De ratione curandi per sanguinis missionem, libri decem. In quibus extirpatis erroneis opinionibus passim hodie apud nonnullos vigentibus, omnia ad hoc argumentum pertinentia, secundum Galeni doctrinam explanantur. Authore Horatio Augenio ... Addidim

발행: 1584년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

- DE MISSIONE SANGUINIs

venit re pendum. Diximus de eorum, quae indicant, natura a dicamus modo Ede contraindicationibus, atque contraindicantibus. Recentiores quidam m

dici, quibus ego in Gymnasio Pisano praeceptoribus olim sum usus, contraim dicare nihil aliud esse dicunt, quam prohibere quod ab ipso indicante primum suggeritnr , demonstraturque: Horum quidem opinionem Fuctius in suis institutionibus, quas crebro transcribit nunquam prioribus contentus, ut de Olimpico tradit Galenus ; insecutus est. Horum sine sententiam admi tere noli possum οῦ quoniam apud Galenum alium esse usium huius vocabuli reperio, atq; idcirco fit tacitum maxime enasse;utpote qui institutionem scimbens secundum Galeni placita , non viderat, quid hae de re idem autorciarissimis uerbis tradidit. Quod uero ad alios pertinet, ex quibus Fucstra transcripsi, quamuis opinionem non admittam i fortasse ia repr hensione di- Fgni non sunt: quoniam ciun de bs rebus scribere aggressi sint, nullum sibi, quem imitarentur, autorem proposuerunt , nec iurantes in maeutri uerba, sola methodo ipsa pro ueteri medicorum, & philosophorum coniuetudine, id tamdem explicare conati fiant, quod methodo responderet; non quod hic, aut ille autor dixerit. Quamobrem hi sunt hoc nomine plurimum laudandi. sed ad propositum reuersi doceamus propter quam causam contraindicare non fit prohibere. Atque primum id quod aliquid non prohibet contraindicare dicitur vlpura vires cum sanguinis missionem admittunt, eamq; fieri non prohibent, contraindicare dicuntur: quasi dixeris idem remedium indicare', quod ab indicante suggeritur econtrario tamen modo. hoc Galenus libro de ratione curandi per missionem sanguinis hisce verbis adnotauit. Morbi ita-Gque magnitudo cum virium robore primi erant mittendi sanguinis scopi, ille quidem, quae facienda sint indicans: hie tanquam illud haud prohibens a quod contraindicare iuniorum medicorum quidam appellant. J Et in alio opere inquit. Sed quod appetit facultas, si ab aliquo sumi impediatur, iulud contrarij indicantium , seu contraindicans; haud iure quis appellet. JPraeterea confirmatur eiusdem verbis libro de ratione victus in morbis aci iis, quae sic habent. Rutilis & hoe in loco remediorum indicationem ab assechi corporis accepit, simulque virtutem considerauit, neque tanquam mmediorum usum aliquando indicantem ; sed tanquam contraindicantem, seu

contrario indicantem modo, interdum autem & prohibentem. J Quid ape tius dici possit, ad probandum, quod contraindicare non sit prohibere, ego Hquidem non video. Amplius quae fieri aliquid impediunt, quemadmodum inter indicantia nequeunt connumerari: sic etiam neque inter contraindicam tia ponenda sunt, quia haec re ipsa,& genere idem sunt inter sese, &quod indicat, aliquando contraindicat. & econtra. quam rem Galenus eodem libro de optima secta tradit his verbis: Quamobrem id , quod aliquid postulat, quoniam eius, quod postillatur propositum est, quoa nos mihi latum fiunere impedit, propositum non erit. J Postremo si id quod utile, aut mmedium fieri impedit contraindicans dicendum sit , utique morborum tempora contraindicantia diceremus, aegrotantium timiditatem , & assiste res, qui aliquando impediunt fieri aliquid , essent contraindicantia, & post lata; quod sane habere veritatem non potest, ut omnibus ves tantillam in

