M. Accii Plauti Comoediae superstites viginti; cum fragmentis deperditarum; ex optimis quibusque editionibus, ac praecipue Friderici Taubmanni, diligentissime repraesentatae. Accessit index, in quo rariora & obsoleta poetae verba breviter ac dilucide

발행: 1725년

분량: 891페이지

출처: archive.org

분류: 문학

181쪽

Ergasilus .

Miser homo est qui ipse sibi quod edit quaerit , ct id

aegre invenit: Sed ille est miserior qui & aegre quaerit , & nihil invenit :Ιlle miserrimus est qui eum es e cupit, quod edit non habet. Nam, hercle,ego huic diei, si liceat,oeulos effodiam libens; Ita malignitate oneravit omnes mortales mihi. INeque jejuniosiorem , neque magis effertum fame Vidi : nec qui minus procedat, quidquid facere occoeperitis Itaque venter gutturque resident esuriales serias . Ilieet parasiticae arti maximam in malam crucem .

Ita juventus jam ridiculos inopesque ab se segregat . 1 Nihil morantur jam Laeonas imi subsellii viros , Plagipatidas : quibus sunt verba sine penu & pecunia . Eos requirunt qui , libenter cum ederint,reddant domi tIpsi oblonant, quae Parasitorum ante erat Provincia . Ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt s XI Quam in tribu aperto capite sontes condemnant reOS . Neque ridiculos jam teruncii faciunt. sese omnes amant .

Nam ut dudum hinc abii , accessi ad adolescentes in soro et Salvete , inquam et quo imus una , inquam, ad prandium atque illi tacent. Quis ait Z hoc aut quis profitetur inquam . quasi muti si Ient : 2 Neque me rident. Ubi eoenamus Θ inquam . atque illi a bin

nuunt .

Dico unum ridiculum dictum de dissis melioribus , Quibus solebam menstruales epulas ante adipiscier . Nemo ridet. scivi extemplo rem de compacto geri. Ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier. asSaltem , si non arriderent , dentes ut restringerent. Abeo ab illis , postquam video me sic ludificarier . Pergo ad alios , venio ad alios , deinde ad alios : una res .

182쪽

CAPTE IUEI. II

Omnes compacto rem agunt, quasi in Velabro olearii. Nunc redeo inde , quoniam me ibi video ludificarier . 3o1tem alii Parasiti frustra obambulabant in foro. Nunc barbarica lege certum est jus meum omne persequi. Qui eoncilium iniere , quo nos victu & vita prohibeant , His diem dicam : irrogabo multam : ut mihi coenas decem Meo arbitratu dent , cum cara annona sit . sic egero . 3 SNunc ibo ad portum hine.est illic mihi uita spes coenatica: Si ea decollabit , redibo huc ad senem,ad coenam asperam.

A CT Us TERTII SCENA IL

Uid est suavius , quam bene rem gerere bono publi- co λ sicut ego teci heri , Cum emi hosce homines . ubi quisque vident, eunt ob

Gratulanturque eam rem . ita me miserum restitando ,

Retinendoque lassum reddiderunt Vix ex gratulando naiser jam eminebam ἔ sTandem abii ad Praetorem : ibi vix requievi: rogo syngraphum : i Datur mihi : illico dedi Tyndaro . ille abiit domum . Inde illico revortor domum . postquam id ictum est , eorProtinus ad fratrem inde abii , mei ubi sunt alii captivi Rogo , Philocratem ex Alide ecquis omnium noverit 3 xo Tandem hie exclamat , eum sibi esse sodalem . dico esse

Apud me . hie extemplo orat obsecratque , eum sibi ut liceat Uidere . jussi illieo hune exsolvi. nunc tu sequere me , Ut quod me oravisti,impetres,eum hominem ut convenias. ACTUS

183쪽

NUne illud est, eum me fuisse , quam esse , nimio

mavelim :Nunc spes , opes,auxiliaque a me segregant, spernuntq; se. Hie ille est dies , cum nulla vitae meae salus sperabilis est: Neque exsilium exitio est ; neque adeo spes , quae mihi hunc aspellat metum : εNee mendaciis subdolis mihi usquam mantellum est meis. Nee sycophantiis , nec sucis ullum mantellum obviam est. Neque deprecatio persidiis meis , nee malefactis suga est . Nee considentiae usquam hospitium est , nec diverticulum dolis . operta quae suere , aperta sunt: patent praestigiae . omnis res palam est: neque de hac re negotium est , quin male I Oecidam , oppetamque pestem , heri vicem meamque. Perdidit me Aristophontes hie , qui intro venit modo . Is me novit: is sodalis Philocrati & cognatus est. Neque jam Salus servare , si volt,me potest: nec copia est; Nisi si aliquam corde maόhinor astutia iii . Is

Quam , malum i quid machiner 3 quid comminiscar λ ma-

Nugas ineptiasque in eipisso . haereo .

