장음표시 사용
341쪽
De propagation civitatis Romanno.
Iam hi principes quid polebant 3 Ius adipiscendorum in
urbe honorum Tacitus nppellat, i. e. ut Romae quaesturam, aedilitatem, praeturam, consulatum petere itaque ad imperia, ad provinciarum administrationes, ad triumphos quique alii summi sunt in republica honores, pervenire liceret, minime autem, quoniam illa per rei ipsius naturam non multis possunt contingere, ut qui cenSu Sufficerent, in Senatum reciperentur.
Id enim ipso Tacitus significat, primum in senatu supplendo
totam petitionem ortam esse narrans, tum de senatu urbi Romao suppeditando et de Venetis Insubribusque in curiam admissis et de senatoribus ex Latio et multa omnino similiter dicens, ut, Nuoniam etiam genu toria dignitas quodammodo pro honore est, breviter ius honorum appellare possimu8. Equester
igitur dignitas principibus illis patebat, quemadmodum ipsi
Arminio eam datam esse Velleius l. l. scribit, patebant procurationes Omniaque praefectorum munera, quae imperator non modo liberis, verum nonnunquam etiam libertinis hominibus dolarobat: soli illi honores curules Senatusque non patebant. Idque illustri exemplo, quod Τncitus commemorat, demonstratur. Is enim Cn. Iulium Agricolam illum, qui socer eius erat, ex Foroiuliensiuni colonia ortum fuisse scribit at tuo avum eius utrumque Equestri dignitate procuratoremque Caesaris fuisse: patroni Iulium Graecinum, cum senatorii ordinis esset atque eloquentia excelleret, ab C. Caligula esse occisum. Quodsi Agricolae genus ab remotiore aetate vel equestri dignitate, praestitisset atque, si non honoribus, sintiquitate commendaretur, certe Tacitus, ut soceri sui gloriam extolloret, narrasset: nunc eum intelligemus de Agrieolae maioribus, qui ultra avum essent, vel nihil vel ea quae nollet, tradere potuis8e. Quare Cum avus Augusti fere aetate vixerit, probabile est eum, Cum colonia Forum Iulium conderetur cf. Comment. epigraph. I p. 3 ibin, ex Gallis popularibus esse ascitum, civitate donatum appellatumque C. Iulium, tum industria ad procurationeS pervenisse. Pater autem Graecinus quoniam avus iam tantum adeptus erat, quamvis Foroiuliensium colonia iure honorum careret, singillatim ab Tiberio in senatum allectus est facilemque Agricolae filio summorum honorum cursum reliquit. Diuit Corale
342쪽
De propagatione civitatis Romanae.
Sod, ut a iure ad homines, qui eo utebantur, perveniamus, nonne novum prorsus est, suisse Claudii aetate multos cives Romanos, qui non plenam civitatem haberent, maxiinaque eius parte carerent 3 Quis alius veterum scriptorum do eadem retradidit 3 Quis hodie virorum doctorum de hac minore quasi civitate ita disputavit, ut, quomodo orta sit, quatenus pertinuerit, qua antiquitatis similitudine illustretur, explicari tyoperae igitur pretium est, hunc locum, qui et Veterum auct0rum inopia obscurior et nostra negligentia prope relictus sit, diligentiore cura persequi. Qua in quaestione primum h0eeTaminandum esse putamus, ut Claudii notato qui populi vel quae urbea hac civitate Romana, cui ius honorum deesset, usi sint, videamus. Ac significat aliquid Tacitus, cum eos
qui Gallis adversarentur, asseverasse ait, non Udeo aegrum esse Italiam, tit senatum superiture urbi suae nequiret. Italia
igitur optimam illam civitatem, qua honorum ius continebatur,
habcbat et quidem tota, si a gentibus illis barbaris, quae in Alpibus habitabant, discedamus, cf. supra p. 31 . Nam iidem
illi Venetos et Insubres curiam irrupisse clamitabant, quarum gentium regione quae extremae Italiae partes existimantur, constant. Ipso autem Claudius in oratione sua II, 5 quaerit, an Italicus senator potior sit quam provincialis, unde et in Italia omnes, qui civitatem Romanam haberent, et in provinciis multos honorum iure usos esse colligemus. Quamquam haec Provinciarum ratio sane obscura est incertamque interpretationem habet, quod Tacitus cx Claudii oratiotio resen: A tim poenitet Balbos eae Hispania nec minus insignes viror e uia Aurbonensi transioisse' Unde si quo temporc Balbi in senatum Romanum pervenerunt, eodem Hispaniam vel qui in Hispania cives Romani essent, iure honorum donatos esse colligeremus, certe magnopere salleremur. Hoc enim quomodo
intelligendum sit, docet ipse Claudius II, li: Ornatissima ecce
colonia valentissimnque Viennensium quam longo iam tempore senatores huic curiae conferis ut dirum nomen MDonis taceam,
et odi illud puluestricum prodigitim, quod ante in domum consululum intulit, quam colonia sim solidum civitatis Romanae benestatim consecuta est. Quae inter se videntur pugnare Diuit Coral
343쪽
De propagatione civitatis Romanae.
