter ipsum, quem gereret, consulatum Galliam Cisalpinam una cum Italia parui Ase colligemus. Secuti sunt anno 83 L. Cornelius Scipio et C. Norbanus Bulbus, qui ita Italiae imperium diviserunt, ut Norbanus inferiorem, Scipio superiorem acciperet; nam illum Capuae constitisse, hunc auxilio approperasse App. bess. civ. I, 84 narrat. Cf. Ρlut. Pomp. c. 7. Eique rei convenit, quod Cicero in Uerr. I, 14 M. Pisonem cum C. Verre comparans ait eum quaestor consuli obtigisset, ad Sullae partes transisse, in quo Cicero si nomen provinciae adiecisset, minus

significasset Galliam Cisalpinam cum Italia fuisse coniunctam. Habebat tamen etiam Cn. Carbo prorogatum imperium App.

54쪽

De Gallia Romanorum pro incia.

Ι, 82 , imprimis, opinor, in hac ipsa Gallia versans. Itaque

App. I, 86 consules ait, postquam cladem a Sulla acceperunt, novos exercitus ex Gallia Circumpadana collegisse, nullum qui provinciae ei praefuerit nominans, et Plut. Pomp. c. 6 Carbonem in Piceno multum valuisse tradit. Item anno 82, qui ultimus Marianae dominationis suit, cos. C. Marius et Cn. Carbo easdem provincias Obtinuerunt, adiuncto quidem Norbano, cui imperium prorogatum erat App. I, in. Ac Marius quidem mox Praenegle inelusus est, Carbo autem et Norbanus

praecipue in Cisalpina Gallia cum Metello Pio et Cn. Pompoto pugnarunt App. I, 90 sq.ὶ; commemorantur enim Carbonis pugnae ad Fidentiam, Faventiam, Placentiam ac tandem hoc effectum esse scribit App. I, 92, ut Carbo universa Gallia, quae a Ravenna ad Alpes pertinet sibi erepta in Africam profugeret. Nulla in his fit mentio, ut peculiarem Galliso Cisalpinae praesidem suisse debeamus statuere, nihil de sortitione, nihil de mandata consulum ulteri provincia, sed Omnia proraus ita narrantur, quasi commune ac permistum in Italia et Gallia imperium consules habuerint. At Transalpina Gallia quo iure per haec tempora utebatur 3 Eam iam supra suum rectorem habuisse ostendimus, sed commemoratur etiam a Cic. p. Quinci.

c. 7 C. Valerius Flaccus, quem quod imperator vocatur, bella feliciter gessisse intelligimus. Iam L. Cornelius Sulla postquam rempublicam vi subactam legibus constituit, nonne nova quaedam etiam de Galliis provinciis sanxit 3 Ρaueae enim omnino sunt reipublicae partes, in quibus nihil ille novi decrerit, atque ipsa haec, quae ad

provincias portinent, accuratius ab eo constituta esse invenimus.

Ac multa sane Sulla in republica quam inveniebat, vel immutavit vel sanxit, sed magis tamen in eam partem, ut ea quae in moribus ac legibus veteribus erant, confirmaret quam ut nova prorsus induceret. Provinciam quidem novam ab eo nullam lactam esse reperio praeter Ciliciam, quae cum Vel nondum subacta vel cum Asia coniuncta suisset, anno 80 a Cn. Cornelio Dolabella, praetore superioris anni, tum Rnno

29 a P. Servilio Vatia recta est. Galliarum autem quamdiu Sulla dictaturam gessit, nulla omnino mentio fit, nisi quod

55쪽

Do Gallia Romanorum provinci .