Hegio , undarus , Aristophontes .ino illum nune hominem proripuisse foras se dicameX aedibus p nd. Nunc enim vero ego occidi: eunt ad te hostes, Tyndare . quid loquar λ

Quid sabulabor Z quid negabo , aut quid fatebor Θ mihi

184쪽

Res omnis in incerto sita est . quid rebus confidam meis pU tinam te di prius perderent , quam periisti e patria tua , Aristophontes , qui ex parata re imparatam omnem facis . Oeelsa est haec res , nisi reperio atrocem mihi aliquam astutiam . γSequere . hem tibi hominem . adi , atque alloquere. nd. quis homo est me hominum miserior λAris. Quid istuc est , quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare λProque ignoto me aspernari , quasi me numquam noveris λEquidem tam sum servus, quam tu: etsi ego domi liber sui, Tu usque a puero servitutem servivisti in Alide . Heg. Λ edepol minime miror, si te fugitat, aut oculos tuoS,

Aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philὀ-

crate.

nd. Hegio , hic homo rabiosus habitus est in Alide . Is Ne tu , quod istic fabuletur , auris immittas tuas . Nani istic hastis insectatus est domi matrem & patrem . Et illic isti , qui sputatur , morbus interdum venit . Proin' tu ab istoc procul recedas . Heg. ultro istum a me. Ars. ain' , verbero , Me rabiosum λ atque insectatum esse hastis meum memoras patrem λ et o Et eum morbum mihi esse , ut qui me opus sit insputarier Meg. Ne verere : multos iste morbus homines macerat , 'Quibus insputari saluti fuit. Und. atque Aliis profuit . Ars. Quid tu autem , etiam huic credis 3 Heg. quid ego credam huicὸ insanum esse me . n . Viden' tu hunc , quam inimico voltu intueturὸ concedi optumum est . 23 Hegio , fit quod tibi ego dixi r gliseit rabies . cave tibi. Heg. Credidi esse insanum extemplo , ubi te appellavit

Tyndarum .

Und. Quin suum ipse interdum ignorat nomen, neque sciequi siet. Heg. At etiam te suum sodalem esse aiebat. Πηλ haud vidi magis.

185쪽

et M. ACCII PLAUTI

Et quidem Alcmaeo, atque Orestes , & Lyeurgus postea go Una opera milii sunt sodales , qua iste . Arist. at etiani , furciser, Male mihi loqui audes 8 non ego te novi 3 Heg. pol planum id quidem est Non novisse, qui istuc appelles Tytidarum pro Philocrate. Quem vides , eum ignoras: illum nominas, quem non

vides

Aristannimo iste eum sese ait, qui non est , esse : & qui vero est , negat. 3 Tanti. Tu enim repertus, Philocrate qui superes veri verbio lAri . Pol , ego ut rem video, tu inventus, vera vanitudine Qui convincas. sed quaeso , hercle , agedum aspice adnae . Dnd. hem l Arist. dic modo , , Te negas Tyndarum esse. M. nego, inquam . Ars. tunc te Philocratem esse ais λTFnd. Ego, inquam . Aris. tune huic credisὸ Heg. plus quidem , quam tibi , aut mihi . eo Nam ille quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie

hine abiit Alidem Ad patrem hujus . Arist. quem patrem , qui servus est 3 nd. & tu quidem Servus & liber suisti , & ego me eonfido fore , Si hujus hue reconciliata in libertatem filium . 44 Ars. Quid ais,surci serὸ tun ' te gnatum memoras liberumpond. Non equidem me Liberum , sed Philocratem esse aio . Aris. quid est λUt scelestus, Hegio , nune is te ludos ne illNam is est servus ipse , neque praeter se umquam ei servus

suit.

Tand. Quia tute ipse eges in patria , nec tibi , qui vivas , domi est ,

omnis inveniri similes tibi vis . non mirum saeis . SoEst miserorum,ut malevolentes sint atq invideant bonis . Aris. Hegio, vide sis , ne quid tu huic temere ii sistas cre-

dere.

Atque , ut perspicio , profecto jam aliquid pugnae edidit .

186쪽

Filium tuum quod redimere se ait, id neutiqua ni mihi

placet o

dis. Seio , te id nolle fieri: essiciam tamen ego id , si d adjuvant. ISIllum restituam huic , hic autem in Alidem me meo patri. Propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum . Aris. quin

tute is es : I

Neque praeter te in Alide ullus servus istoc nomine est . Und. Pergin' servom me exprobrare esse , id quod vi ho

stili obtigit λ

Arist. Enimvero jam nequeo contineri . Und. heus audin'

quid ait λ quin fugis 3 6o Iam illic hie nos insectabit lapidibus , nisi illum jubes

Comprehendi. Aris. crucior . TIM. ardent oculi: sun eopa st , Hegio .

Viden' tu illi maculari corpus totum maculis Iuridis λAtra bilis agitat hominem . Ar . at pol te , si hic sapiat senex sAtra pix agitet apud carnificem,tuoque capiti illueeat. 6s nd. Iam deliramenta loquitur : lardae stimulant virum .

Heg. Herelel quid si hunc comprehendi jusserim Θ Dnd. Ω-

pias magis .

Aris. Crucior, lapidem non habere me , ut illi mastigiae

Cerebrum excutiam,qui me insanum verbis concinnat suis. nd. Audin napidem quaeritareλar st. solus te solum volo,

Hegio. Heg. istine loquere, si quid vis ; procul tamen

audiam. FI

nd. Namque aedepol si adbites propius, os denasabit tibi Mordicus . Ar . neque Pol me insanum , Hegio , esse creduis sNeque suisse umquam , neque esse morbum quem istic au

tumat.

Uerum si quid metuis a me , iube me vinciri: volo , 7sDum istic itidem vinciatur. Und. ιm riuo enim Vero, Hegio, Istic , qui volt, vinciatur . Aris. tace modo : ego te, Phi

locrates

False , faciam , ut verus hodie reperiare Tyndarus .

Quid

187쪽

Quid mi abnutas λ, tibi ego abnuto Z quid agat, si

absis longius Z . o ' IHe. Quid ais Z quid si adeam hunc insanum P Und. n stas ludificabitur . Garriet quod neque pes umquam, neque caput compareat. ornamenta absunt; Ajacem, hunc cum vides,ipsum vides. Heg. Nihili facio , tamen adibo . Du . nunc ego omnino

Nune ego inter sacrum saxumque sto 9 nec , quid faciam, Heg. Do tibi operam , Aristophontes , si quid est , quod

me velis. - . in

Arist. Ex me audibis vera, quae nunc salsa opinare, Hegio. Sed hoc primum me expurgare tibi volo , me insaniam Neque tenere , neque mi esse ullum morbum , nisi quod

servio . - . .

At ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem sUt istie Philoerates non magis est , quam aut ego , aut tu. II g. eho dic mihi s ... vis illic igitur estὸ Arist. que dudum dixi a principio tibI. Hoc si secus reperies , nullam caussam dico , quin mihi Et parentum & libertatis apud te deliquio siet. I Q. Qi id tu ais λ nd. me tuum esse servom,& te meum herum . Heg. haud istuc rogo . Fuistin' liber λ Dnd. sui. Ars. enimvero non fuit : nugas agit . . , , ' π,nd. Qui tu seis an tu fortasse suisti meae matri obstetrix, Qui id tam audacter dicere audes 3 Aris. puerum te vidi

T . At ego te video major maJorem . hem rurium tibi. Meam rem non cures , si recte iacias . num ego euro tuam. Heg. Fuitne huic pater Thesaurochrysonicochrysides ὸ acoa esst. Non suit . neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem . Philoerati Theodoromedes suit pater . TInd. pereo Probe

Quin quiescis dierectum cor meum t i, ac suspendere.

188쪽

Tu sussultas , ego miser vix asto prae sormidine. Heg. Satici' istuc mihi exquisitum est suisse hune servum in Alide 3 Io INeque esse hune Philocratem P Ari . tam satis , quam

numquam hoc invenies secus . Sed ubi is nunc est 3 Heg. ubi ego minime , atque ipsus

se volt maXum eo

Tum igitur ego deruncinatus , deartuatus lana miser Hujus scelesti technis ; qui me , ut lubitum est, ductavit dolis . Sed vide sis . Ars. quin exploratum dico, di provisum hoe tibi. II Heg. Certon λ Ari . quin nihil , inquam, invenies magis

hoc certo certius .

Philocrates jam inde usque amieus fuit mihi a puero puer. Heg. Sed qua facie est tuus sodalis Philocrates 3 Arist. dicam tibi: Macilento ore, naso acuto , corpore albo, & oculis nigris , Subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. Heg. convenit.

