D. Felicis Nerinii abbatis Hieronymiani De templo et coenobio sanctorum Bonifacii et Alexii historica monumenta

발행: 1752년

분량: 674페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

.so DE TEMPLO ΕΤ COENOBIO non vero Diaconi, ut jam pridem monuit Μabillonius ostendens, Diaconias hujusmodi deinceps , alias quidem in monachorum coenobia, alias in collegia clericorum conversas, quae Tituri Cardinalium dicebantur ; tametsi, quando Cardinales Diaconi nomen suum subscribendo addebant, a Tituli vocabulo abstinerent, non secus ac Diaconi Regionarii, qui, omissa regione, solam ecclesiam exprimebant, aut quum nomen suum in Conciliis apponerent, ordinem regionum non servabant, sed 1uae ordinationis . Sed , ut ad rem nostram aliquando revertamur ,

id certum est, Diaconiam SS. BONIFACII & ALEXII sub Leone Papa III. fuisse ; ideoque illud etiam consequens esse Videtur, ante hujus tempora seu ante

saeculum VIII. eam institutam fuisse; neque vero haud simile videri posse arbitror, post recentem ex hac vita transitum sanctissimi viri ,& celeberrimi apud Christianos peregrini ALEXIΙ, nostris in aedibus Diaconiam ad excipiendos liberali hospitio advenas fuisse instituram. Quis enim ignorat, priscis illis vereque aureis Christianae Reipublicae temporibus, hoc praesertim in more Christianos habuisse,ut hospitio peregrinos homines exciperent. Est apud Lucianum in Dialogo Peregrini impostor ille Protheus , qui ob multa admissa scelera exul a patria , dum Christianam Religionem amplecti simulat, ut commeatus & cibaria a Christianis carpat, horum una simul & liberalitatem collaudat, & nequitiam ostendit suam. Sed esset profecto infinitum , si exemplis uti vellem , quibus commonstrarem , patuisse semper Romanorum domos & ecclesias illustribus hospitiuus , qui aliunde ejecti hunc portum paratum sibi

92쪽

SS. BONIFACII EΤ ALEXII CAP. VI. ac perfugium arbitrabantur . Non enim Athanasius dumis

taxat sunt verba Julii Papae in Epistola ad Episcopos

Arianae factionis data A. D. 3 a. o Marcellus Ducopi hue se contulerunt, ac secum injuHe actum esse conqueResunt, sed etiam eomplurimi atii Episcopi ex Thraeia , Cae- Iolaia , Phoenicia , o Pale Iina , o una Presbteri non pauci , atque alii quidem Aiaxandria, o alii ex aliis partibus ad Iunodum huc eoactam accessere: quibus omnibus, ut recte conjicit Doctissimus Praesul Nicolaus Antone l-lus i σ) , pro Romanorum & Romani Pontificis liberalitate , cibaria ceteraque ad victum necessaria suppeditabantur, quum fortunas eorum omnes in Oriente Ariani invasiuent: quinimmo opinari licet, quum imde recesserint, commeatum quoque ad longum iter saciendum a Romanorum pietate accepisse . Sed prae ceteris hic commemorare praestat plerosque Episcopos & sanctos viros , qui adversis rebus vexati , Romam peregre proficiscentes , in aedes Sanctorum BONIFACII & ALEXII confugerunt. Hoc hospitium habuit Sergius Damascenus Episcopus , quia Saracenis e sua Sede ejectus, Romae a Benedicto Papa VII. benigne exceptus fuit ,, quo auctore , factus,, est locus ille domicilium sanctorum virorum , illucis accedentium & proficiscentium is ut inquit Baronius i . Huc semel iterumque venit S. Adalbertus Episcopus Pragensis , qui Romam veniens S. Bonifacii

Monasterium , ubi quinquennio manserat, iterum

adiit ci8 . Huc etiam S. Gaudentius, ejusdem Mal-

G a berti

OG Nicol. Antonetl. differt. de s cI Baron. Ann. Eccl. A.D. 97 Titulis quos S. Evaristus Romanis ci 8) Baron. ad An. sso. & Bolland. Presb. distribuit edit. Rom. I et s. Acta SS. Ψ3. Aprilis.

93쪽

res profecti sunt, & Coenobium SS. BONIFACII &ALEXII incoluerunt, ut legere est apud Baronium,& nos ipsi infra ostendemus Is) ; nec praetermittendi sunt odio viri sanctitate insignes, uno eodemque tempore hoc Μonasterium incolentes , scilicet, Gregorius , Nilus , Joannes , aliique , quos memorat Auctor coaevus in vita S. Adalberti dio , Graeci quatuor, ac totidem Latini, quorum illi perturbatum statum Orientalis Ecclesiae relinquentes ad Coenobium SS. BONIFACII & ALEXII convolarunt, ut ait idem annalium Parens , Coenobium S. ALEXII ceu Sanetorum Coloniam sic describens a I : ,, erat planetas is locus ille Sanctorum Colonia , ubi qui his tempori- bus floruere sanctitate viri celebres , habitarunt, ut, , non mirum , si adhuc iterum ad locum hunc Beatois rum, quasi in terrestre caelum Adalbertus , postpo- is sitis tot tantisque in Germania , in Gallia, & in Ita-

,, lia monasteriis , tantummodo ConVOlarit is .