72쪽

A ane medica exercitatis manifestum est . itaque quoniam contraindicare non est psollibere , doceamus, quid secundum Galeni doctrinam nomine com traindicantium intelligere oporteat. Ego itaque, quantum apud hunc aut rem obiseruare potui, duplicem inuenio significationem vocis huius: harum prima est, quod contraindicare sit, idem significare, quod ab ipso indicante, fuit primo indicatum, sed tamen modo quodam contrario : cum igitur sit aliquod idem admitteres utile, S postulatum, quod ab indicaute postulabatur, sed tamen modo contrario, ut dixi, illud sane nuncupabitur conre indicans. Hac significatione usus est Galenus, tum libro primo de ratione victus in morbis acutis: tum libro de ratione curandi per missionem famguinis: quibus locis contra indicare dicebat non prohibere remedium, quod B ab indicante primum suggeritur, & significatur. Exemplo res fiet illustrior. sit aliquis coiporis affectus cum maxima plenitudine: hic sane postulat eu cuationem affatu dignam siue per misitonem sanguinis , sue per purgatio- nem, siue per utrunque praesidium. sed si fuerint cum eiusternodi ariem viares validae adeo quoa hanc ferre euacuationem possint, non erunt impedia 'mento , quin statim fiat evacuatio : quinimmo eandem indicabunt, com 'trario tamen modo, assectus primo, atque, quod dici solet, per se. : vires at tem secundo loco; ut conseruentur: qu ia exoneratae eo, quo veluti sarcina Premebantur; multb melius in posterum habebunt . Altera est significatio , cum per contraindicans intelligimus contrarii indicatiuum, Gim exigunt comtrarium eius, quod ab ipso indicante significatur . hac significatione usus est C Galenus libro decimotertio methodi medendi cum dicebat, Interdum comtrarias incidere agendorum indicationes :& libro nono eiusdem operis . comtraindicationes indicationum:&libro indecimo methodi dicit, contingere aliquando contrarias indicationes, & initicem pugnantes : & in eodem deciamotertio.cu simul contrariae indicationes coueniunt dicebat; Hoc itaque modo dicimus contraindicantia ea esse , quae indicantibus sunt contraria; aduerse quoque sunt indicationes, quae ex eisdem proficiscuntur, indicata etiam con traria: quae res poterit hoc exemplo appositissime confirmari. Morbus a multi

titudine mali succi , purgationem indicat. Vires admodum imbecillae, hanc

renuunt, contrariumq; indicant . est quidem morbus contrarius viribus , ut

Galanus dicebat undecimo methodi medendi; Indicatio contraria est indi- Dcationi: quia morbi indicatio est pro sui sublatione: at virium pro siti comstruatione; sunt poria, ablatio , & custodia sibi inuicem contraria: Deinde vero indicatum est indicato contrarium. Siquidem exigit morbus remedia

contraria, nam sunt contraria contrariorum remedia: vires autem & humani

corporis facultates postulant similia a similia enim sinulibus conteruantur. His quidem modis apud Galenum sumuntur contraindicantia. Nos vero in hac nostra tractatione Galenum similiter imitati modo una,modo autem altera significatione utemur. Explicauimus igitur hucusque quid sit indicatio , &coindicatio: quae natura sit eorum, quae indicant, nempe quod ab uno unum perpetuo indicaturi, & non plura: quid per indicantia intelligere oporteati quibus expositis reliquum est, ut falsitatein propositarum opinionum osten

damus. . . u.

73쪽

a magnitudine morbi, virium robore , atque aetate consistenti. ΣCaput quartum.

RiMvM vero illorum opinionem euertamus, qui dixerunti dicari mi Isionem sanguinis a tribus illis peruulgatis scopis, in pnitudine , inquam, morbi , virium robore, atque aetate comsidunti : haec enim praeterquam quod ex omnibus maxime communis est, inuentores quidem, atque fautores habet es issimos viros, inter quos praecipuum fuisse Matthaeum Curtium doctis. simum sane medicum , & maximi nominis audiuimus. Explicaturus Itaque proposis opinionis falsitatem, primum docebo, quod ab illis tribus scopis Esmul sumpti nulloque amplius adhibito discrimine indicari no possit sanguinis missio:deinde vero particularius declarabo,quid singuli ex propostis scopis indicet: atque sic obseruabimus methodum. Prima itaque ratio, qua haec opinio validisiime refellitur in hune modii habet. Quorum una est natura, illa unum. dumtaxat indicandi vim habent: quia ca, quae non habent una naturam,unum indicare non possunt: na quodcunque indicat, pro sui natura,&semper indicat siue illud fuerit simplex, siue compositum, prout fuerit natura eius, quod i dicat, aut simplex, aut composita , quemadmodum capite superiori demonstravimus. porro haec tria proposita non habent communem naturam, in quae conueniant, & ua curationis indicationes desumere oporteat; quomodo igitur.vnum aliquid , v uta , missionem sanguinis indicabunt persuadent Hic nullam vim indicandi haberes tantum abest, ut sectionem venae insinu Gre possint: quod vero horum trium communis aliqua natura non sit, adeo m