Ut quidem , hercle , in medium ego hodie Pessume Processerim . II 6 Vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo. Heg. Uerba mihi data esse video. Tami. quid cessatis, compedeS , Currere ad me,n eaque amplecti crura, ut vos custodiam pHeg. Satin' me illi hodie scelesti capti ceperunt dolo Z Iχo Illic servum se assimulabat, hic sese autem liberum . Nucleum amisi , reliquit pigneri putamina . Ita mihi stolido sursum vorsum os sublevere offuciis . Hic quidem me numquam irridebit. Colaphe , Cordalio, Cora X sIte istinc , atque efferte Iora . num lignatum mittimur λ Ias

189쪽

M. ACCII PLAUT 1 ACTUS TERTII SCENA V.

Hegio , Undarus , Arsophontes . ΙNjicite huic mani eas mastigiae . Tynd. Quill hoc est negotii λ quid ego deliqui)Heg. rogas

Sator sartorque sceleruira , di messor maxume . nd. Non occatorem dicere audebas prius λNam semper occant prius , quam sarriunt rustici . sΑt ut confidenter mihi contra astitit nae Decet innocentem servom atque innoxium

Considentem esse , suum apud herum potissimum . Heg. Astringite isti , sultis , vehementer manus . nd. Tuus sum , tuas quidem vel praecidi jube . ' io Sed quid negotii est , quani obrem succenses mihi ΘHeg. Quia me meamque rem , quod in te uno suit , Tuis scelestis salsidicis sallaciis De lacera visit , deartuavistique opes .

Consecisti omnes res ac rationes meas . a

Ita mi exemisti Philocratem fallaciis . Illum esse servom credidi , te liberum . Ita vosmet ajebatis , itaque nomina Inter vos permutastis. Dia. sateor , omnia Facta esse ita , ut tu dicis , & fallaciis et o Abiisse eum abs te , mea opera atque astutia :Αn , obsecro hercle te , id nune laeeenses mihi pHeg. At cum cruciatu maxumo id factum est tuo . Dis. Dum ne ob malefacta peream , parvi aestirno . Si ego hie peribo , ast ille , ut dixit, non redit: Σ3Αt erit mihi hoc iactum mortuo memorabile , Meum berum captum ex servitute , atque hostibus Reducem secisse liberum in patriam ad patrem , Meumque potius me caput periculo Praeoptavisse , quam is periret , ponere . 3PHeg. Faeito ergo ut Acherunti clueas gloria . dind. Qui per virtutem peritat , non interit .

190쪽

Heg. Quando ego te exemplis excruciavero pessumis , Atque ob sutelas tuas tu morti misero , Vel te interime , vel perisse praedicent , asDum pereas , nihil inter duo , dicant vivere . Und. Pol si istuc saxis , haud sine poena feceris , Si ille hae redibit , sicut confido affore . Pro di immortales t nunc ego teneo , nunc scio Quid sit hoc negoti . meus sodalis Philae rares 4o In libertate est ad patrem , in patria . bene esti Nec est quisquam mihi , aeque melius cui velim . Sed hoc mihi aegre est , me huie dedisse operam malam , Qui nune propter me , meaque verba vinctus est . Heg. Vetu in ' te quidquam mihi hodie salsum proloqui8 4sTFπd. Vetuisti. eur es ausus mentiri mihi λ nd. Quia vera obessent illi , quoi operam dabam :Nunc salsa prosunt. Heg. at tibi oberunt. Und. optume est. At herum servavi , quem servatum gaudeo :Cui me custodem addiderat herus major meus . I 'Sed malene id arbitrare factum λ Heg. pessume . nd. At ego a jo recte , qui abs te seorsum sentio . Nam cogitato , si quis hoc gnato tuo Tuus servus faxit , qualem haberes gratiam λEmitteresne , necne , eum servom manu λ Is Essetne apud te is servus aeceptissumus λResponde . Heg. opinor . ond. cur ergo ἱ ratus mihi es ZHQ. Quia illi fuisti , quam mihi, fidelior. I dind. Quid λ tu una nocte postula υ isti & die ,

Recens captum hominem , nuperum & novitium , 6 Te perdocere , ut melius consulerem tibi , Quam illi , qui cum una a puero aetatem exegeram λHeg. Ergo ab eo petito gratiam istam . ducite , Ubi ponderosas , crassas capiat compedes rInde ibi porro in latomias lapidarias. 6sIbi quom alii octonos lapides effodint , Nisi cotidianus sesquiopus conseceris , Sexcentoplago nomen indetur tibi . Arist. Per deos atque homines ego te obtestor , Hegio,

SEARCH

MENU NAVIGATION