Anekdoton ex Petronij Arbitri Satirico, fragmentum. Praefixo iudicio de styli ratione ipsius. ..

발행: 1664년

분량: 105페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

66 PETRONI 1 ARBITRI 'ducente per Porticum Gytone, ad Ia- . . nuam venimus, ubi Canis catenarius tan to nos tumultu excepit, Vt Ascyltos e- tiam in Piscinam ceciderit: Nec non ego

quoque ebrius, qui de pictum timueram

Canem; dum natanti opem fero, in eundem gurgitem, tractus sbm. Seruauit nos tamen Atriensis, qui interuentu suo, dc Canem placauit,& nos trementes ex- traxit in siccum. Et Gyton qui&m , iamdudum seruatione acutissima se rede- merat a cane : Quicquid enim a nobis acceperat de coena, latranti sparserat, Mille euocatus cibo, furorem suppresserat. Ceterum cum algentes utique petissemus ab Atriense, ut nos extra ianuam C- mitteret: Erras, inquit, si putas te exire hac posse , qua venisti. Nemo unquam Conuiuarum per eandem Ianuam emissus cst. alia intrant, alia exeunt. Quid faciamus homines miserrimi, & noui generis Labyrintho inclusi, quibus lauari, iam coeperat notum esse ξ.Vltro ergo ro- gamus, ut nos ad balneum duceret. pro- lectisque vestimentis, quae Gyton in adi- tu siccarinoepit. Balneum intrauimus,

angustum scilicet, de Cisternae frigidarior simile , in qua Trimalcio rectus stabat. .

82쪽

Ac ne sic quidem putidissimam ei actionem licuit effugere. Nam nihil melius csse dicebat, quam sine Turba lauari: Meo loco ipso, aliquando pistrinum fuisse. Deinde , ut lassatus consedit, inuitatus Balnei sono, diduxit usque ad Cameramos ebrium, & coepit Menecratis Cantica lacerare, sociat illi dicebant, qui linguam

eius intelligebant. Ceteri conuiuae circa labrum manibus nexis currebant, & Gingilipho,ingenti clamore exsonabant: Alij autem, aut restrictis manibus anulos de pauimento conabantur tollere : aut posito genu ceruices post terga flectere, M pedum extremos pollices tangere.

Nos, dum alij sibi ludos faciunt, in Solio, quod Trimalcioni parabatur, descen dimus. Ergo ebrietate discussa, in aliud Triclinium deducti sumus, ubi Fortunata disposuerat Lautitias suas ; ita ut supra

lucernas, aeneolosque piscatores notauerim: & Mensas totas argenteas, calicesque circa fictiles inauratos: SI vinum in conspectu Sacco defluens. Tum Trimal-cio: Amici, inquit, hodie Seruus meus Barbatoriam facit: Homo,praefiscini, frugi , 5 micarius. Itaque Tangomenas faciamus , 5 usque in lucem coenemus v

83쪽

68 PETRONII ARBITRI Haec dicente eo, Gallus gallinaccus cantauit. Qua voce confusus Trimalcio, vinum sub Mensa iussit effundi,Lucernamque etiam mero spargi. Immo anulum traiecit in dexteram manum, S Non sine causa, inquit, hic Buccinus signum dedit: Nam aut incendium oportet sal: Aut aliquis in vicinia, alii insiti abiicit. Longe a nobis. Itaque quisquis hunc In dicem attulerit,corollarium accipiet. Dicto citius, de vicinia Gallus allatus est, quem Trimalcio iussit, ut aeno coctus fieret. Laceratus igitur ab illo doctissimo coco, qui paulo ante de porco aues, piscesque fecerat, in cacabum est coniectus. dumque Daedalus potionem se

uentissimam haurit, Fortunata mola buxea, piper triuit. Sumptis igitur matheis,

respiciens ad familiam Trimalcio: Quid

Vos, inquit, adhuc non cornastis Z Abite,

ut Alij veniant ad officium. Subiit igitur alia Classis. Et illi quidem exclama uere , Vale Gai : Hi autem, Aue Gai.