Porro frequens hujusmodi Sanctorum & Antistitum peregrinorum ad Monasterium nostrum adventus , quo tempore etiam antiqua Diaconia, seu hospitum peregrinorum diversorium ibidem amplius non erat, sed illa in monachorum Coenobium commutata fuerat, non leve nobis argumentum est suspicandi, Diaconiam

hanc SS. BONIFACII & ALEXII antiquitus institutam speciatim fuisse ad hospitio suscipiendos peregrinos, ut antea innuimus, non vero ad suppetias ferenda S

lo Capite Ix. ad diem a 3. Aprilis .cao) Bollaud. Acta Sanctorum car) Baron. ad ann.99 . f.IV.

94쪽

SS. BONIFACII ΕΤ ALEXII CAP. VI. Ddas viduis & pupillis , ut plures aliae Diaconiae in mOre habebant. Suspicandi caussam praebet ipsa vita . S. ALEXII Confessoris , qui illustrium orbis terrarum Ecclesiarum peregrinationem per septemdecim annos quum 1uscepisset, atque apud Edessam Syriae ignotus commoratus fuisseti, tandem quum sui nominis famam jam mirabiliter evulgatam ferre vir modestus non posset, inde discedens , atque iterum Romam veniens, a patre hospitio exceptus , & nemini notus , quum decem & septem adhuc annos in paterna domo vixisset, sanctissime obiit sub Innocentio Primo Summo Pontifice . Ad illustrem hujusce rei memoriam quid prohibet suspicari, SANCTI ALE X II Diaconiam antiquitus longe ante Pontificatum Leonis III. fuisse institutam ad excipiendos peregrinos , ad quam deinde ,

totius orbis advenae confluerent, non modo ante sacca

Ium VIII. quo Leo Papa III. in Diaconia S.Bonificii fecit mentem TFriam , o coronam pensan. libras septem, Vcrum etiam 1aeculo X.quo, licet jam Diaconia in Coenobium commutata foret, nihilominus tot Sanctos Abbates & Episcopos hospitio accepity Quid Z Nonne ex antiquissima consuetudine videmus quotidie , peregrinos omnes Germanos praesertim, quotquot m Urbem, adveniunt, ad Τemplum S. ALEXII quasi stipato agmine confluere , ut illius loci quasi admonitu, eorum pietas commoveatur, atque ad Sanctissimi Hominis memoriam magis pie recolendam excitetur pSed quoniam de Basilica & Coenobio, quae deinceps exstructa fuerunt in Diaconia S. BONIFACII meminimus , ad haec nunc sermo est convertendus. C A-

95쪽

DE TEMPLO ET COENOBIO

CAPUT VII.

Templi ampliatio saeculo IX. ejusdemque descriptio . ae sub finem saeculi VIII. inter Diaconias reis

censebatur i Ecclesia S. ALEXII, eam nobi-- liore Basilicae titulo insignem lego temporibus Benedicti Papae VII. qui Pontificatum iniit A. D. sys. quique , ut refert Beatus Petrus Damiani in Epist. IX. ad Nicolaum Papam ΙΙ. Sergio Damasceno Episcopo, quum Romam peregrinus venisset, Basticam Sanctorum Bonifacit o Alexit tradidit, ut ibidem monasticam disciplinam restitueret: Sergius Metroposita Damasci .... Romam peregrinus advenit ; reperiensque

DD. BONIFACII O ALEXII BASILICAM sacerdo

talibus pene osciis de Hi tutam , Benedictum Romanae Se dis AntiHitem adiit; atque, ut Abi monaHerialem ibi permitteret regulam concti tuere , precibus impetravit. Nisi ergo illam velimus jam tum in Basilicae sermam con-

fructam , quum Leo III. in Diaconia ca) S. Bonifacii fecit me Hem Tyriam , o eoronam pensan. libras septem c quod sortassis a veritate minime abhorret, tametsi non eadem opinio Anastasii videatur,apud quem Basilicae , Diaconiae, Oratorii, Tituli, aliorumque aedificiorum nomina satis distincta observantur γ; illud saltem pro explorato habendum eri t,ante BenedictumVII. Basilicae nomine insignem fuisse Ecclesiam hanc , &non improbabili conjeetura saeculo IX. in Basilicae amplitudinem magnificentius exstructam atque instau

96쪽

ss. BONIFACII ET ALEXII CAP. VII. ss ratam : cujus quidem rei, quum nulla nobis suppetant veterum Scriptorum testimonia, & ne minimum quidem vestigium in Τabulario nostro appareat ; id reliquum est, ut ex ipsis caementis & strueturae forma aedificii tempus eruere conemur; siquidem, ut ait

