M. Accii Plauti Comoediae superstites viginti; cum fragmentis deperditarum; ex optimis quibusque editionibus, ac praecipue Friderici Taubmanni, diligentissime repraesentatae. Accessit index, in quo rariora & obsoleta poetae verba breviter ac dilucide

발행: 1725년

분량: 891페이지

출처: archive.org

분류: 문학

751쪽

Uide,utram tibi libet etiamnum capere, cape provinciam . Sag. Quid istuc est provinciae λ Sr. utrum Fontinali an Libero IIImperium te inhibere mavis Sag. nimio liquidb Libero . Sed amica mea & tua du comit, dum qi se exornat, nos volo Tamen ludere inter nos . strategum te facio huic convivio. St. Nimium lepide in mentem venit. potius iii subsellio Cy nice accipiemur , quam iii Iectis . Sag. immo enim hiemagis est dulcius . ΣΣSed interim , stratege noster , eur hie cessat cantharus λVide , quot cyathos bibimus . St. tot , quot digiti sunt tibi in manu . Cantio est Graeca: η πεντε et , , s' τρ. ς πιν' , v μη

Sag. Tibi propino deeuma sonte : tibi tute inde , si sapis. Bene vos , bene nos , bene te , bene me , bene nostram etiam Stephanium . St. Bibe , si bibis . Sag. non mora erit apud me. St. aedepol eonvivi sat est , Modo nostra huc amica aecedat: id abest,aliud nihil abest. Sag. Lepide hoe actum est . tibi propino cantharum : vi num tu habes . 3ONimis vellem aliquid pulpamenti. horum , quae a Glant , poenitet , Nihil est. tene aquam . Sag. melius dicis: nihil moror cupedia .

Bibe , tibicen: age , si quid agis . bibendum hercle hoc

est , ne nega .

Quid hie fastidis, quod saeiundu vides esse tibi)quin bibis3 Age , si quid agis : accipe , inquam . non hoc impendet publicum. 3 SHaud tuum istuc est te vereri. eripe ex ore tibias. St.Ubi illic biberit, vel servato meum modum, vel tu dato. Nolo ego uos pro summo bibere . nulli relerimus postea et Namque aedepol , quamvis desubito vel cadus vorti potest.

g. Quid igitur Z quamquam gravatus fuisti , non nocuit

tamen. 3 4o

752쪽

Suffla celeriter tibi buccas , quasi proserpens bestia . Agedum , Stiche ; uter demutassit , poculo multabitur . St. Bonu jus dicis. impetrare oportet, quia aequom postulas. Age ergo observa : si pecea ssis, multam hic retinebo illico.

Sag. Optumum atque aequissumum oras . St. hem tibi hoc primum omnium . 46Haee facetia 'st , amare inter se rivales duos ;Uno cantharo potare , dc unum scortum ducere . H oc memorabit' est: ego tu sum , tu es ego : uni animi . sumus : ι Unam amicam amamus ambo : mecum ubi est , tecum est tamen. Io Tecum ubi autem est, mecum ibi autem est : neuter utri tu videt . Sag. Ohe,ja satis . nolo obseae ves: catuli ut ludunt,nunc volo. Vin amicam huc evocemus Θ ea saltabit . St. censeo . .Pag. Mea suavis , amabilis , amoena Stephanium , ad amori res tuos Foras egredere , satis mihi pulchra es. St. at enim mihἐpulcherruma. I IS . Fae nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo . Peregre advenientes te expetimus , Stephaniscidium , me Imeum *Si amabilitas tibi nostra placet, si tibi ambo accepti sumus.

Stephanium , Sagarinus , stiebus . ΜΘ rem vobis geram , meae deliciae . nam ita me Uenus

amoena amet ,

Ut ego hie jani dudum exissem simitu vobiscum soras , Nisi me vobis exornarem . nam ita est ingenium muliebre , Bene cum lauta est, tersa , ornata , ficta est ue insecta est

tamen .

Nimioque sibi mulier meretrix repperit odium oeyus s

753쪽

Sua immunditia , quam in perpetuom ut placeat munditia sua . si Nimium lepide fabulata est. Stich Ueneris mera est oratio , Sagarine . Sag. quid est Z Sticb. totus doleo . Sag. totus 3

tanto miserior . Stob. Utrubi accumboὸ Sag. utrubi tu vis λ Si b. cum ambobus volo : nam ambos amo .

Sileb. Vapulat peculium: actu est, fugit hoc libertas eaput. Steph. Date mihi locunt, ubi accumbam, amabo . siquidem placeo : tum mihi IxCupio eum utroque mihi esse bene.Stich.dispereol Sag. quid ais ρ Stich. quid , ego ZSag. Ita me di ament, numquam enim fiet hodie, haec quin

saltet tamen .

Age mulsa meat suavitudo i ta Ita : saltabo ego simul. Numquam aedepol me istoc vinces , quin ego tib ἐPruriam . Is

Siquidem mihi saltandum est, tum vos date, bibat , tibicini . Stieb. Et quidem nobis . Sag. tene,tibicen, primum; postidea loel

Si hoc eduxeris , proinde ut consuetus antehac , celeriter Lepidam di suavem cantationem aliquam occipito cinaedicam s , 9 Ubi perpruriscamus usque ex uuguiculis. inde huc aquam .

ACTUS SI INTI SCENA UI.

A I D E M. Sag. Ene tu hoc , educe t dudum haud placuit potio :x Nunc minus gravate jam accipit , tene tu . interim sMeus oculus , da mihi suavium , dum illi e bibit . Prostibili est autem stantem stanti savium Dare amicum amicae . euge euge: sic suri datur i s

754쪽

Quid igitur λ quamquam gravatus , non noeuit tamen . Age , jam infla buccas . Sticb. nunc jam aliquid suaviter lRedde cantionem veteri pro vino novam .

ACTUS QUINTI SCENA UII.

Sag. AIDEM.

ini Ionicus aut cinaedicus , qui hoc tale facere possiet ΘSi istoc nie vorsu viceris , alio me Provocato e Fac tu hoc modo . Stich. at tu hoc modo . Sag. babae lStich. tatae t Sag. papael Mich. pax lSag. Nunc pariter ambo . Omnes voco cinaedos contra. Satis esse nobis non magis potis est , quam fungo imber. sIntro hinc abeamus , nunc jam saltatum satis pro vino si . Vos spectatores , plaudite , atque ite ad vos comissatum .

755쪽

PLAUTI

Dramatis Personae.

LYsITELES , adolescens. P H I L T O , senex. LEsBONICUS , adolescens.sTA SIMUS, servos . CHARMIDES ,senex .

TH saurum abstrusum abiens peregre Cba m des , Remquρ omnem amico CalliHi mandat suo . Ιηoe absente male rem perdit filius . Nam et aedis vendit : has maereatur Calueles . Virgo indotata soror i ius poscitur oMinus quo eum invidia ei det dorem Calilales , Mandat, qui dicat aurum ferre se a parro . Ut venit ad aedis , hune deludit Charmides Senex , ut rediit ψ quojur nubunt Meri .

L uria Inopia. SEquere me , mea gnata , ut munus sungaris tuum . . Sequor . sed finem fore quem dicam , nescio . Lux. Adest . hem l illae sunt aedes t i intro nunc jam . Nunc, ne quis erret vostrum , paueis in viam Deducam , siquidem operam dare promittitis . INunc primum igitur , quae ego sim , & quae illa haee siet , Hue quae abiit intro , dicam , si animum advortitis . Pri-

756쪽

Pr; mum mihi Plautus itomen Luxuriae indidit: Tum hanc mihi gnatam gnatam esse voluit Inopiam . Sed ea hue quid introierit impulsu meo , Io Accipite , & date vacivas auris , dum eloquor. R dolescens quidam est , qui in hi ce habitat aedibus :Is rem paternam me adiutrice perdidit. Quoniam et , qui me aleret, nihil video esse reliqui , Dedi meam gnatam , qui cum aetatem exigat . I Sed de argumento ne exspectetis Fabulae: Senes qui huc venient , hi rem vobis aperient . Huic nomen Graece est THESAURO Fabulae :Philemo seripsit , Plautus vortit barbare :Nomen TRI NUMMO fecit. nunc hoc vos rogat , Ut liceat possidere hanc nomen Fabulam . 21 Tantum est. valete , adeste eum silentio .

Megaronides.

NAE amicum eastigare ob meritam noxiam ,

Immune est facinus , verum in aetate utile Et conducibile . nam ego amicum hodie meum Concastigabo pro con erit a noxia , Invitus , ni me id invitet ut faciam fides. sNam hic nimium morbus mores invasit bonos s Ita plerique omnis jam sunt intermortui. Sed dum illi aegrotant , interim mores maIi Quasi herba irrigua succreverunt uberrume. mque quidquam hic vile nune est , nisi mores mali . xo Eorum licet jam messem metere n3axumam sNimioque hic pluris pauciorum gratiam Faciunt pars hominum , quam id , quod prosit Pluribus . Ita vincunt illud conducibile gratiae uestuae in rebus multis obstant, odiosaeque sunt, Remoramque faciunt rei privatae & publicae .

757쪽

Gallicles , Megaronides. LArem corona nostrum decorari vo Io . Uxori venerare , ut nobis haec liabitatio Bona , fausta , selix , sortunataque eveniat ἐTeque ut , quam primum possim , videam emortuam .

Meg. Hie ille est , senecta aeta te qui tactus est puer , sQui admisit in se eulpam castigabilem . Aggrediar hominem . Call. cuja vox prope me sonat Neg. Tui benevolentis , si ita es , tit ego volo :Sin aliter es , inimici atque irati tibi . Call. Ο amice , salve , atque aequalis i ut vales , Io Megaronides Θ Meg. & tu aedepol salve , Callicles . Valen λ valuistin 8 valeo , & valui rectius . Neg. Quid agit tua uxorὸ ut valetὸCall. plusquam ego volo. Meo. Bene hercle est , illam tibi bene valere & vivere .

Cau. Credo hercle te gaudere , si quid mihi mali est . Is Meg. Omnibus amicis quod mihi est , cupio esse idem .

Call. Eho , tua uxor quid agit λ Meg. immortalis est . Vivit , victuraque est . Call. bene hercle nuntias , Deosque oro , ut vitae tuae superstes suppetat. I IN. Dum quidem hercle tecum nupta sit , sane velim. 2o Call. Vin' commutemus λ tuam ego ducam , & tu meam PFaxo haud tantillum dederis verborum mihi. Meg. Neque enim tu , credo , mihi imprudenti obrepseris . Cau. Nae tu hercle faxo haud scies , quam rem egeri S . Meg Habeas , ut nactus : nota mala res , optuma st . 2I Nam ego nune si ignotam capiam , quid agam , nesciam . Cali Ae uepol , proinde ut bene vivitur , diu vivitur. Meg. Sed hoc animum advorte , atque aufer ridicularia e Nam ego dedita opera huc ad te advenio. Uall. quid venis Malis te ut verbis multis multum objurgitem . 3 Cau. Men'ὸ 2 Ieg. num quis est hic alius praeter me atque te'

Cou. Nemo est . Meg. quid igitur rogitas, tene objurgitem3

Nisi

758쪽

Nisi tute mihi me censes dicturum male . Nam si in te aegrotant artes antiquae tuae , Sive immutare vis ingenium moribus ἱ 3sAut si demutant mores ingenium tuum s Neque eos antiquos servas , ast captas novos , Omnibus amicis na orbum tu incuties gravem , Ut te videre audireque aegroti sient .

Cau. Qui in mentem venit tibi istae e dicta dicere λ oi g. Quia omnes bonos bonasque accurare addecet , Suspicionem & culpam ut ab se segregent . Cau. Non potest ut ruinq; fieri. durit . quapropter)Call. rogas Ne admittam culpam , ego meo sum promus pectori: Suspieio est in peesore alieno si ea . 4sNam nunc ego ii te surripuisse suspicer Iovi coronam de capite , e Capitolio , Quod in culmine astat summo e si id non seceris , Atque id tamen mihi lubeat suspicarier , Qui tu id prohibere me potes , ne suspicer o Sed istuc negotii scire cupio , quidquid est . NM. Habeia tu amicum aut familiarem quempiam , Cui pectus sapiat 8 Call. edepol haud dicam dolo ;Sunt , quos scio esse amicos : sunt , quos suspicor rSunt , quorum ingenia atque animos non possum noscere , Ad amici partem , an ad inimici perveniant. 36 Sed tu ex amicis certis mihi es certis unius . Si quid se is me fecisse inscite aut improbe , Si id me non accusas , tute ipse objurgandus es . Meg. scio, Et , si alia hue caussa ad te adveni , aequom postulas . II. Exspecto, si quid dicas . Meg. primum dum omnium x Male dictitatur tibi Volgo in sermonibus et

Turpilucri cupidum te vocant ci Ues tui . Tum autem sunt alii , qui te volturium vocant r 64Hostesne an cives comedis , Parvi pendere . Haec cum audio in te dicier , excrucior miser .

Cali. Est , atque non est , mihi in manu , Megaronides . Quin dicant , non est: merito ut ne dicant , id est .

Aset. Fuitne hic tibi amicus Charmides'Cau. est , & suit.

759쪽

Id ita esse ut eredas , rem tibi auctorem dabo . Nam post quana hic ejus rem confregit filius , Videtque ipse ad paupertatem protractum esse se , Suamque filiam esse adultam virginem , Simul ejus matrem , suamque uxorem mortuam ἐQuoniam hinc iturus est ipse in Seleuciam , 7sMihi commendavit virginem gnatam suam , Et rem suam omnem , & illum corruptum filium . Hae e , si mihi inimicus esset , credo , haud crederet. Meg. Quid tu adolescentem , quem esse corruptum vides , Qui tuae mandatus est fidei 5c fiduciae , SoQuin eum restituis Θ quin ad frugem corrigis p 'Ei rei operam dare te fuerat aliquanto aequius sSi qui probiorem facere possis , non uti

In eamdem tute accederes infamiam , Malumque ut eius cum tuo miseeres malo . 83

Cali. Quid feci Z Meg. quod homo nequam . Cali. non istuc

meum est.

Net Emistin' de adoleseente has aedes λ quid taees

Ubi nunc tute habitas . Call. emi , atque argentum dedi Minas quadraginta adolescenti ipsi in manum .

Meg. Dedisti argentum λ Cali. sa ct im : neque facti piget. Aedepol fidei adolescentem mandatum malae t yx Deo istine hoc pacto ei gladium , qui se Oeeideret 8

Quid secus est , aut quid interest dare te in manus Hrgentum amanti homini adolescenti , animi impoti , Qui exaedificaret suam inchoatam ignaviam 3 9sCaII. Non ego illi argentum redderem p Meg. non redderes et Neque de illo quidquam neque emeres , neque venderes sNee, qui deterior esset , faceres copiam . Incone iliastin' eum , qui mandatu 'a tibi λIlle qui mandavit , eum exturbasti ex aedibus p roo Redepol mandatum pulchre , & curatum probet Crede huic tute t suam iam melius rem gesserit . Cau. Subigis maledictis me tuis , Megaronides sNovo modo adeo , ut quod meae concreditum est

760쪽

Ne enuntiarem cuiquam , neu facerem palam ;Uti mihi necesse sit jam id tibi concredere. Meg. Mihi quod credideris , sumes , ubi posueris . Cali. Circumspice dum te , ne quis assiit arbiter Nobis : & quaeso idem iidem circumspice . IIo Meg. Ausculto , si quid dicas . Cali. si taceas , loquar . Quoniam hinc est prosectus peregre Charmides , Tnesaurum mihi demonstravit in hisce aedibus , H te in conclavi quodam . sed cireum iee la fg. Nemo est. Cau. nummorum Philippeum ad tria millia.

Id solus solum , per amicitiam & per fidem , ins

Flens me obsecravit , suo ne gnato crederem , Neve cuiquam , unde ad eum id posset permanascere .

Nunc si ille hue salvus revenit , reddam suum sibi. Si quid eo fuerit , certo illius filiae , xeto Quae mihi mandata est , habeo dotem unde dem , Ut eam in se dignam conditionem collocem . Met. Pro di immortales t verbis paucis quam cito Alium fecisti me l alius ad te veneram . Sed ut occepisti , perge porro proloqui . III Call. Quid tibi ego di eam λ qui illius sapientiam Et meam fidelitatem , & celata omnia Paene ille ignavos tanditus pessum dedit. Meg. Qui dum8 Call. quia rure dum sum ego unos sex dies, Me absente atque in seiente , inconsultu meo , 13a Aedes vena Ies hasce inseribit litteris . Meg. Α desurivit magis , & inhiavit acrius

Lupus. observavit , dum dormitaret canes , 'Gregem universum voluit totum avortere .

Cau. Fecisset aedepol , ni haec praesensisset canes . 13sSed nunc rogare ego vicissim te volo , Quid fuit ossicium meum me facere , face sciam . Utrum indicare me ei thesaurum aequum fuit , Advorsum quam ejus me obsecravisset pater ;An ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus δQui emisset, ejus essetne ea pecunia λEmi egomet potius aedis , argentum dedi -

SEARCH

MENU NAVIGATION