Transalpinam anno 82 Marianarum partium alicui duci paruisso intelligimus ex Sertorii rebus, quem cum Plui. e. Tpraetermisso itinere Gallico narret ex Italia in Hispaniam iter

facientem in Pyrenaeis tantum montibus aliquas a barbaris gentibus dissicultates superasse, nullis armis in Gallia occurrisse Oxistimamus. Neque mirum est Cisalpinam Galliam non commemorari por dictaturam Sullae: qui, si Verum est, quod videmur docuisso, nullam eam suisse propriam provinciam, quoniam gummnm omnium rerum in Italia poteatntem habebat, facito in ea quicquid placebat, administrare poterat. Videntur etiam nonnulla in re agraria per Cisalpinam esse innovata; nam quia hoc imprimis agebatur, ut urbs ipsa quaeque regiones circa eam orant, militum praesidiis munirentur, multas in ea colonias deduci inutile erat. Vide commentationum epigraphicarum Vol. Ι p. 250 sq. Sed postquam L. Sulla ineunte anno 79 dictatura sese abdicavit, quia libortas rei publicae restituta

erat seditionesque eius potentia oppressae revixerunt, continuo

utriusque Galliae mentio fit. Etenim cum anno 28 a tactione Mariana ad consulatum evectus esset M. Aemilius Lepidus collega Q. Lutatio Catulo, quem optimates tuebantur, consulibus suturis ex nova lege Cornelia provinciste decretae sunt Gallia Transalpina et Italia, ex quibus illa sorte evenit M. Lepido

App. bell. civ. I. 107), haec Q. Catulo. Qui cum vehementer

de republica digsiderent, senatus eos iureiurando obstrinxit, lare ut nullas res novas molirentur, qua fide quia Lepidus se tamdiu teneri existimabat, dum consulatu fungeretur, ante EXactum magistratus sui annum urbe exiit, ut et comitia in annum insequentem facienda prohiberet vacuamque magistratibus Romam deprehenderet quare anno 22 per interreges demum Onsules creatos esse ex Sall. hist. orat. Phil. libr. I D. 51 extr. discimus et quae ad bellum opus egsent, compiuraret. Optimates autem cum Q. Catulum resistere iusserunt, tum extra ordinem Cn. Pompeio, qui nondum ullo honore Ornatus m-ima8 tamen res gesserat, imperium detulerunt Plui. Pomp.

c. 16). Iam Livius epit. XC sic ait: M. Brutus, qui Cisaiapinam Galliam obtinebat. a Cn. Pompeio victus est, unde facita

aliquis Galliae Cisalpinae tunc peculiarem aliquam provinciam

56쪽

Da 6hillia Romanorum pro incia.

suisse ac M. Brutum, patrem eius, qui postea dictatorem Caesarem intersecit, cum praeesset ei, cum Lepido coniunctum contra Pompeium optimatesque bellum movisse coniiciat. Sed accuratius longe narrat Plutarchus Pomp. c. 16: ἀπεδεtχθη Πομπήιος uetραetεύνιαeto ς 87εμῶv isti Thu Λεπιδov, δη πολλὰ της Ietαλίας νενικηκυetα καὶ et v lvethς 'Aλπεωv I 'αλατιαυ κατεχου ζα δtαB90υτου πρατευμαett. Quae Verba Ostendunt M. Brutum legatum suisse Lepidi praemissumque ab is illam Italiae partem Occupasse. Ipse adeo M. Brutus dubium ost utrum praetorius vir suerit necne, qua de ro cf. commentationes epigraph. Vol. ΙΡ. 245. Ac si suisset proprius Gniliae Cisalpinae praeses,

nonne is, cum Lepidus ex sua provincia armatus prorupisset, imprimis excitandus ac contra eum mittendus erat 3 At missus

est Pompeius ac L. Philippus apud Sallust. hist. Ι D. sit haec

censet: ut Appius Claudius interreae cum Q. Catulo proconsule et ceteris, quibus imperitim est, urbi praesidio sint. Accedit,

quod idem Philippus, qui, si Brutus suo iuro Galliam obtinens arma cum Lepido consociasset, hunc, quippe maxime vicinum Italiae atque urbi ipsi imminentem, prae ceteris nominare debuit, unius M. Lepidi, tamquam hostis patriae, mentionem facit, Brutum, ut illius administrum, prorsus silentio omittit. Quo maior fuit Cn. Pompeii, qui ipso capite seditionis expulso satis reipublicae consuluisse videretur, in M. Bruto crudelitas, quae vehementer ab Omnibus scriptoribus exagitatur Plui.