Clampinus 3 is habent saxa, aera, lapides , & quae-

,, cunque Vetusta monumenta quodammodo voces,, suas , quibus non tam res gestas majorum , quam ,, & originem aetatemque suam bene advertentibus M absque litteris indicant. Ad hujus autem aetatem facilius investigandam , plurimum conducere arbitramur, veterum Baiilicarum formam , & nostrae praesertim describere , atque ob oculos ponere ; nam illico etiam manifestum fiet, quo jure Τemplum S. ALEXII Basilicae nomine appellatum fuerit, & quam merito inter antiquas Romanas Basilicas enumerandum sit. Bassilica a Graeca voce μιλιαὲ derivatur, quae Regiam denotat; unde Isidorus Originum libro quinto ait: Basilicae prius vocabantur Regum habitacula , nuncaulem ideo BasLeae divina templa nominantur; quia ibi Regum omnium Deo cultus o sacrificia osseruntur: quo sensu quaevis ecclesia, Basilica vocari potest. At vero antiquae Romanorum Basilicae, de quarum

structura satis egeruntUitruvius , Palladius s), Leo Albertus cis , aliique ), ab initio aedificatae fuerunt, ut Populus in eis ad jus dicendum convenire posset equarum omnium prima fuit Basilica Portia anno ab Urbe

Vitruvius lib. I. cap. r. Uincentius Schamoetat Iib. 3. 1) Andreas Palladius lib. . cap. I s. cap. s. Diuiligod by Corale

97쪽

36 DE TEMPLO ET COENOBIO Urbe condita Consulibus Lucio Portio & Publio Claudio aedificata , ut ex Livio ostendit Nardinus 8 ;& hujusmodi erant Basilica Aemilia , cujus iconismum antiquo numismate expressum exhibet Spanhemius s),& Basilica Sessoriana , quae nunc dicitur S. Crucis in

Hierusalem, aliaeque, quas numero undecim recenset

Publius Vietor in primo Catalogo , & novemdecim in secundo , apud Panvinium in libro de Romana Republica . Singulae hae Basilicae ex observatis ibidem certis quibusdam architestonicis praeceptis distinguebantur , puta , cingebantur porticibus , immisss in stylobata columnis e medium spatium in utrumque latuo per intercolumnia habebat liberum prospestum :locus , ubi tribunalia erant, qui tribunae iccirco nomen habuit, hemicycli sermam retinebat, quem etiam absidem vocarunt: ante tribunal transversa navis erat, quae caussidica dicebatur; quia eo notarii & caussarum patroni conveniebant: porticus exteriores in usum servorum superaddebantur; aliaeque leges, & regulae Observabantur, quas prae aliis expendit Ciam pinus

io . Quia igitur pri lci Fideles Basilicas ab Ethnicis

jam erellai ab omni profanae superstitionis labe expiatas ad divinos usus accommodarunt, atque ad carum umilitudinem insignia quaedam nova templa ere Xerunt; hinc factum est , ut plura ecclesiarum aedificia Basilicae sermam retinuerint, atque iccirco Basilicae denominatae sint, in quarum numerum receptae sunt

non modo Basilicae, quas do scribit idem Clampinus in

- 8 Nardinus Rom.ant. lib.V. cap. . cap. I. pag.7. edit. Rom. 69o. ς Ezechiel Spanhemius apud c Io) Ciamp. Vet. Monum. Par. I, Ciasapinum Veter, Monum. Par. I. cap. I. ut supra,

100쪽

ss. BONIFACII ET ALEXII CAP. VII. s historica synopside Sacris Aedificiis a Constantino Μagno constructis, sed& aliae nonnullae,quas ipse ibidem

non recensuit, neque descripsit, utpote a Constantino Μagno minime aedificatas . In harum igitur numero

Basilica S. ALEXΙΙ jure ac merito habenda est , ut ex ipsius ichnographia , quam hic exhibemus , satis abunde patebit. Jam vero Τabula III. Coenobium & Basilicam

S. ALEXII, seu utriusque veterem ichnographiam repraesentat. Basilica A in tria deambulacra 1eu naves tunc quoque distinguebatur , ut juxta antiquum Ecclesiae morem , feminae seorsim a viris in templo convenirent , his sinistram , illis dexteram obtinentibus , ut testis est antiqua inscriptio , quam refert SeveranUS

tificalis in vita Symmachi, qui fecit Oratorium Sannae Crucis a parte mirorum ; & in vita Sergii: hic secie imaginem auream Beati Petri ApoHoli , quae eri in parte

mutierum . Porro hujus longitudo a liminibus usque ad arcum triumphalem palmorum est Is . . latitudo palm. Io8. nempe mediae navis latitudo palm .sa. I teralium utraque palm. 28. Per quatuor inde gradus ascendebatur ad navim transversam,cujus longitudo est palm. Io . s. exceptis binis Sacellis C, D, hine inde ad illius extrema recentius constructis , altero ad Sacra recondenda Sandiorum Lipsana , quae ibi coluntur , altero ad aptius reponendam sacram pervetustam

imaginem Beatae Μariae Virginis, quam ex Edessa

cri Severamis de septem Urb. nument. par. I. cap. a. pag. II. Eccles apud Clampin. Veter. M

SEARCH

MENU NAVIGATION