nam et Ox longo tempore ait ab Viennensibus senatores Romanos exhiberi et Viennam solidum civitatis Romanae bono-ficium paulo ante esse consecutam, cui si quid ad optimam civitatem deerat, certo nihil potest intelligi, nisi ipsum hoc, de quo agitur, honorum tua. Latronem autem et palaestricum prodigium, cuius nomen imperator silentio praetereundum esse ait, interpretes recte statuunt videri esse Valerium Asiaticum, cuius casum Tacitus Ann. XI init. et Dio LX, 27 narrant. Eum Viennae natum fuisse multisque ae validis propinquitatibus plurimum in Gallia potuisse ipse Tacitus narrat, explicans etiam, cur pulaeStricum prodigium vocetur: esse onim ei mollitiem corporis ab accusatoribus exprobratam. Iam iterum eum consulem suisse Kal. Iun. anni 46 constat, primum suisae probabile est extremis annis Tiberii. Etenim anno 4 l, cum Caligula occideretur, consularis suisse traditur ab Dione LIX extr. et Ios. Antiq. XIX, 1, 20 et tanta auctoritate consularis, ut imperium ipse petere posse videretur Ιos. ibid. 4, 3). Sub
Caligula autem qui cos. suerunt, sero noti sunt neque, Et tunc consulatum adeptus esset, tanta esse potuit auctoritate; at Tiberius si evexit, et dignitas iniselligitur et locus, quo cos.suerit, facile reperitur. Veruntamen quocunquQ anno COS. Primum fuit, hoc aperte ait Claudius Viennam tunc iuris honorum nondum e88e usam. Quomodo igitur lactum est, ut quamvis reliqui Viennenses iure honorum earerent, tamen Valerius Asiaticus in senatum atque ad honores perveniret 8
Beneficio, opinor, Tiberii, de quo ipso Claudius patruus T
berius, inquit, Gesur Omnem florem tibique coloniarum ae municipiorum honorum scilicet visorum et incupletium in hiae curia
esse voluit, i. e. qui ubique in coloniis et municipiis, quae duo oppidorum genera civitatem Romanam habebant, divitiis excellerent, singillatim in Aenatum Romanum allegit. Neque dubium esse poterat, quin imperator Pro censoria, qua Perpetuo utebatur, potestate, ut ius trium liberum, ut ingenuitatem, ut civitatem donat, ita iis, qui iure honorum carerent, senatum tamen aperire honoresque impertire posset. Conferendum autem cum hoc Valerii, de quo constat, exemplo erit
illud Iulii Graecini, quod supra de probabilitate expositum
344쪽
I e propagatione civitatis Romanae.
est. Duplex igitur ratio erat in senatum Romanum perveniendi, una simplex ac facilis, si quis ex civitato, quae ius honorum haberet, oriundus consu gufficeret, altera longe dissicilior, quae tota ox imperatorum beneficio penderet, si quis propter originem iure honorum Careret.
Viennens s autem reliqui vel colonia Viennensis quando ius honorum accepit 3 Num ab Claudio ipso 3 Id non videtur esse veri simile; nam et commemorasset in Oratione sua, si quid anto in eodem genere constitui8set, nee antequam censurae honorem recepit, quicquam de supplendo senatu videtur egisse. Quodsi a Claudio non acceperunt, relinquitur Caligula; nam Tiberium extremis annis nihil tale, quod novum esset, instituisse arbitror, nec Tacitus, qui totam eius vitam describit, oisi unius hominis singulare beneficium facito tacere potuit, quod ad nobilem coloniam vel ad provinciam pertineret, praetermittere debebat. Caligulam autein, cum ex Britannica expeditione reverteretur, aliquamdiu in Gallia commoratum esse scimus et compluria de civitate ac senatu guinplendo constituisso paulo infra demonstrabimus. Quodsi Vienna postquam Augusto et Tiberio imperantibus iure honorum caruit, Caligulae demum beneficio optimam civitatem Romanam reccepit, quid de reliquis Narbonensis provinciae coloniis existimabimus 3 Earum nullam videmus postea meliore iure ugam esse quam Viennensem, quae etsi externa erat Origine nam principes Allobrogum ibi maxime in colonorum numerum ascriptos esse docuimus in comment. epigraph. I p. 370), t men iure Italico usa est, quod ceterarum nulla habebat, ut si ipsa usque ad Caligulam iure honorum caruit, ceteras nen minus caruisse probabile sit. Quamquam quo tempore tandem ipsa accepit, eodem reliquas eiusdem provinciae colonias aec pi88e arbitror. Etenim anno 49 Tacitus Annal. XII, 23 Galliae Narbonensi ob egrogiam in patres revorentiam datum esse
Scribit, ut senatoribus eius provinciae non exquisita princistis sententia tare quo Sicilia haberetur, res suas invisere liceret;
quod, si una tantum, quae propter incolarum nobilitatem praecipuo iure uteretur, colonia senatores Romam misisset, quo modo decerni poterat 3 Plures certe colonias eodem honore Diuit Coral
345쪽
De propagatione civitatis Romanae.
esse oportebat, nec modo colonias aut municipia, sed etiam
eos cives Romanos, qui in oppidis Latinis aut stipendiariis essent. Nequo enim si Claudius Aeduorum principibus, qui Ox foederato illo quidem, sed barbaro populo erant, hoc ius
negandum non e88e putabat, in provincia pacatissima et dudum subacta et Italiae moribus simillima non idem omnibus concessum esse oportebat. Idque significat ipse Claudius, cum ait II, 27 solum ipsum ultra uenes provinciae Narbonensis Senatores Romam mittere, in quo hoc inest, totius provinciae Narbonensis quasi solum iuro honorum uti. Quamquam haec non ita disputamus, ut omnes Narbonengis incolas cives Romanos fuisse existimemus; neque enim id ad ius honorum fruendum opus erat aut probabile est, de uno hoc, quod explicamus, iure dicimus. Sed etiam ultra Narbonensem provinciam id pertinebat; nam loco, qui modo citatus est, Claudius sic pergit: quando ex Lugduno hiabere nos nostri ordinis viros non
poenitet. Habebant igitur quo tempore Galliae Comatae principes imperatorem adierunt, ius honorum Lugdunenses, non unus aut alter, qui singulare hoe beneficium impetrasse viderentur, sed vulgo atque ita ut omnium es8et commune ipsoque in solo inhaereret. Neque ea res per se ipsa est veri dissimilis. Num si Viennenges, quorum peregrina ae prope hostilis erat origo, ut diximus, ad honores admittebantur, numquid Lugdunenses prohibitos esse eensemus, qui, id quod illis temporibus rarum erat, militibus vere Romanis deductis constabant, qui cum in terra barbara collocarentur, non Videntur ullo iure, quo antea usi erant, esse privati. Cf. Comment.
epigraph. I p. 370 sq. Ideoque Lugdunum prae omnibus Galliae civitatibus semper maximam imperatorum caritatem habebat, sedes ac domicilium, si quos in Gallia versari oporteret, eligebatur, nullo non genere benevolentiae ornabatur. Eodemque deducimur ea quam paulo post exponemus opinione de
iure Italico, quod Lugdunenses ab initio coloniae habuisse arbitramur. Sed praeter hos Lugdunenses nulla erat in Gallia Comata civitas, nullus populus, in quo qui essent cives Romani, ius honorum haberent eo quidem tempore, quo Claudius hanc quae extat orationem habuit, idque imperator haud dubie
346쪽
De propagatione eivitatis Romanae.
significat, cum propagati extra Narbonensem iuris honorum unum hoc exemplum nominat; quod si plura suissent, et minor omnino in senatu dubitatio existere debuit et tanta imperatoris
argumentorum auctorita8, quantam Silere non posset.
De reliquis autem provinciis quid statuemus 3 Earum Italiae et situ et iure proxima est Sicilia, cuius condicio qualis sub imperatoribus fuerit magnopere dolendum est prorsus esse obscurum. Cui quod dictator Caesar tribucro voluerat, ius Latii, non esse ab Augusto conservatum ostendit Plinius se paratim Latina oppida et stipendiaria enumerans. Sed cum civitas liberaliter paulatim extra Italiam propagaretur, dubium non ost, quin imprimis Siciliae ratio sit habita. Hoc autem, de quo disputamus, honorum ius iis civibus Romanis, qui ex
Sicilia oriundi essent, non multo poEt Augustum mn OSSum osse intolligimus. Elonim Dio LII, 42 do senatus recensione, quam Augustus instituit, reserens vetitos esse scribit senatores Italia excedero iniussu imperatoris, tum sic pergit: καὶ etoueto καὶ οευρο αεὶ φυλασσaetore. Ilληυ rαρ ὀeti ἐς τε et v Σ'tκελίαv καt iv Γαλαettav et iv περὶ Ναρβωvα οὐδαμοσε αλλοοa βουλευτηἀποδηla. σαt ἔξεστ v. Quae qui accurate interpretabitur, Augusti tempore Siciliam nondum senatoribus permissam esse videbit, at patuisae anno 49, cum Narbonensis provincia adiiceretur, Tacitus eo, qui supra citatus est, loco narrat. IIter igitur
Siciliam admisit, Tiborius an Caligula 3 Nam nec Claudium
exi Stimo propter eam causam, quam ante attuli, nec Augustum
sua ipsum instituta mutasse probabile est. Nequo do Tiberio credo, qui si quicquam eiusmodi secisset, commemoraretur a Tacito. Relinquitur Caligula, qui idem, cum peregrinationes in Siciliam permitteret, ipsos Siculos ab senatu prohibere Vix poterat. Scio equi dona liborae porogrinationis potestatem et
ius honorum non esse necessario inter se coniunctu neque esse
ostendit Dio, qui hoc vel sublato vel omnibus civibus imperiito illam tamen iisdem Siciliae et Narbonensis finibus circumscriptam suisse rosert: sed sunt tamen certe illa inter se amnia nec si imperatoros etiam postea reliquis provinciis interdixorunt senatoribus propter eam causam, quod et suae et publicae flecuritatis gratia nisi quae prorsus pacata essent, ab iis obiri Diuit Corale
347쪽
De propagatione civitatis Romanae.
nollent sic enim narrat Dio , non rectissime flori potuit, ut origo interdicendi eo oreretur, quod ex quibus provinciis fieri senatores non liceret, eo ne proficisci quidem oportere iudic bant. Constat autem Caligulam liberalem fuisse in omnibus honoribus impertiendis; nam et Dio LIX, 9 eum narrat cum Ordinem equestrem ex toto imperio atque ei iam ex provinciis ἐξαπαπης και τῆς εξο, αρχM) Suppleret, opulentissimos allogisse
nonnullisque eorum, quamvi8 nondum honore8 gegsissent, permisisse, ut in gpem senatus Veste senatoria uterentur, et Philoleg. ad. Gai. p. 1032 universos populos civitato Romana donaSAe. Nonne igitur senatum ex provinciis supplevit 3 Quod si socii, Siciliao imprimis ratio habenda orat ac tum videtur esse institutum, quod pro exemplo quodam Claudius secu
Hoc loco sacere non possumu8, ut coniecturam, qURe nobis cum in hoc argumento versaremur, saepius oblata est, reticeamus. Etenim Augusto imperante cum respublica com-POSita esset, universam Italiam, si quidem a paucis gentibus prope barbaris, quarum ratio negligi debuit, recedamus, non modo ad civitatem Romanam, verum ad honores admissam e8Se, ex provinciis autem nullam universam civitate praeditam fuisse et quae in iis civitate uterentur oppida, honorum tamen iure caruisse intelleximus. Quare nonne ius honorum proprium erat Italiae, ut recto ius Italiae sive ius Italicum appellaretur 3 Iam notum est ius Italicum, quod Antoninorum
aetate saepius a iureconsultis Romanis commemoratur: cuius vim ac naturam cum explicaremus in comment. epigraph. I
p. 482, duas maxime partes suisse Ostendimus, immunitatem et libertatem. Adiicere nunc solent viri docti de dominio ex iure Quiritium aliaque quaedam minora, quae non tam iure quam consuetudine alitor in Italia, aliter in provinciis constituebantur. Ad haec nonne addendum est hoc de quo disputamus ius honorum 8 Videatur sane; proprium certe Italiae fuisse diximus et quidem eo ipso tempore, quo ius Italicum natum est. Nam si verum est, quod non sine probabilitatis aliqua specie coniecimus, iuris Italici, cuius neque in libertate
ulla mentio fiat et apud Plinium in naturali historia Augusti
348쪽
Do propagatione civitatis Romanae.