Hinc primum hilaritas nostra turbata est: Nam cum puer non inspeciosis, inter nouos intrasset Ministros, inuasit eum Trimalcio , 5 osculari diutius corpit. Itaque Fortunatae, ut ex quo Ius firmum

84쪽

F R A C M E N T v M. Gapprobaret, maledicere Trimalcionem coepit , 5 purgamentum dedecusque praedicare, qui non contineret libidinemihiam. V ltimo etiam adiecit, Canis. Trimalcio contra confusus & offensus conuicio, calicem in faciem Fortunatae im-Wisit. Illa tanquam oculum perdidisset, exclamauit manusque trementes ad faciem suam admouit. Consternata est etiam Scintilla, trepidantemque sinu suo texit. Imo puer quoque officiosus,vrceolum frigidum ad malam eius admouit, super quem incumbens Fortunata, gemere ac flere coepit. Contra Trimalcio:

Quid enim inquit, Ambubaia non me misit se de naucllillam illam sustuli: Hominem inter homines feci 3 At inflat se

tanquam Rana, oc in sinum suum conspuit: Codex, non Mulier. Sed hic, qui

in pergula natus est, aedes non somniatur. Ita Genium meum propitium habeam , curabo domata sit, Cassandra caligaria. Et ego homo dipondiarius Sester

tium centies accipere potiti. . Scis tu, me

iam mentiri. Agato via entaria heri proxime seduxit me: δί Suadeo:inquit, ne patiaris genus tuum interire. At ego , dum bonatus ago , nolo videri

85쪽

o PETRONII ARBITRI lenis : ipse mihi asciam in crus impegi. Recte curabo, me Unguibus quaeras: L, ut de praesentia intelligas, quid tibi feceris. Habinna, nolo Statuam eius in Monumento meo ponas , ne mortuus

quidem, lites habeam. Immo , ut sciat me posse malum dare: Nolo me mortuuno basiet. Post hoc fulmen, Habinnas rogare coepit , ut iam desineret irasci : dc Nemo, inquit, nostrum non peccat; homines sumus non Dij. Idem Scintilla fidias dixit, ac per Genium eius, Gaium

appellando, rogare coepit, Vt effrangeretur. Non tenuit ultra lacrimas Trimal-cio,& Rogo, inquit, Habinna sic Pecu lium tuum fruniscaris: Si quid perperam feci, in faciem meam inspue. Puerum basiavi frugalissimum: Non propter mam eius , sed quia frugi est. Decem partes dicit, librum ab oculo legit, thretium sibi de diariis fecit, artissetium de suo parauit, & duas trullas. Non est dignus, quem in oculis feram 8 sed Fortu nata vetat: a tibi videtur fulcipedia i ,

Suadeς bonum tuum concoquas Mihia, ω me non facies ringentem amasiuncUsa; Alioquin experieris cerebriam meum.

Nosti me , quod semel destinaui clauo

86쪽

F R A c M E N T V M. Trtrabali fixum est. Sed vivorum meminerimus. Vos rogo Amici, ut vobis sua

uiter sit: Nam ego tuoque tani fui,quam vos estis, Sed virtute mea ad hoc perueni. Coricillum est quod homines facit,

cetera, Quis ita ilia omnia. Bene emo, bene vendo. Alius alia, vobis dicet. felicitate dissilio. Tu autem Stertera, etiamnum ploras t iam curabo, Fatum tuum plores. Sed, ut coeperam dicere, ad hanc me Fortunam, frugalitas mea perduxit. Tam magnus ex Asia veni , quam hic

Candelabrus est ad Summa. Q otidie me

solebam ad illum me uri: Et ut celerius rostrum barbatum haberem, labra de lu- cerna Vngebam. Tamen ad delicias femina ipsimi Domino, annos quatuordecim

fui. Nec turpe est, quod dominus iubet. Ego tamen, δ ipsi meae Dominae satisfaciebam Scitis quid dicam. Taceo, quia non sum de Gloriosis. Ceterum quemadmodum Dij volunt, dominus in Domo factus stina: Et ecce coepi ipsimi Cerebellum. Quid multa ξ coheredem me Caesari fecit, & accepit patrimonium Laticlauium, Nemini tamen, nihil satis est. Concupiui negotiari: N e multis vos mo-xer , quinque Naues aedificaui : oner

87쪽

prTRONII AR3ITRIui Vinum, S tunc erat contra Auriam. misi Romam. putares me hoc iussisse.