nifestum est, ut nullam penitus dissicultatem habeat , cum hoc etiam pariter constet, vel tantalium in Dialecticis disciplinis exercitatis, ne habere quidem

solum commune nomen aut aequivocum, aut analogum . quamobrem, si

rum est, quod sane verissimum putatur, quod id quod indicat pro sui na

tura indicat; haec tria cum unam naturam non habeant minime indicabunt

Praeterea, quodcunque indicat pro sui natura semper indicat ; quia natura ex qua indicatio proficiscitur , semper adest. Sed his tribus praesentibus scopis non semper adest de mittendo sanguine indicatio : non itaque indicabunt. quod vero res sic habeat, hinc colligito: quod hi scopi simi indifierentes proAE missione sanguinis , & pro purgatione exercenda , ut Galenus testatur libro re quarto methodi medendi, ex magitu Hippocratis sententia. Ergo si aequalia ter unum,& alterum diuersum praesidium postulanti,quomodo semper unum indicabunt 3 cum potissimum sint haec duo praesidia longe d:uersa, S: diue

sis morbis adhibeantur, ut infra docebimus. Praeterea confirmatur, quia aim praeseruationis gratia sanos homines , ne scilicet in morbos cadant, expurg mus, quod potisimum fit verno tempore , ut admonuit Hippocrates. ne minem. quidem futurum arbitror , qui validas vires non esse i sit ammati

ius. Adest itaque unus scopus , adest praeterea secundus , scilicet nugnitru do inorbi, qxuai ad eiuscemodi praescia, quat magna sint, nunquam accedi mus, tusi tuait magnus morbus: praescatibus igitur hisce duobus 1 opis, silli

74쪽

Averὸ indicant, oporteret semper sanguinem mittere . quod tamen salsissimum esse docet Hippocrates hisce verbis. quibuscunque venae sectio, vel purgatio

tum medicamentis conuenit, his vere purgare , vel venam incidere oportet.JEt Galenus in Commentario sic loquitur: hos enim oportet, ut anticipemus euacuare vere adueniente, vel per venae sectionem , s plenitudinis pacioni

bus subiiciuntur a vel per purgationem si iis , quae in humorum corruptela proueniunt.J Amplius si ab his tribus indicatur sanguinis nai filo, utique si ex supradictis scopis aliquis defuerit , nunquam aderit, de sanguine mittendo

indicatio: at ver , morbo magno existente cum virium robore , citra consistentem aetatem, utpote in ipsis pueris, tuto sanguinem mittimus: quemadmodum nos infra pluribus edocebimus. minus enim, dicebat Galenus, quod

B ad anates pertinet, in pueris detrahimus. Ergo puerilis aetas non semper i dicat abstinendii a sanguinis missione ; sed potius eius quantitat cm limitat: itaque si illa indicare dicuntur missionem sanguinis: utique non tria sunt, sed duo, cum hac in re aetas consilens nullam vim habeat, ut suo loco dicemus. Et hoc clarissime docuit Galenus labro de ratione curandi per missionem sanguinis docens , quot scopi obseruari debeant in sanguine mittendo dii rum duntaxat meminit, virium roboris, & magnitudinis morbi: ipsamque morbi magnitudinem indicare sectionem venae: virium autem robur non proin hibere , quod contraindicare medici recentiores vocant. En igitur, quod Galenus meminit solius magnitudinis morbi , tanquam indicantis hoc auxilium . aliorum autem scoporum non meminit ; qui proprie indicare non pos C stini: sed non prohibere, quod est contraindicare, ut docuimus. Hic certe locus maxime refellit horum hominum opinionem: quoniam cum in verba magistri iurauerint, nullum habere possitnt refugium, quo Galeni verba m do suo interpretari valeant. sed hic obiter asseramus , quid ad hasce rati nes huius nostri prouinciae medici quidam celeberrimi respondendum putant , atque huiusce rei per litteras me ipsum certiorem fecerunt. Primum tuidem, quo priores rationes euitarent, dixerunt, minimε absurdum esse in;aleni doctrina, quod plura unum indicent: atque in huius opinionis coim firmationem afferunt, quod passim a nostro Galeno prosertur, nempe nati rate corporis temperamentum, & morbum curationem indicare, cum iamcnnon haseant commvncm aliquam naturam. Deinde vero virium robur non Desse necessarium ad purgationem, sed ad missionem sangurnis duntaxat, atq; propter hanc causam quarto methodi Galentun solius magnitudinis morbi meminisse, cum de purgatione agit, viresq; praetermitae atfirmant, tanquam minime necessarias. Adde his, aliquos extitisse, qui dixerunt, necessarias in te validas vires in exhibitione medicamentorum purgantium; non tamen perinde , atque in sanguine mittendo : in quo maius virium robur postillatur: viresque : pias propterea magis delici evacuato languine; quam corpore per ipsa medicamenta expurgato. Nec desuerunt, qui dixerint, nunquam vires validas existere citra sanguinis multitudinem a & semper sanguinis c piam necessario ualidas iures indicare : cum malitia autem succorii in semper esse imbecillas: haec quidem potissima sunt , quae recentior

modici pro responsone in medium afferunt; quibus nunc sigillatimis C tis

75쪽

,ε DE MISSIONE SANGUINIS.

faciendum est . Primum vero illud constat, tum apud Galenum , Etum vero apud omnes classicos autores , falsim esse, quod plura unum ii

dicent per se, & proprie: addidimus quidem per se, & proprie : quoniam

non est absurdum , quod duo unum quoddam indicent, ratione tamen diuersa: utputa unum quidcm per se I alteriam vero per accidens, de quod dici selet tecundo loco. ut naturale temperamentum per se indicatiu cust diam : at vero per accidens indicat contrarietatis mensuram ι idest contra riorum remediorum, quae pro morbis remouendis adhibentur, quantitatem,S mensuram: hoc vero non alia sine ratione , nisi pro ipsius naturalis temperamenti conseruatione : quemadmodum alio loco diliranter docuimus, satiatio eo im nihil aliud eit , quam temperamenti praeternaturam mi ratio in naturale temper amentum : quoniam vero haec permutatio fieri Fnon potest , nas quis cognouerit, quantum distent inllicem haec temper menta , & qua mensura contrariis praesidi)s utendum sit , quandoquidem metus est , ne hac mensura incognita contrarium morbi genus inducamus ;& propter hanc caiisain; mensura remediorum semper indicatur a naturali temperamento, ut sciIicet consemetur: & non inducatur contrarius aliquis morbum. Ergo nullam habet difficultatcni quod unum , perpetuo unum indicat; ceu, quod unam habet naturam, aut fimplicem, aut compositam, ut capite superiori demonstrauimum: Porro quod aliqui dicunt, vires non esse ad purgationem necessarias ; falsissimum est, totoque coelo aberrant: Nain omnia purgantia medicamenta , quibus Hippocrates , & Galenus utebantur sdeleteria sunt, ignea, atque toto genere humanis corporibus obnoxia, quae G sine nunquam humores educunt iras e potentia adactum deducantur; deduci autem non possiant, si vires non fuerint validae. Praeterea purgatio ni suum quoddam est auxilium , Ut saepe diximus, 'uemadmodum etiam venae sectio: magna vero exerceri nequeunt praesidia, nisi vires fuerint validae. qu niam , ut morbis patuis existentibus parua adhibita remedia , ne minimum vires laedunt; se profectis magna remedia vires ipsas maxime prosternunt . His adde, quod Hippocrates in Aphorisnos non scripsisset, confert,&i cile ferunt si talia purgantur, qualia purgari oportet, sin minus contra: pe inde enim est, ac si dixisset; si evacuantur illi humores, qui debent cvacu ri , vires validae conservabuntur optime serentes chiscemodi purgationem: at si purgantur humores, qui purgari debent, vires non erunt ferendo talem Hpurgationcm: duin itaque ad purgationem faciendam accedimus considendaesiuit vires, a que nunquam purgandum, nisi validae extiterint. sed pudet an plius immorari in re tam aperta, ac dilucida; quae omnibus lain iam in hac arte initiatis aperti sima est. Potius te illud inquiramus an magis a purgantibus medicamelis dei)ciantur vires,an aute magis a missaone sanguinis . Durant enim recentiores quidam magis a sanguinis euacuatione dei)ci; quam a purgat:Onc; & idcirco in illa virium robur css: ncccssarium; in purgati

ne autem minime; arbitrantur. Hic ego breuiter dicam, quid sentio . Priamum quidem illud supponere opocet; nempe , quod cum de medicame tis purgantibus sermo instituitur , non intelligere nos de iis medicamentis,

quae a mussicis lanientia nuncupantur c haec enim ne nummum quidem via

76쪽

A rex ipsis debiles reddunt) nec satas sere aliquis esse potest , qui commode eiustemodi medicamenta non serat ; horum igitur rc latione habita v nae sectio magis prosternit vires , quam purgatio sed loqui nos de val. dis medicamentis, & ellective, ut aiunt, educentibus: de his sane dicimus, quod si vere inter se conserri possunt haec praesidia sertasse enim non possunt, cum circa diuersia morbos,& daicribs humores, S diuersa morborum tempora, sanguinis missio , & purgatio exerceri soleant ) longe maius vicium iobur necessarium esse pro medicamentis purgantibus exhibcndas, qdam pro mi 1- sone sanguinis, q ram rem hac validissima ratione dei nonstramus. id auxilium postulat validiores vires, quod cum maiori periculo cxercetur ; quod enim citra periculum administratur , ut linimenta , cataplasinata , atque id B genus alia non postulat validas vires: Omnis enim corporis status ei vicem di remedia serre potest. At vero mini periculo maiori exhiberi medicamenta purgantia , quam phlebotomiam Galentis hisce verbis testatur . Adde ruod & mediciis huiuste solius euacitationis liberam habet facultatem sistet ae quandocunque illi placuerit; aliarum articin nullius: nam ubi prop:natum sit aliquod medicamentum prima exhibitro in tua potcstate sta eli: cetera verb sortuna adnainistratrice obcingunt: ingens praeterea in propinati

uibus pharmacorum periculum est, cum vel non commoucatiar purgatio , vel quod in alti uim attractum ut , non facile excernitur : vcl cum dolore torminibus, refrigeratione , pulsus elimelcentia , ac animi des iquio ea priuinitur, vel cum corpus vehementer perturbatur ; interimque parum adna C dum euacuatur , aut euacuatio modum incedit, id quod sypius ceu cur naum malum contingit, neque enim, ut lienae incisae fluxum mox digito stuperposito sistes, sic sistere alui profluuium poteris. J& in alio opere collationem faciens securitatis horum praesidiorum pulcherrime totum negotium confimmat dum inquit. Nempe & si minus qui dein auxilium, quam per purigati

nem sequatur, securius tamen multo existit, imo nullum ex eo , quod persectioncm uenae fit periculum impendet, eo discrimen maximum sitieunte , quod per purgationem tentatur, & potissimum si laborantis naturam experiatus quis non fuerit: nempe est; difficulter natura purgantur , ali1 modico a sumpto medicamento purgantur copiose. c. J Vides igitur maius mulco imminere periculum in pharmacorum purgantium exhibitione , quam in sal Dguinis misitone : atque propter hanc cautam id postulare ualidiores uires . Sed aliquis sertasse dubitabit maius robur uiri mn desiderare

quam purgans medicamentum, quod illa evacuet sanguinem a quo natur lis calor conseruauir, ut dicebat Galenus libro de rutione cuiandi per imaqsectionem: uacuenturque simul spiritus optimi in sanguine consistentes. at purgatio educet humores excremenditios', a languinis natura plurimum distania

tis . Respondeo , rationem hanc a Cristophoro a V ha propositam libro tacundo de arte medendi non concludere: quandoquidem, si sola m teria r spiceretur uacuanda, utique maior fieret uirium ex panguinis, quae ex li in noriim excrementitiorum uacuatione dissolutio, at respiciendo rem cum qua,& modum quo fit eiuste modi uacuatio, alio modo rem habere cognoscimus. Nam pharmacum deleteriam habet iacultatem, a qua plurimum uirtus red-

77쪽

ditur imbecilla et mox vacuat cum magna totius corporis agitatione: ex qua Emultorum spirituum sequitur dissoli itio. Adde his, quod si venam incidimus

ratione vacuationis, cum hoc remedium non fiat, nisi praesente plenitudine, illa sanauinis vacuatio onus natura subleuans maxime prodest, nullam faciens imbecillitate humore scilicet euacuato,quo veluti sarcina praemebatur. Si verbratione reuulsonis mittatur stinguis, vires etiam aliqua ex parte imbecilli res repetitam ferre possunt vacuationem. de qua diccbat Galenus agens fluxu sanguinis ex naribus, quod si aeger resolutus non merit mittenuum e se sanguinem. Secus omnino res habet in exhibendis medicamentis purga tibus , haec enim licet noxium et iacuent humorem : secum tamen niagnam semper optimorum spirituum copiam ducunt: ut ostendit vacuatio aquae iam tercutim, iacta lectione, aut ustione in abdomine: ut etiam contigit in absceL Fsus uacuatione: S in omni superpurgatione : atque in uniuersum inanitione facta a pharmaco vere expurgante. Quam magna vero sit differentia reuuti

sonis factae venae sectione, & purgante medicamento nihil est j quod hic ais

tam in medium, cum lyppis, & tonseribus , ut in proueibio est, notissiamum esse censeam. Quamobrem siue postulet purgatio validiores vires, quam venae sectio ; siue aequae ualidas, aut etiam, ut illis id ultro concedam , aliqua ex parte imbecilliores exigat, hoc unum constat, vires ad purgationem validas desiderari: atque propterea nihil habere medicos nouatores nostri tem- .poris, quod positi nobis satisfacere. Nunc vero reliquum est, ut videamus, quem euentum habere positi illorum subtersegium, qui dixerunt, vires numquam estu validas citra sanguinis multitudinem. Vel enim per sanguinis mul-Gtitudinem intelli punt redundantiam san inis supra alios humores ; quae res potissunum accidit in sanis corporibus, in quibus maior adest sanguinis portatio a quam aliorum humorum, ut alibi diximus. Verum si hoc modo intellia gamus vires in omnibus erunt validae; quia in singula sanguis copiosior i uenitur: tam igitur in malorum succorum abundantia, quam alus aiketibus vires cum sint validae, sanguis tuto mitti potest: quod tamen his hominibus minime satisfacit. Vel audiunt multitudinem pro sanguinis abundantia, simpra mediocritatem, & sani corporis conditionem veteri seruata proportione; tunc sane sequetur Galenum male pasiim docuisse tum libro huic tractationi diacato, cum in methodo medendi, atque libro de plenitudine, sanguinem alia quando citra plenitudinem mitti oportere, perperamq; Menodorum obser- Huasse illam plectoricam sindromem. Praeterea consequens tuerit nunquam vires esse validas in cacochimia; atque falso tradidasse omnes medicos mombi magnitudinem I roburq; virium ad purgationem esse necessarium . An Plius plurimum aberrant, dum colligunt, ibi plus adesse virium , ubi plus adest sanguinis, putantes robur virium necessario insequi multitudinem lam inis, contra quos audire oportet Galenum sic dicentem . Libro de multitudine cap. ii. Actionum si quidem sortitudo ad virium robur consequiatur , sicut re virium robur sertitudinem comitatur iunctionis: at a singuanis multitudine constcutio nulla necessario est situra ; cum neque si is maiori sit copia, Itiam antea ualidior si homo ex necesiitate futurus. : neque si minori

78쪽

LIBER PRIMVR it

A bere modo: liquet itaque actiones ualidas propriam esse , ae inseparabilem

uirium uigentium notham; sanguinis autem aucti nequaquam. J IIxe Gai nus ; in quibus uidetur mihi, horum hominum opinionem adeo euidenter

impugnari; ut nihil magis ad reliqua igitur accedamus.

MORBI MAGNITUDINUM VOVI DIC E

missionem sanguinis. Caput quintum.' Vou i A M hactenus in uniuersali docuimus missionem sanguianis non indicari a magnitudine morbi, uirium robore , & a consulanti aetate: nunc parricularius expendamus , quid singuli ex propositis scopis inescare ualeant, exorsi ab ipsius morbi in gnitudine : ubi enim hoc diligenter explicuerimus, facile pate

bit ab illis neque in tenere , neque sigillatim de sanguine mittendo indic tionem suggeri . Morbus itaq; quonia est aliquid praetematuram est enim constitutio corporis praeternaturain ) sui ablationem indicat: quia quod est,

secundum naturam, custodiam,& conseruationem sigmficati, quod uero pra rematuram remotionem indicat. At uero; quoniam id , quo morbi abigii rur, praesidium dicitur, lachim est , ut uniuersaliter a messicis dicatur modi in prauidium ipdicare. Porro quemadmodum sunt morborum disserentis quam plures, sic etiam non una est auxiliorum ditarentia; nam ut genus auxi-Cli; a morbi genere; ita disserentia auxilii a morbi datarentia insinuatur. si quia dem proportione inuicem respondent, morbus, & auxilium . Ergo paruus morbus, pamum auxilium; magnus uerb magnum λ mediocris uero mediose habens modo auxilium indicat. Hoc prostatb illud est , quod magnus

Hippocrates admonuit in Aphorisinis, dum inquit . extremis morbis extro. ma praesdia optima sunt.J Quid igitur indicabit morbi magnitudo λ nihil quidem aliud, quam magnum auxilium : Haec propria est indicatio, quam n tura magni morbi de se prosere, nec aliam unquam inuenies. Quomodo concludemus indicare missionem sanguinis p quia, inquies, magnum est pra sidium. fateor. sed non est unicum magnum hoc Pntadium. recte enim, atque necessariti concluderetur , si alia non inuenirentur magna praes- D sidia , quam sanguinis missici : quia uero non est unum magnum at . xilium ι idcirco non recte con luditur , unicum ex magnis praesidiis a magnitudine morbi indicari. Supponamus autemin Prasinummi essedi in magna praesidia, uenae sectionem, de purgationem: magnitudo morbi ad Meduo sese habebit indifferenter, non unum magis, quam alterum indicans. quia uero contingit at quando magnum assicium curari sola sectione uenae, alia quando sola purgatione: aliquando autem utroque , opus est quanda esse cunii

morbo magno naturam, quae aut unum , aut alterum , aut ambo simul in mei: qualis uero haec natu sit, suo loco explicabitur. Interim uero ne es

quid huic nostrae tractationi desit, quod faccre dubitationem possit , potis sinum apud nostrates medicos, qui nunquam, nis auditis Galeni uerbis, a

quiestuat, doceamus admirabilia huiusce hominis autoritate rem sc se habe,

79쪽

te, ut proposiimus. Phlegmon magnus est morbus; incipientis tamen phlega Emonis citrationem exorditur Galenus aut missione sanguinis, aut purgatione:

se enim inquit libro de ratione curandi permissionem sanguinis. Sed illud prius videndum est, quid sit e quod in illis aceruetur : si quidem nonnullis amarae bilis succus plus caeteris colligitur; quibusdam bilis atrae, aut pituit ,

ali)s ex aequo omnes in quibus sanguis abundare dicitur: nos emo omnes e-ua abis: sicuti etiam podagricos, Gartriticos veris principio exhibito vid licet aut medicamento purgante, aut sanguinis diminutione. J Turgente materia morbus non solum est magnus , sed etiam maximus ; nemo tamen fiuit adeo temerarius, qui in hisce assostionibus, in quibus humores turgent sanguinem mitteret. sed omnes unam dumtaxat purgationem conssunt. Concocta enim medicari, S mouere non cruda, nisi materia turgeat, plurima Fuero non turgent, dicebat in Aphorisnis Hippocrates. Opinionem praei rea confirmat, quod multi sunt ex humorum corruptela morbi magni, in quibus penaiciosem est mittere sanguinem: contra vero saluberrimum uti media camentis purgantibus: sic enim. Galenus inquit in nono methodi medendi. Porrb in iis continentibus subribus, quq ex stipatione meatuum accendun, tur, quonia valida pleriique est virtus, citra periculii euacuatio adhibetur: in Jijs vero morbis maxime est periculosa, veluti si ea sorte incidit in corruptela humorum. J propter quam vero causam in his asscctibus sanguis mittedus non sit, Galenus alibi exponens, in putredinem tanqua in causam recurrit: quia pittredo quatenus putredo non corrigitur missione sanguinis. Verba Galenisc habent. Verum quoniam nec obstructio , nec putredo, curari per san- Gguinis missionein potest ; ut quae alia remedia s ceu prius est monstr tum desiderent, reponi sanguinis aliquid ad curationis spatium debebit, uo minus intempestiue nutrire necessitate ulla cogamur. J Quae autem ea int remedia, quae necesiaria sint pro putredine, quatenus putredo est, rem Menda; codem libro recensitit, dum inquit. Ita utique & putredinem, quae in vivis est orta, sanabimus; id scilicet, quod iam comi tum est omni r tione vacuantes, quod reliquum est moderatis motibus, re refrigerantepe spiratu ad exactam siminetriam reducentes : ac vacuationem quidem illius Per urinam deiectiones, uomitum, ac sudores molliemur; post hanc dimotiones mediocres cum ambientis bona temperie adhibebimus. J Praeterea

quidam sent magni morbi in quibus saluberrimum est medicamentis pum Hgantibus uti: contra vero perniciosissimum sanguinem mittere : uti est febris cum dolore stomaci, potisiimum oris eius, graeci vocant &quibus nimio sensu praedi um est ostium ventricilli: si enim in his venam incideremus; maxima imminerent pericula: si vero statim purgabimus , illic6 sanitas aduenit, ut Galenus meminit in medendi methodo . Amplius inter morbos magnos quidam sunt a frigidis humoribus orti , quos nullus equidem

Permissionem sanguinis euacuare tentaverit , exemplo sit Hydrops maximus

morbus; de quo sic legimus apud Galenum, quarto de ratione uictus in morbis acutis. Nempe hic solus agit de Hydrope limosarca, quae fit a multitudine sanguinis cum incipit indiget interdum missione sanguinis: eum scilicet ex retentione vel hemorrhoidis, vel muliebrium , vel ex sua

80쪽

LIBER PRIMVR ia

A piam quar ita plectorica sit causa, anceperit. Timpaniam autem , Ze Asciatem nullus per sanguinis inissionein sanare est ausus. J Postremum vero in conficinationem eorum , quae diximus , illud afferri potest , quod si periori capite cx Hippocrate tradidimus, de purgatione, venae sectione prese uationis causa. Atque etiam commune illud artis medicar principium, quo admonemur humores qui tua qualitate , quod est dictu, A peccant; . purgatione indigere: Sequantitate peccantes, euacuatione per nussioncin sanguinis : cst enim purgatio, ut recte Galenus dcfinit, humorum sua qualit te inlcctantium euacuatio. Ex his mani Icili in fecimus, quid indicet magnitudo morbi: quodq; vim non habet aliquam proprie indicandi misitonem sanguinis . Sed duo sunt, quae hoc loco dubitationem non contemnendamn faciunt; primum, quod Galcnus libro de latione curandi mr scctionem venae doceres, qui nam sint scopi in sanguinis missione obleniandi: duos dumtaxat reccnsiit: magnitudinem inquam morbi , & robur virium a atque ma- .gnitudincm ipsam indicare missionem sanguinis: robur virium contraindic res Alterum vero, quod dubitationcm facit, est: quod recentiores medici quo priores rationes cilagiant, rursis ad ipsas vires concurrunt: dicentes in . his aflectibus idcirco non conuenire mitiionem sanguinis : quia vires stream .do non sint: at si validae essint sacul ales, utique oporteret hoc generosumi praesidium adnuitere; hoc equidcm est nostronim medicorum sebterfugium. Quod itaque ad primam dubitationem pertinet; nihil venit hoc loco diccndum; quoniam nos insta omnes Galcni locos, 'qui videntur nostram opini .Cnem euertere, diligentcr exponemus: oslcndemusq; illam Galeni doctrinae este maxime consonam; verum hoc non possunt recentiores medici negare, locum hunc maxime urgere illos , cum contendant tres scopos indicare missionem sensuinis: cum tamen Galenus fateatur quidem illos esse scopos, non tamen indicantes: sed unum dumtaxat indicare 3 memor sui principij, quod unum ab uno indicatur, de non a pluribus et de quo principio supra locuti stamus: quamobrem praetermissa hac difficultate , ne idem bis repet

tur, reliquam persoluamus. Vires cinquiunt ) non sint validae; fateor hoc quidem, sed non simpliciter; quod autem ego dicere volo hoc est. Uirium

robur duobus modis considerari, atque cxpendi potest: Vno modo simpliciater , & secundum se: altero modo ad opus collatae : cum nos vires validas D dicimus , tales perpetuo consderamus relatione habita ad opus , & quod pertinet ad nostram tractationem, non ad quodcunque opus , sed ad missi nem sanguinis, & purgationem: Rursiis autem alio modo distinguendum est. Vires validae ad opus, vel intelliguntur tales relatione habita ad opus pro. ium, quod scilicet morbus exigit: vel relatione ad id opus, quod ipse morus minime postulat. rem exemplo in hunc modum declaro . sit aliquis esse. eius , qui solam sanguinis missionem exigat , minime autem purgationem, ut extremus athletarum habitus: sit praeterea alter quidam affectus, qui solam purgationem postulet; mani me autem sectionem venae. His stantibus expliacent recentiores medicis an s mittimus san inem ubi purgandum est; aut contra purgamus, ubi massione sanguinis indigemus, an inquam vires sere

SEARCH

MENU NAVIGATION