Pomp. 16; Brut. 4; Cic. ad Att. IX, 14, 2). Excopit autem M. Lepidum in Gallia Transalpina L. Manlius,

quem Plut. Sert. c. 12 narrat Q. Metello Pio aegre contra Sertorium bellum sustinenti auxilium tulisse, victumque ab Hirtuleio, quaestore eius, recessisse. Quae res eum et a Livio epit. XC illo ordino reseratur et a Plutarcho accidisse tradatur, antequam Pompeius in Hispaniam pro cos. mitteretur, incidat necesse cat in annum 27, ut L. Manlium eodem anno

quo Lepidus victus est neque enim is in provinciam revertit, sed in Sardinia periit suffectum esse videamus. Cf. etiam Caes. beli. Gall. III, 20. Confirmatur igitur quod diximus, in Gallias nec Cisalpinae nec Transalpinae ratione quicquam RL. Sulla esse mutatum: mortuo enim eo haec non minus a Diuiti do by Corale

57쪽

De Gallia Romanorum provinciR.

praesidibus Roma miggis rogebatur, illa non minus iisdem quibus Italia ipsa parebat. Nec hercle reperiri potest, cur Cisalpinae quidem ratio mutata esse videatur. Nam si quis dicat Sulla dictatore constituendum suisse, si quid propter civitatem Romanam Italiae datam in republica imprimisque in provinciis mutandum e88et, certe hoc non eo pertinere potuit, ut Gallia Cisalpina ab Italia seiungeretur propriaeque provinciae ius ac formam acciperet. Numquid enim Italia excludi oportobat, quicquid civitate carebat 3 At ante legem Iuliani in ipsa Italia et municipia coloniaeque et Latini et foederatae civitates fuerant, eadem prorsus iuris diversitate, quam post legem Iuliam Gallia Cisalpina exhibobat. Atque ex hac i98a partem tune constat

usam esge civitate, partem Latinitate, Partem neutra praeditam communi sui Ase sociorum iure, ut in ea quae Statueretur provineta Gallia Cisalpina, eadem condicionis diversitas roperiretur, quae nunc in Italia invenitur. Veruntamen post Sullam nam ab ipso unam modo Ciliciam novae provinciae iure constitutam esse diximus non paucae extiterunt noVae provinciae. Earum prima suit Cyrenae, quas cum aliquamdiu libertate usae essent, anno 25 P. Lentulo Marcellino quaestori propraetore traditas esso discimus ex Sallustiano fragmento apud Κritz. Sall. fragm. I n. 47. Altera suit Bithynia, quae postquam anno 24 Nicomedis testamento ad Romanos pervenit, in provinciae formam redacta est ab L. Iunio Silano, qui idem Asiae praeerat , coniunctaque mansit cum ea provincia sub L. Octavio, tum L. Lucullo et M. Aurelio Cotta, qui bellum adversus Mithridatem communiter gesserant, sub M.' Acilio Glabrione,

sub Cn. Pompeio, a qua postquam provincia lege Pompeia Plin. epist. X, 83 et 113 et 1ib et Comment. epigraph. Vol. ΙΡ. 111 et 123 et saepius) constituta est, primum proprium sibi rectorem habuit per biennium ab anno 6l a. Chr. C. Papirium Carbonem Εckhel. Doctr. numm. II p. 369). Tortia fuit Syria a Pompeio capta, quarta denique Creta, de qua disputavimus in Comment. epigraph. Vol. II p. 240. Sed omnium harum

provinciarum ratio diversa erat. Duae enim ex iis testamento Romanis relictae erant, duae armis expugnatae, ut estusa constituendi appareat. Talis autem cum nulla suerit in Gallia