Omnes naues nauis arunt. Factum, non

Fabula. Vno die inptunus Trecenties Sestertium deuorauit.Putatis me defecisset Non me hercules, mi haec iactura susti fuit, tanquam nihil facti. Alteras recimaiores & meliores de feliciores : Vt nemo non me virum fortem diceret. Scis magna Nauis magnam fortitudinem habet. Oneravi rursiis vinum lardum, fabam seplasium mancipia. Hoc loco Fortunata rem piam fecit: omne cnim aurum suum , omnia Vestimenta vendidit, M mi Centum aureos in manu posuit. Hoc fuit peculij mei Fermentum Cito fio, quod Dij volunt. Vno cursu

Ccnties Sestertium corrotundaui. Statii Hredemi Fundos omnes qui Patroni mei fuerant. AEdifico domum. venaliciacoz-mo iumenta. Quicquid tangebam,crescebat tanquam favus. Postquam coepi plus habere quam tota Patria mea habet, Manum de tabula. Sustuli me de Negotiatione , & coepi Libertos foenerare. Et

sane nolente me , negotium meum agere exorauit Mathematicus qui venerat

sorte in Coloniam nostram , Graeculus,

88쪽

Serapa nomine , conciliator Deorum. Hic mihi dixit etiam ea, quae oblitus e- ram. abacia & acumi omnia exposcit. Intestina mea nouerat, tantumque-non dixerat, Quid pridie coenaveram. putas ses illum semper mecum habitasse. Rogo Habinna , puto interfuisti tu Domi nam tuam de rebus illis, fecisti. Tu pa- rum felix in Amicos es. Nemo unquam: tibi parem gratiam refert. Tu latifundia possides, Tu viperam sub ala nutricas. Et

cur Vobis non dixerim, etiam nunc mi restare Vitae annos triginta , & menses quatuor, δί dies duos. Praeterea cito accipiam Haereditatem. Haec mihi dicit F tus meus. Quod si contigerit fundos A- pulice iungere , satis Vitius pervencro. Interim dum Mercurius vigilat, aedific

ut hanc Domum: viscitis Casa erat, nunCTemplum est. Habetquatuor coenationes, cubicula viginti , porticus marmoratasi duas, susum cellationem, cubiculum, in quo ipse dormio,Viper. Y huius sestarium.

Hostiarij ccllam perbonam, Hospitium

hospites capit. Aa summam, ScaUrUS cum huc venit, nusquam mavoluit hospitari,c δ habet ad Mare paternum Hospitium: multa alia sunt, quae statim vobis os .

89쪽

PETRONII ARBITRItendam. Credite mihi: Astem habeas ,

assem valeas. Habes, habeberis. Sic amicus vester, qui fuit Rana, nunc est Rex. Interim Stiche profer Vitalia, in quibus volo me efferri: Profer & unguentum,& cx illa amphora gustum , ex qua i beo lauari ossa mea. Non est moratus Stichus: sed & stragillam albam, & praetextam in Triclinium attulit, iussitque nostentare, An bonis lanis essent confe-Tum subridens : Vide tu inquit, Stiche,ne ista Mures tangant, aut Tmeae: Alioquin te vivum coinburam. Ego gloriosus volo efferri, ut totus mihi Populus bene imprecetur. Statim ampulimit nardi aperuit, omnesque nos unxit: Spero inquit, futurum , Ut aeqUO me mortuum iuuet, tanquam viuum : Nam vi

num quidem in Vinarium iussit infundi:& Putate vos ait, ad Parentalia mea inuitatos esse. Ibat res ad summam nau- seam , cum Trimalcio ebrietate turpissi ina grauis, nouum Acroama, Cornicines

in Triclinium iussit adduci, fultusque ceruicalibus multis extendit se supra Torum extremum: & Fingite me, inquit, mortuum esse , dicite aliquid belli. Consonuere Cornicines timebri strepitu. Vnus

90쪽

praecipue seruus Libitinarij illius , qui

inter hos honestissimus erat, tane valde intonuit, ut totam concitaret Viciniam. Itaque Vigiles, qui custodiebant vicinam Regionem, rati ardere Trimalcionis domum, effregerunt ianuam subito, & cum aqua & securibus tumultuari suo iure, coeperunt. Nos occasionem opportunissimam. nacti, Agamemnoni verba dedi mus , raptimque tam plane quam ex in-

cendio, fu gimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION