M. Accii Plauti Comoediae superstites viginti; cum fragmentis deperditarum; ex optimis quibusque editionibus, ac praecipue Friderici Taubmanni, diligentissime repraesentatae. Accessit index, in quo rariora & obsoleta poetae verba breviter ac dilucide

발행: 1725년

분량: 891페이지

출처: archive.org

분류: 문학

191쪽

ras M. ACCII PLAUTI

Ne tu istune hominem perduis Heg. curabitur . Nam noctu nervo vinctus custodibitur , Interdius sub terra Iapides eximet . Diu ego hunc cruciabo , non uno absolvam die .

Arist. Certumne est tibi istue Θ Heg. non moriri certiu'st .Rbdmite istum actutum ad Hippolytum fabrum , 7sJubete huic crassas compedes impingier . Inde extra portam ad meum libertum Cordalum , In lapi eidinas facite deductus siet :Atque hunc ita me velle , dicite , curarier, Ne qui deterius huic sit, quam quoi pessume est . soaedind. Cur ego te invito me esse salvom postulem p i Periculum vitae meae tuo stat periculo. Post mortem in morte nihil est , quod metuam , mali. Et si per vivo usque ad summam aetatem , tamen Breve spatium est perserundi , quae minitas mihi. II Vale atque salve : etsi aliter ut )icam , meres . Tu Aristophontes , de me ut meruisti , ita vale , Nam mihi propter te hoc obtigit. Heg. abducite. nd. At unum hoc quaeso , si huc rebitet Philocrates , Ut mihi eius saetas conveniundi copiam . 9OHeg. Periistis , nisi hunc jam e conspectu abducitis . nd. Vis haec quidem hercle est , & trahi & trudi simul .Heg. Illic est abductus recta in phylaeam , ut dignus est . Ego illis captivis aliis documentum dabo , Ne tale quisquam iacinus incipere audeat. 9SQuod absque hoc esset , qui mihi hoc secit palam , Usque offrenatum suis me ductarent dolis. Nune eertum est nulli post haec quidquam credere . Satis sum semel deceptus . speravi miser Ex servitute me exemisse filium . Ioci Ea speς elapsa est . perdidi unum filium Puerum quadrimum , quem mihi servos surpuit: Neque eum servom umquani repperi , neque filium . Major potitus hostium est . quod hoc est scelus lQuasi in orbitatem liberos produxerim . Ios Sequere hac: reducam te ubi fuisti . nem lina Mi

192쪽

Misereri eertum est , quia mei miseret neminem . Ars. Exauspicavi ex vinclis . nunc intellego Redauspicandum esse in catenas denuo . I s

Ergasilus .i Uppiter supreme, servas me, measque auges opes . Maxumas opimitates opiparasque offers mihi . audem , lucrum , ludum, jocum , festivitatem , serias , Pompam , Penum , potationes , saturitatem , gaudium et Nec quoiquam homini supplicare nune certum est mihi, sNam vel prodesse amico possum , vel inimicum perdere .

Ita hic me amoenitate amoena amoenus oneravit dies . Sine sacris haereditatem sum aptus effertissumam . Nune ad senem cursum capessam hunc Hegioliem, eui boni Tantum affero , quantum ipse a diis optat , atque etiam amplius. Nunc res certa est , eodem pacto ut Comici servi solent , Conjiciam in collum pallium , primo ex me hanc rem ueaudiat. Speroque me ob hune nuntium aeternum adepturum cibum.

Hegis , Ergasius .

inanio in pectore hanc rem meo magis vosuto , Tanto mihi aegritudo auctior est in animo . Ad illum modum sublitum os esse 'Hodie mihi λ neque id perspicere quivi λQuod eum scibitur , per urbem irridebor. Cum extemplo ad forum advenero , omnes loquentur . sH ie ille est senex ductus , quoi verba data sunt. Sed Ergasilus estne hic , procul quem video λ

193쪽

aso M. ACCII PLAUTI

Erg. Move abs te moram , atque, Ergasile, age hanc rem . Eminor interminorque , ne quis mi obstiterit obviam , ax

Nisi qui sat diu vixilia sese homo arbitrabitur . Nam qui obstiterit, ore sistet . Heg. hic homo pugilatum

incipit. Facere certum est . proinde ut omnes itinera insistantis a 'Ne quis in hae platea negoti coen ferat quidquam sui . I sNam meus est ballista pugnus, cubitus catapulta est mihi, Humerus aries . tum genu ad quemque jecero , ad terram dabo . Dentilegos omnes mortales faciam , quemque offendero . Heg. Quae illaec eminatio est Θ nam nequeo mirari satis . Erg. Faciam ut ejus diei locique,meiq; se in per meminerit': Qui mihi in cursu obstiterit , saxo vitae is extemplo obstiterit suae . 22Heg. Quid hic homo tantum incipissi facere cum tantis minis Θ iErg. Prius edico , ne quis propter culpam capiatur suam . Continete vos domi , prohibete a vobis vim meam . Heg. Mira aedepol sunt , ni hie in ventrem sumsit considentiam . a

Uae misero illi , cujus ei bo iste tactu st imperiosor . Erg. Tum pistores scrophi pasci , qui alunt sursuri sues , Quarum odore praeterire nemo pistrinum potest :Eorum si quojusquam scropham in publico conspexero, Ex ipsis dominis , meis pugnis exculcabo sursu res . 3OHeg. Basilicas edictiones , atque imperiosas habet . Satur homo est i habet profecto in ventre confidentiam . Erg. Tum piscatores , qui praebent populo pisces scelidos , Qui advehuntur quadrupedanti crucianti canterio rQciorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum , 3s Eis ego ora verberabo sirpiculis piscariis :Ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam . Tum lanii autem , qui concinnant liberis orbas oves , Qui locant caedundos agnos , & duplam agninam danunt , Qui petroni nomen indunt verveci sectario ἱ 4o Eum

194쪽

Eum ego si in via petronem publica conspexero, Et petronem & dominum reddam mortales naiserrimos . H g. Eugepae t edictiones aedilitias hie habet quidem rMirumque adeo est, ni hunc fecere sibi Aetoli agoranomu . Ero. Non ego nutic Parasitus sum , sed regum rex regalior: Tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus . 46 Sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem 3 Qui h omine adaeque nemo vivit fortunatior .

Heg. Quae illaec est laetitia , quam illi e laetus largitur mihi8Erg. Heus , ubi estis Θ ecquis hoc aperit ostium Θ Heg. hic homo Io Ad coenam recipit se ad me. Ret. aperite hasce ambas sores, Priusquam pultando vel assulatim foribus exitium affero: Heg. Perlubet hunc hominem colloqui. Ergasile l Erg. Ergasilum qui vocat λHeg. Respice . Erg. Fortuna quod tibi nee iacit, nec faciet, Hoc me jubes . sed qui est λ Heg. respice ad me , Hegiosum. Erg. Oh mihi IsQuantum est hominum optumorum optume , in tem Pore advenis . Heg. Nescio quem ad portum nactus es , ubi coenes ῆ eo sa-stidis . Erg. Cedo manum . Heg. manum Z Erg. manum, inquam ,

cedo tuam actutum . Heg. tene .

Erg. Gaude . Heg. quid ego gaudeam Z Erg. quia ego impero. age, gaude modo. Meg. Pol, maerores mi antevortunt gaudiis . Erg. noli irascier, 6o Jam ego ex corpore exigam omnes maculas maerorum tibi. Gaude audacter. Heg. gaudeo,etsi nihil scio quod gaudeam. Erg. Bene iacis . jube . Heg. quid jubeam 3 Erg. ignem ingentem fieri. H g. ignem ingentem Z Erg. ita dico , magnus ut sit . H g. quid λ me , volturie , Tuan catilla aede is incensurum censes λ Erg. noli irascier.

Juben an non jubes astitui aulas Z patinas elui λ 66 Laridum atque epulas foveri iaculis serventibus Θ

195쪽

At tum pisces praestinatum abire)Heg. hie vigilans somniar. Erg. Alium porcinam , atque agninam , & pullos galli innaceos λHm. Scis bene esse, si sit unde . Erg. pernam atque ophthalismia ue 7 Horaeum , scombrum , & trigonum , & cetum, & mollem caseum pHeg. Nominandi istorum tibi erit magis quam edudi copia Hie apud me , Ergasile . Eet. mean' me caussa hoc censes dicere ΘHeg. Nec nihil hodie, nec multo plus tu hic edes , ne frustra sis . Proin' tu tui quotidiani victi ventrem ad me asseras . 7 sErg. Quin ita faciam , ut te cupias sacere sumtum , etsi

ego vetem .

mg. Egone Θ EN. tute. Heg. tum tu mi igitur herus es . Erg. immo bene volens. Uin' te faciam sortunatum Θ Heg. malim , quam miserum quidem . Erg. Cedo manum . Heg. hem manum . Erg. di te omnes adjuvant. Heg. nihil sentio . Erg. Non enim es in senticeto, eo non sentis . sed jube so Vasa tibi pura apparari ad rem divinam cito , Atque agnum afferri proPrium , Pinguem . Heg. cur λErg. ut sacrufices . Heg. Cui deorum 3 Erg. mihi hercle . nam ego tibi nune

sum summus Iuppiter. Idem ego sum Salus , Fortuna , Lux, Laetitia , Gaudium.

Proinde tu deum huncce saturitate facias tranquillum tibi. Heg. Esurire mihi videre. Erg. mihi quidem esurio, non tibi. Heg. Tuo arbitratu: facile Patior. Erg. credo, Consuetus puer.

Heg. Iuppiter te dique perdant. Erg. te , hercle , mihi aequom est gratias IgAgere ob nuntium: tanta ego nunc porto a portu tibi boni. Nune tu mihi places . abi stultus, sero post lepus venis. Erg. Igitur olim si advenissem , magis in tum istuc diceres. Nunc hanc laetitiam accipe a me quam sero . nam fili lim

196쪽

Tauni modo in portu Philopolemum vivom , salvom , &sospitem Uidi in publica celoce , ibidemque illum adolescentulum Alium,una & tuum Stalagmum servom,qui aufugit domo, Qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuum . 96Heg. Abi in malam rem et ludis me . Erg. ita me amabit sancta Saturitas, Hegio , itaque suo me semper condecoret cognomine , Ut ego vidi. Heg. meum gnatum Z Erg. tuum gnatum , &Genium meum Heg. Et captivum illum Alidensem P Erg. φαα τόν& servolum Io Meum Stalagmum , meum qui gnatum surripuit Erg. νη

Heg. Quid tu per barbaricas urbes juras λ Erg. quia enimitem asper Sunt, ut tuum victum autumabas esse . Heg. vae aetati tuae .

Erg. Quippe quando mihi nihil credis , quod ego dico se

dulo.

Sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, cum hine abiit Het Siculus . Erg. at nunc Siculus non est : Boius est, Bo-jam terit . Liberorum quaerundorum causa , ei, credo, uxor data est. Het. Dic, bonan' fide tu mihi istaec verba dixisti λ Erg. bona. Meg. Di immortales t iterum gnatus videor , si vera au

Erg. An tu dubium habebis , etiam sancte eum iurem tibi Postremo , Hegio , si parva juri jurando est fides, Vise ad portum . Heg. facere certum est . tu intus cura quod opus est . Sume, posce, prome quidvis . te facio eeIIarium . ars Erg. Nam, hercle , nisi mantistinatus probe ero, fusti pectito.

197쪽

Heg. Aeternum tibi dapinabo victum , si vera autumas . Erg. Unde id λ Heg. a me meoque gnato . EV. sponden' tu istud Θ Heg. spondeo . Erg. At ego tuum tibi advenisse filium , respondeo .Heg. Cura quam optume potes . Erg. bene ambula, & redambula . 12o

Ergasilus. I Llie hine abiit: mihi rem summam credidit cibariam . Di immortales , jam ut ego collos praetruncabo tergoribus lQuanta pernis pestis venieti quanta labes lari doluua lata sumini absumedo i quanta callo calamitas lQuanta laniis lassitudo i quanta porcinariis i sNam si alia memorem , quae ad ventris victum conducunt,

mora est. l .

Nunc ibo ad praefecturam , & jus di eam larido ;Et quae pendent indemnatae pernae , eis auxilium ut seram.

Puer Hegionis . DIespiter te dique, Ergasile, perdant & ventrem tuum, Parasitosque omnes , & qui posthac coenam Parasitis dabit. Clades calamitasque , intemperies modo in nostram advenit domum . Q iasi lupus esuriens , metui ne in me faceret impetum . Nimii quo , hercle , ego illum male formidabam : ita frenis debat dentibus. SAdveniens deturbavit totum cum earne carnarium . Arripuit gladium, praetruncavit tribus tergoribus glandia. Hulas,calicesque omnes confregit, nisi quae modiales erant.

198쪽

Coeum percontabatur, possientne seriae servescere . Cellas refregit omnes intus , reclusitque armarium . I Asservate istunc, sultis, servi. ego ibo, ut conveniam senen .

Dieam ut sibi penum aliud ornet, siquidem sese uti volet. Nam hic quidem ut adornat , aut jam nihil est , aut jam nihil erit.

ACTUS QUINTUS. SCENA I.

Hetto , Philopolemus , Pbilocrates . Iovi diisque ago gratias merito magnas ,

Quom te reducem tuo patri reddiderunt , bonaque ex nil seriis plurimis me exemerunt: Quae adhue te ea rens , dum hic sui , sustentabam et ' homque hunc conspieio in potestate nostra , IQuomque haec reperta est fides firma nobis . Satis jam dolui ex animo , & cura me satis Et lacrumis maceravi. hoci satis jam audivi Tuas aerumnas , ad portum mihi quas memorasti rHoc agamus . Pbilocr. quid nunc , quoniam tecum servavi

fidem, ' Io Tibique hune redueem in Iibertatem seei 3 Heg. secisti, ut tibi ,

Philocrates , numquam referre gratiam possim satis , Proinde ut tu promeritus de me & filio meo . Philop. immo potes , Pater,& poteris,& ego potero: & di eam potestatem dabat, Ut beneficium benemerenti nostro merito muneres . Is Sicut tu huic potes , pater mi , sacere merito maxume . Heg. Quid opu'st verbis λ lingua nulla est , qua negem quidquid roges. ι Philocr. Postulo abs te, ut mihi illum reddas servom, quem hic reliqueram

Pignus pro me , qui mihi melior , quam sibi semper fuit rPro benefactis ejus uti ei pretium possim reddere. Heg. Quod benefecisti, reseretur gratia, id quod postulas , Et

199쪽

Et id , & aliud quod me orabis , impetrabis. atque te Nolim succensere , quod ego iratus ei feci male . . Fbiiser. Quid fecistiὸ Heg. in lapicidinas compeditum con

didi ,

Ubi rescivi mihi data esse verba . Philocr. vae misero mihil Propter meum caput labores homini evenisse optumo . 26 Heg. At ob eam rem mihi libellam pro eo argenti ne duis. Gratis a me,ut ne liber,abducito . Pbilocr. aedepol, Hegio, Facis benigne . sed quaeso , hominem ut jubeas arcessi . Heg. licet. Ubi est is vos Θ ite a ictu tum , Tyndarum huc arcessite . 3OVos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea volo Erogitare, meo minore quid sit factum filio . Vos lavate inter ibi. Pbilop. sequere hac , Philocrates, me intro . Philocr. sequor .

ACTUS QUINTI SCENA II.

Hegio , Stalagmus .

AGe tu illue proeede , bone vir , lepidum mancupium

meum .

Stac Quid me oportet sacere , ubi tu talis vir falsum autumas λFui ego bellus, lepidus , bonus vir numquam, neque frugi

bonaes '

Neque ero umquam: ne tu spem ponas me bonae frugi fore. Icet. Propemodu ubi loci fortunae tuae sint, facile intellegis. Si eris verax , tua ex re facies : ex mala meliusculam . 6R ecta & vera loquere : sed neque vere, neque recte adhuc Fecisti umquam . Stal. quod ego fatear , crediit' pudeat ,

cum autumes ΘHeg. At ego faciam ut pudeat: nam in ruborem te totum dabo a

StaL Eja l credo ego, imperito plagas minitaris mihi . Io Tandem ista aufer, dic que quid fers , ut seras hinc quod

200쪽

Heg. Satis secundula. sed jam fieri dictis compendium volo.

Stal. Ut vis, fiat. Heg. bene morigerus fuit puer e nunc non decet a Hoc agamus . jam animum advorte , ac mihi quae dicam, edissere. Si eris verax , tuis rebus seceris meliusculas . is

Stal. Nugae istaec sunt. non me celises scire quid dignus siem λHeg. At ea subtei fugere potis es pauca , si non omnia . Stac Pauca effugiam ieio . nam multa evenient , & meri

Quia & sugi, & tibi surripui filium , & eum vendidi . . . Heg. Cui hominiὸ Stal. Theodoromedi tu Alide Polyplusio. Sex minis . Heg. pro di immortales t is quidem hujus est

pater .

Philocratis . Stal. quin melius novi , quam te , ct vidi

saepiuS .Heg. Serva,Iuppiter supreme,Ac me & meum gnatum mihi. PhiIocrates , per tuum te ingenium Obsecro, exi: te volo .

A CT Us QUINTI SCENA III.

Pbilocrates , Hegio , Stalagmus . in '

HEgio , assum et si ' quid me vis, impera. Heg. hic

gnatum meum

Tuo patri ait se vendidisse sex minis in Alide .Ph. Quamdiu id iactum est ὸ StaL hie annus incipit vice

simus . . . . e .

Fb. Fadia memorat. StaL aut ego , aut tu . nam tibi quadrimulum

Tuus pater Peculiarem parvolum puero dedit . , sFb. Quid erat ei nomen λ si vera dicis, memora dum mihi. StaL Paegnium vocitatu'st : post vos indidistis Tyndaro . Fh. Cur ego te non novi 3 StaL quia mos est oblivisti ho

minibus , - .

SEARCH

MENU NAVIGATION