58쪽

Da Gallia Romanorum provincia. 49

Cisalpina, ex ipsius rei natura ne post Sullam quidem eius rationem mutatam esse poterimus colligere. Accedit aliud, quod inter Galliam hanc Cisalpinam, quae putatur, et inter reliquas populi Romani quae vere fuerunt provincias magnam quandam diversitatem fuisse significet. Etenim reliquas, non

modo parvas atque inermes, verum etiam magnas sto populis bellicosis vicinas, aliquando ab iis administratas esse videmus, qui praetores tantum fuissent, non consules. Nam ut in eo temporis spatio, de quo agimus, consistamus, Macedoniam, cuius plurimos rectores novimus, ex praetura obtinuit L. Rubrius

Culleolus Comment. epigraph. Vol. II p. 184 , C. Octavius ibid. p. 194), L. Appuleius Saturninus ibid. p. 194ὶ, Q. Ancharius ibid. p. 20l , Asricam L. Licinius Lucullus Cic. Acad. II, l), L. Sergius Catilina Cic. p. Cael. 4), Q. Pompeius Rufus Cic. p. Cael. 30), T. Vettius Iudex aliique,

quorum nomina ignoramus; perpauci enim vel nemo ex consulatu hanc provinciam sortitus est. Hispaniam autem citeriorem proxime ante Cn. Pompeium ex praetura rexit Q. Calidius Cic. p. Planc. 29), tum M. Pupius Piso, P. Cornelius Lentulus Spinther anno b9 Caes. bell. civ. I, 22 , ulteriorem Antistius ille Vetus, cuius quaestor fuit C. Iulius Caesar Plui. Caes. 5), C. Cosconius Cic. in Vat. bin, ipse C. Caesar, Sex. Quinctilius Varus, alii. Sardiniam et Siciliam post Sullam

quia quietissimae erant, nemo, qui consulatu lanctus esset, accepit, nec magis Asiam, si L. Lucullum et M.' Acilium Glabrionem excipias. Ciliciam ex praetura tenuit Cn. Dolabella, de quo diximus, Bithyniam, postquam Mithridate victopacata est, C. Papirius Carbo, C. Memmius Gemellus, alii. De Narbonensi denique Gallia infra saepius disputabimus. At

Galliae Cisalpinae cum nullus omnino Praeses, quin consulatum gesserit, commemoretur, neque ea aut eiusmodi fuerit in tanta urbis propinquitate, ut qui bene eam etiam ex praetura administrasset, latere posset, aut tam plena armorum ac belli, ut nisi a consulari viro et magno cum mercitu regi non Posse

videretur, efficietur, ut etiam post Sullam diversam regiminis rationem habuerit ac reliquae provinciae. Quae cum ita sint, etiam deinceps alter consulum, qui Italiam provinciam sortiendo

59쪽

De Gallia Romanorum provinci .

acceperat, Galliam rexit neque exacto magistratus anno aliam provinciam adiit. Alter enim, quia congulares provinciae ante comitia destinabantur, iam in ipso magistratus sui anno eam, quam deinde recturus erat, provinciam obtinebat. Id adeo iam sic demonstremus, ut quae quotannis cum praetoriae tum consulares provincias fuerint, examinemus simulque si qui Narbonensis Galliae praesides cognoscantur, afferamus. Substitimus autem supra in anno 78 a. Chr., quo M. Lepidus Narbonensem Galliam tenuit, qui cum bellum excitasset, et Q. Catulo, cui Italia evenerat, imperium prorogatum et Cn. Pompeio extra ordinem exercitus datus est, quem ille invito senatu, dum anno 76 in Hispaniam ulteriorem contra Sertorium missus est, retinuit Plui. ΡOmp. l7 . Quare cum anno 77, quo D. Iunius Brutus et Mam. Aemilius Lepidus ex interregno Sall. hist. I orat. Phil.) consulatum inierunt, duo iam essent in Italia exercitus cum duobus imperatoribus, quid consul vel consules in ea egerint non tradi minime mirum est. Substitisso autem existimo ambos eos. in Italia, praetextu seditionis quamvis iam compressae. Nam Mam. Lepidus, quamquam consueto more exercitum et quae8torem et legatos et reliquum apparatum militarem habuit Cic. p. Cluent. 36ὶ, tamen iam provectior aetate erat, cum ad congulatum perveniret cs. Borghes. in Act. acad. Rom. arch. VII p. 159), ut dubium esse videatur, num provinciae externae regendae cupidus fuerit, nee D. Brutus scio quam provinciam accipere

potuerit. Siquidem anno 76 Hispaniae a Cn. Pompeio et Q. Μetello, Africa ab L. Lucullo, Macedonia ab Appio Claudio, Asia ab L. Silano, Narbonensis Gallia ab L. Manlio, Cilicia ab P. Servilio regebantur, Sardinia et Sicilia post Sullam

nunquam praesidem consularem videntur habuisse, ut nulla supersit provincia, quam anni 77 consulibus obtigisse existimemus. Tum anno 76 C. Scribonium Curionsem Macedoniam accepis8e constat Comment. epigraph. Vol. II p. 180 , collegam eius Cn. Octavium, hominem mitem ac paci aptiorem, quod multia corporis doloribus cruciaretur Cic. Brut. c. 60 et do fin. II, 28; Sall. hist. HI, 83 ed. Κritκ. , Italiae Galliaeque praesuisse ex

ceterorum annorum similitudine probabiliter suspicabimur. Anno Diuiti do by Corale

60쪽

Da Gallia Romanorum provineta. 51

25 qui consulatum gesserunt L. Octavius et C. Aurelius Cotta, ex iis illo Ciliciam provinciam sortitus est, in qua anno insequenti decessit Plui. Lucull. 6), hunc Cicero in Pis. c. 26 nullo certo hoste summa tamen narrat triumphi cupiditate flagrasse. Quare cum idem Cicero Brut. c. 92 C. Cottam tradat ex consulatu in Galliam prosectum esse, Pighius Annal. Vol. III p. 298 ei utramque Galliam obtigisse exigiimat, cuius

Opinionis causam ullam aut rationem nec attulit nec afferre potuit. Prorsus enim extra ordinem factum esse intelligemus

semel, ut utraque Gallia sub unius rectoris imperium coniungeretur, quod ut posset fieri, antea Cisalpinae universa ratio mutata est: quae quamdiu vetere consuetudine ab eo, qui Italiam obtinebat, regebatur, quomodo adiungi potuit Narbonensis 3 Alterutram igitur Galliam Cotta rexit ac cum nullo certo hoste triumphum meruisse narratur, non dubitandum esse censeo, quin Cisalpinam obtinuerit, ex qua praeter Alpinas quasdem gentes vagas hostiumque nomine vix dignas triumphus quaeri non poterat. In Narbonensi quidem tot nationes erant bellicosae tantaque maximorum bellorum materies, ut qui consulari exercitu Ornutus gloriaeque cupidus esset, honestissime triumphum adipisceretur. Eaque provinciarum divisio aliorum

annorum consuetudini prorsus convenit. Veruntamen si Italiam cum Gallia Cisalpina obtinuit C. Cotta, hoc quidem posset intelligi, si intra magistratus sui annum devictis hostibus triumphum egisset; sed cum propter negotia domestica, in

quibus eloquentia excelluit. per consulatum ipsum Romae mansisSet, cur tandem post consulatum demum in bellum prosectus est y Cuius si ulla facultas esset, certe successor eius

sibi potius imperium sumpsisset. Nimirum hoc sic accidit. Anni 74 a. Chr. consules L. Licinius Lucullus et M. Aurelius Cotta quas provincias acciperent 3 In Sardiniam et Stelliam et Africam tunc quidem consulares viri non proficiscebantur, Hispanias tenebant Pompeius et Q. Metellus, Macedoniam C. Curio, Ciliciam L. Octavius, de quo diximus, nec horum quisquam revocari poterat, quia illi difficillimum bellum administrabant, hi modo provincias acceperant. Quare unum hoc relinquebatur, ut insulibus suturis sic enim lex Sempronia

SEARCH

MENU NAVIGATION