instituta referentem non dubia vestigia reperiantur, auctorem esse Augustum originemque fuisse hanc, ut colonis Italicis, qui extra Italiam deducerentur, primum daretur, item illud intelligemus, si qui cives Romani. qui ius honorum antiquitus haberent, in provinciis collocarentur, iis id non potuisse eripi, praesertim cum ad dignitatem sere, ad utilitatem quidem longe
minus quam immunitas, quam eon e8Sam esse constat, Pertineret. Quare Philippensibus et CaAsandrensibus et Dion sibus et nonnullis aliis coloniis, in quas coloni ex Italia deducti sunt, ab ipso initio cum immunitate et libertate hoc quoque honorum
ius vel impertitum vel relictum esse arbitramur, item Lugdunensibus, quos origine Vere Romana fuisse diximus; Viennenses quidem, qui extrinsecus ad eivitatem Romanam pervenerant, postea eo donatos eage Vidimus. Quamquam ex iis, quae disputavimus, eam huius iuris naturam sui3se apparet, ut non necessario cum immunitate ac libertate coniungeretur; certe enim imperatores cum Galliae Narbonensi, cum Aeduorum principibus, cum reliquis deinceps provincialibus hominibus honorum cursum patefacerent, neque uerarium neque fiscum damno affici voluerunt; sed ita erat comparatum, ut quae urbes iuris Italici essent, eaedem ius honorum haberent, sed non, quae honorum iu8, eaedem immunitatem ac libertatem. Atque Augusti quidem aetate, cum nee onera publica nimis molesta essent et senatoria dignitas magna esse videretur, haud scio
an fieri potuerit, ut qui carentos immunitato et libertato honorum tamen ius haberent, Italiae ius habere dicerentur. Sic explico quod Plinius nat. hist. III, 25 in Hispania Accitanis et Libi sosanis, quos neque immunes neque liberos fuisse comperimus, ius Italisto tribuit et quod III, 139 Liburnorum quorundum ius Italicum commemorat: utroque loco hoc honorum ius tune Italiae proprium latere existimo. Postea quidem P pagato per totum imperium iuro honorum haec pars iuris Italici periit, neque praetermitti eam ab iureconsultis mirari debemus. Sed haec de iuro Italico coniectura est neque enim diS- simulamus neque quod rebus demonstrari non potest, Verbis confirmamus), quam ideo viris doctis proponendam e8se puta-Vimus, ut diligentius eam examinent sto num sorte aliis argu-Diuit Corale
349쪽
De propagatione civitatis Romanae. 339
mentis aut auctoribus Comprobetur. quaerant: illud autem constat, hoc, quod in oratione Claudii et ab Tacito commemoratur, ius honorum Augusti aetato Italiae finibus ita esse coercitum, ut ad paucas quasdam colonias ex Italia propagatas pertineret, tum a Caligula Siciliae et Narbonensi Galliae, denique ab Claudio Aeduorum principibus esse concelsum. Etenim postquam imperatoris Orationem retulit, sic scribit Tacitus: Orationem principis sectilo patrum consul O primi Aedui senatorum in tirbe ius adepti sunt. Dutum id inoederi antiquo et quia soli Gallorum frute nitalis nomen cum populo Romano usurpant. Quae Verba nescio quo pacto interpretum ingenia vexarunt nec satis recte nunc videntur explicari. Nam Lipsius
quidem cum in Taciti oditione nihil addat, ad Senecam de
bonos. VI, l9 Galliae Comatae plenam civitatem cum iure sunfragii tunc datam esse existimat, et universam Galliam Comatam perperam nominans et civitatem commemorans, cum
de quattuor tantum populis et de iure honorum agatur. Nius dupllieiter Tacitum intelligi posse ait: aut enim hoc eum dicere, tunc quidem ius honorum tantum Aeduorum primores adeptos esse, non reliquos Galliae Comatae principes: his postea aliquando idem ius obtigisse; aut hoc, omnes Galliae
Comatae primores quod ius honorum expetiasent, e88e OnSecutos, sed primos ex ii8 Aeduos nominatos. Equidem alteram hane rationem parum rectam Esas intelligo. Quantulum enim
erat, si primi enumerarentur Aeduit Nec si omnes qui petierant, eodem tempore et uno senatuSconsulto ius honorum consecuti essent, ordinem quo consecuti essent, servari quicquam reserebat. Falluntur autem Omnino, quod Claudium oratione quam in senatu recitavit, hoc egisse statuunt, ut omnibus, qui imperatorem adierant, honores Senatu8que patefierent.
Immo eum reliqui senatores neminem ex populis devictis admittere Vellent seque iis, qui quondam nominis Romani hostes fuissent, exaequari indignarentur, ille in senatu morem M- manum recipiendorum in civitatem hostium, quo respublica crevisset, exposuit paulatimque, ut olim, omnibus, non tantum ita qui tunc petissent, senatum aperiendum esse docuit. Nihil illa prorsus aut de onmium Gallicorum populorum aut de foede-22.
350쪽
De propagatione civitatis Romanae.
ratorum principibus dixit, ut contra principis orationem senatus, cum solos Aeduos in senatum vocaret, decrerit, sed Omnes ita admitti posse demonstravit, ut certe merita animumque cuiusque in rempublicam spectanda esse cen8eret. Senatuε igitur consultum in hane sere sententiam lactum esse arbitramur, ut, quoniam antiqua populi Romani consuetudo fuisset, omnes paulatim populos ad civitatis honorumque communionem admittere, Aedui, qui vetustissima amicitia coniuneti easent, ad honores rite petendos admitterentur; ceteris si foederis fidem serva8sent, eadem fortasse spes saeta. Atque hoc ita
solita iudicii olegantia intellexit Ι. A. Emestius; nam quod
quidam recentissimi editores cum pravo acumine distinxerunt, ius honorum ipsum omnibus principibus, qui petierant, datum, sed primos Aeduos vere esse ad honores admissos, refutari non opus est. Nec Vero negarim pO8tea Lingonum quoque, Remorum, Carnutorum principibus idem ius datum esse, sed datum est aliis Sconsultis, do quibus cum semel quid sequi oporteret constitutum esset, dubitari non poterat. Sed persequi haec ne incertis quidem vostigiis licet: adeo historiao Romanae auctores ot ipgius civitatis et huius iuris propagationem silentio tegunt, nec singula senatorum eX provinciis oriundorum eXempla colligere quicquain attinet, propterea quod in iis, quorum patria iure honorum careret, beneficium tamen imperatoris singulare intercedere potuisse Valerii Asiatici Oxom-Plum, quod supra expositum est, ostendit. Quare etiamsi imperatorem Traianum ipsum constat fuisse Hispanum patremque eius non modo consulatum triumphique insignia accepisse, Verum etiam in patriciorum numerum ab Vespasiano egse astatum, et Hadriani avum Marullinum, item Hispanum, scimus
ex familia sua primum populi Romani senatorem fuisse Spart. Hadr. init.), tamen vix inde tuto colligere licebit, Neronis vel Claudii aetate universae Hispaniae vel certe Traiani patriae Italicae ius honorum esge datum. Quamquam probabile sane est, postquam Narbonensis Gallia optimam civitatem Romanam est adepta, ne Hispaniam quidem ac maxime Baeticam, quae semper cultu ac moribus Italiae proxima habita est, diu iure honorum caruisse: quod si Νero non dedit, qui superbiae R